Obrázky na stránke
PDF
ePub

continent, nunc affixæ in Capitolio, in Palatio 1. Virorum, qui Conservatores Urbis vocantur; puduit plures illius temporis Eruditos fateri, ignorare se operis auctorem, et continuo hos Fastos consulares Capitolinos' huic Verrio tribuentes, Suetonii testimonium ad opinionem suam stabiliendam audacter perverterunt. Jam alius ex illis pro Præneste legendum edicebat pro Vesta; alius prope Vestæ, sc. templum, quod erat regione VIII. ubi etiam Forum; quidam pura veste; nonnemo pedestrem. Atqui hæc et similia vix seria animadversione digna viderentur, nisi eximium illud ad quasvis doctrinas bene tractandas adjumentum, Critica, tali hominum temeritate, qua, ut levissimis suspicionibus colorem quendam concilient, e quolibet quidlibet fingant, in hoc discrimen adduceretur, ut apud cordatos suspecta, apud imperitos propemodum infamis reddita, si non de salute, at dignitate sua jam dimicare cogatur. Igitur ut appareat, quam falsi fuerint conjectores isti ingenio abutentes, en, ipse sub a. 1770. Præneste detectus est hemicyclus, cujus Suetonius meminit, et circa illum pars quædam marmorearum Tabularum, in quibus incisi leguntur Fasti, a Verrio Flacco ordinati.

Jam vero, qualis sit ille antiquitatis thesaurus, et quænam Fogginii in eo tum e terra eruendo, tum etiam illustrando, partes fuerint, age, paulo accuratius exponamus.

Primum quidem, cum Præneste prope Forum celeberrimæ Romanorum coloniæ, ipsumque Palatium Cæsareum, a ubi Augustus et Tiberius rusticari solebant, et quorum supersunt quædam reliquiæ, cum ergo frusta nonnulla marmorearum Tabularum ex agro Prænestino casu quodam in lucem prodierant, statim in hanc spem venit Editor, tandem aliquando detectum esse locum, quo Fasti Verriani delitescerent. Neque jam spes, sed certa res erat, cum illæ marmorum particulæ juxta reliquias cujusdam ædificii, figuram semicircularem referentis, repertæ essent. Enimvero hoc esse hemicyclum a Suetonio designatum, quis non credat? Itaque operariis a Cardinali Jo. Franc. Stuppanio, amici studium et diligentiam adjuvante, admotis, mox effodiuntur marmoreæ Fastorum Verrianorum Tabulæ quatuor, JanuARIUM, MARTIUM, APRILEM, et DECEMBREM exhibentes; nec illæ tamen, quod maxime dolendum est, integræ, sed intercisæ, corrosæ, et in parvula frusta misere diffractæ. Ibi ergo Fogginius, ut singula in ordinem suum redigeret, minutiores quasque particulas in quatuor ligneis capsis, ejusdem altitudinis ac latitudinis, cujus veteres fuisse Tabulas ex ipsis superstitibus fragmentis conjecerat, disposuit, firmavit, et vero lacunas, gypso impletas, plastica ratione sic composuit et complanavit, ut fracturarum vestigia apparerent, et tamen hæ Tabulæ illarum veterum marmorearum speciem referrent.

a Palatii hujus ingentes ruinæ distant a montis Prænestini radicibus mille fere passuum, et a læva in conspectu habent æque distantem a montis radicibus locum illum, ubi hemicycli vestigia et Calendarii illius fragmenta effossa sunt; media vero

interjacet quædam vallicula, ad quam utrimque a summo æqualis declivitas deducit.

b Vid. Sueton. Aug. c. 72. Gell, XVI. 13. conf. Cic. Philipp. 11. 40. ad Att. xi. 2. Tac. Ann. xv. 46.

Tabularum forma ita erat elaborata, ut in coneavo hemicycli spatio aptari possent, cum aliarum superficies esset plana, contra nounullarum concava. Literæ nundinales, et quæ variam dierum rationem distinguunt, maximæ sunt, scalptæque omnes elegantissime. Elegantes etiam sunt minores literæ, quibus sacra eorumque causæ et aliæ res historiæ notantur, sed variis modis formatæ ob majorem minoremve seu notarum brevitatem, sen loci amplitudinem, fortasse etiam ob scalptorum diversitatem.

Nec temere statuas, hemicyclum aliis ornamentis fuisse insignitum; quoniam circum ejus reliquias plurium columnarum reperta sunt fragmenta cum quarundam marmorearum Tabularum frustis, in quibus nonnullorum ipsius coloniæ magistratuum, forsan etiam alicujus collegii nomina scripta extant. Etenim illustrium ac bene de republ. merentium virorum statuas in Foro ponere consuevisse magistratus Prænestinos, et Livius testatur xx111. 19. et plures comprobant tituli, ex basibus ibidem repertis descripti. Has inter numeretur Verrii ipsius statua, contra hemicyclum posita, quasi Auctor compositos a se Fastos contemplari videretur. Quid? quod ipsius loci splendor talibus ornamentis non parum augebatur. Nam Præneste venustiorum hominum multitudine celebratum esse constat, cum æstivas suas delicias haberent Romani, ipsisque Cæsaribus placeret ibi rusticari: unde facile erit ad intelligendum, cujuscumque generis operibus tum ad usum, tum ad splendorem et voluptatem, auctum esse atque ornatum.

[ocr errors]

Porro, ut ipsa horum Fastorum ratio intelligatur, tenendum est, eos non secus ac libros Fastorum Ovidianos complexos esse Tempora cum causis Latium digesta per annum,' et Sacra annalibus eruta priscis, Ac quo sit merito quæque notata dies.' Præterea incisa illis erant Angustæ domus 'festa domestica' cum præmiis Fastos signantibus,' (Ovid. Fast. 1. init.) quæ Jul. Cæsari, Augusto, et Tiberio Patrum cura et Quiritium favor detulerat. Sunt ergo Verriani Fasti ex eorum genere, qui vel sacri' vel 'calendares' dicantur, utpote sacra et ferias statas, quæ a Calendis ad Calendas singulis anni mensibus celebrabantur, designantes. Antiquissimis quidem temporibus illi tantum sacrorum et feriarum notationem habebant; postea nonnihil de ratione eorundem sacrorum adjiciebatur; tandem etiam nomina et facta hominum accesserunt ambitione Principum et assentatorum perversitate. Eaque res inde a M. Antonio in exemplum abiit: Cic. Philipp. 11. 34. Sed hæc licentia posterioribus sæculis in immensum crevit, occupata republica ab Imperatoribus; unde Fastos adulatione temporum fœdatos' queritur Tac. Hist. Iv. 10. Jam hoc, quod dudum ex Ovidii carmine et aliorum veterum Calendariorum fragmentis apparuerat, inprimis nunc testantur reliquiæ Fastorum Verrianorum. Etenim in his non modo feriarum dies indicantur adjectis causis et rationibus; verum notantur etiam dies et anni rerum, a Jul. Cæsare, Augusto, et Tiberio gestarum, honorumque, qui iisdem Principibus publice decreti sunt.

Quæ cum ita se habeant, et in paucis, quæ hic in conspectum venerunt, fragmentis plura, quæ adhuc ignota erant, reperiantur; quis tam alienus a prisca doctrina est, quin vehementer doleat, hos Fastos ad nos pervenisse laceros, mutilos, et quasi decurtatos? præsertim si animo obversetur Verrii auctoritas, qui nomen Grammatici suo merito obtinuit, non quod scholastico

pulvere sorderet, syllabarum minutias aucupaus, quales hodie fere censentur ab imperitis ii, qui olim Literati, i. e. rerum divinarum humanarumque scientissimi, numerabantur, sed quia inter illustres sui ævi et accurata eruditione excellentes viros in ea Grammaticorum schola floreret, quæ gloriosa mater facundiæ' dicta est a Cassiodoro Epist. 1x. 21.

Ceterum non sine probabilitatis specie disputat Fogginius, Ovidium F. VI. 62. hos ipsos Verrii Fastos respexisse, cum dixit Prænestinæ monia sacra Deæ porro Prænestina hæc marmora Augusto imperante posita videri, atque conspicua fuisse certe usque ad Theodosium M. cujus tempore Macrobius multam eorum mentionem 1. 10. sq. faciens, Saturnaliorum libros scripsit: denique a quarto inde sæculo Tabulas per nimiam superstitionis licentiam diffractas, dirutoque tandem ipso, quo continebantur, hemicyclo, ruinis esse sepultas.

[ocr errors]

Jam ne ceterorum scriptorum hujus Grammatici mentionem prorsus omittamus, quæ a Gellio, Macrobio, Servio, aliis, inprimis a Festo laudantur, scripsit ille præter Carmina, quorum Priscianus meminit, libros Epistolarum,' Rerum memoria dignarum,'de orthographia,'' de obscuris,' s. vocabulis s. locis; alium librum, 'Saturni' nomine, denique magnum opus' de verborum significatione,' quod in epitomen redegit Festus, unus ex paucissimis, qui nobis in manibus sunt, veteris Latinitatis Lexicographis. Ex hoc et reliquis scriptoribus collegit Fogginius corpusculum Fragmentorum Verrianorum, quod tamen ne eam quidem perfectionem, quæ in hoc genere expectatur, habere potest, cum plura ex Verrii libris tum apud alios, tum apud Festum, sine nomine allata esse videantur. Itaque ea farrago hoc loco repeti non debuit, sed servanda est novæ editioni sane quam necessariæ ejus, quem modo nominavi, Lexicographi, si modo in hujus sæculi elegantissima alexpoKepdela talium librorum editiones suscipere Viris doctis licebit.

JANUARIUS.

[blocks in formation]

LAPIO

AE

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

CALENDAE

APPELLANTVR QVIA

MVS. IS. DIES. EST. QVOS. PONTIFEX. MINOR. QVO

MENSE AD NONAS SIN

[ocr errors]

TOLIO

[ocr errors]

CALA IN CVRIA

[ocr errors]

ISNO

QVIA. EO. DIE. MAG. IN. EVNT. QVOD. COEPIT

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

C A LANTVR. QVOD

DCI

[ocr errors]

VERBIS

IIS LICET. FARI APVD POTEST LEGE. AGI NON

IDEM

TRIDIE. OMNIS. CALENDAS. QVOD. IIS

POTEST

D

PR

C LEGE. AGI. NON

[merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »