Obrázky na stránke
PDF
ePub

quamvis et Cornelius Nepos æquales omnes fuisse tradat, et Porcius suspicionem de consuetudine per hæc faciat:

Dum lasciviam nobilium, et fucosas laudes petit;

Dum Africani vocem divinam inhiat avidis auribus;
Dum ad Furium se cœnitare et Lælium,5 pulchrum putat;
Dum se amari ab hisce credit, crebro in Albanum rapi
Ob florem ætatis suæ; ipsus sublatis rebus ad summam
Inopiam redactus est."

Itaque e conspectu omnium abiit Græciam in terram ultimam.

Mortuus est in Stymphalo, Arcadiæ oppido: nihil Publius

Scipio profuit, nihil ei Lælius, nihil Furius:

Tres per idem tempus qui agitabant nobiles facillume, Eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam, Saltem ut esset, quo referret obitum domini servulus.9

que.-5 Scalig. ad Euseb. p. 144. legit, Dum ad Furi se c. et Lælii.-6 In Ed. Heins. quam secuti sunt T. Faber et Westerhov. Ob fl. æt. suæ, ad s. inop. red. est, omissis ips. subl. reb. Burm. melius congruere putat seqq. atque subl. reb. ab, in Græc. Petit. Obs. 1. 8. conj. sub lætis reb. Scalig. rapi (resectis plane verb. ob fl. a. s.) sublatis ibus, (i. e. ¡is,) ad s. i. r. e. Hare sic hos vers. concinnat ob fl. at. sua: Ipsus subl. r. ad s. i. r. est, Itaque. Oud. sic: creb. in Alb. et rapi Ob fl. at. suæ, Ipsos sublectans ad s. i. r. est. Ceterum cr. Alb. Ed. Burm. sine in. Edd. Vett. Ter. ipsis subl.-7 Vulg. in Gr. in terr. sed prius in delevit Oud. et seqq. ut jam ediderant Muret. Hare et Westerh. Alii secundum in extruserunt.-8 Mallet Guj. illi L. Pro nobiles legit Scalig. homines.-9 Conj. Guj. quo ref, se obitu domini serv. Heins. qui defleret obitum. Scalig. qui ref. obitum domini, servolum, repugnante Gronov. Schott. Obs. 11. 16. citat quod referat obitu domini. In Ed. Wolf. hos versus ipse ita refinxit: Dum lasc. nob. et laud. fuc. petit: Dum Afr. vocem divinam i. a. auribus: Dum se ad Furium cœnare et L. p. putat: Dum s. a. a. h. c. c. i. A. rapi Ob ƒ. a. suæ... ipsus... Suis abl. reb. ad s. i. r. est. Itaq, e c. o. a. Gr. i. t. ultimam. Mort. e. i. Stymphalo Arc. oppido: nil Publius Scipio illi profuit, nil Læl. nil. Furius, Tres

NOTÆ

e Dum ad Furium se cœnitare et Lælium] Scaliger in Eusebium, ad Furii se cœnitare et Lælii. Si e scripto antiquo, tolero et applaudo ; sin, profecto illud mutandum non est. Nam, ad Furium, ad Lælium eleganter di citur in illorum ædibus. Ut Ciceroni

IV. Attic. 4. Fuit ad me cum Cæsare.' In quo opere sæpe sic loquitur; ut et Comici. Idem.

a Saltem ut esset, quo referret] Id est, si nihil aliud, ut locus esset, vel domus, quo servus enm comitatus in peregrinatione et redux nuntiaret

[2.] Scripsit comoedias sex: ex quibus primam Andriam cum Ædilibus daret, jussus ante Cario 10 recitare, ad cœnantem cum venisset, dictus est, initium quidem fabulæ, quod erat contemtiore vestitu, subsellio juxta lectulum residens legisse;' post paucos vero versus invitatus, ut accumberet, cœnasse una, deinde cetera percurrisse, non sine magna Cærii admiratione. Et hanc autem,* et quinque reliquas æqualiter populo probavit. Quamvis Volcatius de enumeratione omnium 3 ita scribat:

Sumetur Hecyra sexta ex his fabula.

Eunuchus quidem bis die acta est, meruitque pretium, quantum nulla antea cujusquam comoedia, id est, octo millia nummum: propterea summa quoque titulo ascribitur. Nam Adelphorum principium Varro etiam præfert principio Menandri. Non obscura fama est, adjutum Terentium in scriptis a Lælio et Scipione, quibuscum familiariter vixit. Eandem ipse auxit: nunquam enim, nisi leviter, se tutari conatur, ut in prologo Adelphorum : Nam quod isti dicunt malevoli, homines nobiles Hunc adjutare, assidueque una scribere; Quod illi maledictum vehemens existimant, Eam laudem hic ducit maximam, cum illis placet, Qui vobis universis et populo placent;

per id t. q. a. n. facillume: et seqq. nisi quod servolus in fine.-10 Muret, et Heins. Cæcilio legend. putant, et mox Cæcilii. Pighius Acilio, probantib. Oud. et Ern.-1 Egisse Ed. Ven. Ter. 1485.-2 'Vitia his inesse suspicor ex omissione plurium verborum vel membrorum; similiterque dein post verbum ascribitur.' Wolf.-3 Deest omnium Edd. pp. Ter. quæ et sumeretur. Tum ex iis Ed. T. Fabri et apud Funecium, improbante Oud. hisce Ed. Harei. -4 Abest die a Vett. Edd. Ter. ut et a Paræana et Heins. sed propugnat Faber cum Petit. Obs. 1. 8. Aliter sentit Wolf.-5 Leniter Edd. Vett. et mox

NOTE

mortem patrisfamilias. Eo enim naturaliter contingit et ex destinatione illorum, qui absenti adfuerunt, hunc nuntium portari. Nullo igitur modo probare possum Scaligeri, qui refer

ret obitum domini, servolum. Quæ est

enim ista oratio, non habuit domum, saltem servolum? Dein quid est, qui referret obitum domini? Et quis credat ne servolum quidem Terentio fuisse? Idem.

Quorum opera in bello, in otio, in negotio,

Suo quisque tempore usus est sine superbia.

Videtur autem se levius defendisse, quia sciebat, Lælio et Scipioni non ingratam esse hanc opinionem: quæ tamen magis et usque ad posteriora tempora valuit. [3.] Q. Memmius in oratione pro se ait: 'P. Africanus, qui a Terentio personam mutuatus, quæ domi luserat ipse, nomine illius in scenam detulit.' Nepos auctore certo comperisse se ait, C. Lælium quondam in Puteolano Kalendis Martiis admonitum ab uxore, temporius ut discumberet, petiisse ab ea, ne interpellaretur: serius tandem ingressum triclinium dixisse, non sæpe in scribendo magis successisse sibi: deinde rogatum, ut scripta illa proferret, pronuntiasse versus, qui sunt in Heautontimorumeno :

Satis pol proterve me Syri promissa huc induxerunt.

[4.] Santra Terentium existimat, si modo in scribendo adjutoribus indiguerit, non tam Scipione et Lælio uti potuisse, qui tunc adolescentuli fuere, quam Sulpicio Gallo, homine docto, et qui consularibus ludis initium fecerit fabularum dandarum: vel Q. Fabio Labeone, et M. Popillio, consulari utroque, ac poëta. Ideo ipsum non juvenes designasse, qui se adjuvisse 10 dicerentur; sed viros, quorum operam et in bello, et in otio, et in negotio populus sit expertus. Post editas comoedias, nondum quintum atque tricesimum egressus annum, causa evitandæ opinionis, quia videbatur aliena pro suis edere, seu percipiendi Græcorum instituta, moresque, quos perinde exprimeret in scriptis, egressus Urbem est, neque amplius rediit. De morte ejus Volcatius tradit:

I

Sed ut Afer sex populo edidit comœdias,

Iter hinc in Asiam fecit. Navim cum semel
Conscendit, visus nunquam est. Sic vita vacat.

lenius, dein etiam quod ill. placet.-6 Edd. Vett. Cerio, et infra temperius.-7 Satra Edd. Vett. sed Ven. omittit.-8 Muret. legit, Consualibus, T. Faber Cerealibus. Pro et qui Ms. Lindenbrogii cujus.-9 Edd. Vett. Pompilio. Al. ante Oud. Popilio.-10 Edd. Vett. adjuvasse.-1 Hare volebat qua. -2 Desunt Urb. est Edd. Vett. Exhibuit Urbe Dan. Heins. probantib.

[5.] Q. Cosconius 3 redeuntem e Græcia perisse in mari dicit cum centum et octo fabulis, conversis e Menandro. Ceteri, mortuum esse in Arcadia Stymphalo, sive Leucadia, tradunt, Cn. Cornelio Dolabella, Marco Fulvio Nobiliore Consulibus, morbo implicitum acri, dolore ac tædio amissarum sarcinarum, quas in navi præmiserat, ac simul fabularum, quas novas fecerat. Fuisse dicitur mediocri statura, gracili corpore, colore fusco. Reliquit filiam, quæ post Equiti Romano nupsit: item hortulos viginti jugerum in via Appia ad Martis villam. Quo magis miror, Porcium scribere,

nibil Publius

Scipio profuit, nihil ei Lælius, nihil Furius: 6

Tres per idem tempus qui agitabant nobiles facillume,
Eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam,
Saltem ut esset, quo referret obitum domini servulus.
Hunc Afranius quidem omnibus Comicis præfert, scribens
in Compitalibus:

Terentio non similem dices 7 quempiam.

8

Volcatius autem non solum Nævio et Plauto et Cæcilio, sed Licinio quoque et Attilio postponit. Cicero in Limone hactenus laudat:

Tu quoque, qui solus lecto sermone, Terenti,

Conversum expressumque Latina voce Menandrum
In medio populi sedatis vocibus effers,

Quicquid come loquens, atque omnia dulcia dicens.
Item C. Cæsar:

Tu quoque, tu in summis,1o O dimidiate Menander,
Poneris, et merito, puri sermonis amator.

Lenibus atque utinam scriptis adjuncta foret vis,

Oud. et Wolf.-3 Recepit Oud. cum Wolf. et seqq. ex Mss. Lindenbrogii. Vulgo Consentius. Edd. Vett. et Heins. Consetius.-4 Edd. Vett. in Arcadia Stimphali sinu Leucadia.-5 Ed. Heins. implicitur, acri dolore. Mox sarci narum ex Lindenbr. Codd. amplexi sunt Græv. Gron. Burm. Oud. et seqq. Edd. Vett. fabularum. Al. satirarum.-6 Iterum edidit Wolf. nil Publius Scipio illi profuit, nil Lælius, nil Furius, &c. Cf. Cap. 1.-7 Dicens Edd. Vett.-8 Ms. Lindenbr. et Edd. Vett. Livio. Eædem addunt et Attilio, quod in textum admisit Oud. et eum secuti. Vulgo desunt.—9 In medium

Comica ut æquato virtus polleret honore

Cum Græcis; neque in hac despectus parte jaceres !
Unum hoc maceror, et doleo tibi deesse, Terenti.

Ms. Daniel. sed. motibus Barth. Adv. XXIV. 7. Mox ex Burm. monito dedit Oud. atque pro vulg. ac, deinde recept. in recentt. Edd.-10 Summisso Edd. Vett. tu quoque tam summisso Ascent. Ceterum in interpunctione secutus est Baumg. Ed. Wolf. In aliis distinguitur, foret vis Comica, ut æquat. &c.

HORATII POETE

2.

VITA. .

та

HORATIUS FLACCUS, Venusinus, patre, ut ipse tradit,' libertino, et exactionum coactore; ut vero creditum est, salsamentario; cum illi quidam in altercatione exprobrasset, 'Quotiens ego vidi patrem tuum cubito se emungentem?' 3 Bello Philippensi, excitus a Marco Bruto imperatore, Tribunus militum meruit: victisque partibus,

1 Sic Nannius lib. 111. Misc. e Cod. Blandiniano; sed Cruquius, ex eodem Cod. alione incertum est, et Muret. ad calc. Ed. suæ Horat. edidit quidem tradit: ac sic dedit Rutgers. et al.-2 Conj. Ern. auctionum, J. M. Gesn. exauctionum. Tum vero dederunt Oud. Wolf. et seqq. cum Cruq. Rutgers. et Bentl. Vulg. et Nann. vere. Casaub. suadet fere. Sed hæc usque ad emung. pro glossemate delenda putat Janus ad Horat.-3 Vulg. cub. emung. sed reciprocum se addidit Oud. et seqq. ex Edd. Muret. Cruq. et Bentl. in quorum apographis brachio extat. Casaub. et Heins. conjecere se mung. Rut

NOTE

Ut ipse tradit] In sexto sermone libri prioris. Vinet.

Bello Philippensi] Sidonius Apollinaris in carmine quarto. Vinet.

« PredošláPokračovať »