Obrázky na stránke
PDF
ePub

quidem approbationem non habent.

Sic enim scripsit p. 9:,,sententiarum nexus ostendit, verbis illis celeres fugae etc. non fugam ipsam sed fugam marmore expressam declarari. Itaque illa aetate Scipionis maioris monumentum Romae fuisse statuo, in quo cives et ipsum spectabant ducem egregium marmore effictum (v. 14) et res illius praeclaras sive marmore sive aereis columnis (cf. Lamprid. Alex. Sever. c. 28) repraesentatas: celeres Poenorum ex Italia fugas Hannibalisque nequidquam minitabundi atque Scipionis ultoris in Africam traiectionem (v. 16): incendia castrorum Hasdrubalis et Syphacis (Liv. 30, 5. 6. Flor. 2, 6), incendia navium Carthaginiensium (Liv. 30, 43), Scipionem domita apud Zainam Africa in Italiam redeuntem. - Tali vero honore quis dignior Scipione? quem Ennius sic effatur: "Quantam statuam faciet populus Romanus, quantam columnam, quae res tuas gestas loquatur?" Horatii igitur aequales qui illa castrorum naviumque incendia marmore expressa vidissent, profecto cum hos versus legebant non poterant, ut nonnulli interpretes nostri, de incensa a Scipione minore Carthagine cogitare." Quae interpretatio, artificiose ut dixi excogitata, ideo non poterit probari, quod nec statuae nec columnarum in ipso carmine ulla reperitur, ne minima quidem, significatio; immo totus locus de marmoribus et titulis primo ita est generalis, ut de omnibus magnis viris non possit non intelligi, deinde suo more poeta ad generalem sententiam illustrandam sensim ad exemplum delabitur; nec, puto, ipsi Romani statuam, quae Romae fuit *),

*) Vide Liv. XXXVIII, 56: »alii Romae, alii Literni et mortuum et sepultum. Utrobique monumenta ostenduntur et statuae: nam et Literni monumentum monumentoque statua superimposita fuit, quam tempestate deiectam nuper vidimus ipsi; et Romae extra portam Capenam in Scipionum monumento tres statuae sunt, quarum duae Publii et Lucii Scipionum dicuntur esse, tertia poetae Quinti Ennii.« Ceterum de hoc carmine disputarunt etiam Gerberus in scriptione scholastica, Sondershusae 1842,

hoc carmine descriptam et comparatam reperissent. Itaque ad eiusmodi fictionem non prius licebit confugere, quam quae in eo carmine insunt difficultates non poterunt superari ratione alia ac magis probabili.

Legi Meinekianae, qua carmina omnia, et quae monostropha et quae distropha ante habebantur, in strophas quaternorum versuum dividere iubemur, ne nunc quidem obsecutus sum. De qua lege quid sentirem, in Horatianorum particula altera, a. 1845 conscripta, p. 15 professus sum. Nunc video, ne Steinerum quidem ei legi favere; nec aliter Gerberus 1. 1. p. 10 sq. Kirchneri alia ratio est; is enim, cum antea, uti fatetur p. 64, hac potissimum dubitatione deterreretur, quaenam interna huius odarum in carmina tetrastropha divisionis quasi lex esse posset, cum externa certe norma non firmiter constituta appareret, iam causam sibi ac legem reperisse visus est. Statuit enim, Horatium omnia sua carmina lyrica eo consilio composuisse eamque formam metricam iis induisse, ut ad lyram, si non omnia cantarentur, at certe cantari possent. In qua re vir doctissimus mirifice deceptus est. Nam, ut paucis exemplis defungar, carmina quae zatà σtixov composita sunt, Carm. I, 1. III, 30. IV, 8, quis credat eo consilio ab Horatio composita esse, ut ad lyram possent cantari? Nam posse ea cantari quis negabit, quoniam omnia, etiam quae sano sensu plane carent, cantari possunt? Sed admodum mira ea esset cantatio, si severo quis vultu istius modi carmina decantare vel ita recitare conaretur, ut lyra iis praeluderet et inter singulas strophas fidium cantus interponeret. Agedum, periculum fac et sume carmen trigesimum tertii libri, quod intactum reliquerunt et Hermannus et Kirchnerus; ibi tu interpone inter singulas strophas quas volunt, i. e. post Lachmannus in Schneidewini philologo, Tom. I, fasc. 1. p. 164 sqq., et contra hunc acutissime F. Ritterus, Bonnensis, ibid. fasc. 3. p. 581 sqq.

v. 4. 8. 12, fidium cantus et videbis, quam violenter sententias disieceris quantamque provocaveris discrepantiam. De argumentis et rebus, quae musicae arti quam maxime possunt adversantur, nihil amplius dicam. Deinde quod alterum a Kirchnero additur argumentum, de innumeris locis, in quibus Horatius verbis utitur de lyra et cantu sumptis, ut Carm. IV, 9, 4. IV, 15, 2. I, 6, 19. I, 32, 1 sq. cet., ne hoc quidem quidquam valet. Partim enim posita sunt ea vocabula in carminibus, quorum argumenta ita sunt comparata, ut et possint cantari et fortasse etiam cantarentur, partim autem nihil significant aliud nisi carmina facere, carmina componere. Hae enim dictiones exortae sunt ex antiqua poeticae artis origine, nec tamen qui poetae iis utebantur, simul indicare voluerunt, ea ipsa carmina ad fidium cantus esse accommodanda. Quae cum ita sint, ne ea quidem placet ratio, qua Kirchnerus carmen III, 12 tetrastrophon fecit,

Miserarum est neque amori

Dare ludum neque dulci

Mala vino lavere aut exanimari metuentes

Patruae verbera linguae.

Nec me poenitet solitam huius carminis in strophas ternorum versuum dividendi rationem, multo suaviorem et magis concinnam, servasse. Ceterum non possum facere, quin uno verbo dicam quam gratum mihi fuerit vidisse, etiam a Kirchnero p. 43 scholiastam illum, quem putabant, Aemilium prorsus fictum ac nullum esse probari. Idem iam ante sex annos evincere studui in Horatianorum partic. I. Aquisgrani conscripta p. 8; idem nuper ostendit Hauthalius, vir doctissimus, in Museo Rhenano a. 1846. p. 516 sqq.; hic quidem nova ratione; Kirchnerus in id ipsum incidit, quod ego iam tum proposui. Sed haec hactenus.

Embricae a. d. V. Kal. Nov. MDCCCXLVII.

PRAEFATIO

EDITIONIS III.

In emendandam novam editionem Horatii mei quantam per labores officiumque licuit curam impendi; rationem naturamque libri ne nunc quidem mutavi. Nam quamquam non defuerunt qui consulenti mihi persuadere vellent, ut commentario argumentisque singulorum carminum decurtatis vel mutilatis librum contraherem in angustumque deducerem, tamen metui, si illorum vocibus auscultarem, ne minuerem simul vel demerem potius si quid esset vel probabile vel peculiare. Scio quidem, inter magistros scholarum publicarum esse aliquos, qui editiones commentariis instructas a suis lectionibus prohibeant nudaque poetae verba discipulorum manibus tradant. Quorum studium voluntatemque tantum abest ut reprehendere audeam, ut magnopere laudem, siquidem in ipsis lectionibus id possint assequi, ut viva voce doctrinaeque cura et diligentia ea omnia, quae ad veram carminum intelligentiam necessaria sunt, adolescentulorum animis ipsi praebeant memoriaeque infigant. Illud tamen metuendum est, ne ista lectio iusto saepius aut habeat aliquid vagum et incertum aut parvam tantum dulcissimi poetae partem comprehendat. Iis autem, qui commentarios ob eam causam prohibent, ne adolescentium celeritate

acieque oculorum et calliditate ingeniorum inter docendum et explorandum quasi quaedam insidiae sibi struantur, optime olim Frid. Jacobsius, nuper Kruegerus in praefat. edit. sermonum p. IV occurrit. Praeterea cum ne summa quidem assiduitas vel magistrorum vel discipulorum eo possit pervenire, ut omnia legantur quae lectu dignissima sint, non potest fieri quin privatis studiis bona pars poematum relinquatur; quae si vult intelligi, adiumenta requirit non parca aut debilia, sed ad superandas difficultates et parata semper et firma. Deinde si licet sperare, fore ut iuventus tantopere blanditiis poetae capiatur, ut etiam relictis ludis et virili aetate ad eius lectionem sua sponte ac libenter recurrat, ubertas argumentorum annotationumque satis habere videtur non excusationis sed necessitatis.

Editiones commentationesque, quae interim prodierunt quaeque ad me pervenerunt, legi ex iisque quaecunque meis meliora videbantur in meum usum converti. Fructus autem quem inde cepi, minor fuit quam exspectaveram. Nauckii editio quod absoluto opere ad me perlata est, non fuit dolendum; Kirchneri autem novam satirarum editionem, quam scimus parari, quod non licuit opperiri, incommodum est; Grysarii Vindobonensis editio nihil novi attulit, nisi quod egregia etiam poemata, ut Sat. II, 5 et Epist. I, 18 cum multis aliis a lectione adolescentium excludenda esse docemur; multo difficiliora recepta sunt. Ceterum cave credas, in illa editione ea poemata, quae non sunt relegata, intacta recepta esse aut non mutilata, ut nuper suspicatus est censor aliquis benevolus; ut exemplis utar, omissi sunt Sat. I, 4, 27. 113. 114, et Epist. I, 1, 20 sic sonat: Ut nox longa quibus somnum aufert cura diesque. *)

*) Juvat commemorare etiam editionem, quae hoc titulo ornata pro

« PredošláPokračovať »