Obrázky na stránke
PDF
ePub

generis humani procreavit unde venit secundus Adam, id est, Dominus ipse et Conditor noster, natus ex Virgine, creatus incorruptibiliter atque incommutabiliter ad imaginem Dei, immunis omnis delicti, et plenus omnis gratiæ et veritatis, ut imaginem in nobis suam ac similitudinem exemplis suis restauraret et donis. Ipse est enim novus homo veraciter secundum Deum creatus: quia nimirum ita veram de Adam carnis substantiam sumsit, ut nihil de illo vitii sordentis traheret: cujus exempla pro captu nostro sequi, cujus adhærere donis, cujus obtemperare mandatis, hoc est, imaginem Dei quam in veteri homine perdidimus, recuperare in novo. Non ergo secundum corpus, sed secundum intellectum mentis ad imaginem Dei creatus est homo. Quamquam et ipse in corpore habeat quamdam proprietatem quæ hoc indicet, quod erecta statura est factus, ut hoc ipso admoneretur, non sibi terrena esse sectanda, velut pecorum, quorum voluptas omnis ex terra est: unde in altum cuncta prona, atque prostrata sunt, juxta quod quidam poetarum pulcherrime ac verissime dixit:

Pronaque cum spectent animalia cetera terram,
Os homini sublime dedit, cœlumque videre,
Jussit et erectos ad sidera tollere vultus:

Congruit ergo et corpus ejus animæ rationabili, non secundum lineamenta figurasque membrorum, sed potius secundum id quod in cœlum erectum est, ad intuenda quæ in corpore ipsius mundi superna sunt, sicut anima rationalis in ea debet erigi, quæ in spiritualibus natura maxime excellunt, ut quæ sursum sunt sapiat, non quæ super terram. Bene autem additur:

Et præsit piscibus maris et volatilibus cæli, &c.] Quia nimirum in hoc maxime factus est homo ad imaginem Dei, in quo inrationabilibus antecellit: capax videlicet rationis conditus, per quam et creata quæque in mundo recte gubernare, et ejus qui cuncta creavit posset agnitione

perfrui. In quo honore positus, si non intellexerit ut bene agat, eisdem ipsis animantibus insensatis, quibus prælatus est, comparabitur, sicut Psalmista testatur.

Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, &c.] Quod prius dixerat, ad imaginem suam; confirmationis gratia geminavit, addendo, ad imaginem Dei creavit illum: ut diligentius inculcaret nobis, quales a Deo facti sumus, et spem recipiendæ Dei imaginis arctius nostris mentibus infigeret ne qui in imagine Dei ambulamus, vane conturbemur, thesaurizantes in incerto divitiarum, sed expectemus potius Dominum sitientes quando veniamus et pareamus ante faciem ejus, certi quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Quod autem nunc dicitur, ad imaginem Dei creavit illum, cum superius dictum sit, faciamus ad imaginem nostram ; significat, quod non id agat illa pluralitas personarum, ut plures deos credamus; sed Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, propter quam Trinitatem dictum est, ad imaginem nostram, unum Deum accipiamus, propter quod dictum est, ad imaginem Dei.

Masculum et feminam creavit eos.] Plenius in sequentibus, unde et quomodo protoplastos fecerit Deus exponitur. Sed nunc brevitatis causa tantum creati referuntur, ut sexti diei operatio, ac septimi dedicatio cum ceteris explicetur, ac sic ex tempore liberius, et hoc et alia prætermissa quæ erant, relatu digna dicantur. Masculum autem unum et feminam in primis creavit Deus unam, non ut animantia cetera, quæ in singulis generibus non singula, sed plura creavit: ut per hoc humanum genus arctiore ad invicem copula caritatis constringeret, quod se ex uno totum parente ortum esse meminisset; cujus causa unionis scriptura sacra cum dixit, et creavit Deus hominem; ad imaginem Dei creavit illum, statimque subjungeret: masculum et feminam creavit eos. Noluit addere, ad imaginem Dei creavit eos: femina enim ad imaginem Dei creata est, secundum id quod et ipsa habebat mentem rationalem: sed addendum hoc de illa non putavit scrip

tura, quod propter unitatem conjunctionis etiam in illa intelligendum reliquit ; immo in omni quod de eis ortum est genere humano intelligendum esse signavit. Omnis enim homo etiam nunc in quantum ratione utitur, imaginem in se Dei habet: unde dicit Johannes: Erat lux vera, que inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ipsum est enim lumen de quo Psalmista gloriatur in Domino dicens: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Et quidem apte hoc in loco masculus et femina creati esse commemorantur: tametsi modus ejusdem creationis necdum referatur, ut videlicet habeat locum congruum sermo divinæ benedictionis, de quo sequitur.

Benedixitque illis, et ait, Crescite et multiplicamini, &c.] Hæc etenim multiplicatio hominum et repletio terræ non nisi per conjunctionem erat maris et feminæ perficienda. Si autem benedictione Dei crescit ac multiplicatur genus humanum ; quanta sunt maledictione digni, qui prohibent nubere, et dispositionem cœlestis decreti quasi a diabolo repertam condemnant? Non ergo damnandæ sunt nuptiæ, quas ad propagationem generis humani, terramque replendam, supernæ gratia benedictionis instituit: sed magis honoranda, majore est digna benedictione virginitas, quæ postquam repleta est terra hominibus, casta mente simul et corpore Agnum quocumque ierit, id est, Dominum Jesum in cœlestibus sequi, et canticum novum, quod nemo alius potest ei cantare, desiderat. Deus namque ac Dominus noster, qui in primordio mundi nascentis feminam ex virili latere formavit, ut mutua illorum conjunctione terram esse implendam doceret, ipse in fine seculi assumsit virum de carne Virginis, totius contagionis expertem, tota divinitatis plenitudine perfectum, ut virginitatis se gloriam potius quam nuptias diligere pro

baret.

Et dominamini piscibus maris, &c.] Merito quæritur, in quam utilitatem homo dominatum in pisces, et volucres, et animantia terræ cuncta perceperit, vel quos ad usus quæve

solatia sint hæc creata homini, si numquam peccaret: cui sicut sequentia scripturæ hujus declarant, non hæc ad escam, sed herbæ solum, et arborum sunt fructus in prima conditione concessi: nisi forte dicendum est, quia peccaturum præsciebat Deus hominem, et mortalem peccando futurum quem immortalem ipse creavit, ideoque ea illi solatia primordialiter instituit, quibus suam fragilitatem mortalis posset tueri, vel alimentum videlicet ex his, vel indumentum, vel laborum, vel itineris habens adjumentum. Nec quæsitu dignum est, quare non etiam nunc cunctis homo dominetur animantibus: postquam enim ipse suo Conditori subjectus esse noluit, perdidit dominium eorum quæ suo Conditor juri subjecerat. Denique in testimonium primæ creationis legimus viris sanctis atque humiliter Deo servientibus et aves obsequium præbuisse, et rictus bestiarum cessisse, et venenum nocere non potuisse serpentium.

Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, &c.] Jam hic patet, quod ante reatum hominis nihil noxium terra protulit, nullam herbam venenatam, nullam arborem sterilem: cum manifeste dictum sit, quod omnis herba et universa lignata data hominibus ac volatilibus, terræ quoque animantibus cunctis in escam, patet quia nec ipsæ aves raptu infirmorum alitum vivebant, nec lupus insidias explorabat ovilia circum, nec serpenti pulvis panis ejus erat: sed universa concorditer herbis virentibus, ac fructibus vescebantur arborum. Sane inter hæc nec prætereunda nascitur quæstio, quomodo et immortalis sit factus homo præ aliis animantibus, et nihilominus acceperit communiter terrenam cum illis alimoniam. In qua intuendum nobis est, quia alia est immortalitas carnis, quam in prima conditione in Adam accepimus: alia quam nos in resurrectione per Christum accepturos esse speramus. Ita quippe immortalis factus est ille, ut posset non mori, si non peccaret; sin autem peccaret, moreretur. Ita vero immortales erunt filii resurrectionis, cum erunt æquales angelis Dei, ut nec

mori ultra, nec peccare possint. Ideoque caro nostra post resurrectionem nulla eget refectione ciborum, quia ei nulla suppetit a fame vel lassitudine vel alia qualibet infirmitate defectio. Caro autem Adæ ante peccatum ita est immortalis creata, ut adminiculis adjuta temporalis alimoniæ, mortis expers ac doloris existeret, donec corporalibus incrementis ad illam usque perductus ætatem, quæ Conditori placeret: tum creata progenie, multa hujusmodi jam, jubente ipso, sumeret etiam de ligno vitæ, ex quo perfecte immortalis effectus, sustentacula cibi corporalis ulterius nulla requireret. Sic ergo immortalis et incorruptibilis est condita caro primorum hominum, ut eamdem suam immortalitatem atque incorruptionem per observantiam mandatorum Dei custodirent: in quibus mandatis et hoc erat, ut de lignis paradisi concessis vescerentur; ab interdicti autem se esu temperarent, per horum edulium inditæ sibi immortalitatis dona conservarent, in illius tactu ruinam mortis invenirent. Sic vero incorruptibilis et immortalis in fine erit caro nostra, ut ad similitudinem angelicæ sublimitatis, in eodem semper statu, permaneat, neque cibis corporalibus, quippe qui in vita spirituali nulli erunt, egere possit. Nam quod angeli cum patriarchis manducasse leguntur, non indigentiæ causa, sed benignitatis agebant, ut videlicet hæc agendo dulcius hominibus, quibus apparebant, congrueret. Dominus quoque post resurrectionem manducavit cum discipulis, non ut indigus refectionis, sed ut veram se post mortem recepisse carnem monstraret.

Et factum est ita.] Id est, ut dominaretur homo cunctis quæ in terra vel aquis creata sunt, et ut facultatem potestatemque edendi de fructibus terræ cum volatilibus cœli et animantibus terræ perciperet.

Viditque Deus cuncta quæ fecit, et erant valde bona.] Quia de singulis Dei operibus singulatim fuerat dictum quod videret ea esse bona, recte in conclusione, perfectis omnibus, positum est cum additamento, quia vidit cuncta quæ fecit, et erant valde bona. Sed quæritur merito,

« PredošláPokračovať »