Obrázky na stránke
PDF
ePub

modo etiam Ciceronem edidit I. Fust Moguntiae 1465.

Nec

vero deërat materies chartis, quae vacuae essent, occupandis. Multi Romani suos libros tenebant: edere vel ipsi negligentes, vel amicis relinquentes. Interim multa inde, saepe recitatione, enotescebant, et versus, non in corpus retracti, ut errones aliquem, cuius dicerentur, inveniebant, quod in Octavio suo metuebat Plinius II. Epist. 10. Saepe tamen auctoris nomen peribat. Anthologiae varia eiusmodi carmina αδέσποτα incerti auctoris continent: ex quibus si v. c. Libri II. Epigr. CCLVI. Anthologiae Burmannianae legeretur in aliquo MS. Horatiano, nemini unquam in mentem veniret illud non habere germanum. Nam neque infra elegantiam Horatii, neque acerbitatem Epodorum est. Et quis novit, sicuti multa accepimus spuria, an non multis etiam genuinis simus privati? Variae res Horatio vivente acciderunt, quas eum non tacere potuisse dixeris, de quibus tamen nihil legimus. Qui ad Virgilium, Athenas proficiscentem, pulcherrimum carmen I. 3. scripsit, nonne eundem, in reditu mortuum, deflevisset? Qui Varii laudes poëticas tantopere celebravit, nihilne dixisset de Virgilio poëta, animae dimidio suae, quem opus Iliadi par in manibus habere sciebat 1? Et iure miratur N. Heinsius ad Silium Italicum VIII. 378. nullam mentionem esse factam vini Setini, quod Augustus omnibus praeferebat. Fragmenta quidem, quae hanc opinionem aliquatenus confirment, non inveni. Nam de versibus, qui apud Grammaticos reperiuntur, Servium in Centimetro, Terentianum Maurum, alios, hos illi saepe mutabant, ut ostenderent, quomodo aliud ex alio metrum oriretur. Et quum Beda de Orthographia pag. 2345. scribit: Nonnulli tamen veterum ipsa carmina soles nominavere: sicut Horatius exorsus est: Soles meos omni Ecclesiae vestrae commendo; hic non est Horatius Venusinus, sed fortasse Grammaticus aliquis Christianus et poëta, qui se antiquis poëtarum nominibus saepe ornabant. Ita Cornelius Gallus, Propertius, alii a veteribus cognomina sumserunt. Et Carolus Magnus in Schola Palatina appellabatur Davides 2.

Fuit et L. Piso, et filii Pisonis, patre digni, ad quos misit epistolam de arte poëtica. Piso erat et poëta, et studiorum liberalium antistes, Urbis postea Custos, ut narrat vetus Scholiastes. Neque hunc, puto, carmine aliquo non laudatum dimisisset.

2 Maius Praefat. T. V. Classic. Auct. e Cod. Vatic. edit. p. XIII, ubi agit de Grammatico Virgilio Marone: "Sine dubio haec nomina adsciticia sunt, eo prorsus modo, quo in Caroli Magni Academia fictis nominibus sese docti homines vocitarunt sq." Iste Maro quater laudat Horatium, iuniorem scilicet.

Sed Horatius legebatur in Scholis, eumque interpretabantur non modo Grammatici, verum etiam Rhetores, quantum quidem faceret ad formandum oratorem, cuius rei utilitatem saepe Quintilianus in Institutionibus ostendit, et Tacitus de Oratoribus cap. 20. Exigitur iam ab oratore etiam poëticus decor, non Attii aut Pacuvii veterno inquinatus, sed ex Horatii et Virgilii et Lucani sacrario prolatus. Ita Titianus et Calvus, ut scribit Servius ad Virgilii X. Aen. 18. themata omnia de Virgilio elicuerunt, et conformaverunt ad dicendi usum, et in exemplo controversiarum posuerunt has allocutiones, dicentes, Venerem agere statu absolutivo, Iunonem niti statu relativo. Ex eodem Servio ad X. Aen. 532. discimus rhetorem, qui in Virgilium declamationes scripsit, de loco isto sic dicere ex persona Aeneae: Improbus es, qui aut regi dones, aut filios exhaeredes.

Praecipue autem interpretandi munus sibi vindicabant Grammatici, explicantes significationem verborum, sententiam versuum, mythologiam, historiam, geographiam, metrum, de quibus rebus plerumque dictabant. Sed iidem Grammatici faciebant et ipsi poëticam, et docebant. Ita Q. Caecilius Epirota, qui Virgilium et novos poëtas primus praelegit, a Domitio Marso appellatur tenellorum nutricula vatum: et Valerius Cato visus est peridoneus praeceptor maxime ad poëticam tendentibus, de quo ferebantur hi versiculi apud Suetonium de Illustr. Grammat. XI. Cato Grammaticus Latina Siren, Qui solus legit, et facit poëtas. Magistri discipulis exemplo praeibant, ut Horatii recte imitandi. modum ostenderent. Ausonius in Profess. Burdig. 21. de Crispo: Creditus olim fervere metro, Ut Virgilii Flaccique locis Aemula ferres. Et Atilius Fortunatianus pag. 2685. quid refert, inquit, hunc poëtam imitari, tenere, diligere, si non omnes virtutes eius penitus cognoveris? Varietas metri Lyrici eos praecipue alliciebat, et sibi videbantur felices erantque in magna admiratione, si et ipsi, quae vellent, versibus Choriambicis et Alcaicis exBuchelius in Epist. ad Vossium p. 62. narrat se habere MS. Horatii poëtae Idoraria, de conspiratione contra Nicolaum V Pontif. Maximum. Est Epigr. Felicis Ennodii 118. de quodam stulto, qui Virgilius dicebatur. ▲ Philargyrio nominatur aliquis Homerus: vide Wagnerum in Epistola de Philargyrio. Vetus Scholiastes Ibidis Ovidiani affert versus Propertii, Ennii, Lucretii, Tibulli, qui omnes sunt recentiorum hominum. Fortasse hinc iudicandus est libellus Appuleii de Orthographia. Fieri tamen potest, ut hic illic nomen Horatii Virgilii verum fuerit illius, qui se ita appellavit, isque suum genus a magnis poëtis deduxerit. Fuit enim Romanis ingens studium nobilitatis. Apparet v. c. ex Aeneide Virgilii. Et Tacitus Imperator genus deducere gloriabatur a Cornelio Tacito, Annalium scriptore.

primere possent. Hinc glossae provenere metricae.

Horatius

v. c. dixerat: Nil mortale loquar: hoc versu interpretabantur Nil parvum aut humili modo. Diomedes II. p. 101. ita docet quid sit enarratio: Obscurorum sensuum quaestionumque explanatio vel exquisitio, per quam uniuscuiusque rei qualitatem poëticis glossulis exsolvimus. Obiiciebatur dictum aut sententia propter acutam brevitatem obscurior, amplificabant. Idque in Geographia, Historia, et praecipue in Mythologia fiebat frequentissime. Has laudes ita expressit Ausonius in Prof. Burdigal. Ambo loqui faciles, ambo omnia carmina docti, Callentes mythôn plasmata et historiam.

In ipsa Horatii imitatione, iubebant eandem sententiam aliis verbis eodem metro dicere, locum communem ex philosophia elaborare, dicentes de temperantia, contra avaritiam, rei alicuius imaginem depingere, describere pugnam, fingere orationem, et similia argumenta ex ipsis, quae legebantur, carminibus petita, quae adeo iisdem carminibus apte inferciri poterant. Nota sunt in his exercitationibus vocabula Themata, dictiones, loci, allocutiones, et exempla inveniuntur in Anthol. Burm. T. I. pag. 145. ubi v. Burmanni annotationem, et Heins. ad Claudiani Epigr. XXXVI. Orationes etiam verba dicebantur, et sicuti Rhetores argumentum Declamationis hac v. c. formula proponebant Tivaç ἂν λόγους εἴποι Αχιλλεύς, et Hannibal pueris erat declamatio, ut dicit Iuvenalis, idem faciebant poëtae. In Anthologia leguntur verba Achillis in Parthenona, dum tubam Diomedis audisset 1. Hinc in Carminibus toties idem argumentum, easdem imagines, et sententias, verbis paullum mutatis, invenimus. Quod merito reprehendit Scaliger.

Interdum nova dabantur argumenta: v. c. Horatius Maecenatem ad coenam invitat: Horatius se commendat Maecenati: et cum argumento simul metri genus constitutum. Ad has exercitationes discipulos laude et praemiis incitabant: sed maius erat publicum incitamentum. Nam, qui in certamine Capitolino car

1 Quintil. Instit. II, 8. Priami verba apud Achillem. Et Rhetores saepe iidem erant poëtae, habebantque declamationes. M. Caesar Frontoni magistro suo scribebat (ed. Maii pag. 51) mitte mihi aliquid, quod tibi disertissimum videatur, quod legam, vel tuum, vel Catonis, vel Ciceronis, aut Sallustii, aut Gracchi, aut poëtae alicuius. Xpý?w yàp ȧvañaúλns, et maxime hoc genus. Etiam si qua Lucretii aut Ennii excerpta habes. Excerpebant et ipsi discipuli. Excerpendi consuetudo late patebat. Ex iis interdum conficiebatur corpus aliquod praeceptorum moralium, quae falso nomine vendebantur. Hinc orta Disticha Dionysii Catonis.

mine vicerat, is quercu coronabatur; multis praeterea poëtis statuae erant positae. Magistri, exploratis discipulorum carminibus, sua recitabant. Haec a discipulis cupide excepta, exemplaribus Horatii addebantur, primum separata, vel in margine, deinde sensim, ut fit, Horatianis interspersa, tandem pro Horatianis vendita et aestimata. Quodsi hic illic, Romae praecipue, exempla emendatiora exstiterint ex vetere aliqua recensione, ea Mavortius et Magister Felix non viderunt a. 530. quo Horatius iam additamentis istis inquinatus, manibus hominum versabatur. Ex tam corruptis exemplis et recensio Agorii, et omnia, quae adhuc innotuerunt MSS. originem ducunt. Exempla illa emendatiora iam brevi post mortem auctorum fiebant rara. Hyginus usus est libro qui fuit ex domo atque familia Virgilii. Hoc A. Gellius N. A. I. 21. quasi magnum aliquid narrat. Hyginus tamen fere aequalis Virgilio vivebat. Grammaticus multi nominis, Fidus. Optatus, eidem Gellio ostendit librum Aeneidos secundum, mirandae vetustatis, emtum in Sigillariis, viginti aureis, quem ipsius Virgilii fuisse credebatur, v. Gellius Noct. Attic. II. 3. Credebatur. Itaque res non certa. Et quam miranda vetustas? Fidus ille Optatus Gellio aetate erat maior. Gellius iam florebat a. 120. Igitur MS. centum fere annorum erat mirandae vetustatis. Praeterea Romae diu ante Mavortium multa acciderunt libris et Bibliothecis perniciosa. Ne dicam de odio Caligulae et Hadriani adversus praestantissimos historicos, oratores et poëtas, qui ante Augustum et Augusto vivente fuerunt, ut taceam bella et populorum barbarorum incursiones in Italiam, quam multa incendia magnas urbis partes deleverunt? Imperatore Tiberio flamma bis saeviit; Nerone, per septem noctes et sex dies; Vitellio, arsit Capitolium; Tito, ignis triduum et totidem noctes grassatus est; Commodo, plurimos dies. Tot incendia tam diu continuata, quantam librorum multitudinem in domibus privatis, quantam in Bibliothecis publicis deleverunt? Novimus varia templa conflagrasse 1. In templis autem erant Bibliothecae. Ita

Multa praeterea exempla in Historicis inveniuntur. Satis habebo laudasse Ammiani Marcellini XXIII, p. 258. Palatini Apollinis templum in urbe conflagravit aeterna. Ubi, ni multiplex iuvisset auxilium, etiam Cumana carmina consumserat magnitudo flammarum. Idem XXIX, p. 418. Inde (ex metu delatorum) factum est per Orientales provincias, ut omnes exurerent libraria omnia. His malis accedebat hominum incuria. Tacitus Imperator, Cornelium Tacitum in omnibus bibliothecis collocari iussit: et ne lectorum incuria deperiret, librum per annos singulos decies scribi publicitus (in evicis, archiis) iussit, et in bibliothecis poni. Narrat Vopiscus in Vita Taciti. 10. Malis accedebat opinio

combustae sunt Octavia, Palatina, Capitolina, aliae. Atque metus incendiorum tantus erat, ut nonnulli libros suos in thermas et balnea portarent, loca, propter parietes lapideos densiores et aquae copiam tutiora. Quare numerus bonorum MSS. insigniter minutus est, et una aetas, semper altera peior, stirpem procreavit vitiosiorem, qualis universa iam erat ante Mavortium. Ipsa autem illa existimatio, qua Horatium omnes omnium temporum eruditi habebant, eos incitabat, ut pro exemplis, flamma vel alio modo amissis, nova, unde possent, semper instruerent.

Triplex erat, ut vidimus Grammaticorum officium, scriptores explicare, pravas lectiones corrigere, versus adulterinos obelo configere. Multi autem singulas tantum partes triplicis officii sumebant. M. Valerius Probus apud Suetonium de Illustr. Gramm. Cap. 24. multa exemplaria emendare ac distinguere et annotare curavit, soli huic, nec ulli praeterea Grammatices parti deditus. Opera Mavortii et Felicis non ultra emendationem sui exemplaris progressa est. Antiqui Commentarii, credo, non amplius apparebant, contracti iam et corrupti in ieiunitatem Scholiorum, qualia fere nunc habemus, quae Acro et Porphyrio et deinde alii iterum in compendium redegere. Aetas enim auctorum ex Scholiis confici non potest, quia posteriores e prioribus ea excerpebant, quae ipsis placerent, non addito nomine cuius essent, sine iudicio et ratione: quae semper indoctiores ad literam describebant, Graeca Latinis literarum ductibus, quantum possent, adumbrantes.

Antiqui interpretes, quos nomine tantum cognovimus, fuere C. Aemilius, I. Modestus, et Terentius Scaurus. Qui de personis scripserint, quos memoravit Porphyrio, ignoramus. Neque de Acrone, Porphyrione, et Commentatore Cruquiano certi aliquid constat. Videamus de emendatoribus, Mavortio et Felice.

Mavortius, absoluta carminum Horatianorum recensione, usitatam formulam subiunxit: VETTIVS AGORIVS BASILIVS MAVORTIVS V. C. ET INL. EXCOM. DOM. EXCONS. ORD. LEGI ET VT POTVI EMENDAVI. CONFERENTE MIHI MAGISTRO FELICE ORATORE VRBIS ROMAE. Mavortius, qui et Maburtius appellatur ex Graeco Maßóptis, consul fuit a. 527, Iustino et Iustiniano Imperatoribus, et quidem solus, póvoc. Praeterea nihil de Mavortio ex Fastis et Chronicis discimus. v. Relandi Fast. Consul. p. 694. Erat etiam,

Christianorum de libris gentilium, alia, de quibus exposuit Heerenius in Historia Lit. Class. temporibus aevi medii.

« PredošláPokračovať »