Obrázky na stránke
PDF
ePub

CARMEN XVII.

Velox amoenum saepe Lucretilem
Mutat Lycaeo Faunus, et igneam
Defendit aestatem capellis

Usque meis pluviosque ventos.
Impune tutum per nemus arbutos
Quaerunt latentes et thyma deviae.
Olentis uxores mariti,

Nec virides metuunt colubras
Nec Martiales hoeduleae lupos:
Utcumque dulci, Tyndari, fistula
Valles et Usticae cubantis

Levia personuere saxa.

Dî me tuentur, Dîs pietas mea,
Et Musa cordi est. Hic tibi copia
Manabit ad plenum benigno
Ruris honorum opulenta cornu.

CARMEN XVII.

Lucretilem. Ita et Priscian. pag. 1175. Sed Diomedes p. 520. Lucretile.

Defendit aestatem capellis Usque meis. Faunus saepe venit in agrum Sabinum, et semper defendit aestatem. Haec non bene conveniunt. Neque enim tantus Fauni erga Horatium erat amor, ut absens quoque in Lycaeo hoc ei beneficium praestaret. Forte hoc ita expediri potest, ut dicamus: "Si Faunus veniat, tunc semper defendit." Ego scriptum mallem: Defendit aestatem capellis Ipse meis.

Tutum per nemus. Oudendorpius, ut Bentleius, praefert totum. Etiam per loca densa, ubi sunt ferarum cubilia. Nunc et eo impune vagantur propter Fauni praesentiam. Haec praesentia aeque intelligitur ex voce impune, atque tutum. Totus et tutus saepe sunt confusa vidd. interpretes ad Sil. Ital. X. 312. et Liv. XXVIII. 4. Ita Oudendorpius vulgatam lectionem tutum reiecit.

Nec virides metuunt colubras. In uno MS. reperi colubres, in recentioribus colubros. Vid. Oudend. ad Appul. Metam. p. 352. Schol. Statii V. Theb. 549. citat: Hic virides metuunt colubras.

Nec Martiales hoeduleae lupos. MSS.
Voss. aediliae. Gronov. ad Senecam
Herc. Oet. 1590. dicit, Auratum hic
bene restituisse hoedulei.

Usticae cubantis. Theocritus Idyll.
XIII. 40. τάχα δὲ κράναν ἐνόησεν
'Huέv iv xópy. Vid. Wernsdorf. ad
Himer. Eclog. p. 639.

Levia personuere saxa. Nulla de caussa Wernsd. ad Calpurnii Eclog. VII. 25. lenia.

Et Musa cordi est. Statius I. Silv. 4. 4. Es coelo, Dis es, Germanice, cordi.

Hic tibi copia. Hic etiam MS. Franek.

Ruris honorum. Franek. honor. Forte in nonnullis fuit honos. Ut opulenta copia manans e benigno cornu, per ap

Hic in reducta valle Caniculae
Vitabis aestus, et fide Teïa
Dices laborantes in uno

Penelopen vitreamque Circen.
Hic innocentis pocula Lesbi
Duces sub umbra, nec Semeleïus
Cum Marte confundet Thyoneus
Proelia, nec metues protervum
Suspecta Cyrum, ne male dispari
Incontinentes iniiciat manus,

Et scindat haerentem coronam
Crinibus immeritamque vestem.

positionem appelletur ruris honos. Cre-
do Horatium scripsisse: ruris honorem.
Non me adeo offendit duplex ille ge-
nitivus honorum ruris, in quo mutando
viri docti saepe fuerunt nimii; vide v.
c. Cort. ad Sallust. B. Iugurth. XXX.
Sed honorem multo elegantius puto.
Docta et facilis verborum constructio,
quod secus est in vulgatis. Nam Co-
pia, propter adiectum benigno cornu,
est Dea. Iam Dea non apte dicitur
ipsa e cornu suo manare, sed illud,
quod in cornu est, effundere. Horat. I.
Epist. 12.28. aurea fruges Italiae pleno
defudit Copia cornu. Carm. Saecul.
Apparetque beata pleno Copia cornu.
Gualter. Alexandr. X. p. 223. Cuius
opem pleno mihi Copia cornu Fudit.
Copia tibi ad plenum e benigno cornu
manabit honorem ruris. Manare quam-
quam non plane sit verbum activum,
tamen quasi activo sensu accipitur. Ho-
rat. I. Epist. 19. 44. fidis enim ma-
nare poëtica mella Te solum, ut Grae-
εἰ, γῆν ῥέουσαν μέλι. Ovidius VI.
Metam. 312. lacrymas etiamnum mar-
mora manant. Ubi vid. Heins. Vidi
postea ad Virgil. II. Georg. 244. edi-
tionis Heyn. primae locum Horatii ita
scriptum: ruris honorem, sed impru-
dente Heynio hoc factum credo. Nam

comparavit Horatii ad plenum cum Virgiliano ad plenum. Honores ruris, hoc est fruges, herbas, flores, folia. illustravit Burmann. ad Gratii Cyneg. 376. Dicuntur autem et honores et honor. Horat. XI. Epod. 6. December Silvis honorem decutit. Nemes. de Aucupio 19. Cum nemus omne suo viridi spoliatur honore. Avianus in Descript. Orbis 347. Nilus honorem Telluri reparet. Ita aris imponimus honorem et honores. Caeterum Cl. Moserus putat neminem unquam dixisse ego tibi mano honorem ruris: quod enim dicitur aliquis manare poëtica mella, id eo valere, ut effluant quasi ex eo, neque vero is ea sponte quasi sua effundat et alicui praebeat. Puto hoc eodem redire. Aliquis manat mella, Copia manat ruris honorem, mella effluunt ex aliquo, honos ruris effluit ex Copia, cornu Copiae: additur hic tibi, dativo commodi, ut servitus tibi crescit, alia.

Dices laborantes in uno. Alii disces. Quod placebat Burmanno. Oudendorp. putabat eodem pertinere glossam Comm. Cruq. "Repromittit amicae in agello suo se Lyricum carmen decantaturum.” Bentl. recte: "nihil mutandum. Nam quid est discere fide Teia?"

CARMEN XVIII.

Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem
Circa mite solum Tiburis et moenia Catili.

Siccis omnia nam dura Deus proposuit, neque

Mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.

Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat? Quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?

CARMEN XVIII.

sibi placuerunt. Tacit. III. Hist. 49. Antonius nequaquam pari innocentia

Nullam, Vare, sacra vite prius. post Cremonam agebat. Florus IV. 2. Comm. Cruq.: Suadet, ubi competens tempus est, ut nullam arborem prius, quam vitem ponat. Et hic videtur legisse vere. Ut Acro vere novo. Cuius lectionem, a nemine annotatam, miratur Burmann. ad Ovid. III. Art. 703. Iam fecerant Fabricius, Pulmannus, alii. Ver non est in versu Alcaei. Mndev ἄλλο φυτεύσης πρότερον δένδρεον ἀμTEA. Nomina propria saepe corrupta sunt in communia. Nuper, in Mnemosyne Leidensi, Virgilio Ecl. VIII. 7. reddendum conieci en erit unquam, Galle, dies, pro ille dies. Reddendum quoque puto Tibullo I. 10.11. Tunc mihi vita foret vulgi, nec tristia nossem Arma, nec audissem corde micante tubam! Quanto melius: Tunc mihi vita foret, Valgi. Tibullus elegiam misit Caio Valgio Rufo, amico, poëtae epico, eidem Horatii amico. De quo diligenter exposuit Estreus in Prosopographeia Horatiana.

Nec ulterior moram fecit. Quid enim una post quinque legiones. Ovid. XII. Met. 607. Quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, Hoc fuit. Valer. Flacc. V. Argon. 77. Post acies rubrique novissima claustra Aequoris. Atque ea dicendi brevitas multis interpretibus fraudi fuit, miror Latine scientissimo Oudendorpio in Anthol. Burmann. T. I. pag. 4. Cygneos genitor gestans post fulmina pennas. Ubi volebat pro fulmine, idque probabat Burmannus. Imo intellige: post fulmina gestata, nunc gestat pennas oloris. Hinc etiam explicandus est Nemesianus in Eclog. III. 21. Vera Ioris proles iam tunc post sidera coeli Sola Iovem Semele vidit Iovis ora professum. Sola Semele veram Iovis faciem vidit, postquam ille Deus coelum reliquerat. Nam alias fallebat in cygno, tauro, et aliis figuris. Minus recte Barthius et cum eo Burmann. sidera coeli interpretantur Deos. Schol. Statii ad I. Theb. 256: Non irascor illi civitati, ubi mutatus adulteria commisisti, cum aliis enim maiestate dissimulata concumbis, ad Semelem vero professus numen intrasti. Plura vide ap. Cort. 1. 1. Sallustii, et Lucan. V. 474. et VI. 145.

Post vina. Omissum est participium verbi alicuius. Antiqui prosae scriptores rarius ita loquuntur. Sallust. Iugurth. 55. Neque post insidias Iugurthae effuso exercitu praedari. Cicero IV. ad Fam. 4. Post has miserias, id est, postquam armis disceptari coeptum est de iure publico, | Quantopere Graeci recentiores hoc usu nihil esse actum aliud cum dignitate. | praepositionis μɛrà delectati sint, praeMagis hoc proprium est poëtarum et cipue Himerius, docuit ad eum Wernsscriptorum aevi recentioris, qui in eo dorf. pag. 41.

At ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
Debellata, monet Sithoniis non levis Evius,
Quum fas atque nefas exiguo fine libidinum
Discernunt avidi. Non ego te, candide Bassareu,
Invitum quatiam, nec variis obsita frondibus
Sub divum rapiam. Saeva tene cum Berecyntio
Cornu tympana, quae subsequitur coecus Amor sui,
Et tollens vacuum plus nimio Gloria verticem,
Arcanique Fides prodiga, perlucidior vitro.

At ne quis modici. Olim edidi ac V. Silv. 2. 74. nitorque Luxuriae conne. Nunc at melius puto. Ante omnes arbores sere vitem. Nam vinum est Dei munus longe excellentissimum. Modo ne quis abutatur.

Rixa super mero Debellata. Oudendorpius dubitat an unquam alius ita scripserit, et coniicit super merum: ut Flor. IV. 2. super pocula. Curt. VIII. 4. super vinum,

Idem ad Suetonii

Calig. 22. super coenam tuetur, et sic Stat. II. Theb. 161. Et super hesternas licuit cognoscere mensas. Vid. Freinshem. Ind. Curt. Plin. IV. Epist. 22. Super coenam. Rixa super mero, significat de mero, propter merum, cui merum, in mensa positum, in praedam cederet. Ita Comm. "propter vinum, ut: nec super ipse sua molitur laude laborem." Notus Virgilii versus.

Quum fas atque nefas exiguo fine libidinum Discernunt avidi. Oudendorp. iungit vel nefas libidinum vel fine libidinum, et pro avidi legit madidi. Ita et coniecerat amicus Gesneri, ipso non probante Gesnero. Mihi placet consueta ratio: discernunt fas et nefas exiguo fine, id est: confundunt. Finis inter fas et nefas est exiguus, nullus. Liv. I. 33. discrimine recte an perperam facti confuso. Vell. Paterc. II. 124. In quam arto salutis exitiique fuerimus confinio. Tacit. IV. Ann. 58. Mox patuit breve confinium artis et falsi. Ovid. Rem. Amor. 326. Iudiciumque brevi limite falle tuum. Stat.

fine tenens. Virgil. III. Aen. 685. Inter utramque viam leti discrimine parvo. vid. Heins. ad Ovid. VII. Metam. 426. Hinc explicandus Silius Ital. XII. 77. ubi Hannibal ad milites suos, qui Cumas obsidebant: Cumanus hiantem Agger adhuc murusque tenet? Gracchumque, moveri Non ausum portis, parvo in discrimine cerno? ubi non recte interpretes: quasi Gracchus nihil periculosi conatus sit, facta eruptione. Imo, tam brevi a me intervallo Gracchum cerno, qui solo aggere et muro a me separatus sit. Idem aliis verbis sic expressit Virgilius XI. Aen. 381. Dum distinet hostem Agger murorum. Ovid. I. Pont. 8. Minimum nos inter et hostem Discrimen murus portaque clausa facit. Minimum discrimen, ut Silius parvum discrimen.

Et tollens vacuum plus nimio Gloria verticem. Septem MSS. ab Oudendorpio inspecti extollens. Ita et Porphyrius et Servius ad IX. Aen. 633. Ideo malebat: coecus Amor sui, et Attollens. Vide ad Appul. Metam. pag. 760. Caeterum hi versus ante oculos fuerunt auctori Epigrammatis in Anthologia Burmanni T. I. p. 540. Multos coecus amor cogit secreta fateri, Arcanum demens detegit ebrietas. Formulam nimio plus, nam ita alii scriptores saepe ponunt, exemplis auxit Iuretus ad Symmachi I. Epist. 25.

CARMEN XIX.

Mater saeva Cupidinum

Thebanaeque iubet me Semeles puer
Et lasciva Licentia,

Finitis animum reddere amoribus.
Urit me Glycerae nitor

Splendentis Pario marmore purius:

Urit grata protervitas

Et vultus nimium lubricus adspici.
In me tota ruens Venus

Cyprum deseruit nec patitur Scythas
Et versis animosum equis

Parthum dicere, nec quae nihil attinent.
Hic vivum mihi cespitem, hic

Verbenas, pueri, ponite thuraque
Bimi cum patera meri:

Mactata veniet lenior hostia.

CARMEN XIX.

Semeles puer. Multa MSS. Seme

lae, de qua re vid. Oudendorp. ad Appul. Metam. pag. 97.

Splendentis Pario marmore purius. Epigr. in Anthol. Burm. T. I. pag. 615. Quae quamvis facie micet rubenti, Et vibret Parium nitens colorem.

In me tota ruens Venus. Eurip. Hippol. 443. Kúπρı yàp où popηròv, îv πoλλý þvñ. vid. Valcken. Valer. Flacc. III. 133. Tollitur hinc, totusque ruit Tirynthius arcu. Stat. X. Theb. 921. Toto Iove fulmen adactum. Vid. Barth.

Hic vivum mihi cespitem, hic. Postremum hic deest in Franek.

Verbenas, pueri, ponite thuraque. Mamertinus in Genethl. Maxim. cap. 10. Arae incendi, thura poni, vina libari, victimae caedi. Vid. Arntzen.

Mactata veniet lenior hostia. Saepe eruditi interpretes dixerunt venire simpliciter poni pro esse, ut Graecum

ἔρχεσθαι pro εἶναι. Hoc ego minus in aliis, v.c. Burmann. ad Virgil. I. Aen. 22. miratus sum, quam in N. Heinsio ad Ovid. IV. Heroid. 113. Romani poëtae, nam poëtarum imprimis hoc proprium est, nunquam usurparunt venire, quando sententia unice postulabat verbum esse; et venire semper suam vim servat. Venus h. 1. Cyprum deserens, et tota in Horatium ruens, ad eum venire debuit. Iam Homerus alicubi: Αὐτῷ μόρσιμος ἦλθε. Anacr. Fragm. 29. ed. Fisch. où d'evμεvýs "E' iv. Phurnutus cap. 39. Ilithyiam precantur ἐλθεῖν αὑταῖς ἐπίαν καὶ λυσίζωνον αἱ ὠδίνουσαι. Virgil. VIII. Aen. 365. rebusque veni non asper egenis. Stat. III. Silv. 1. 39. Pacatus mitisque veni. Ammian. Marcellin. XXX. pag. 452. Pacifica prece, ut propitius veniret et lenis. Albinov. I. Eleg. 373. Quaque ruit, furibunda ruit. Seneca Troad. 1172. Mors infantibus violenta venis. Hinc etiam apparet, quam immerito haec Livii

« PredošláPokračovať »