Obrázky na stránke
PDF
ePub

divinum opus, subitum tamen opus sunt.

Explicationem, quippe ab aliis satis tractatam, retractare noluit. Quodsi Horatium eo quoque consilio semel tantum legisset, versus adulterini hanc sagacitatem non latuissent. Bis tamen, ni fallor, hoc genus Critices adhibuit, in IV. Carm. 8. 17. Ubi se agnoscere, ait, versum Monachalis plane genii et coloris: et in Epod. V. 87. quem, ut spurium et interpolatum, sola spongia sanari posse, nulla alia medicina. Atque in istis locis opus erat explicatione, quam cum in aliis minus curaret, de spuriis ei in mentem non veniebat. De qua re caeteroquin quid censeret, satis in Manilio ostendit. Quam verum autem sit, oportere aliquem de ista librariorum fraude cogitare, ni imprudens et aliud agens falsa pro veris accipiat, testimonio est Valckenarius. Ruhnkenius in Epistola Critica de Hymnis Homeridarum multos versus subditicios expulit. Consultus ab eo Valckenarius, qui et ipse Hymnos diligentissime lectos probe intelligebat, interdum respondit: Spurios esse monitus non dubito: dubitanti consensum extorques. Et quum Ruhnkenius paullo calidius scripsisset: hi versus sunt adeo inficeti, ut, qui aliquem harum literarum gustum habeat, non possit non interpolatoris manum agnoscere, Valckenarius placide: Cogita, quaeso, quantum fuerit hominum eruditissimorum, qui hos versus legerunt ut genuinos. Ad spuria secernenda de genuinis, minus animum hactenus attenderunt. Haec ex epistolis Valckenarii et Ruhnkenii a Mahnio nuper editis. Ad hanc igitur Critices partem recte exercendam, primum requiritur animus fraudi deprehendendae intentus; deinde consuetudine, forma, et habitu scriptoris adeo imbutus, ut, quidquid ab his diversum sit, eo statim afficiatur, idque sentiat. Hunc sensum explicare atque in alios transfundere interdum difficile est. Quare nonnulli iudicio sensus minorem tribuunt auctoritatem, quam par est. Non ignoro perversum eius adhibendi usum, et multos in eo fuisse nimios: sed hoc rem ipsam neque minuit neque tollit. Wyttenbachius Opusc. T. I. pag. 464. homines in hac caussa difficiliores, verissime ita monuit: Si forte rationum mearum vim minus perceperint ac senserint, secum reputent, hunc sensum non nisi longo Auctoris usu comparari, nec rationibus explicandis in aliorum animos inferri, sed auctoritatis instar obtinere; igitur si usum

reperies, quod Hemsterhusius noster, Bentleio ingenio et doctrina simillimus, dicere solebat: Bentleium multa movere non movenda: sed plerisque locis veteres scriptores, si ita scripsissent, ut Bentleius legendum decernit, melius fuisse facturos."

C*

mihi concedunt, necesse esse, ut etiam sensum mihi concedant, eiusque auctoritatem apud se valere patiantur.

Praeter duo loca a Bentleio, pauca alia ab aliis fuere notata. Versus qui leguntur IV. Carm. 4. 19-22. primum Lambino fuere suspecti. Tanaquillus Faber mirabatur eos ab Horatio esse scriptos, et factum nolebat. Guietus delevit, cum Guieto Sanadonus, deinde alii. Neque hodie, credo, quisquam aliter iudicabit. In III. Carm. 17. versus 2-5 Sanadonus expungit; hoc laudarunt Ionesius, Ianus, neque improbavit Gesnerus. Atque idem ille Franciscus Guietus multo plures Horatio suppositos iudicavit, ut cognovi ex Sanadono, non addita, ut videtur, iudicii caussa, vehementer a Sanadono reprehensus, non refutatus. Unde Sanadonus istas Guieti annotationes acceperit, in editione a. 1756. explicatum non video: fortasse Sanadonus explicavit in editione a. 1728. quam ipse curavit. Huius inspiciendae mihi nunc copia non est. Guietus, vir multi iudicii et doctrinae, de quo operae pretium est legere Baylium, quae ipsi antiquos scriptores legenti in mentem veniebant, ea in marginibus exemplorum scribere solebat: edidit nihil. Mortui Guieti omnes libros emit amicus Menagius. Menagii Bibliotheca, ut et Huetii, tota facta est, emtione an donatione, Iesuitarum. In ea erat exemplum Horatii, in quo Guietus spurios versus notaverat, quod Sanadonus vidit. Bibliotheca Iesuitarum mense Decembri a. 1763. Parisiis publice vendita est: et ex praefatione isti Catalogo praemissa, haec de libris Guieti et Menagii cognovi, quae ex Baylio, Saxio et aliis frustra cognoscere studui 1. Atque opinionem Guieti de singulis versibus et strophis tum demum vidi, postquam meas annotationes absolveram. Paucis exceptis, omnia eadem deleveram. Anno MDCCLXXVIII. Caspar Pallavicini Romae in Bibliotheca Palatina invenit duo Carmina, adiecta ad finem libri primi, adeoque Carmen XXXIX et XL. Haec Carmina secum a Franco communicata edidit Villoisonus ad Longi Pastoralia pag. 311, deinde Ianus et alii, licet iam in editione quadam Pragensi a. 1760. exstare dicantur. Sunt valde inepta, et omnes Horatio abiudicant. Quare? Quia in nullo antiquiore MS. inveniuntur, et in recens inventis homines acutius vident, animumque et aures applicant. Iam finge ea apparere in omnibus MSS. etiam in iis quae ex recensione Mavortii profluxere;

1 De Guieto vide et Huetium Comment. de Rebus suis p. 398. Ruhnken Epist. Crit. I, p. 80. Oudendorpium in Praefat. ad Lucanum, et Eichstadium in Progr. Paradoxorum Horat. Part. VIII, a. 1837.

si pignore de tali re posset contendi, ego quovis contenderem, Carmen saltem XXXIX. adhuc habitum iri pro Horatiano. Nam in Horatianis nunc etiam nonnulla conspiciuntur, quae non meliora sunt, v. c. I. 20. I. 30. II. 11. III. 8. III. 14. IV. 17. Sed eiusmodi Carmina, Commentariis illustrata, quandam antiquitatis speciem ipsa nanciscuntur, quo fit, ut de detrahenda fucato capiti persona securi simus. Exempli caussa explicabo Carmen XXXIX tamquam opus ipsius Horatii.

LIBRI I. CARMEN XXXIX.

AD IULIUM FLORUM.

Discolor grandem gravat uva ramum:
Instat Auctumnus; glacialis anno
Mox Hiems volvente aderit, capillis
Horrida canis.

Iam licet Nymphas trepide fugaces
Insequi lento pede detinendas:
Et labris captae, simulantis iram,
Oscula figi.

Iam licet vino madidos vetusto
De die laetum recitare carmen:
Flore, si te des, hilarem licebit.
Sumere noctem.

Ad Iulium Florum. Horatius in brevi hoc et venusto carmine Iulium Florum, amicum, hortatur, ut, auctumno instante, hilariter secum vivat, curas ventis tradat, et aequam mentem in rebus tristibus servet. Mortem, serius ocius, certo pede advenire. Ad eundem Florum scripta est Libri I. Epistola 3, et Libri II. Epistola 2. Fuit autem iste Florus in Cohorte Tiberii Neronis, et scriptor Satyrarum, ut discimus ex Scholiastis.

Discolor. Eleganter uva appellatur discolor, quando maturescere incipit. Horat. II. Carm. 5. idem sic expressit: lividos Distinguet Auctumnus racemos Purpureo varians colore.

Grandem gravat. Soni in utraque voce similitudo habet antiquam gravitatem. Alliterationem vocant Gram

matici. Multa sunt exempla in fragmentis Tragicorum Romanorum, neque Plautus nec Terentius istam elegantiam nesciverunt. Accius: Deum regnator nocte coeca coelum e conspectu abstulit; et: Scamandriam undam salso sanctam obtexui sanguine.

Anno volvente. Quia annus in orbem redit. Virgil. I. Aen. 234. volventibus annis. Reddidere Romani Homerica ista περιτελλομένων et περιπλομένων ενιαυτῶν.

Iam licet Nymphas. Talia sunt Virgilii: Et fugit ad salices et se cupit ante videri. Et apud Horatium alibi risus proditor et anulus ereptus digito male pertinaci. Sic apud Ovidium pugnat puella, tamquam quae vincere nolit.

Si te des. Si te mihi tradas, et

Iam vide curas aquilone sparsas!
Mens viri fortis sibi constat, utrum
Serius leti citiusve tristis

Advolat aura.

tristitiam mecum deponas. Σαυτὸν

βυρσοπώλησιν δίδως apud Aristo

phanem in Equitibus. Latinam formulam illustravere Heins. Adversar. p. 14. et Marklandus ad Statii Silvas, I. 4. 49.

Hilarem licebit sumere noctem. Exquisita Latinitas. Terent. Adelph. II. 4. 23. Hilarem hunc sumamus diem. Nonnulla, huc pertinentia, diximus ad I. Carm 1.

Curas aquilone sparsas. Pulchre dictum. Iam sparsae sunt. Minus esset, iam spargentur. Sunt autem de Graeco fonte. Anacreon: 'Eμv opενῶν μὲν αὔραις Φέρειν ἔδωκα λύπας. Horat. I. Carm. 26. tristitiam et metus Tradam protervis in mare Creticum Portare ventis.

Mens viri fortis. Fortis est firmus

et constans in re adversa. Animosus et fortis Horatius alibi coniunxit. Sibi constat, qui semper idem est. Ita Cicero et optimi scriptores loquuntur.

Utrum serius. Locus corruptus, facile tamen restituendus. Sententia postulatur haec: Vir fortis semper est aequa mente, sive mors veniat citius, sive serius. Horatium scripsisse puto: Mens viri fortis sibi constat, atra Serius leti citiusve tristis Adcolet hora Serius citiusve, ut Horatius alibi: Serius ocius sors exitura. Ovid. X. Metam. 32. Serius aut citius sedem properamus ad unam. Hora etiam est coniectura Bothii. Tibullus, summus Horatii amicus, fecit ut horam excogitaverim. Tibull. III. 5. 5. Seu mihi Persephone nigram denuntiat horam 1.

Quodsi tali Commentario interpretes alii sua identidem addidissent, novaque huc illuc accessisset coniectura, hodie, credo insipidum carmen in multitudine aliorum lateret: fere ut duo tres numi adulterini, in comitatu et praesidio multorum aureorum,

1 Res fere similis est illi, quae legitur in Annotat. ad Wolfii Anal. Literar. T. III, IV, p. 380. Wolfius nempe iam olim aliquid dixerat de spuriis Epistolis inter Ciceronianas ad Familiares. "Sonderbar genug, findet sich ein solch erweislich unechtes Uebungs-Stückchen, in einem hiesigen Diezischen, jetzt Kön. Codex jener Briefe zwischen den 49 und 50 des 13 Buches, das glücklicherweise in den von früheren Herausgebern gebrauchten Handschr. nicht gestanden haben muss; denn sonst sähen wir es vielleicht in der Reihe mit ansehnlicher Schrift gedruckt, wie es hier mit aller gebührenden Bescheidenheit in eine Anmerkung versteckt stehen mag, ganz nach dem Handschrift:

M. Cicero Celio edili Curuli S. D.

Marcho Fabio, viro optimo et homine doctissimo, familiarissime utor, mirificeque eum diligo, tum propter summum ingenium eius summamque doctrinam, tum propter singularem modestiam. Eius negotium sic velim suscipias, ut si esset res mea. Novi ego vos magnos patronos: hominem occidat oportet, qui vestra opera uti velit. Sed in hoc homine nullam accipio excusationem. Omnia relinques, si me amabis, cum tua opera Fabius uti volet. Ego res Romanas vehementer exspecto et desidero, inprimisque quid agas scire cupio. Nam iamdiu propter hiemis magnitudinem nihil novi afferebatur.

oculos Alphei alicuius mentito splendore praestringunt, neque is in Lydio probare lapide aut sonum auribus experiri cogitat. Nunc carmen meum stat solum et nudum, et una turbae clamantis vox est, prehende furem. Si itaque ostenderem hoc carmen esse spurium, rem plane supervacuam agerem, quia nemo dubitat. Quod autem in aliis carminibus et versibus, Horatio aeque indignis, feci, hoc multi inique ferent, et me sine modo ac more in poëta Venusino esse grassatum, et rem periculosi fecisse exempli, dolebunt. Rumores nunquam extimui, quin, quod verum mihi esse videretur, id omne proferrem. Iustis argumentis refutatus, semper gavisus sum, et nunc gaudebo. Sic enim et ipse aliquid didicerim, et per me didicerint alii. Molestis censorum disputationibus non respondere certum est. Video enim quoddam hominum genus in retinendis MSS. lectionibus tam severum esse et tenax, ut in explicando ineptire malint, quam vel elegantissimam accipere coniecturam. Itaque eadem semper chorda oberrant, et cramben centies recoctam iterum recoquunt. Non invideo, dummodo meam me tenere viam patiantur. Neque Horatius tali interprete egebat, sed eo, qui nova et indicta proferret, si forte difficultates, a nemine expeditas, tollere posset. Idque operam dedi, nec dicere queo, quoties ex annotationibus meis omne illud deleverim, quod postea ab aliis iam occupatum deprehendi. Et tamen vereor ne nunc etiam reliquerim, quae et alibi legentur. Qui cogitent immensam editionum copiam, hi intelligent, quam difficile sit, vel omnes interpretum sententias et allata veterum scriptorum loca memoria tenere, vel semper perquirere 1.

Eandem rationem secutus sum in libris MSS. et annotationibus Broukhusii, Oudendorpii, et aliorum nondum editis. Varias lectiones a Bentleio iam prolatas, tacui, nisi in aliis MSS. repertas. Edidi autem lectiones quoque maxime corruptas, quia ex illis interdum vera scriptoris manus restitui potest. Ex Broukhusio et Oudendorpio ea excerpsi tantum, quae nova videri

1 I. C. Orellius ad Carm. I, 31, 5. annotavit: "Miro casu, quem tamen iam aliquoties notavimus, Mönch et Hofman Peerlkamp in eandem inciderunt coniecturam." Uter in hac caussa suspectus est? Equidem, si iudex Turicensis iusiurandum postulet, sancte iurare non verear: Nunquam ullum Mönchii libellum vidi. Ita me caet. Nec Mönchius, puto, reus est. Neque res furto digna agitur. Coniecimus: Grata armenta, mutandum in Graia. Orellius hoc spernit quatuor verbis: Oves non sunt armenta. Cur ego Mönchio, vel Mönchius mihi huiusmodi scruta clam surriperet, quae Orellius sublatu digna non aestimasset, si in via publica invenisset? Interea sumus suspecti, ego et Mönchius. Orellius furem ipsum nominare debuerat: popòc xvia ëμadev.

« PredošláPokračovať »