Obrázky na stránke
PDF
ePub

ANIMADVERSIONES IN FASTOS PRÆNESTINOS. 1215

Quia - DCI] Hinc discimus, quando certus annus consulatui ineundo constitutus sit. Conf. Epit. Liv. XLVII. Ovid. F. III. 147. Errat igitur Plut. Qu. Rom. 10.

Ad d. 2.

[ocr errors]
[ocr errors]

lantur] H. e. appelLANTVR. Explicarat h. 1. Verrius,

quid significarent literæ F. N. Fastus, Nefastus.

-

.. tridie quod iis] Lego, PosTRIDIE OMNIS CALENDAS QVOD IIS res publica male gesta est. Notarat hic, postriduanum singularum Calendarum diem fuisse atrum. Vide Gell. v. 17. et ubique a Verrio pendentem Festum v. Nonarum postridie, Plut. Qu. R. 25.

[ocr errors]
[ocr errors]

Ad d. 3. us coire potest] H. e. Populus coire, convocari, cogi potest. Explicabat haud dubie, qui essent Comitiales dies.

Ad d. 6. . ie.

caussa] Primum post Nonas dIEm habitum esse atrum, eadem de caussa, qua primum post Calendas, hic annotatum erat. De scriptura caussa pro causa v. Quintil. 1. 7. Res notissima.

Ad d. 7. Imp. - Pansa] Supple: IMP. CAESAR AVGVSTus imperium orbis auspicatur HIRTIO ET PANSA Coss. Sic enim in marmore ap. Grut. p. 229. VII. IDVS. IANVAR. QVA. DIE. PRIMVM. IMPE. RIVM. ORBIS. TERRARVM. AVSPICATVS. EST. Conf. Suet. Aug. c. 95. et Plin. XI. 73. cujus loci fabulosam interpretationem affert Harduin. Sel. Opp. p. 699. bene refutatam a Spanhem. U. et P. N. Diss. XII. § 4. Quod autem Imp. Cæsar h. 1. vocatur et August. id satis arguit, Fastos suos fecisse Verrium post delatos Cæsari hos titulos.

Hirtio et Pansa] Suppl. Coss. a. Cal. Jan, a. U. 710. Sic et Sueton. Dio, &c. male Velleius 11. 61.

VII. Vir epul. creatus] Sc. Tiberius Cæsar: cui hoc sacerdotium in aliis quoque monumentis tribuitur, ap. Grut. p. 235. 10. Murator. p. 223. 6. Eidem collegio ipse ascriptus fuerat Augustus, teste lapide Murator. p. 220.

Ad d. 8. Signum Justitiæ — Cos.] Cum alterius Consulis nomen perierit, nec alia ulla succurrat vetus auctoritas de hujus sigui dedicatione, incerta res manet.

Ad d. 9. Agonia aut quia -] Ter in anno agebatur festum, Agonia s. Agonalia dictum. Antiquæ vocis Agonia hic variam originem indicasse videtur Verrius. Vide Ovid. F. 1. 317. sq. Varro L. L. v. 3. Fest. v. Agonium.

Ad d. 10. Hæc nota] EN pro IN, antiquo usu, endotercisus. Docuerat Verrius, quid hæc nota huic diei apposita significaret, scil. diem intercisum. Vide Varron. L. L. v. 4..

Ti. Casur] Animadvertendum est, cur Verrins Imperatoris prænomen Tiberio non addiderit, in iis etiam notis, quas de illo jam imperante Fastis suis adjici curavit. Nempe recusavit illud nominis Tiberius, testibus Suet. c. 26. Dione LVII. 2. Ceterum quid de Tiberio ad hunc diem notatum fuerit, divinare non ausim.

Ad d. 11. Karm] Calendarium Vindob. habet, Dies Carmentariorum, quo nomine signatur hic dies in aliis quoque Calendariis et in Fastis Ovidii 1. 461. Conf. Varro L. L. v. 3.

Futura ob quam causs.] Attulerat rationem, cur hæc Dea diceretur Car

menta: nimirum, quod futura canebat Carmenta s. Carmentis. Conf. Serv. ad Virg. VIII. 336. Varro L. L. v. 3.

Omine morticino] Varro L. L. vI. 5. Ovid. F. 1. 629. Quid vero essent morticina s. exanimata, docet Serv. ad Æn. iv. 518. Causam superstitionis affert Festus: Mortuæ pecudis corio calceos aut soleas fieri Flaminibus nefas habetur, sed aut occisæ alioqui, aut immolatæ, quoniam sua morte extincta omnia funesta sunt.' Sed hic legere malim, omine funesta sunt.

Ab Romulo Augustus] Lego: Janum Geminum, AB ROMVLO ET IA. NVM Quirinum appellatum, claudit AVGVSTVS. Quo die id factum sit, nunc primum hic legimus. Falso res diversis temporibus gestas in unum diem et annum cumulat Orosius vI. 20.

Ad d. 13. Ludi] Notabantur sive ludi tibicinum, de quibus v. Plut. Qu. R. 54. seu potius ludi ideo celebrati, quia eo die Octavianus Augusti nomine

anctus erat.

Id. is] Lego, EID. IS dies appellatur. Dixit enim, opinor, cui numini sacer esset Iduum dies, et cur Idus vocaretur. Conf. Ovid. F. 1. 56. et 588. Macrob. Sat. 1. 15. Fest. v. Idulis ovis.

Corona quer-] Nota divisio provinciarum ab Augusto instituta, oratione eam ob rem in Senatu habita Idib. Jan. Itaque corona querna ex S. C. imposita est ædibus Augusti, ONERosas quod eo die recepit provincias, et pacatas populo Rom. REStituit. Ovid. F. 1. 389. et 614. Huc spectant nummi Augusti cum illa corona et hisce literis, OB CIVES SERVATOS, quæ literæ in ipso etiam palatii Cæsarei fastigio inscriptæ fuisse videntur, arguente Ovid. Trist. III. 1, 47.

Ad d. 14. Vitiosus Calendas] Quem hic vitiosum diem' dicit,' religiosum' vocant Liv. vi. 1. et Cic. ad Att. Ix. 4. Conf. Gell. iv. 9. Ceterum legendum postridie omNIS CALENDAs, et addendus locus iis, quæ Norisins collegit in Cenot. Pis. IV. 3.

Ad d. 15. Feriæ Carmenti — cepissit] Res aliunde prorsus ignota, et fabula innumeris aliis, quæ de Hercule narrantur, adjicienda. Conf. tamen Serv. ad Virg. VIII. 203. Vox cepissit pro cepisset sequitur analogiam sermonis priscarum legum, verberit, plorassit. Conf. Fest. v. plorare. Denique videmus h. 1. non per 5. continuos dies acta esse Carmentalia, sed III. Idus Jan. et inde iterum post quintum diem.

Ad d. 16. Imp. Cæsar - et Agrippa] Lego, IMP. CAESAR Augustus est aPPELLatVS IPSO VII. ET AGRIPpa Coss. Ovidius quidem 1. 589, seq. testari videbatur, Augustum Idibus Jan. tum provincias P. R. restituisse, tum salutatum esse Augustum. Jam ex Verrii verbis sic est explicandus, ut putetur utriusque rei junctim meminisse, non quia eodem die utraque acciderit, sed quod Augusti nomine dictus est Octavianus ob meritum, quo sibi S. P. Q. R. devinxit dividens provinciarum imperium. Conf. Dio LIII. 16. et Censorin. de D. N. 21. Rem actam esse a. d. xvII. Cal. Febr. jam ex hoc lapide cognoscimus. Ceterum ex eo, quod Cæsar se vII. et M. Vipsanio Agrippa 1. Coss. dictus est Augustus, nova ex Calendis Jan, hujus anni exorta est annorum series, quos Augustorum et Augustanos appellat Censorinus c. 21. et 22. Concordia Silano Cos.] Lego; CONCORDIAE AVgustæ ædes dedicatA

EST P. DOLABELLA C. SILANO COS. Diem dedicationis ex Ovid. F. 1. 639. noramus: ecce hic etiam annum, scil. U. C. 762. Conf. Dio LVI. 25. Cum autem plura essent in Urbe templa Concordiæ, huic ædi nomen inditum est Concordiæ Augustæ, tum quod inscripta essent Cæsarum nomina ad concordiam eorum declarandam, tum quod Tiberius una cum Livia Augusta eam instauravit. Conf. Ovid. F. 1. 640. sq. Dio Lv. 8. Spanhem. Diss. XIII. p. 648.

Ti. Cæsar-avit] Supple: TI. CAESAR EX PAnnoniis triumphAVIT. Ita discimus, quo die Tiberius egerit triumphum ex Pannoniis Dalmatisque, de quo Velleius II. 121. Ex Capitolinis fastis annus compertus erat 764. Nempe in hunc annum dilatus est triumphus, propter adversum ex Germania nuntium et cladem Varianam, cum jam decretus esset a. 762. Conf. Dio LV. 17. et 18. Suet. Tib. c. 17. et 20.

Ad d. 17. Pontifices — inmolant] Narrat Dio LIII. 20. cum Augusti cognomen accepisset Cæsar, Sex. Pacuvium Trib. pl. ut præ aliis Cæsari gratificaretur, se illi in Senatu devovisse, cumque se foras proripuisset, alios, ut idem facerent, adegisse. Fortasse hanc ob causam deinceps quoque hoc die victimas immolare consueverunt summa quatuor collegia, Pontificum, Augurum, xv. Virorum et vii. Vir. Epulonum. Hæc conjectura an satis probabilis sit, alii judicent.

Ti. Cæsar dedicavit] Suetonium Tib. c. 47. et Tac. Ann. IV. 43. si inspicias, difficile est conjecturam facere de ædificio per Tiberium dedicato. Agitur ergo h. 1. de minore quodam opere, de quibus loquitur Dio LVI. XLVI. et LVII. 10. pr.

[ocr errors]

Ad d. 27. Ed llucis dedica] Lego: AEDes Castoris et PoLLVCIS DEDICAta est. Rem attigit Dio Lv. 27. et Suet. Tib. c. 20. Conf. Ovid. F. 1. 705.

Ad d. 29. Feriæ - marina] Dies notatur, ob aliquam rem ab Augusto bene gestam insignis, quem tamen nec Ovidius, nec ullum aliud Calendarium indicat. Nobis incidit suspicio, an forte Verrius h. 1. notaverit, quam Augustus Cos. XIII. exhibuit in Campo MArtio, mirificam naumachiam, ubi plurimæ tum fluviales, tum MARINAe naves conflixerunt; an potius aliquod aliud Neptuno dicatum sen sacrificium, seu spectaculum, in Campo Martio, ea de causa quod Augustus mare pacavit a prædonibus.' De utroque sibi Augustus plaudit in lap. Ancyrano.

[ocr errors]

Divus Cæsar -] Lego: Hunc et posterum diem DIVVS CAESAR ADdidit ut AVGERETVR Annus. De Juliano anno agens Macrob. Sat. I. 14. præter cetera observat, Cæsarem adjectos a se dies Fastos notasse, ut ma jorem daret actionibus libertatem, et non solum nullum nefastum, sed ne comitialem quenquam instituisse.' Illud vero non diu obtinuisse, apparet ex h. 1. et ex Calendario Maffeiorum. In altero ením a. d. 3. Cal. Febr. appositum est N, in hoc autem NP, i. e. ex parte nefastus. Præterea Verrius prid. Cal. Febr. notavit diem comitialem.

Ad d. 30. Feriæ ex S. C. &c.] Lego: FERIAE EX S. C. QVOd eo DIE ARA PACIS AVGVSTAe in Campo MARTIO DEDICATA est TI. DRVSO ET CRISPINO Cos. Dedicatam esse hoc die Aram paci Augustæ, docuerat nos Ovid. F. 1. 709. nunc Verrius addit, quo et loco et anno facta Delph. et Var, Clas. Sueton. 4 I

sit dedicatio, cum Consules nominat a. U. 744. Plus semel autem Senatus decrevisse videtur aram Pacis Augustæ dedicandam, siquidem in Calendario Amiternino a. d. 4. Non. Jul. hæc nota legitur: FER. EX S. C. Q. E. D. ARA PACIS AVG. CONSTITVTA EST NERONE ET VARO COS. qui quatuor annos ante fuerunt Consules. At vero ubi reversus est, C. Sentio et Q. Lucretio Coss. a. U. 734. ut domesticos in Urbe motus compesceret, Ara Fortunæ reduci consecrata est, non Paci. Jam quod Dio narrat LIV. 10. Augustum honorem aræ Pacis sibi consecrandæ a Senatu decretum rejecisse, pertinet tantum ad locum. Senatus decreverat dedicationem in Curia. Hoc detrectavit Augustus, quando, ut constat ex Calendario Amiternino, dedicatio facta est in Campo Martio, quod deinceps in exemplum abiit. Quod denique ad res pertinet Druso et Crispino Coss. gestas, animadvertas velim, eas magna ex parte apud Dionem desiderari, quia ejus libros post LIV. aut mancos aut breviatos habemus. Aliquid tamen mihi videtur apud illum elici posse ex eo, quod sub finem libri LIV. c. 35. narratur, quod, cum iterum Senatus et populus pecuniam ad imagines Augusto faciendas contulissent, nullam ille sibi, sed Saluti publicæ, Concordiæ, ac Paci posuerit. Hanc igitur Pacis imaginem super aram Pacis Aug. in Campo M. ex S. C. dedicatam po. sitam suspicor: nam etsi Dio historiam ibi enarrat rerum gestarum Q. Tuberone et P. Fabio Coss. a. U. 743. al. 742. ita tamen enarrat, ut videatur loqui de re, quæ postea acciderit, et quæ plane convenit tempori, quo Augustus ex Gallia rediit, i. e. sub initium consulatus Drusi et Crispini.

Ex Februario quidem nuper nihil effossum est: sed jam sæc. xvi. ex eodem loco, ubi nunc quatuor mensium frusta reperta sunt, prodiisse constat lapidem, cujus inscriptionem F. Ursinus in libro De familiis Romanorum Rom. 1577. f. edidit, unde eam plures antiquitatum scriptores repetierunt. Quæ quoniam ad Fastos Verrianos pertinuit, etiam hic cum fructu legetur :

NON. N. CONCORDIAE

IN ARCE FERIAE EX
S. C. QVOD EO DIE

IMPERATOR CAESAR

AVGVSTVS PONTIFEX

MAXIMVS TRIB. POTEST

XXI. COS. XIII. A SENATV

POPVLOQVE ROMANO PATER

PATRIAE APPELLATVS.

Dirimitur his verbis controversia de anno quo Cæsar Augustus Pater patriæ appellatus est. Nam cujus mensis istæ Nonæ essent, jam ex Ovid. F. II. 127. innotuerat. Fuerunt igitur Nonæ Febr. a. U. 752. quo Augustus a Cal. Jan. consulatum XIII. et potestatem Tribunit. ex a. d. Cal. Jul. anni superioris gerebat XXI. Nunc conf. Suet. Aug. c. 18.

IN MARTIUM.

Ad nomen mensis. Martius ab Lat.] Fors. legendum: AB LATINORUM Deo Marte. Conf. Ovid. III. 79. Censorin. c. 22.

[ocr errors]

landi

- idem fuit] H. e. AppelLANDI ITAQVE APVD ALBANOS ET PLEROSQVE popVLOS LAtii mOS IDEM FVIT. Conf. Ovid. III. 97. Macrob. Sat. 1. 12. Varro L. L. v. 4. illos Latii enumerat Ovid. III. 87. sq.

-

Isidor. Origg. v. 33. Populos

CReduNT QVOD EI (h. e. Scil. per Salios.

Ut mense] Lego: VT AUTEM ALII Marti) SACRA FIVNT HỌC MENSE. Ad d. 1. Feria Marti] Nimirum hoc die ancilia movebantur, non 5. Non. Mart. ut ad Ovidium putabat Neapolis. Hoc autem festum si per 30. dies continuatum dicit Polyb. Exc. legatt. c. 23. alii per plures dies, utrumque ita videtur capiendum, ut Salios toto Martio, non tamen singulis hujus mensis diebus, consuerint per Urbem ire canentes et tripudiantes, sed statis quibusdam diebus, quos eosdem fuisse suspicor, ad quos Calendaria apponunt verba, Feriæ Marti. Hæc vero apud Verrium bis leguntur, sæpius in aliis Calendariis. Conf. Dio XLIV. 93. Liv. XXXVII. 33. Tac. Hist. 1. 80. Suet. Claud. c. 4. 33. Oth. 8. Cuper. Obss. IV. 1. sq.

Junoni

Exquiliis] Ædem Junonis Lucinæ in Exq. commemorat Varro iv. 8. Conf. Ovid. 11. 435. sq. Plin. xvI. extr.

Quod eo die matronas] Hoc ipsum videlicet ex Verrio tradit Festus: 'Martias Calendas matronæ celebrant, quod eo die Junonis Lucinæ ædes coli cœpta est. Conf. Ovid. 111. 245. sq. Hæc Matronalia quasi Saturnalia mulierum erant, ejusque festi manserunt vestigia usque ad sæc. VI.

Quam voverat, &c.] Notaverat Verrius, quis primus voverit hanc Junonis ædem, et qua de causa: utrumque haud scio an nullus alius auctor prodiderit.

Si puerum] Arnobius: 'Puerperiis Juno præposita est,' et 'auxiliatur genetricibus fœtis.' Unde Deæ cognomina, Februlis, Fluonia, Opigena, Lucina.

-

Ad d. 6. Imp. Cæsar Valgio Cos.] Lego: Feriæ ex S. C. quod eo die IMP. CÆSAR AVGVST. PONTiFex max. factus est QuiriNIO ET VALGIO COS. Nomina bæc annum signant 741. Diem noramus jam aliunde, et ex Ovid. III. 415. Annum adhuc Eruditi novo huic honori assignabant 740. quod in illum mors Lepidi incidit. Sed causam cunctationis conjicere licet ex Dione LIV. 27.

Quirinio et Valgio Cos.] Suffectus Consul est Valgius Rufus, cum in magistratu obiisset M. Valerius Messala Barbatus Æmilianus, et quidem, ut ex h. 1. suspicor, ante Non. Martias. Consul, qui præponitur, ordinarius, quem alii perperam Quirinum scribunt, idem est ille, cujus meminerunt Tac. Ann. III. 48. sq. Suet. Tib. c. 49. et alii, in his Lucas Evang. c. 2.

II viri] Supplendum forsan: II VIRI victimas immolant. Sacerdotii et duumviratus dignitates non semper erant conjunctæ; sed sacerdotium et Duumviris delatum fuisse et duumviratu functis, ex antiquis monumentis

« PredošláPokračovať »