Obrázky na stránke
PDF
ePub
[graphic][ocr errors][subsumed][ocr errors]

THEODORO

BRUEGGEMANNO,

PHILOSOPHIAE DOCTORI, REGI BORUSSORUM POTENTISSIMO A CONSILIIS INTIMIS IN REBUS SACRIS AC SCHOLASTICIS, EQUITI ORDINIS AQUILAE

RUBRAE SECUNDAE CLASSIS

VIRO DE SCHOLIS PER BORUSSIAM. OPTIME MERITO

S.

PR AE FATI 0.

Cum

um post gravissimos Peerlkampi in Horatii carmina impetus multi praecipue in Germania viri docti in Horatio et interpretando et defendendo acerrimo studio elaborassent de plurimisque vel totis carminibus vel singulis versibus rectius quam antea esset factum iudicassent, non potuit non videri optabile, ut tanti studii ac laboris fructus scholarum in usum colligerentur iuvenibusque antiquarum litterarum opibus ad humanitatem informandis carpendi percipiendique offerrentur. Quod munus cum ego susciperem, el aliorum virorum quorum auctoritatem maximi semper haberem voluntati cessi neque quantae ad eam rem honeste sustinendam superandae essent difficultates ullo unquam tempore ipse me celavi. Nunc cum in eo sim ut librum emittam, viam quam in conscribendis commentariis secutus sim breviter monstrandam mihi esse existimo. Etenim rectam illam quidem esse confido; ego aulem utrum constantia et viribus satis munitus eam perfecerim an facultatibus destitutus illuc quo tenderem non pervenerim in occultosque tramites devius declinaverim, illi videbunt quibus de his rebus rectum erit et aequum iudicium. Atque in conscribendis commentariis, quibus adolescentibus maxime consultum volumus, id ante omnia cavendum est, ne diversa consilia confundentes modo altiora praebeamus , ad quae iuyenilis animus non satis paratus accedat, modo viliora apponamus, quibus nihil ille alatur aut vires possit augere.

Quare in edendis Horatii operibus eum mihi proponebam adolescentem, qui ad primam suae scholae classem bene munitus et paratus pervenisset, ad eiusque intelligentiam et scientiam omnem meam rem accommodare studebam. Aperiendus ei erat, quam id maxime fieri posset, poetae animus, via monstranda qua ad praestantiam rerum ac praeceptorum formaeque artificiosam venustatem intelligendam et aestimandam sensim perveniretur, ratio denique ostendenda qua cum sua aetate suisque aequalibus poeta olim coniungeretur, ne id quod spe saepius nostra aetate factum est

pravum iudicium vel de carminibus vel de animo moribusque Horatii confirmaretur. Quo consilio vitam poetae praemisi ex poematis ipsis haustam neque maiorem quam quae facile ab adolescentibus legeretur et ita moderatam, ut quae certa essent et firma ab iis secernerentur, quae veri quidem similia multis viderentur, nunquam tamen penitus possent explorari. In constituendis poetae verbis eam mihi legem esse volui, ut antiquissimorum et optimorum codicum, imprimis Cruquianorum et Orellianorum , auctoritatem sequerer nêque ante aliorum et deteriorum lectiones reciperem quam illi aperte falsa praeberent, coniecturis emendandique periculis, quae in Horatium et olim fecerunt et nunc faciunt iniuria, prorsus abstinerem. Praeter ipsa verba magna etiam cura adhibenda erat de verbis sententiisque inter se coniungendis interpungendisque; in qua re haud scio an quid peius possit institui quam si quis patriae linguae naturam sequens nostrorumque grammaticorum severis legibus obtemperans cohaerentia membra latini sermonis foede dissecare, alienas partes violenter coniungere non dubitet. Cuius quidem rei tristia exempla olim collegi in Quaestionibus meis Horatianis p. 115-119. Adiuvamur cum legimus sana interpungendi ratione, impedimur prava ; atque audienda est illa vox Ciceronis de Orat. III, 46:

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »