Obrázky na stránke
PDF
ePub

-

,,clausulas et interpuncta verborum animae interclusio et angustiae spiritus attulerunt." Orthographiae melius me consulturum putabam, si vulgarem scribendorum vocabulorum rationem sequerer quam si Horatius ipse et aequales quomodo scripsissent anxie investigarem inque periculum a veris aberrandi inconsulto inciderem. Iam ut de commentariis dicam, ita rem institui, ut praemissa brevi metrorum expositione in qua ordinem a Schnitzio olim in programmate gymnasii Monasterii Eifliensis dilucide propositum meum feci singulis carminibus argumenta praeponerem in iisque uberius quam id fieri solet in huius modi editionibus et tempora et loca describerem, de summa carminum sententia inquirerem, partes ostenderem, totam denique oeconomiam modo accurate exponerem modo cum totius operis angustum spatium brevitalis studium mihi imponeret, universe indicarem. In qua re boc quoque secutus sum, ut consilio poetae explorato convenientiaque singularum carminum partium reperta malis quae hodie audimus de Horatii carminibus iudiciis occurrerem quantaque Venusinus poeta in expoliendis carminibus usus esset cura et arte digito monstrarem. Magnus enim carminis conficiendi artifex fuit Horatius, quamquam omnia eius poemata pari laude digna esse quis sobrius dicat? Plurima in his rebus debeo doctissimis viris qui nuperrime de Horatio scripserunt, Obbario, Orellio, Duentzero, Kirchnero, Luebkero, Iacobsio, Grotefendio, Frankio, aliis; quorum nomina ne, ubicunque eorum doctrina et opibus usus essem, nominarem libri vetuit brevitas ac tota ratio. In singulis locis et versibus explicandis hoc volui cavere ne quid ex historia rerum gestarum, geographia, mythologia afferrem quod iam notum esse deberet adolescentibus ad primam gymnasii classem ascendentibus, ne quid expromerem quod aut artes grammaticae aut lexica latina, quibus uti solent

discipuli, abunde praeberent, ne denique libros a notitia vel copia adolescentium alienos moleste et importune laudarem. Quapropter qui citandi essent aliorum scriptorum loci, si ex Virgilio essent desumpti vel ex Ovidii Metamorphoseon libris similibusque, numeros tantum indicavi; aliter totos locos apponendos curavi. Illud autem efficere tentavi, ut quam plurima apponerem quae accuratiorem antiquorum morum ac vitae notitiam adiuvare aut poetarum latinorum praecipue Horatii usum scribendi possent illustrare. Neque omnino poteram criticis annotationibus abstinere; quae tamen res cum difficillima sit et magnam partem a iudicio discipulorum remota, ea potissimum eligenda constitui quae et adiuvantibus magistris possent ab adolescentibus intelligi et iuvenilem animum acuerent et corroborarent. Ad calcem libri indices adieci; in iisque congessi et ea nomina quae aut apud Horatium aut alia de causa essent memorabilia omissis iis quae semel fortasse, exempli faciendi causa attulisset poeta, et eas res quae in annotationibus ad indicatos locos explicatae facile possent data aliqua occasione requiri.

Aquisgrani, Kal. Septembr. MDCCCXLIII.

PRAEFATIO

EDITIONIS II.

Cum abhinc quattuor annis Horatium scholarum ́in

usum edere auderem, non licuit sperare, tam brevi tempore interposito fore ut novae editionis parandae munus mihi imponeretur. Nunc quod ita factum est, duabus maxime de causis gratissimum mihi est; primum enim ita intellexi, meam in interpretando hoc amabili poeta positam curam nec prorsus inanem fuisse nec elegantium iudicum cautorumque magistrorum approbatione carere; tum occasionem nactus sum perquam opportunam mutandi et corrigendi, ubicunque in interpretandis singulis carminibus locisve vel ipse meliora videbar reperisse vel aliorum argumentis cedere eram coactus. Universam libri naturam rationemque interpretandi non habui cur mutarem, nec saepe factum est, ut in versibus Horatii ipsis lectio in prima editione recepta nunc videretur posthabenda alteri. Quaecunque interea scripta sunt de Horatio, ea, siquidem ad manus meas oculosque perlata sunt, legi in meumque usum convertere studui; in eaque re multum me debere profiteor Webero, Obbario *), Orellio,

*) Publice iudicium tulerunt de meo libro Weberus in ephemeridibus Halensibus a. 1844. Nov. No. 285 sqq., Obbarius in Iahni Ann. 1845. 7. XLIV. 3. p. 259 sqq., Rauchensteinius in Mageri libro, qui inscribitur Retue 1846. Ianuar. Februar.; quibus doctissimis viris et quod benevole de meo labore iudicarunt et quod non pauca indicarunt quae sequi deberem, maximas nunc ago gratias.

Duentzero, aliis. Kirchneri autem Novas Quaestiones Horatianas et Steineri Crucenacensis Commentationum Horatianarum specimen secundum quod non ita mature accepi, ut possem iis uti, magnopere doleo. Ne tamen meus liber doctissimorum virorum iudicio et copia omnino careat, unum saltem locum nunc inde expromere iuvat. Ac primum dicendum est, etiam Kirchnerum ad eos accedere criticos, qui Horatii carmina iam ante scholiastarum aetatem passim interpolata esse censuerunt; in iisque locis numerat (p. 63) locos dudum a criticis damnatos: Carm. III, 4, 69-72; III, 11, 17-20; III, 17, 2—5; IV, 4, 18—22; IV, 8, 17; Epist. I, 1, 56; et addit ad hos locos Epod. 9, 35. 36, quos versus cum Peerlkampio pluribus de rationibus Horatianos non esse putat, Sat. II, 7, 63-65, quos versus cur pro spuriis et suppositiciis habeat, suo se loco probaturum pollicetur. Deinde addit: „alios locos certe antiquissimos, qui in libris Mstis nonnullis etiam vetustioribus leguntur, scholiastae ignorant, ut paucissimis fortasse exemplis, quae ipsi non viderunt, propagatos. In his numeramus octo versus illos decimae satirae praepositos: Lucili, quam sis mendosus ut redeam illuc, quos in Mss. haud paucis, non tamen, fateor, vetustissimis, reperimus: et locum I. Sat. 6, 126 fugio campum lusumque trigonem *)." De versu autem et difficillimo et vexatissimo, Carm. IV, 8, 17, inter alia haec scripsit: „Sed propter impeditiorem in Hermanniana **)

66

*) Hanc lectionem, olim a Cruquio e cod. Bland. 1, omnium antiquissimo vulgatam, post huius interitum pro deperdita habitam, a nonnullis tamen viris doctis cupide arreptam nunc se in Cod. Goth. 2, a reperisse ait Kirchnerus p. 23. Veram tamen lectionem rabiosi tempora signi tuetur etiam antiquissimus codex Barcellonensis, nuper ab Hauthalio diligenter descriptus (Ueber die älteste spanische Handschrift des Horaz und des Akron. Bonn. Habicht. 1847), et Cod. Bruxell. X. saec., quem vidit Schneidewinus, cf. Philolog. Tom. 1. fasc. 1. p. 168.

**) Hermann. Epitom. doctr. metr. §. 578. ed. II.

versuum transpositione verborum constructionem et lacunam, quae sic oritur, haud facile supplendam, convenit sub finem anni 1844 per litteras datas inter me summumque hunc criticum de faciliore hac transpositione: „gaudes carminibus: carmina possumus | Donare et pretium dicere muneris (sic Acr. Porph. muneri codd. nostri omnes) Per quae spiritus et vita redit bonis | Post mortem ducibus. Non celeres fugae | Reiectaeque retrorsum Hannibalis minae, | Non incisa notis marmora publicis | Eius, qui domita nomen ab Africa cett." Sic omnia bene se habent: „carmina possumus donare, per quae spiritus et vita redit post mortem bonis ducibus i. e. per quae immortales fiunt. Sic pretium carminibus statim statuitur, et grata anaphora servatur: Non celeres fugae non marmora etc. Levius quod existit hyperbaton constructionis, sententia interposita et pretium dicere muneris, facile defenditur similibus locis: I. Od. 1, 3-7. II. Sat. 2, 27-29. Aliam huius totius loci ex coniectura restitutionem idem vir excell. nobiscum per litteras subtilis doctrinae plenas communicavit, quam si per eum licuerit, data occasione vulgabimus." Haec ille; ego vero, si licet contra tanta nomina meam interponere sententiam, ut nullam omnino apud Horatium interpolationem praeter octo illos versus decimae satirae praepositos agnosco, sic ne huic quidem subtilissimae transpositioni faveo cum iisque potius facio, qui, si quid non bene scriptum apud Horatium reperitur, culpam non grammaticis, non scribis, non ineptis miserisque monachis iniungunt, sed aut ipsi poetae quem interdum etiam dormitasse cur non credamus? aut nostrae parum rectae intelligentiae vel diverso de talibus rebus iudicio. Idem iudicare etiam Steinerum video p. 5 sq. 11. 12 sq.; quamquam quae idem vir doctissimus de explicando illo carmine magis artificiose quam veri similiter statuit, meam

« PredošláPokračovať »