Obrázky na stránke
PDF
ePub

exigua de quibusdam minutis quæstiunculis edidit. Reliquit autem non mediocrem sylvam observationum sermonis antiqui.

Burm. prælegere. Deest quædam Voss. Tum idque perraro nimis. Pauca Voss. Fouc. Ed. Mediol. aliæque.

NOTÆ

• Idque perraro] Distinguendum hoc loco, ut dein sequantur, Nimis pauca et exigua, &c. Achill. Stat.

Nimis pauca et exig.] Mediol. id perraro nimis. Pauca et exig. Casaub.

Reliquit autem] Cuicumque parti grammatices se dederit hic homo, Aulus Gellius epistolam ab eo scriptam ad Marcellum citat, et commentarium de occulta literarum significa. tione epistolarum Caii Cæsaris. In

Virgilium aliquid scripsisse Macrobius Serviusque innuere videntur. Probi Grammatica quædam memorant Terentii vetus interpres, Diomedes, Carisius, Priscianus. Extant, quæ Valerio Probo inscribuntur, Grammatica quædam: De scripturis antiquis opusculum: Commentaria in Virgilium, Persium, et Juvenalem, sed de quorum ego titulis dubito, et Probi si sint, an Probi Bery tii. Vinet.

C. SUETONII TRANQUILLI

DE CLARIS' RHETORIBUS

LIBER.

2

[1] RHETORICA quoque apud nos, perinde atque Grammatica, sero recepta est, paulo etiam difficilius, quippe quam constet nonnunquam etiam prohibitam exerceri. Quod ne cui dubium sit, vetus Senatusconsultum,3 item Censorium edictum, subjiciam: Caio Fannio Strabone, M. Valerio Messala Consulibus, Marcus Pomponius

a

1 Abest a Mss. In Harl. et Voss. legitur, Sueton. Tranq. de Grammaticis liber primus explicit. Sequitur ejusdem de Rhetoribus liber secundus. Aliquot libri Stat. et Casaub. hunc indicem Rhetorum, de quibus liber egit, præfigunt, quem etiam suis Edd. attexuerunt Casaub. Gron. Oud. et Wolf. L. Plotius Gallus. L. Otacilius Pilitus. Epidius. Sex. Clodius. C. Albutius Silus. L. Castius Pius [Piso Stat.] M. Porcius Latro. Q. Curtius Rufus. L. Valerius Primanus. Virginius [ita corr. Oud. edidit Wolf. Al. Virgilius] Flavus. L. Statius Ursulus. P. Clodius Quirinalis. M. Antonius Liberalis. Sex. Julius Gabinianus. M. Fabius Quintilianus. Julius Tiro. Ceteris Codd. et Edd. desunt.-2 Hoc ex emendatione Mureti Var. Lect. xvI. Valesii, Casaub. quam et Schild. Græv. in pr. Ed. Gron. Burm. et recentt. sunt secuti. In aliis fere rec.-3 Ita ediderunt R. Steph. Casaub. et seqq. Mss. et Edd. Vett. non agnoscunt Senatusconsultum. Muret. Senatusc. et Cens. Iidem prænomen C. vel. Caio, ante Muret. e Gell. xv. 11. dede. rant. Olim exulabat, ut et a Mss.-4 Messalla alii. Sala Harl. Messala

NOTE

a Fannio Strabone, M. Valerio Messalla, Coss.] Initium edicti: quod exstat etiam apud Gellium in xv. c.

11. Achill. Stat.

Caio Fannio] Anno ab Urbe condita quingentesimo tertio. Idem

Prætor Senatum consuluit. Quod verba facta sunt de Philosophis et de Rhetoribus, 5 de ea re ita censuerunt: d

Voss. 5 Voss. et Harl. Phil. ex Rhet. Fouc. Phil. et Rh. Placuit Casaub. S. Con. sive Senatus consultus de ea re ita censuit, Statio Cons. v. Cens.

NOTE

autem senatusconsultum, et Censorium edictum invenies in capite undecimo libri quintidecimi Noctium Atticarum Auli Gellii. Vinet.

Caio Fannio Strabone, Marco Valerio Messala Coss.] Anno 111. Olympiadis CLIV. a Palilibus Romæ DXCII. fac. tum est hoc Senatus decretum, quo Philosophi simul et Rhetores urbe pelluntur. Videntur circa illa tempora philosophiæ et rhetoricæ studia magnum Romæ et in Italia cepisse incrementum, per illos mille Achæos exules, quos Senatus e patria accitos post bellum Persei, in urbe aut per Italiam multos annos detinuit, ut nuper in Polybiana Chronologia ostendimus. Non enim dubito, in tanta multitudine hominum Græcorum, qui præcipuas in urbibus suis dignitates obtinuerant, plures fuisse doctos literas, et studiis philosophiæ imbutos. Exemplo sit Polybius Megalopolitanus, ille quidem non e multis unus, sed plane inter paucos excellens et eximius: quem tamen non debemus existimare solum inter tot populares literarum et philosophiæ studium cum usu et actu rerum conjunxisse. Existimamus igitur istos, cum et ignavo otio torperent, et rebus etiam necessariis, ut solent exules, plurimum carerent, ad philosophiæ studia conversos, multis Romanorum ad simile propositum hortatores extitisse, atque huic senatusconsulto occasionem præbuisse. Meminit hujus decreti Athenæus lib. XIII. ubi sopotàs uno verbo appellat, qui in

Senatusconsulto Philosophi et Rhetores nominantur: 'Papaio, inquit, of ' πάντα ἄριστοι ἐξέβαλον τοὺς σοφιστὰς τῆς Ῥώμης, ὡς διαφθείροντας τοὺς νέους οὓς ἔπειτ', οὐκ οἶδ ̓ ὅπως, κατεδέξαντο. Romani longe optimi Roma ejecerunt Sophistas, ut corruptores juvenum ; quos deinde, nescio qua ratione, receperunt. Seneca, Consolatione ad Helviam : 'Apicius in ea Urbe, ex qua aliquando philosophi, velut corruptores juventutis, abire jussi sunt,' &c. Casaub.

b Quod verba facta sunt] Hæc singularibus literis scribebant, utpote solennia: hoc modo, Q. V. F. s. ut illa, De ea re ita censuerunt: D. E. R. I. C. Achill. Stat.

c Quod verba facta de Philosophis et Rhetoribus] Consules de eo quod retulerant, verba fecisse dice. bantur. Id patet cum ex hoc Senatusconsulto, tum etiam ex iis quæ a Frontino lib. 1. de Aquæductibus, et a Cælio lib. VIII. Epist. Famil. et ex Opimiano S. C. quod a Cicerone VIII. Philipp. citatur, nec non ex S. C. Velleiano, et de petitione here. ditatis, quæ a Jureconsultis referun

[blocks in formation]

Ut M. Pomponius Prætor animadverteret, curaretque, uti ei e Republica fideque sua videretur, ut Romæ ne essent.' De iisdem, interjecto 7 tempore, Cneus Domitius Aënobarbus, et Lucius Licinius Crassus, Censores, ita edixerunt: iRenuntiatum est nobis, esse homines, qui novum genus disciplinæ instituerunt: ad quos juventus 91 in ludum conveniat: eos sibi nomen imposuisse Latinos Rhetoras: 10 n ibi homines adulescentulos totos dies desi

ut sit Consules s. Censores, Piglio P. con. sive patres consulti.-6 Sic Steph. Cassand. Vinet. Muret. Casaub. &c. In aliis, Harl. Voss. et Fonc. ut si ei reipubl. Conj. Guj. uti, si e rep. &c. videretur, Romæ n. e. Item uti R. Harl. -7 Interrupto Voss. Harl. in quo Gn. Dom. Dein copulam ante L. Lic. omittunt Colb. Harl.-8 Item dixerunt: ne renunt. Fouc. Voss. Harl. item edix. Ms. Stat.-9 Juv. ad quos Fouc. et Vet. impr. Dein ludum rescripsit Oud. cum Wolf. &c. e Mss. Stat. Voss. Colb. et Vet. impr. astipulantib. Fouc. Harl. et Geil. xv. 11. Vulg. ludos.-10 Habent Latine s. vel scilicet rhetoras Harl. Voss. Fouc. et Vet. impr. Legit Stat. haud Latine scilicet Rhet. vel haud Latine tantum, omisso Rhet. improbante Muret. Var. Lect. xvI. 11.

NOTE

vel censores. Ejusmodi multa sunt edicta et Senatusconsulta apud Cic. in VIII. Epist. ad Cælium. Apud Gellium in tv. Apud Frontinum de aquæductibus. Achill. Stat.

De ea re ita censuerunt] Insere ante hæc verba e libris Achillis Statii, S. CON. atque adeo totum locum ita scribe ac lege, S. con. d. e. R. I. C. Senatus consultus de ea re ita censuit. Frequens formula in antiquis Senatusconsultis exempla tirones apud Brissonium legant. Casaub.

e Uti Roma ne essent] Ne pro non, antiquo more. Achill. Stat.

De iisdem] In vet. imp. de eisdem : in veteribus monumentis semper, isdem. Achill. Stat.

8 Interjecto tempore] Septuagesimo anno post superius consultum Senatus. Adi ad Fastos Consulares et Censorios, in anno urbis 1ɔCLII. Casaub.

h Lucius Licinius Crassus] Hic est Crassus ille orator, qui istius sui

edicti meminit apud Ciceronem, libro tertio de Oratore. Censores autem hi fuerunt, Caio Claudio Pulchro, Marco Perperna Consulibus: ut est in fragmentis illis Fastorum, anno a Roma condita sexcentesimo sexagesimo secundo, ut putat Plin. in prin. cipio libri septimi decimi. Vinet.

Ita edixerunt] In manuscripto altero, item edixerunt. Achill. Stat.

k Renuntiatum est nobis] Referre, verba facere, nuntiare, et renuntiare, solennia verba sunt in hoc genere. Nuntiare' verbum est apud Gellium in IV. c. 5. Achill. Stat.

Ad quos juventus] Magis, opinor, e veterum consuetudine in vet. impr. juventus ad quos. Achill. Stat.

m In ludos] In manuscripto, in ludum; quod placet. Achill. Stat.

Eos sibi nomen imposuisse Latinos Rhetorus] In vet. impr. Eos sibi nomen imposuisse Latine scilicet rhetoras. Lego ego, haud Latine scilicet rhetoras, vel potius, haud Latine, tantum,

« PredošláPokračovať »