Obrázky na stránke
PDF
ePub

tatem agnoscit, et Antii natum Caligulam statuit, recte atque ordine facit. Videtur autem Agrippina ibi potissimum parere voluisse, propter suavitatem et salubritatem loci notissimam. Manifestum sane est hoc, in actis duorum Caiorum natales proditos extitisse: alterius majoris Tiburi, alterius minoris Antii. Plures his duobus Caii, Germanici filii, non fuerunt. Constabat porro, Caligulam esse minorem Caium. Ergo sine omni errandi periculo videbat et credebat Suetonius, hunc esse Caligulam, qui Antii natus sit. Conferri etiam possunt, quæ super hac re pro Plinio et Lipsio dixit Rezzonicus Disquiss. Plin. T. 1. p. 154.

EXCURSUS XVIII.

AD CALIG. C. 14.

Artabanus, Parthorum rex, &c.

INSIGNIS est h. 1. negligentia Virorum doctorum in comparandis inter se scriptoribus. Primo Torrentius laudat Dionem lib. LIII. extr. ubi de Artabano quidem, sed de longe alia re, sub Tiberio gesta, sermo: quæ nihil huc pertinet. Ad Vitell. c. 2. porro, hanc rem copiose narrasse dicunt Josephum lib. XVIII. Sed ibi sermo est de re simili quidem, et a Vitellio itidem, sed sub Tiberio, gesta. Ad Josephi autem locum Spanhemii nota Usserium et Basnagium laudat, arguentes Josephum erroris in eo, quod dicat Augusti et Caii simulacris sacrificatum ab Artabano, idque sub Tiberio factum, cum Suetonius et Dio sub Caio factum tradant, fide digniores haud dubie auctores. Sed Dio hanc rem quidem attingit lib. XLIX. p. 661. addita etiam temporis nota, sed ut tamen manifestum sit, sermonem esse de re, sub Tiberio gesta, quam ipse lib. LVII. p. 637. seq. ad Tiberii tempora retulerit. Unde mihi aliquando etiam suspicio orta est, locum illum in nomine Caii corruptum esse. Ceterum eikóves apud Dionem non sunt statuæ, ut Interpres habet, sed illi ipsi, quos dixi, clypei e signis militaribus suspensi. Quod ad dissensum Josephi et Suetonii attinet, neuter videtur rem, uti gesta esset, aut ignorasse, aut, uti nosset, tradere noluisse. Itaque optimum fuerit, existimare, de rebus diversis loqui utrumque. Olim summis artibus precibusque Tiberii, a Vitellio invitatus, Artabanus ad ripam Euphratis et colloquium venit, in medio fluminis ponte, ubi etiam convivio excepti sunt ab Herode. Hoc tradit Josephus I. c. c. 4. nil amplius. Nunc autem, cum idem adhuc Vitellius Syriæ præesset, ultro venit, amicitiam petiit, ipsum flumen transiit, venitque in castra Romana, et signa adoravit. (Non profecto talis auctor est Josephus, ut ejus defendendi causa rem per se parum probabilem fingere oporteat. Wolf.)

Delph. et Var. Clas.

Sueton.

3 T

EXCURSUS XIX.

AD CALIG. C. 17.

Primum consulatum ex Kal. Julii, &c.

PRIMA hic Burmanni dubitatio est, quare, cum mense Martio jam mortuus esset Tiberius, Kalendis Julii demum inierit consulatum: quam dissolvere ille non potuit. Ego solvendam puto sic, ut dicamus, Kalendas Julias solen. nes inprimis fuisse Consulibus suffectis, sub Augusto inprimis, ut non facile, nisi mortuo aliquo Consule, succederetur ordinariis, nisi Kalendis Juliis: id quod Fasti consulares planissime demonstrant. Causa autem ejus rei fuit hæc quod ea sunt initium alterius semestris, anno vulgo in duas partes diviso, propter quam causam etiam locationes et conductiones ædium hac die factas, vidimus Excursu ad Tiber. c. 35. Dio quidem lib. LIX. p. 644. diserte tradit, Caium noluisse, popularitate quadam, prius consulatum inire, quam semestre Consulum ordinariorum exiisset, additque, in tot menses iis consulatum datum fuisse: quod de more factum, dubitari nequit. Altera dubitatio nascitur e Claud. c. 14. ubi Claudius dicitur,novo circa principem exemplo, in locum demortui suffectus esse.' Sed hæc facillime tollitur. Nam primo, qui Kalendis Juliis sufficiuntur, non demortuo sufficiuntur, sed de more, a longo tempore recepto, ut Kalendis Julii alii Consules procedant, instituto illo ab Augusto propterea, ut honores cum plurimis communicarentur; quod illum de consilio Mæcenatis instituisse, e Dione discimus. Tum hic sufficitur Caius, non, currente imperio, sed initiis ejus, quæ ornari credebantur et illustrari suscipiendo consulatu. Non ergo fefellit Suetonium memoria in illo Claudii loco.

[ocr errors]

EXCURSUS XX.

AD CALIG. C. 17.

Ex omnibus duos novissimos conjunxit.

DIFFICILIS locus, quicquid statuas, sive, cum Petavio et Pagio, legendum tres, et alterum consulatum ponendum in a. U. DCCXCII. ut privati fuerint Consules a. U. DCCXCI. sive vulgatum serves, et alterum consulatum tribuas a. U. DCCXCI. Nam has partes si sequare, etiam duo primi conjuncti sunt, quicquid Torrentius dicat, hoc est, duobus continuis annis gesti. Sin sequare Pagium, Latinitas et sensus non videtur pati : ex omnibus (h. e. quatuor) consulatibus, tres (tantum : nam id jubet intelligere rò omnibus) novissimos conjunxit. Dixisset etiam fortasse posteriores, non novissimos. Atque hoc videtur ipse post sensisse Pagius. Nam cum in Dissert. Hypatica sic locum proposuerit: ex omnibus tres novissimos conjunxit: in Crit. Baron. ad

a. U. DCCXCI. dicit: Norisium in Epistola consulari probasse suam emendationem ex omnibus tres ordinarios conjunxit. Sed ita manet difficultas in verbo omnibus: deinde frustra additur tres, qui numerus per se intelligitur, si ordinarius primus in a. U. DCCxc11. illigatur: denique, pro duos novissimos legere tres ordinarios, est vim facere. Itaque proclivis sum in hanc sententiam, ut legendum putem : ex ordinariis duos novissimos conjunxit. Ita Panvinii ordo Consulum manet, Latinitas recte se habet, et fecit Suetonius id, quod Burmannus eum facere debuisse dicit, ut consulatus Caii distinxerit in unum suffectum, et tres ordinarios. Ordinarius consulatus'est Galb. c. 6. Domit. c. 2. Quodsi cum Pighio, Pagio, aliisque Fastorum concinnatoribus et correctoribus, secundum consulatum, propter Dionis et antiquorum Fastorum auctoritatem, illiges a. U. DCCXCII. idque rectum esse constet, malim Suetonium lapsum credere, cum Petavio Doctr. Temp. x. 8. quod fieri potuit, quam aliquem sensum admittere, quem Latinitas non patiatur.

[ocr errors]

EXCURSUS XXI.

AD CALIG. C. 20.

Asticos ludos.

IN judicio hujus loci inprimis tenendum esse hoc arbitror: Ludos, peregre a Caligula editos, fuisse peregrinos, in istis locis, ubi editi sint, usitatos. Indicio sunt ludi Lugduni editi. Ergo ludi Syracusis editi fuere ludi Græci, inter Siculos, inprimis Syracusis, solennes et usitati. Quo constituto repudiantur primo hastici et Altici, quæ est multorum codd. et edd. lectio, præsertim cum ne explicari quidem, quales fuerint, possit; deinde Actiaci, qui placebant Torrentio, præsertim cum repugnet etiam hic locus alii, c. 23. Noti autem contra sunt inter Græcos ludi astici et iselastici vel selastici: quarum lectionum altera est codd. nonnullorum, altera facile corrumpi potuit in astici vel hastici, propter terminationem vocis antecedentis, prima syllaba excidente. Si asticos probemus, cum magno Scaligero et sequaci Casaubono, erunt ludi Græci, moris Atheniensis, ex eo genere, quod in Urbe agebatur, quod dictum est ȧσTukov, sive, ut Stephanus mavult, áσtikòv, (unde concidit argumentum Grævii contra Scaligerum, quod scriptum sit asticos, non astycos,) ut distinguerentur ab iis, qui extra Urbem celebrarentur. Sic Baccho celebrabant ludos in Urbe et extra Urbem: illi åσtukoì, hi èπl Anvalų dieti, vide Casaubonum ad Athen. p. 388. Verum in hac lectione mihi restat hoc dubium, quod ita aut nullum certum genus ludi indicatur a Suetonio, quod tamen et voluisse, et debuisse facere videtur: sunt enim, late sumto verbo, omnia genera dotukà, quæ in Urbe aguntur: aut sola Dionysia illa urbana sic dicta intelligenda sunt. Ea an hic locum habeant, quod videtur velle Scaliger et ejus sequaces, omninoque est probandum, ascita illa lectione, possumus videre, indagando, quo anni tempore Caius, Syracusis commoratus, ludos illos ediderit. Docet autem Suetonius ipse c. 24. Caium a morte Drusillæ, sororis, impatientia doloris, Urbe profugum, Syracusas petiisse, neque diu ibi moratum esse. Ea mors evenit a. U. DCCXCI. parte anni ultima, ut e narratione

actorum ejus anni apud Dionem colligas. Atqui Dionysia majora, quæ 'astica' dicta sunt, veris initio celebrata fuisse constat. Contra ludi 'iselastici' potuere incidere in quamcumque anni tempestatem: et, cum casu tum celebrandi essent, advenienti Imperatori honoris causa deferri, ut iis præesset. Id fieri solitum, ut principibus hoc deferretur, docent exempla apud Petavium ad Julian. Ep. 35. e quibus locis etiam de tempore ludorum cognosces. Syracusani fuere coloni Corinthiorum: quare Isthmios ludos fuisse arbitror. Iselasticorum' nomen sæpe corruptum in antiquis monumentis monet Bouhier in Epist. ad Hagenbuchium p. 11. Itaque cum Grævio et Burmanno probo iselasticos, qui tum celeberrimi et Imperatoribus Romanis grati fuere; unde a Trajano in Bithynia, ab Antonio Puteolis instituti. Vide Scaliger de Emend. Temp. lib. v. p. 477. Iselastici' autem dicti, quia victores, hieronica, eloeλaúvovoiv, h. e. per partem murorum dirutam, velut in triumpho, in urbem vehuntur: cujus generis fuerunt antiquissimi Olympici, post Pythii, Nemei, Isthmii, aliique ad eorum similitudinem instituti. Ceterum illos, sive iselasticos, sive asticos, ludos a Caio Syracusis institutos esse, ut Scaligero 1. c. placet, id e loco Suetonii non apparet. Adde Bouhierium Ep. ad Hagenbuchium p. 9.

[ocr errors]

EXCURSUS XXII.

AD CLAUD. C. 10.

Prorepsit ad solarium proximum, &c.

VIRI docti fuerunt, qui e vestigiis codicum scriptorum, qui scolarium præferunt, legerent scalarium, valde probante Burmanno, Viro longe doctissimo, eamque sententiam non parum juvari a Dione Cassio et Josepho, putarent: quorum alter Antiqq. xix. 3. Claudium latuisse tradit, kará тi πрoσßaтdy ỏλíyais Balμioi xwplov, in loco, ad quem paucis gradibus ascenderetur: alter autem lib. LX. init. èv ywvią nov σkoteivý, in angulo quodam obscuro. Sed non unum tamen obstat, quo me fateor impediri, quo minus eam sententiam probare possim. Nam primo Claudius timore recesserat in diætam, non, opinor, in prima parte atque aditu Palatii, sed remotiorem, id quod ipsum verbum, recesserat,' indicat. Audita cæde, cum augeretur timor, magis ille latere cupiens, confert se in locum, ubi minus quæratur aut animadvertatur. Hoc intelligere de scalaribus non possum. Quomodo enim quis in scalis, aut prope scalarum gradus, per quos itur, se putet latere posse? Porro, abdidit se intra vela foribus prætenta. Hoc quomodo, si scalarium legamus, commode interpretabimur? Neque enim vela foribus, qua scalaribus obversæ sunt, sed in cubiculum versus, prætenduntur, ut intelligi potest ex iis, quæ de velis januarum congessit Lipsius ad Tac. Ann. xu11. 4. Scalare autem ipsum quas fores hábeat, nisi forte in aditu, intra quarum vela nemo se occultet? Jam illud quis non videt, prorependi verbum aptius esse, si ad solarium Claudius processit, quam si ad scalaria in interiora domus regressus est? Denique ipsa verbi reponendi forma suspecta esse potest. Veteres enim inscriptiones in singulari numero semper scalare habent. Solum Glos

[ocr errors]

sarium Labbæi scalarium præfert, atque id ipsum forte errore auctoris, qui pluralem scalaria a singulari scalarium duci putabat: uti quidam pro singulari scalarium laudant Vitruvium v. 6. apud quem tamen ille numerus non reperitur. Et hujus tamen Glossarii auctoritatem ita amplectitur Lexicon Fabri, ut hanc unam formam, relicta rectiori, ponat. Nam infimæ ætatis scriptores, qui scalarium habent, (vide Cangium in Glossar. in h. v.) nihil moramur. Neque argumento, quod e Josepho et Dione arcessitur, non satis, ut opinor, facere possumus. Nam quod Dio eum in obscuro angulo stetisse dicit, nihil impedit, quo minus in aditu solarii, alieui cubiculo adjuncti, se abdiderit. Lampridius quidem c. 14. Elagabalum etiam prodit, subito militum strepitu exterritum, in angulum se condidisse, objectuque veli cubicularis, quod in introitu cubiculi erat, se texisse.' In quem, quæso, angulum? nempe ejusdem cubiculi, in quo erat, ut contextus orationis docet. Neque illi pauci Josephi gradus alieni sunt a solarii aditu, ad quod per eos ascendi potuit.

[ocr errors]

EXCURSUS XXIII.

AD CLAUD. C. 20.

Fucinum lacum aggressus est, &c.

VIRI docti, Torrentius, Casaubonus, Grævius, Burmannus, inducti Dionis Cassii loco, negant, lacus Fucini opus a Claudio perfectum esse. In quo mea sententia ab ipsorum ratione discedit. Dico igitur primum, Suetonium absolutum opus credidisse et prodidisse. Nam, primo, emissionem lacus Fucini refert inter Claudii opera perfecta, una cum Ostiensi portu, et aqua Claudia, &c. Deinde, diserte dicit, post undecim aunos absolutum tertio, solennitatem emissionis addit, c. 21. Quæ sunt omnia ejusmodi, ut indicent, Suetonium de perfectione operis non dubitasse, de eaque ex certis et diligenter perscriptis monumentis prodidisse. Nam quod Burmannus e verbo aggressus' argumentum ducit, fallitur. Suetonius voluit indicare, quo consilio ad opus illud accesserit, et dicit, 'Fucinum aggressus est,' &c. An vero non aggredimur etiam ea, quæ post perficimus? Livius vi. 2. extr. 'Sed urbem etiam aggressus, impetu primo cepit.' Adversus hanc autem tam perspicuam Suetonii affirmationem, dico secundo, nihil valere Dionem, qui e posteriorum temporum statu lacus Fucini videtur collegisse, opus absolu. tum non fuisse. Neque, tertio, obest, quod Nerva lacum Fucinum emisisse dicitur in inscriptione apud Gudium p. LXXXVIII. 3. non, quo fidem inscriptionis in dubium vocari velim, sed quod Nervæ opas instauratio potius operis fuit, quam absolutio. Nempe tale opus diligentia quadam indigebat, ut conservaretur, quam ei non præstiterunt successores Claudii, inprimisque Nero. Auctor rei Plinius Hist. Nat. xxxvI. 15. qui hoc opus destitutum esse,' ait, successoris odio.' Quodsi aliter statuamus, et Claudio absolutionem operis negemus, quia a Nerva dicitur emissus lacus in inscriptione; seque. tur, ut etiam Nerva non absolverit, quia Spartianus tradit, eundem ab Hadriano emissum fuisse. Sed et hoc non aliter accipiendum, quam, post Ner

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »