A. Gellii Noctium atticarum, libri XX, Zväzok 1

Predný obal
In aedibus B. G. Teubneri, 1886 - 359 strán (strany)
0 Recenzie
Recenzie nie sú overované, ale Google kontroluje prítomnosť falošného obsahu a po jeho identifikácii ho odstraňuje
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 190 - autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit. 9 Eius rogationis verba haec sunt : " Velitis, iubeatis, uti L. Valerius L. Titio tam iure legeque filius siet, quam si ex eo patre matreque familias eius natus esset, utique ei vitae necisque in eum potestas siet, uti patri endo filio est. Haec ita uti dixi, ita vos, Quirites, rogo.
Strana 182 - Admiranda tibi levium spectacula rerum, Magnanimosque duces totiusque ordine gentis Mores et studia et populos et proelia dicam. 5 In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem Numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.
Strana 198 - Scio solere plerisque hominibus rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere.
Strana 189 - ... paulo post idem Asellio in eodem libro: [fr. 2] «nam neque alacriores» inquit «ad rem publicam defendundam neque segniores ad rem perperam faciundam annales libri commovere quicquam possunt. scribere autem bellum initum quo consule et quo confectum sit et quis triumphans introierit ex eo...
Strana 199 - Sed enim id metuere, ne, si nemo esset homo quem vereremur, quidquid luberet faceremus. Ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent, libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror.
Strana 1 - Usi autem sumus ordine rerum fortuito, quem antea in excerpendo feceramus. Nam proinde ut librum quemque in manus ceperam seu Graecum seu Latinum vel quid memoratu dignum audieram, ita quae libitum erat, cuius generis cumque erant, indistincte atque promisce annotabam...
Strana 55 - autem virgo propterea dici videtur, quia pontificis maximi manu prensa ab eo parente in cuius 14 potestate est, veluti bello capta, nbducitur. In libro primo Fabii Pictoris, quae verba pontificem maximum dicere oporteat, cum virginem capiat, scriptum est. Ea verba haec sunt : " Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae* optima lege fuit, ita te, Amata, capio.
Strana 141 - Ijwcoxucov inscripta est equites quosdam dicit «pedarios» appellatos' videturque eos significare qui nondum a censoribus in senatum lecti senatores quidem non erant sed, quia honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant.
Strana 106 - Laevius poeta meminit in Erotopaegniis. Verba Laevii haec sunt, quibus significat haedum, qui ad epulas fuerat adlatus, dimissum cenamque ita ut lex Licinia sanxisset, pomis oleribusque instructam ; Lex Licinia (inquit) introducitur, Lux liquida haedo redditur.
Strana 123 - Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum, pecunia omni quam in opens artificum scaenicorum pepererat, in mercatibus perdita, inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas quae "trusatiles " appellantur, operam pistori locasset.

Bibliografické informácie