Obrázky na stránke
PDF
ePub

EXCUDEBAT RIGNOUX

TYPOGRAPHUS

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER TERTIUS CONTINUATUR,

CUM INTERPRETATIONE LATINA,

VARIIS LECTIONIBUS,

ET SELECTISSIMIS OMNIUM COMMENTARIIS.

mw

CINEDI.

SATIRE NONE

ARGUMENTUM.

Turpia qui tolerant, nona carpuntur iniqui.
Concubitus diri et Sodomitica probra notantur.

QUERELA NÆVOLI DE RE IMPUDICA. IN PATHICOS.
AD NEVOLUM.- AD NEVOLOS.

LOQUITUR AD PARASITUM QUEMDAM, QUI SERVIT REGIRUS.

Nævolum pædiconem tristi vultu obvium poeta percontatur, quæ sit moestitiæ ipsius, rugarum ac maciei causa, et utrum vitæ genus mutaverit, v. 1-26. Ille respondet, hoc vitæ institutum aliis quidem fuisse perutile, se vero, præter tenuia quædam munera, nihil inde fructus percepisse, quod et necessitati durissimæ fati tribuendum sit, et avaritiæ Virronis aliorumque divitum cinædorum, qui levissima quæque dona ac beneficia, in draucos collata, iis exprobrent, et gratis operam sibi ab illis cupiant præstari, quamvis deformes sint, et hisce clientibus suis omnem conjugii felicitatem et

jura parentum legatorumque capiendorum debeant, v. 27—90. Poeta miseratur sortem Nævoli; isque rogat, ut occulta ipsi credita reticeat, quoniam pathici odio prosequantur eum, a quo timeant libidines suas evulgari, et vel necem illi machinentur, v. go-101. Juvenalis contra monet, ab eo, qui plures servos habeat, nihil, ne noctu quidem, clam posse perpetrari, et recte vivendum esse, cum alias ob causas, tum præcipue, ut contemnere liceat linguam mancipiorum, quæ quidem pessima eorum pars sit, v. 102-122. Hoc consilium salutare quidem esse fatetur Nævolus, sed nunc rationibus suis parum conducere post consumtum jam ætatis robur et spes deceptas, v. 123-129. Poeta eum meliora sperare jubet, quum stante Roma numquam defuturi sint homines molles ac cinædi, v. 130-134. At Nævolus spem, inde concipiendam, felicibus tantum propositam esse dicit, non sibi, quem Fatum velit tenui victu contentum esse, et in cujus vota Fortuna sit surda, v. 135—150.

SATIRE NONÆ

ANALYSIS.

Satira hæc lepidissimis plena salibus, sed et obscoenissimis, totaque dramatica est; quæ quidem carminis forma argumento quam maxime congruit pluribusque facetiis immiscendis occasionem præbet. Nævolus vero draucus non solum poetæ turpissimum vitæ suæ genus aperte exponit, sed etiam Virronem pathicum (v. 40-90) ingratissimi insimulat animi, quippe qui pro summis beneficiis laboribusque nulla rependat præmia. Ita utrumque hominum genus, et pædicones et cinædi, acerrime exagitantur.

N. B. Hanc inprimis sextamque Satiram, quales ingenio conceptas Juvenalis emisit, interpretari horrebam : de quo crimine neque dissimulando, neque defendendo, nonnulla timidus proposui in mea præfatione primo volumini præfixa; quæ perpendas, quæso, lector optime, ut si non ignoscendam, saltem deplorandam conditionis meæ necessitatem judicare possis. ED.

« PredošláPokračovať »