Obrázky na stránke
PDF
ePub

C. SUETONII TRANQUILLI

DE

ILLUSTRIBUS. GRAMMATICIS

LIBER.

a

GRAMMATICA Romæ ne in usu quidem olim, nedum in honore ullo erat: rudi scilicet ac bellicosa etiam tum

1 Deest Illust. Collationi quam ascripsit Is. Voss. Ed. Lugd. 12mo. ap. Joann. Pillehotte. In Harl. Suetonii Tranquilli de Grammaticis et Rhetoribus, libri duo. Edd. aliquot de claris Gr.-2 Hunc ord, verborum exhibent Mss. Casaub. Coll. Voss. Colb. Harl. Fouc. et Ed. pr. Minutiani Mediol. quem receperunt Oud. Ern. Bip. Wolf. Vulgo olim ante Roma ponitur. Habet

NOTE

In libros, qui sequuntur, notis in tegris Achillis Statii, Casauboni, et aliorum, quibus editionem suam, additis quoque animadversionibus suis, ornavit eruditissimus Joan. Georg. Grævius, hanc quoque locupletandam operæ pretium existimavi. Ne tamen instituto operi aliquid deesse videretur, locorum difficilium, Græcarum dictionum, quæ in textu et in notis passim occurrunt, maxime vero versuum, quos refert Suetonius, interpretationem pro more solito adjunxi.

De illustribus Grammaticis] Hunc, et qui sequitur libellus, excerpta puto e Suetonii libro de viris illustribus,

quod imitatio Divi Hieronymi facile declarat. Verba illius in epistola ad Desiderium sunt, Scripsi librum de illustribus viris, ab Apostolis `usque ad nostram ætatem, imitatus Tranquillum, Græcumque Apollonium.' Ac liber quidem Hieronymi de Apostolis doctisque viris fuit; ut Suetonii librum ejusdem argumenti atque sententiæ fuisse necesse sit. Ut autem excerpta existimem, facit id quod adducitur ejusdem Suetonii in libro de viris illustribus, de Plinio. Verba Suetonii sunt: Dum idem Plinius legiones in Siciliam duceret, eruptione favillarum ab Etna eructantium præfocatus interiit, anno vitæ suæ LVI.' Non ergo de his tantum

civitate, necdum magno opere liberalibus disciplinis vacante. Initium quoque ejus mediocre extitit: siquidem

3

nec in Coll. Voss. in quo deest scilicet, sicut in Colb. Harl.-3 Exulat ejus a

NOTE

[merged small][ocr errors]

Duo isti libelli, pars duntaxat sunt, aut fortasse etiam particula, operis majoris a Suetonio quondam editi. Satis hoc vel ex eo potest constare, quod non solum grammaticos, et rhetores, sed etiam poëtas illustres ab eo fuisse descriptos, res ipsa arguit. Nam et Horatii et Lucani vitæ, quæ hodieque extant, Suetonium in antiquis libris præferunt auctorem: et stilus ipse, concinna quadam brevitate insignis, item illa accurata inquisitio rerum ad roλvμábelav et ernditionis copiam spectantium, etiam mediocriter versatis in lectione hujus eruditissimi scriptoris, fidem ejus abunde fecerint. Terentii quoque vita, initio Пpoλeyoμévwv in eum poëtam descripta, sicut observavit et monuit vere in suis ad Eusebium Notis illustrissimus Scaliger, hujus est scriptoris. Tranquillo enim dubio procul ascribi debent quæcumque in fronte illorum Prolegomenon leguntur, usque ad ista verba, HÆC SUETONIUS TRANQUILLUS. Quin et Persii vitam, initio veterum scholiorum positam, fallor, aut alius nemo præter hunc composuit. Habemus igitur operis Suetoniani tres partes distinctas, de grammaticis, de rhetoribus, de poëtis. Quemadmodum autem prius quam professores grammatices aut rhetorices enumeret, artium illarum originem apud Romanos et

incrementa videmus illum exposuisse: ita etiam poëticæ ortum, et prima illius studia, quæque eodem pertinent, omnia executus erat Suetonius, antequam poëtas ipsos in ordinem digereret. Id enim nonnulla quæ hodieque supersunt fragmenta indicant; inprimis autem illud egregium, quod e libro VIII. Isidori inter cetera descripsimus. Præter hasce tres, videntur et aliæ corporis ejusdem fuisse partes. Nam Plinii quoque vitam a Tranquillo fuisse compositam, postea ostendemus, quem non putamus in ullo ordine e tribus superioribus fuisse collocatum: etsi non negamus, omnibus illis facultatibus fuisse ipsum præditum. Fuere qui existimarent, non solum de viris literatis egisse isto opere Tranquillum ; sed in universum de omnibus aut plerisque omnibus Romanis, aliqua insigni laude illustribus. Primus, quod sciam, auctor hujus opinionis extitit Alexander Minutianus: qui ante centum et octo annos, sub titulo SuETONII DE VIRIS ILLUSTRIBUS, et hos duos libellos Mediolani publicavit, et una cum istis librum integrum Sexti Aurelii Victoris, quo priscos Romæ sive reges, sive duces enumeravit. Tam absurda sententia, quam ipsius auctor, qui ejus patrocinium suscepit, ne similitudine quidem aliqua veri potuit firmare, invenit tamen quibus placeret; nam Minutiani editio aliis quoque locis postea est repetita. Porro licet non ignoremus, et apud Græcos et apud Romanos plures fuisse, qui similis argumenti libros a se compositos, ПEPI AN

antiquissimi doctorum, qui iidem et poëtæ et oratores

Coll. Voss. Harl. qui mox habent doct. quidem et p. cum Fonc. Harl. Ed. pr. Conj. Stat. doct. quidam. Tum oratores abest a Voss. Colb. Fouc. Ed. pr.

NOTE

ΔΡΩΝ ΕΝΔΟΞΩΝ, et DE VIRIS ILLUSTRIBUS inscriberent, ut Cornelium Nepotem, Plutarchum, et alios; nos tamen existimamus, operis hujus Suetoniani indicem minus laxe conceptum fuisse, hoc aut simili modo: DE VIRIS IN LITERIS ILLUSTRIBUS. Non obscure præit nobis ad hanc sententiam B. Hieronymus, qui Suetonium enumerasse scribit, non simpliciter 'viros illustres' Romanorum, sed ' literarum viros illustres.' Est vero dolendum, priorum sæculorum homines ea fuisse rerum cognitu dignissimarum incuriositate, ut tam eruditum scriptum posteris conservare neglexerint nisi quod haud ratione caret, ut qui meliores literas penitus et ignorarent, et contemtui haberent, eorum quoque memoriam vellent extinctam, qui bene de literis merendo nomen et famam sibi pepererant. Inde est, quod cum librorum octo de Cæsaribus passim in omnibus bibliothecis scripta manu exemplaria reperiantur, horum tamen libellorum ne vestigium quidem ullum in librariis vel locupletissimis apparet. Nos in Regia nusquam illos offendimus. U. num exemplar Senator amplissimus Paulus Petavius exhibuit. Alterum olim habuit v. CL. et præstantissimus Petrus Pithoeus; unde excerptas διαφόρους γραφάς, hoc est, diversas lectiones, optimus virorum Jacobus Bongarsius & æávv, i. e. longe præstantissimus, nobiscum communicavit. Multa in iis notata, quæ ex aliis li bris potulerunt in lucem Achilles Statius et Elias Vinetus, viri doctissimi, et de his libellis præclare meriti: nos pauca attingemus illis in

tacta. Casaub.

De illustribus Grammaticis] Mediol. DE CLARIS GR. Scripta lectio, De illustribus. Sic apud A. Gellium lib. 11. cap. 25. Duo Græci grammatici illustres Aristarchus et Crates.' Ateius Philologus dicitur Asinio Pollioni 'nobilis grammiticus :' infra cap. 10. Casaub.

b Grammatica [olim] Romæ, ne in usu quidem olim n.] Scripta lectio, cui consentit Mediolan. editio, Gra. Ro. ne in usu q. olim, ned. Casaub.

c Rudi scilicet ac bellicosa etiam tum civitate] Sunt qui ante Lælii ætatem et Scipionis ingenii cultum Romanis ignoratum velint. At non tam male de priscis illis Cicero est opinatus, ut eos, qui incredibiles ad omnem excellentiam cursus fecissent, eruditionis gloria plane destitutos fuisse crederet. Imo vero, etiam veteres illos ac horridos, a vicino Pythagora sapientiæ plurimum hausisse, cum conjectura probabile esse, tum qui busdam etiam vestigiis indicari, judicat. Quis est,' inquit,qui putet, cum floreret in Italia Græcia, potentissimis et maximis urbibus, ea quæ magna dicta est, in hisque primum ipsius Pythagoræ, deinde postea Pythagoreorum tantum nomen esset, nostrorum hominum ad eorum doc. tissimas voces aureis clausas fuisse ?' Cetera, quæ ad sententiæ suæ præsidium affert, edisserentem vide sub initium lib. IV. Tusc. Quæst. Ex quibus intelligere licet, sapientiæ studium antiquiores amplexos fuisse, sed 'non ultra, quam concessum Romanis.' Schild.

semigræci erant,d (Livium et Ennium dico, quos utraque lingua domi forisque docuisse, annotum est,) nihil amplius quam Græca interpretabantur: ac si quid Latine

4 Corr. J. F. Gron. adnotatum, probantibus Oud. et Wolf. Mox Graca ex emendatione Casaub. edidere Burm. Oud. et seqq. Vulg. Græce. Sed Græ

NOTE

d Siquidem antiquissimi doctorum quidem et poëtæ et oratores semigraci erant] Legendum videtur doctorum quidam. Achill. Stat.

Qui iidem et poëtæ et oratores semigraci erant] A codice Mediol. abest vox oratores: quod non probo. Ibidem sine parentheseos notis locus ita concipitur: siquidem antiquissimi doctorum quidem, et poëtæ et semigræci erant. Livium et Ennium d. Casaub.

Doctorum, qui iidem] Sic hic locus dudum a doctis viris est suo nitori restitutus. Burman.

e Livium et Ennium dico: quos utraque lingua domi forisque docuisse, adnotum est] Docuisse fabulas scilicet; nam si nihil amplius quam Græce interpretabantur, Latine alios profecto non docebant. Achill. Stat.

Adnotum] Ut adprime, adfabre. Loquitur eodem modo Corn. Tac. in VI. 8. Fortunæ quidem meæ fortasse minus expediat adnoscere crimen, quam abnuere.' Achill. Stat.

Quos utraque lingua domi forisque docuisse adnotum est] Viri eruditi 'docuisse' hic accipiunt, ut cum dicimus docere fabulam, et Græci διδάσκειν, unde διδασκαλίαι δραμárov, h. e. documenta fabularum, et certum quidem est, Livium atque Ennium fabulas multas docuisse. At Græcas tragœdias aut comœdias ipsos composuisse, vel docuisse, non legimus. est vero indubitata res Ennium literas docuisse, et domi, id est, Romæ, et foris, hoc est, in Sardinia insula, ubi ipsum Porcius Cato inve

nit; qui, ut scribit Sex. Aurelius Victor, in prætura Sardiniam subegit: ibique est ab Ennio Græcis literis eruditus. Sed aut Cato Ennium Roma secum in Sardiniam abduxit, aut Victor prææturæ Catonis tribuit, quod quæsturæ ejusdem congruebat. Emilius Paulus, sive Cornelius Nepos, in vita Catonis: 'Prætor provinciam obtinuit Sardiniam ; ex qua Quæstor superiore tempore ex Africa decedens, Q. Ennium poë. tam deduxerat: quod non minoris æstimamus, quam quemlibet amplissimum Sardiniensem triumphum.' Romæ autem multos annos Græcas literas Ennium docuisse, eximie probant hi versiculi ipsius Ennii de Romanis: Contendunt Græcos: Graios memorare solent sos. Quod Græca lingua longos per temporis trac tus Hos pavi.' Lege quæ scripsit olim Josephus Scaliger ad Festum in voce Regium.' Casaub.

[ocr errors]

Domi forisque adnotum est] Scribo, adnotatum est. Plinius XXVIII. 2. 'Quin et repente conticescere convivium adnotatum est, non nisi in pari præsentium numero.' Idem lib. XXIX. 4. E volucribus in auxilium contra serpentes primus vultur est. Adnotatum quoque minus virium esse nigris.' Gronov.

Nihil amplius quam Græce interpretabuntur] Omnino legendum Græ ca interpretabantur; nam cui bono Latina Græce interpretari, cum illi, quos docebant, Græcas literas ignorarent? Casaub.

ipsi composuissent, prælegebant. Nam, quod nonnulli tradunt, duos libros de literis syllabisque,' item'de metris,' ab eodem Ennio editos, jure arguit Lucius Cotta, non poëtæ, sed posterioris Ennii esse: cujus etiam 'de augurandi disciplina' volumina feruntur."

[2.] Primus igitur, quantum opinamur, studium grammaticæ in Urbem intulit Crates Mallotes, Aristarchi æqualis, qui missus ad Senatum ab Attalo rege, inter

81

cos Colb. Harl. quod placuit Wolf.-5 At si quid ipsi Lat. Coll. Voss, aut si quid ipsi Lat. Fouc. et Mss. Casanb. Dein præallegebant Fouc. et Vet. impr. notante Statio, qui corr. præ aliis legebant.-6 Deest eodem Harl. Coll. Voss. In fine Cap. ferantur Fone. Ed. pr. probante Casaub.-7 In Ed. Ald. 1508. et nonnullis aliis, sunt tituli præfixi singulis Capitib. ut hic De Cratete, sed notat Stat. nullos fuisse in Vet. suo Impr. nec in utroque Vaticano.8 Stat. deesse putat verb. legatus post rege, negantib. Burm. Græv. missis

NOTE

Ac si quid Latine ipsi composuissent, prælegebant] In veteri impresso, præallegebant: legendum fortasse, præ aliis legebant. Sed legendum potius, prælegebant, nam diphthongi vocales separatæ scriptæ fuerunt ordine præpostero. Achill. Stat.

Ac si quid Latine ipsi composuissent, prælegebant] Scripti, aut si q. Præle gere autem vox artis est, quæ de præceptore usurpatur, ut de discipulo legere, paulo post: Lucilii Satiras legisse se apud Archelaum, Pompeius Lenæus prædicat.' Sic apud Græcos avayıvwσnew de discipu1o dicitur, παραναγιγνώσκειν de magistro: vel etiam énavayıyvwσke; ut apud Sextum Empiricum, initio libri, quo disputat de loco : Επίκουρος κομιδῇ νεανίσκος ὢν ἤρετο τὸν ἐπαναγιγνώσκονTа AVтÝ YраμμATIOтhy, hoc est, Epicurus a prima adolescentia interrogavit prælegentem sibi grammaticæ præcepto rem: sed et avayiwσkei de præceptore apud Apollonium grammat. sæpe. Casaub.

h Cujus etiam de augurandi disciplina volumina feruntur] Mediol. ferantur,

nonnihil diversa sententia: ut existi. mo, verius et melius. Casaub.

i De Cratete] In vet. impr. hi tituli nulli fuerunt, nec in utroque Vaticano. Achill. Stat.

* Mallotes] Cui patria Mallos, Ciliciæ urbs, auctore etiam Strabone. nomen priorem syllabam producens apud Dionysium et Lucanum. Est autem Μελλώτης apud Suidam, et Maλárns apud Diogenem, pro MaλAwτns. Vinet.

Crates Mallotes, Aristarchi æqualis, missus ad senatum ab Attalo rege] Cratetes olim viri celebres multi fuerunt. Diogenes Laërtius libro IV. decem enumerat, inter quos septimum locum Mallotes obtinet. Fuisse hunc grammaticum et criticum insignem, Aristarchi æqualem, vetus quoque scriptor apud Suidam memoriæ tradidit: ambos circa Olympiadem CLVI. regnante in Egypto Philometore, floruisse, ex iis constat, quæ de utroque illorum apud eundem leguntur. Sed Crates hic, qui propter facultatem criticam dictus est, non solum ypaμμatikòs kal kρitikòs, verum etiam

« PredošláPokračovať »