Obrázky na stránke
PDF
ePub

Arma sua] Subaudi, rogo injece

runt. Ad testandum ingentem luctum, arma quibus accincti erant milites in rogum arsuri ducis jecisse, Kirchm. lib. 111. fun. Rom. cap. 5. pluribus autorum locis confirmat. Bern.

Liberorum bullas atque prætextas] Sicut prætexta migistratuum, ita bulla gestamen erat triumphantium: quam in triumpho præ se gerebant, inclusis intra eam remediis, quæ crederent adversus invidiam valentissima. Hinc deductus mos, ut prætexta et bulla în usum puerorum nobilium usurparentur: ad omen et vota conciliandæ virtutis: ei similis, cui primis in annis munera ista cesserunt: nempe Tarquinii Prisci filio. Macrobius. Bulla suspendi in collo infantibus ingenuis solet aurea, libertinis scortea, quasi communiens pectus puerile. Asconius.

CAP. 85. A funere] Post celebratas exequias. Ex hoc loco discamus licet inconstantiam πολυκεφάλου bestiæ, vulgi. Idem ille populus, qui paulo ante clam palamque dominationem Cæsaris detrectans, libertatis assertores flagitabat, hos ipsos nunc ad necem deposcit. Bern.

Bruti et Cassii] Ut principum conspirationis, qui paucis post diebus urbe excesserunt, Plut. in Cæs. Idem.

Helvium Cinnam] Is superiori nocte secundum quietem visus erat sibi a Cæsare ad cœnam vocari, cumque detrectaret, ab eo manu abduci invitus atque repugnans: tum vero audiens, Cæsarem in foro cremari, honoris caussa eo se conferre cœpit, tametsi in somnio nonnihil terreretur. Plutarch.

Columnam lapidis Numidici] Numidicum lapidem, seu marmor, vocamus hodiernis temporibus Africanum; et est maculosus, nigro colore cum albo, et rubeo commixtus. De quo Plin. lib. xxxvI. cap. 6. Olim pavimenta, quæ hoc marmore strata erant, ‘Punica pavimenta' dicebantur. Marc. Donat.

Circulatim] Circa rogum cum lamentatione per vices spatiatæ multitudines in suum quæque circulum et orbem collectæ, uno tempore quælibet patrio more sunt lamenta. tæ. Sabell. Circulatim] Id est, unam. quamque gentem peculiari loco congregatam, suo more testatam tristitias suas. Circulos enim facere dicuntur, qui in unum congregantur. modi titulorum formulas aliquam

Bern.

Præcipueque Judæi] Qui Cæsarem dilexisse videntur ob Pompeii cadem, a quo urbs ipsorum capta fuerat. Judæos tamen militasse Pompeio contra Cæsarem, testis Appianus. Verum ea offensa mox bello Alexandrino expiata est: cui et interfuerunt, et egregiam Cæsari operam navaverunt. Inde illa Cæsaris in eam gentem collata beneficia. Joseph. de Antiq. lib. xiv. Casaub.

Bustum] A bustis gladiatores bustiarii dicti sunt. Quidam censent, ubi homo combustus est, nisi ibidem humatus fuerit, non esse ibi bustum, sed ustrinum. Servius.

Parenti patria] Titulos basi statuarum incidi consuevisse, patet ex autore in Domitiano, cap. 15. Ejus

multas eruit ex antiquitate Barn. Brissonius lib. vit. de form. pag. 828. Cicero lib. x11. famil. epist. 3. hanc statuæ Cæsaris inscriptionem ita conceptam habet, 'Parenti optime merito' ac eam hoc spectare dicit, ut percussores Cæsaris non modo sicarii, sed etiam parricidæ judicentur. Bern.

Apud eandem longo tempore sacrificare] Quomodo longo tempore,' cum statim per Dolabellam Cos. ea columna sit dejecta? et tamen ait, Dio parcius, θύειν 'perseveravit.' ἐπεχείρουν. Casaub. Controversias quasdam interposito per Cæsarem jurejurando distrahere] Vult

[blocks in formation]

ideo vetus Poëta eleganter appellavit mantile quo quotidianæ noxæ extergeantur.' Et jurabant per Deos, heroas, magnosque viros defunctos, etiam per vivos: unde est illud apud Lucianum ὅρκος εἶναι τινὶ, pro obser vari colique ab aliquo officiosissime. Pertinet hnc quod de hæreticis quibusdam, ut Priscillianistis, Donatis. tis, aliis, in historia veteris ecclesiæ narratur. Nam et istis sectæ suæ princeps erat 8рkos: per illum jurabant, et controversias suas in ejus memoriis dirimebant. Idem. Distrahere] Distrahere controversias pro dissolvere ac finire dixit, ut secare li. tes Horat. Epist. ad Quinctium: 'Quo multæ magnæque secantur judice lites.' Et Satyr. 10. lib. 1. ridiculum acri Fortius et melius magnas plerumque secat res.' Torrent.

CAP. 86. Religiones] Hoc est, Haruspicum responsa, prodigia, insomnia, et talia prognostica cædis imminentis. Autor hoc vocis significatu supra quoque capite 59, usus: 'Cæsar,' inquit, ne religione quidem ulla a quoquam incepto absterritus est.' Et postea subjicit, quæ fuerint istæ religiones: scil. adversissima auspicia. Hinc rejicere a se religionem, hoc est, omen ad alium transferre: sicut contra, objicere religionem, est, ex observatione ominis alicui decida povíar incutere: exsolvere religione, est hujusmodi scrupu lum adimere. Bern.

Novissimo Senat. cons.] Quo divina simul ac humana omnia Cæsari decreta fuere. Idem.

Jurejurando] Quo se cnncti ad tutandam totis viribus Cæsaris salutem

obstrinxerant. Idem.

Custodias Hispanorum] Hoc exem plo Imp. Augustus manum Calagurritanorum (qui, et ipsi Hispaniæ populi sunt, Vascones dicti) custodia causa, inter armigeros circa se habuit. Ergo non usque quaque recte Politici nonnulli, satellites et custodes corporis extraneos asciscere, numerant inter tyranni notas. Pertinet autem ad commendationem nostræ gentis, quod præcipue Germanorum opera Magnatum in custodiis, prout etiam. num hodie nonnullibi fit, expetita fuit. Idem.

[ocr errors]

Sectantium se] Cod. Salmas. adinspectantium se,

Removisse] Inconsulte. Qua de re Velleius Paterculus lib. 1. cap. 57. 'Laudandum,' inquit, 'experientia consilium est Pansæ atque Hirtii, qui semper prædixerant Cæsari, ut principatum armis quæsitum, armis teneret. At ille dictitans, mori se, quam timeri malle, dum clementiam quam præstiterat, expectat, incantus ab ingratis occupatus est.' Quid, quod etiam juste imperio potitis, necessaria tamen custodia vel ad tutelam est, ' cum parum tuta majestas sine viribus sit?' Bern.

Satius esse] Nemo tam timidus est, ut malit semper pendere, quam semel cadere,' inquit Seneca epist. XXII. Idem.

[ocr errors]

Uti salvus esset] Hinc Cicero pro M. Marcello, Cæsarem alloquens : Itaque,' inquit, illam tuam præ. clarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi: Satis te diu vel naturæ vixisse, vel gloriæ. Satis, si ita vis, naturæ fortasse: addo etiam, si placet, gloriæ: at, quod maximum est, patriæ certe parum.' Idem.

[ocr errors][merged small]

amicis et Persarum magistratibus, cum alia plura locutus, tum imprimis filios adhortatus est, ut se vicissim et honorarent et amarent: mandavitque, ut corpus suum neque in anro, neque in argento conderent: sed illud terræ quam primum redderent, &c. Idem.

Subitam sibi] Hujus loci sunt in Antig. Sophoclis (vers. 1330.) illa verba Chori ad Creontem, Bpáxiτa yàρ KρáтIσтα TȧV TOσìν Kaкά. Urgentibus malis, celeritas optima est. Quin et Plinius lib. VII. cap. 53. mortem repentinam ad summam vitæ felicitatem refert. Idem.

Super cœnam] Pro, inter cœnandum. Aliud est inter cœnam' infra Aug. cap. 71. pro inter cœnarum fercula. Torrent.

CAP. 88. Sexto et quinquagesimo] Proinde climacterico hebdomatico octavo, nec eo tamen exacto, deficiente quadrimestri circiter. Idem annus sustulit e viris principibus Romulum, P. Scipionem Africanum, Pompeium Magnum, M. Antonium III. Virum, &c. Bern.

Atque in Deorum numerum relatus est] Fere conditoribus urbium, aut aliis de publica re bene meritis, honores heroici decerni soliti; donec paullatim pro Diis habita etiam isti. Nam deferre Tiμàs Яpwikàs est, quod una voce avayiçew dicitur, et longe differt a Ove, ut notant veteres Grammatici. Adulatio postea an superstitio coroitav invexit: cujus moris extat gravis censura apud Plutarchum in Romulo. Nam ut parentes a liberis consecrabantur, et privata religione colebantur, ita Imperatores, qui patres patriæ et dicebantur et habebantur, publice in Deorum numerum relati, et publica religione culti. Primis temporibus, qui humanarum virtutum modum videbantur supergressi, horum nomina post ipsorum obitum in rituales li

bros referebantur, et, anno vertente, memoriam illorum celebrabant, atque eorum animas in beatorum insulas receptas esse, omni post futuro judicio liberas, sibi persuadebant. Cedrenus, de antiquis Assyriis loquens, ritum hunc describit. Casaub.

Non ore modo decernentium, sed et persuasione] Hinc toties in Augusti nummis, CAESAR. DIVI. FILIVS. Eodem et illi spectant, qui cometam præferunt, asscriptumque, Divvs JVLIVS. Nec non ipsius Cæsaris nummi, post mortem ejus signati, cum stella nunc super vertice, nunc ante frontem, nunc post cervicem. De qua Virgilius quoque VIII. Æneid. 'patriumque operitur vertice sidus.' Et in Eclog. Ecce Dionæi processit Cæsaris astrum.' Et Propert. lib. IV. At pater Idalio miratus Cæsar ab astro, Sum Deus, et nostri sanguinis ista fides.' Torrent.

Ludis quos primo consecratos ei heres Augustus edebat] Vox primo' referri debet non ad ludos,' vel 'conse. cratos,' sed ad verbum 'edebat.' Julio varii ludi fuerant consecrati : auctor de iis loquitur, quos reversus Apollonia primo edidit in patris honorem. Casaub.

Stella crinita] Cometes in uno totius orbis loco colitur in templo Romæ, admodum faustus Divo Augusto judicatus ab ipso: qui, incipiente eo, apparuit ludis quos faciebat Veneri Genitrici, non multo post obitum patris Cæsaris, in collegio ab eo instituto. Namque his verbis id gaudium prodidit: Iis ipsis ludorum meorum diebus, sidus crinitum per septem dies in regione cœli, quæ sub septentrionibus est, conspectum. Id oriebatur circa undecimam horam diei, clarumque et omnibus terris conspicuum fuit. Eo sidere significari vulgus credidit, Cæsaris animam inter Deorum immortalium numina receptam: quo nomine id insigne simula

1338

NOTE VARIORUM IN C. SUETONII JULIUM.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Velleius ait. Casaub.

Neque sua morte, &c.] Sua morte defungi, est ex naturæ communi lege obire: cui opposita mors violenta : quam 'biothanatam,' ut illam 'propriam,' appellat Jul. Firmicus lib. vin. Astron. c. 19. Bern. Ita et Græci locuti sunt. Epiphanius libro I. Kal μή τις λεγέτω περὶ τοῦ ̓Αβέλ, οὐ γὰρ θανάτῳ ἰδίῳ τέθνηκεν. Ptolemus libro quarto Tetrabibli: ἰδίοις τελευτήν θα város, et Bialois, opponit invicem. Dicitur et, sua die mori,' in veteri epigram. Quo etiam modo Hebræi sunt locuti. Jobus c. 15. xban 17 æbɔ, ad verbum, èv oùk idíą žμépą teλewohoeid est, ut verterunt Græci, pò pas plaphoerai. Casaub.

ται,

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »