Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT VI.

Deus est colendus, magis piè quàm magnificè.

1. Homines adeant castè ad Deos, adhibeant pietatem, amoveant opes. Significat hæc lex probitatem esse gratam Diis, et sumptum esse removendum ab eorum cultu. Cùm enim paupertas debeat esse probro nemini inter homines, non est arcenda ab adytis Deorum. Præsertim cùm nihil sit futurum minùs gratum ipsi Deo, quàm viam ad colendum se et placandum non patere omnibus. Cic. 2. Leg. n. 19. 25.

Cúm Socrates faceret sacra tenuia de facultatibus exiguis, putabat se non præstare minùs, quam eos qui de magnis opibus cæderent hostias multas. Etenim aiebat non decere Deos, ut gauderent potiùs sacrificiis magnis, quàm exiguis: quia cùm scelesti sint plerumquè ditiores viris bonis, eorum sacrificia futura essent acceptiora. Itaque existimabat sacra illa et munera esse maximè grata Diis, quæ offerrentur ab hominibus maximè piis. Xenoph. 1. Memor.

2. Apud veteres Romanos Dii colebantur magis piè, quàm magnificè, placabantque eos, eò efficacius, quò simpliciùs, ex libamentis victûs sui, farre et sale. Livius, 1. iii. c. 57. Valer. l. ii. c. 1.

L. Papyrius imperator adversùs Samnites dimicaturus fecit votum Jovi, si vicisset, pocillum vini. Imagines fictiles Deorum erant tum laudatissimæ: nullæ conficiebantur ex auro, nullæ ex argento. Nec deinde rempub. licam pœnituit eorum qui coluerant Deos tales. Quippe Jupiter videbatur esse magis propitius, cùm statuæ ejus fingerentur ex argillâ, non verò conflarentur ex auro. Simulacra Deorum lignea aut fictilia, sunt dicata Romæ in templis usque ad Asiam devictam, unde luxuria invasit urbem. Plin. l. xiv. c. 13. Juven. Sat. xi. 116.

3. Alexander magnus dicitur coluisse magnificè Deos à pueritiâ. Cùm aliquando faciens sacrum injecisset manibus ambabus thura in ignem; Leonidas pædagogus ejus: Adolebis, inquit, sic cùm subegeris regiones eas, ubi shura nascuntur. Interea utere parcè præsentibus. Postea Alexander, Arabia, regione thuriferâ redactâ in ditionem

suam; memor reprehensionis olim facta à Leonidâ, misit ei thura multa, odoresque alios, admonuitque ne vellet posthac esse parcus in honoribus Deorum. Plut. in Alex.

CAPUT VII.

Impii non placant Deum donis.

Impii audiant Platonem, qui vetat dubitare quâ mente Deus sit futurus in eos; cùm vir nemo probus velit donari se ab improbo. Cicer. 2 Leg. n. 41.

Jucundum non esset viro probo accipere dona, quæ non ignoraret dari animo malo. Si pietas adsit, nihil non potest esse gratum Deo: contrà autem, si desit. Hiero. cl. in Py'h. carm.

Scelesti inducunt in animum suum, se posse placare Jovem donis et hostiis; at perdunt operam et sumptum. Plaut. in Rudente.

Bias navigabat aliquando cum impiis: quum verò, tempestate exortâ, navis quateretur fluctibus, illique invocarent Deos: Silete, inquit, ne Dii audiant vos navigare in hâc nave. Idem respondit nihil homini impio percontanti quid esset pietas. Cùmque ille sciscitaretur causam silentii: Taceo, inquit, quia quæris de rebus nihil pertinentibus ad te. Diog. Laert. in Bian.

2. Puras Deus, non plenas, aspicit manus. P. Syrus. Mentes Deorum possunt placari pietate, et religione, et precibus justis, non superstitione contaminatâ, neque hostiis cæsis ad perficiendum scelus. Cicer. pro Cluent. n. 194.

Eschinus dicit apud Terentium patri: Pater, tu comprecare Deos potiùs, quàm ego. Nam certò scio eos obtemperaturos tibi magis, quèd es vir melior multò, quam ego sum. Terent. Adelph act. iv. sc. 5.

Cultus primus Deorum est, credere Deos. Deinde, scire eos esse qui præsident mundo, qui gerunt tutelam generis humani, curiosi singulorum. Vis propitiare Deos? Esto bonus. Quisquis imitatus est eos, satis coluit. Senec. Ep. 95.

Ille honorat Deum optimè, qui facit mentem suam similem Deo, quantùm potest fieri. Sexti sentent.

Dilige Deum plùs quàin animam.

Si non diligis Deum, non ibis ad Deum. Non amabis autem Deum, nisi habueris in te aliquid simile Deo.

Ibid.

Conandum est, ut efficiamur similes Deo, quantùm licet homini. Homo autem efficitur similis Deo prudentiâ, justicia, sanctitate. Plato in Thaet.

CAPUT VIII.

Mens bona et inventio artium veniunt à Deo.

1. Virtus non advenit à naturâ, neque à doctrinâ, sed à numine divino. Natura non dat virtutem. Nasci mur quidem ad hoc, sed sine hoc. Plato in Menon. Senec. Ep. 90.

Nemo vir bonus est sine Deo. An potest aliquis exsurgere supra fortunam, nisi adjutus ab illo? Ille dat consilia magnifica et erecta: ille habitat in unoquoque virorum bonorum. Si videris hominem interritum periculis, intacium cupiditatibus, felicem inter adversa, placidum in tempestatibus, despicientem quasi ex loco superiore humana omnia; nonne admiraberis eum? Nonne dices: Virtus illa est major et altior corpusculo, in quo cst ; vis divina descendit illuc. Sen. Ep. 41.

Si quis est animo excellente, et moderato; si quis ridet quicquid cæteri mortales timent aut optant; cœlestis potentia agitat eum ac regit, res tanta non potest stare sine adminiculo numinis.

Itur ad astra frugalitate, temperantiâ, fortitudine, aliisque virtutibus. Dii non sunt fastidiosi, non invidi. Admittunt nos, et porrigunt manum ascendentibus. Imò Deus venit ad homines, et in homines. Mens bona nulla

est sine Deo. Ep. 73.

2. P. Scipio Africanus nihil cœpit priusquam sedisset diutissimè in cellâ Jovis, quasi acciperet inde mentem divinam, et consilia salutaria reipublicæ. Propterea solitus erat ventitare in Capitolium ante diluculum. Victor. De vir. ill. c. 49. A. Gellius, l. vii. c. 1.

Cicero in oratione pro Sylla palam prædicat, constlium patriæ servandæ fuisse injectum sibi à Diis, cùm Catilina conjurâsset adversùs eam. O Dii immortales! Vos profecto incendistis tum animum meum cupiditate con

servandæ patriæ. Vos avocâstis meà cogitationibus omnibus cæteris, et convertistis ad salutem unam patriæ. Vos denique prætulistis menti meæ clarissimum lumen in tenebris tantis erroris et inscientiæ. Tribuam enim vobis quæ

sunt vestra.

Nec verò possum dare tantum ingenio meo, ut dispexerim sponte meâ in tempestate illâ turbulentissimâ reipublicæ, quid esset optimum factu. Ib. n. 40.

Nihil insolens et gloriosum exiit unquam ex ore Ti moleontis: qui quidem cùm audiret laudes suas prædicari, Dunquam dixit aliud quàm se habere atque agere gratias maximas Diis, quòd cùm statuissent liberare Siciliam à dominatu tyrannorum, voluissent se potissimum esse ducem hujus operis. Putabat enim nihil rerum humanarum agi sine numine Deorum. Corn. Nepos in Timol. c. 4.

3 Quidquid boni egeris, puta acceptum esse à Diis; inquiebat Bias. Diog. Laërt. in Bian.

M. Antoninus, in libro de vitâ sua, agit gratias Dis verbis multis, quòd dederint sibi sæpiùs monita et adju menta ad instituendam vitam sapienter; quòd eripuerint se et juvenem et senem ab occasionibus multis peccandi ; quòd concesserint bonos parentes, præceptores, amicos. M. Ant.l. i. c. 17.

Cùm divitiæ soleant afferre hominibus aut amorem voluptatis, aut anima superbiam; opus est homini auxilio ivino, ut modestiam colat. Excerp. Nic Dumas,

[ocr errors]

Credendum est neminem virorum bonorum talem fuisse, nisi adjuvante Deo. Et nemo unquam fuit vir magnus sine afflatu aliquo divino. Cic. 2. De nat. n.

165.

Si mens, virtus, fides, concordia inest in genere humano; unde hæc potuerunt defluere in terras, nisi à superis? Ibid. n. 79.

4. Cura priscorum in inveniendo, benignitas in tradendo, est donum Deorum. Si quis fortè credit illa po-tuisse excogitari ab homine, intelligit ingratè muncra Deorum. Pl.n. 1. xxvii. c. 1. 2.

Ne dixeris illa, quæ invenimus, esse nostra. Semina artium omnium insita sunt nobis, et Deus magister ex occulto acuit et excitat ingenia. Senec. 4. Benef, c.6.

CAPUT IX.

Templa ad augendam pietatem exstructa sunt.

Censeo delubra esse excitanda Diis in urbibus. Nec sequor magos Persarum, quorum consilio Xerxes dicitur inflammâsse templa Græciæ. Indignabantur quippe includi parietibus Deos quibus omnia, deberent esse patentia ac libera, quorumque hic mundus, omnis esset templum et domus. Græci et Romani meliùs sensêre ac fecêre: qui, licèt agnoscerent divinum numen esse ubique diffusum, tamen, ut augerent pietatem nostram in Deos, voluerunt illos incolere easdem urbes, quas nos. Affert enim hæc opinio religionem utilem civitatibus. Siquidem bene dictum est à Pythagorâ doctissimo viro, pietatem et religionem maximè versari in animis, cùm rebus divinis operam damus in templis, cernentes simulacra Deorum. Cic. 2. Leg. n. 26.

Thales, qui fuit unus è sapientibus illis septem, dixit oportere homines existimare, Deus omnia cernere; Deorum omnia esse plena: ut ubique tam sanctè castèque agerent, quàm si in fanis essent maximè religiosis.

Olim tanta reverentia præstabatur templis, ut in iis excreare aut mungere nefas esset. Arrianus in Epict.1. iv. c. 11.

CAPUT X.

Tuta et honora inter hostes pietas.

1. Cùm Galli, captâ urbe Româ, Capitolium obsiderent, et intenti essent ad id, ne quis hostium posset evadere; juvenis Romanus convertit in se civium atque hostium admirationem. Sacrificium erat statum genti Fabiæ in colle Quirinali. Ad quod faciendum cùm C. Fabius Dorso descendisset è Capitolio, ferens sacra manibus; per medios hostes transiit: et nihil motus voce cujusquam et minis, in Quirinalem collein pervenit. Ibi omnibus rebus peractis solemniter regressus est viâ eadem quâ iverat, similiter constanti vultu graduque, sperans

« PredošláPokračovať »