Obrázky na stránke
PDF
ePub

S

magistratuum, ut unus e consiliariis, frequenter interfuit. Eosdem, spectacula edentes, surgens et ipse cum cetera turba, voce ac manu veneratus est. Tribunis plebis adeuntibus se pro tribunali excusavit, quod propter angustias non posset audire eos, nisi stantes. Quare in brevi spatio tantum amoris favorisque collegit, ut, cum profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum esset, magna consternatione populus, et militem quasi proditorem, et Senatum quasi parricidam, diris execrationibus incessere non ante destiterit, quam unus atque alter, et mox plures, a magistratibus in Rostra producti, salvum et appropinquare confirmarent. [13.] Nec tamen expers insidiarum usquequaque permansit, sed et a singulis, et per factionem, et denique civili bello infestatus est. E plebe homo nocte media juxta cubiculum ejus cum pugione deprehensus est: reperti et equestris ordinis duo in publico cum dolone ac venatorio cultro" præstolantes, alter, ut egressum theatro, alter, ut sacrificantem apud Martis æ

5

edentis Medic. 3.—3 Tribunum Periz. Harlem. cui et se deest. In Cop. hæc tota periodus usque stantes desideratur. Fouc. non potuisset.-4 Vind. 1. et ins. Mox pro exsecr. conj. Lips. detestationib. In opt. Törr. obtestat. In fine cap. affirm. Vind. 2. Cort. seu Lys. probante Ern. confirmant Medic. 3.— 5 Ut ata Memm. et a s. omisso sed Fouc. Ed. Bon. sed a s. Cop. Tum perfectionem Cuj. et insectat. Periz. a m. pr.—6 Et pl. Huls. et e pl. Edd. Rom. Etiam noctu Memm. tres Medic. Cop. Huls. Cuj. Pro conject. Oud, dat e media plebe h. noctu. Ceterum et ante equest. non agnoscunt Don. Fouc.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

V

dem adoriretur.7 Conspiraverunt autem ad res novas Gallus Asinius et Statilius Corvinus, Pollionis ac Messalæ oratorum nepotes, assumtis compluribus libertis ipsius atque servis. Bellum civile movit Furius Camillus * Scribonianus, Dalmatiæ legatus; verum intra quintum diem oppressus est, legionibus, quæ sacramentum mutaverant," in pœnitentiam religione conversis, postquam, denuntiato ad novum Imperatorem itinere, casu quodam, an 10 divini, tus, neque aquila' ornari, neque signa convelli moveri

venenatorio est in Periz.-7 Adoreretur Memm. Ed. Ven. 1. Malit Burm. adorerentur. Paulo ante eodem Fouc. Tum conspiraverunt pro vulg. conspiraverant rescripsit Oud. fide Medic. Polit. Vind. 1. Cort. Cop.-8 Gallius et mox Polionis Memm. Proxime Statinius Med. 2. Vind. 1. Statinus Edd. Rom. Utrumque dant Mss. Torr. sed in alio Scatinus. Medic. 2. Voss. Periz. Harlem. Corvinius, cum Edd. Ven. Med. Verba ac Messal. desunt Fouc. in quo cum Vind. 2. atq. ips. serv. Voss. ac serv. Ceterum clarorum orator. habet Vind. 1.-9 Scribonius Ven. 1. Scribonicus duæ rell. in ante pæn. abest ab Harlem. ac denuntiatio præbent Edd. Schild. Supra Delmat. Memm.-10 Ita scribend. judicarunt Lips. et Torr. probantib. Burm. Ern. al. et ita extat in Edd. Casaub. Plant. Var. Vulgo ac div. quod defendit Græv. et ob librorum consensum reposuit Oud. magis tamen in aliorum sententiam inclinans.-1 Aquila Ed. Torr. ex Oros. I. vII. c. 6. probante ibi Havercamp. Verbum ornari suspectum est Ern. sed injuria, ut alii censent. Idem Oros. cum Casaub. moverive. Vind.

NOTE

u Venatorio cultro] Non venabulo tantum, quod telum longius est; sed et breviore quodam cultro utebantur.

▾ Gallus Asinius] Dio hunc dicit fratrem uterinum Drusi illius, qui Tiberii filius erat, de quo in Tiberio plura; innuit et Tacitus 111. Annal. quippe Saloninus pater ejus, duxit Agrippinam Drusi matrem, quam Tiberius paulo ante Augusti jussu dimiserat, ut in Tib. ad cap. 7.

"Pollionis ac Messala] Hi fuerunt oratores Julii et Augusti ætate celeberrimi.

* Furius Camillus] Hujus meminit iterum libro sequente cap. 35. et Torrentius eundem fuisse autumat, qui, auctore Tacito, libro 11. Annal. Africæ sub Tiberio Proconsul, Furio nomini multos post annos militiæ

decus restituit.

Mutaverant] Sacramentum enim Claudio prius dixerant.

An divinitus] Vulgati omnes legebant ac divinitus. Torrentius emendavit.

a Aquila ornari] Plinius lib. XIII. cap. 3. refert aquilas et signa alia pulverulenta, festis diebus inungi so

lita.

b Signa convelli] Quænam illa forent præter aquilam, in Julio notatum est, ad cap. 62. Ea ferebantur imposita hastæ, cujus pars inferior acuta defigebatur in terram, eo loci ubi castra erant. Inde profecturi signa non avellebant, nisi captatis prius auguriis. Virgilius lib. XI. Æneid. cum primum vellere signa Annuerint Superi.' Si ergo manum

2

que potuerunt. [14.] Consulatus super pristinum quatuor gessit ex quibus duos primos + junctim, sequentes per intervallum, quarto quemque anno, semestrem3 novissimum, bimestres ceteros, tertium autem, novo circa Principem exemplo, in locum demortui suffectus. Jus et Consul et extra honorem laboriosissime dixit, etiam suis suorumque diebus solennibus, nonnunquam festis quoque antiquitus et religiosis. Nec semper præscripta 5 legum secutus, duritiam lenitatemve mulctarum, ex bono et æquo,

4 *

d

1. commoverique. Edd. Rom. potuere.-2 In Memm. e quib. duo, probante Græv. duo etiam et junctum Cuj. duos proximos Fouc. in quo et quoque anno, quod man. doct. in ora Ed. Steph. alleverat.-3 Semenstrem Memm. opt. Torr. Medic. 1. 3. qui cum eod. Torr. dant bimenstres, quomodo edidit Oud. hic et alibi. Mox tert. aut Dun. et cons, extra Medic. 3. extr. ordinem Vind. 1. laborissime Voss.-4 Sollempnis Medic. 2. Cuj. Dein antiquis Edd. Rom. cum uno Torr. qui putat scribend. antiq. rel. sine copula.5 Præscriptam Rom. Ven. Lugd. Junt. Ald. Arg. Bas. Gryph. Plant. aliæque, contra Mss. perscripta et multorum habet Cop. In Fouc. desiderantur verba illa, ex bono et æquo. Vind. 1. cum Periz. et Harlem. et bono.

NOTE

avellentis non sequerentur, malum omen illud erat, quod contemtum multis exitio fuisse crediderunt.

c Pristinum] Quem cum Caligula gesserat. Supra cap. 7. et Calig. cap.

15.

+ A. U. C. 795, 796.

A. U. C. 800. 804. Laboriosissime] Exemplo Julii, supra cap. 43. et Aug. cap. 33.

e Diebus solennibus] Quales erant sponsalia illa, de quibus supra cap. 12. et privata illa amicorum officia, de quibus in Augusto cap. 53.

1 Festis] Loqui videtur de privatis quibusdam feriis, quales multæ erant familiarum propriæ, ut Claudiæ, Æmiliæ, Julia, &c. teste Macrobio lib. 1. Saturnalium cap. 16. Et si quas proprias ferias quæque familia ex usu domesticæ celebritatis observat.' Erant et singulorum, ut natalitia, fupera, &c. Hinc Ovidius 1. Fast, Ger

manicum alloquens ait,' Invenies illic et festa domestica vobis.'

Ex bono et æquo] Jam supra nonnihil in Caligula ad cap. 34. Hic adde pauca ex Aristotele libro v. Ethic. ubi de justitia et jure fuse disputans, ait ikès, quod Latine vertunt bonum et æquum, esse quidem jus, at non illud quod lege continetur, sed ejus emendationem: cum enim lex in universum posita sit, multaque sint, de quibus in universum caveri non queat, legem quidem oportet summam habere potestatem, magistratum vero eorum habere potestatem, de quibus exacte satis cavere non possunt leges. Inde fit, ut suprema tribunalia non modo juris præscriptum sæpe non sequantur, sed ne suorum quidem decretorum præjudicia, prægravante æqui bonique lance, in perpendendis temporum, personarum, &c. circumstantiis.

perinde ut afficeretur, moderatus est. Nam et iis, qui apud privatos judices plus petendo formula excidissent,* restituit actiones;71 et in majore fraude convictos, legitimam pœnam supergressus, ad bestiasm condemnavit. [15.] In cognoscendo autem ac decernendo mira varietate animi fuit, modo circumspectus et sagax, modo inconsultus ac præceps; nonnunquam frivolus amentique similis. Cum decurias rerum actu " expungeret, eum, qui dissi

6 In duob. Burm. sex Oud. Memm. et Edd. aliquot his. Periz. hiis de more. Dein privatos exulat ex Edd. Rom. jud. priv. Vind. 1.—7 Actionis Medic. 2. majori Cop. et conjunctos Harlem. Vind. 1.-8 Sic est in Memm. Medic. 1. Edd. Camp. Ald. Steph. &c. In ceteris Mss. Pulm. Torr. Burm. et Oud. cum Fonc. et Edd, interdum. Harlem. insultus. Tum ac nonnunq. Medic. 1. 2. Cop. Supra animi var. Vind. 1.-9 Expunget et mox vocal. Memm. exponge

NOTE

h Privatos judices] Privatarum controversiarum, et litium, quales Centumviri, de quibus in Augusto cap. 36. &c. vel Prætor urbanus, de quo ibid. ad cap. 33.

i Plus petendo] Qui petebat plus quam sibi deberetur, is debitum amittebat. Cicero pro Roscio: Si tu amplius nummo petisti in judicio, quam tibi debitum est, causam perdidisti.' Hinc jocus ille apud Plantum in Mostellaria; cum enim creditor, expressa summa, dixisset' nihilo plus peto,' respondet ille: Velim quidem hercle ut uno nummo plus petas.' Quod nec semper obtinuerat ante, nec post obtinuit.

* Formula excidissent] Formulæ nil erant aliud, quam certæ ac solennes quædam verborum conceptiones, in unaquaque litium materia (quales for mularium seu stylum dicunt) ut, for mula actionum bonæ fidei, formula postulandi dominii, intendendæ litis, &c. quarum multas retulit Sigonius libro de Judiciis. Secundum eas suum jus omnes persequi necessario debebant, ut causa caderet, qui aliis quam formulæ verbis quidpiam pos

[ocr errors]

tularet ant defenderet. Unde apud jurisconsultos hæ loquendi formulæ, Qui cadit a syllaba, cadit a causa.' Formula cadere,' et ‘causa cadere ' pro eodem, quod Suetonius formula excidere' dixit. De quibus Quintilianus libro VII. Est enim,' inquit,

certa servitus ad certa se verba astringendi.' Et paulo post: 'Nam est etiam periculosissimum, cum si uno verbo sit erratum, tota causa cecidisse videamur.'

Restituit actiones] Hoc est, restituit illis jus persequendæ causæ, quod amiserant. Qua in re legum duritiam moderabatur; Prætor enim plus petentes, non restituebat in integrum, nisi vel minores essent annis vigintiquinque, vel tam magna causa justi erroris interveniret, ut etiam constantissimus quisque labi potuisset; quo casu etiam majori succurrebatur.

Ad bestias] Vel pugnaturi, vel laniandi objiciebantur, ut supra in Caligula ad cap. 27.

a Rerum actu] Hoc est, eo tempore, quod judiciis exercendis attribu tum erat. Plinius Epist. 25. lib. ix.

mulata vacatione, quam beneficio liberorum P habebat, responderat, ut cupidum judicandi dimisit. Alium interpellatum ab adversariis de propria lite, negantemque, cognitionis rem, sed ordinarii juris esse, agere causam confestim apud se coëgit, proprio negotio 1° documentum daturum,

10

8 Alium judicem interpellatum ab adversariis de propria lite, dicentemque nego. tium non esse juris extraordinarii, sed ordinarii, compulit, ut extemplo causam suam oraret, seipso judice, ad probandum propria lite, quam æquus judex futurus esset in aliena lite.

ret Vind. 1. In eodem cognit. ejus rei sui sed Vind. 2. est.-10 In Medic. 1, Cop. Huls. judicio. Burm. mallet vocem abesse. Item adcognosc. Medic. 1,

NOTE

'Nunc me rerum actus modice, sed tamen distringit: quo finito, aliquid earundem Camœnarum in istum benignissimum sinum effundam.' Supra et in Aug. cap. 32. &c.

Expungeret] De judicum decuriis in Augusto ad cap. 29. et 32. &c. Expungere hic est, aliquorum in illis recognoscendis nomina delere et cancellare, v. g. mortuorum, aut quacumque de causa impeditorum, alio rum servare. Quo verbo usi sunt præsertim in rationibus habendis, et calculo. Unde expungere est, ut ait Torrentius, ordinare qui retinendi quive non.

P Liberorum] De jure trium libero. rum et immunitatibus illi adjunctis supra jam nonnihil in Julio ad c. 20. et Augusto cap. 34. et 44. ac infra cap. 19. et 35. Harum una erat, ut a judicandi onere et militia vacarent.

a Responderat] In hac enim recog. nitione, singuli suis nominibus appellati, ut Calig. cap. 6. respondere debebant, nisi immunes facti essent a judicando. Unde cum ille, de quo hic agitur, licet immunis, respondis. set, Claudius judicandi cupidine factum arbitratus est, et illum albo judieum expunxit.

Cognitionis rem, sed ordinarii juris] Ordinarii juris ea erant, de quibus coram usitato et legitimo judicum ordine, secundum receptas litigandi formulas, disceptabatur, veluti cum, impetrata a Prætore actionis formula, apud eos judices quos ipse dederat, agitabatur controversia, ut in Julio ad cap. 11. notatum est. Extraordinarii vero juris ea erant, de quibus ipse magistratus, Consul v. g. vel Prætor, (aut post mutatam Renipublicam, Princeps) alio judice non dato, cognoscebant, quod et Tiberii exemplum confirmat, in Tiberio cap. 62. et infra c. 35. &c. Quod in iis ferme negotiis fieri solebat, quæ vel ad Rempublicam spectarent, vel ad exemplum traherentur. Unde quanquam cognitionis nomen generale sit, ad ea tamen plerumque judicia refertur, quæ extra ordinem fiunt, qualia sunt supra modo dicta. Hujusmodi cognitiones, sacræ appellantur a jurisconsultis, easque si cuipiam Cæsar ipse demandaret, is sacer cognitor dicebatur. De illis cognitionibus fuse jurisconsulti ff. de extraordinariis cognitionibus, ubi varia etiam referuntur, de quibus præses provinciæ, non dato judice, coram ipso cog

« PredošláPokračovať »