Obrázky na stránke
PDF
ePub

alam, post alam tribunatum legionis daret: stipendiaque instituit, et imaginariæ militiæ genus, quod vocatur 'Supra numerum,'' quo absentes, et titulo tenus, fungerentur. Milites domos senatorias salutandi causa ingredi, etiam Patrum decreto prohibuit. Libertinos, qui se9 pro Equitibus Romanis agerent, publicavit. Ingratos,' et de quibus patroni quererentur, revocavit in servitutem; advocatisque eorum negavit, se adversus libertos to ipsorum jus dicturum. Cum quidam ægra et affecta mancipia in insulam Esculapii" tædio medendi exponerent, omnes, qui expo

et Grut, et alibi, teste Burm. equestres pedestresque. Tum post aliam Fouc. Pro supra præbent super Pal. 1. 2. cum aliis paucis atque Edd. O. ante Casaub. In Edd. Schild. Pitisc. vocaretur, Periz. a m. pr. ex tit.-8 Ita rescripsit Ond. pro domos, cum Medic. Polit. Vind. 2. Cort. Voss. Cop. Harlem. Periz. a m. pr. et Edd. ante Steph. salut. gratia Huls. decreto abest a Cop.-9 Quod se Dun. To se delendum mallet Græv. faventib. Ern. Oud. Postea ingr. de quib. ejecto et, suadet Torr.-10 Liberatores legi jussit Guj. Ex Periz. Har lem. et Edd. ante Bas. reposuit Burm. insula. In iisdem Mss. et Edd. desunt verba omn. qui reponer. et ideo suspecta sunt Torr. Burm. Ern. Oud. Ceteri Codd. servant, nisi quod omnes a m. pr. desit Medic. 1. et qui exp. erasa sint

NOTE

h Post cohortem] Vide in Augusto c. 38. ubi alins militiæ ordo. Alæ quippe sociorum distributorum in decem cohortes, quarum singulæ 360. homines continebant. Suetonii vero temporibus alas nonnisi equitum auxiliariorum fuisse contendunt, de quibus fuse Lipsius lib. 11. de Militia cap. 6. et 7. et Salmasius commentario de Militia.

1 Supra [super] numerum] Alii le gunt supra. Supernumerarii milites apud Vegetium lib. 11. cap. 1. sunt, qui post completam legionem addebantur, qui et 'accensi' appellati. Sed ab his diversi, de quibus hic ser

mo.

Publicavit] Non definit an bona duntaxat illorum proscripserit: quo sensu supra cap. 8. an vero ipsorum quoque personas, ut de famosis fœminis, supra Tib. c. 75. Tam utrum

que fieri potest quam alterutrum. Vide et Ang. cap. 24.

Ingratos] Ingratus libertus est, qui patrono obsequium non præstat, vel res ejus, filiorumve tutelam, administrare detrectat.' Ex lege xix. ff. de Jure Patronatus. Aut qui patrono delatores summiserit ad faciendam ei status controversiam, (num scilicet liber, num servus esset,) ut lege v. ff. eodem, ubi hujus constitutionis meminit juriscons.

m Revocavit in servitutem] Exemplo Atheniensium, quorum in Urbe adversus ingratos actio constituta est, de qua Valerius Max. lib. v. cap. 3.

Insulam Esculapii] Dicitur hodie Insula Sancti Bartholomæi, eademque insula Tiberina dicebatur, de qua Livius lib. 11. initio, antequam Æsculapins, ingruente peste, Romam Epidauro deferretur, de quo idem Livius

2

nerentur, liberos' esse sanxit, nec redire in ditionem domini, si convaluissent: quod si quis necare quem mallet, quam exponere, cædis crimine teneri. Viatores ne per Italiæ oppida, nisi aut pedibus, aut sella, aut lectica P transirent, monuit edicto. Puteolis et Ostiæ singulas cohortes ad arcendos incendiorum casus collocavit. Peregrinæ conditionis homines vetuit usurpare Romana 3 nomina, duntaxat gentilicia. S Civitatem Romanam usurpantes in campo Esquilino securi percussit. Provincias Achaiam

t

in Vind. 2.-1 Libertos Edd. Rom. Dein redirent Medic. 1. nisi Medic. 3. et alio ord. mallet quem Periz. Harlem. et Vett. Edd. præter Steph. quem Casaub. et recentt. secuti; quamquem Ed. Ald. quem vellet mallet Vind. 1. Tò quem ejectum velit Ern. cum Lips. et Burm.-2 Nec per Harlem. Periz. Edd. Rom. Ven. Med. Cald. Lugd. Pro Italiæ in Dun. viale.-3 Deest Romana

NOTE

lib. x. decad. 1. et Valerius Maximus lib. 1. cap. 8. et Ovidius xv. Metam. Ibi exstructum Esculapio templum, in quo ægri exponebantur ad captanda somnia: et Torrentius testis est, Romæ extare tabellas marmoreas, quibus etiam hujusmodi miracula enarrantur. De hoc more servos infirmos exponendi Zonaras et Dio plura narrant, ac jureconsulti ad leg. 11. ff. Qui sine manumissione ad libertatem proveniant: 'Servo quem pro derelicto dominus ob gravem infirmitatem habuit, ex Edicto D. Claudii competit libertas.' Quin et recens natos infantes vel occidere vel exponere ad cædem liceret: quod jus ab Imperatoribus Christianis postea, quanquam non statim, sublatum est, ut patet ex codice Theodosiano tit. de expositis.

• Necare quem mallet] Hæc enim ipsis tam in filios quam in servos potestas erat. Unde Cato senior male audivit, quod ægra et senio debilitata mancipia domo exigeret, victumque negaret. Quæ severitas multis postea modis coërcita est. Vide titulum

apud Justinianum 'de iis qui sui,vel alieni juris sunt.'

P Sella, aut lectica] Quæ servorum corporibus bajulabantur, ut ex Calig. cap. 58. notare est.

Edicto] Torrentius existimat hujus edicti causam fuisse, ne viæ corrumperentur, quemadmodum de Adriano narrat Spartianus, vehicula nempe cum ingentibus sarcinis Urbem ingredi prohibita, ut nec in equis sedere in civitatibus: quod et in Antonino Capitolinus.

· Peregrina conditionis] Qui nempe non erant cives, ut supra cap. 15. Civitatem hic patet intelligi jus civitatis, ut in Julio cap. 8.

* Gentilicia] Ea sunt nomina, quæ gentem et originem, non vero gentis familias indicarent. De quibus in Tiberio cap. 1. et in Julio cap. 1.

* Campo Esquilino] Mons Esquilinus unus est e septem Romanis montibus, et ejusdem nominis porta est, extra quam supplicium de nocentibus sumebatur, Tacit. Annal. 11. ubi et pauperum vel amburi vel semiambusta projici cadavera solebant. Horatiua

et Macedoniam," quas Tiberius ad curam suam transtulerat, Senatui reddidit. Lyciis," ob exitiabiles inter se discordias, libertatem ademit: Rhodiis, ob pœnitentiam veterum delictorum, reddidit. Iliensibus, quasi Romanæ gentis auctoribus, tributa in perpetuum remisit; recitata vetere epistola Græca Senatus populique Romani, Seleuco 4 regi amicitiam et societatem ita demum pollicentis, si consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunes præstitisset. Judæos," impulsore Chrestos a assidue tumultuantes, Roma expulit. Germanorum legatis in orchestra sedere permisit, simplicitate eorum et fiducia

b

Edd. Junt. Arg. Ald. Steph. Tum verba dunt. gent. a glossatore addita censet Burm. gentilia Periz. a m. pr. Edd. Ven. Med. pr. Dein Esquilinio Medic. tres.-4 In Polit. Seleucoque. Mox pollicenti Periz. Harlem. Edd. Rom. Ven. Bon. Junt. pollicentes Voss.-5 Cherestro Fonc. uterque Vind. Cort. Periz. Ed. Rom. sec. Chrestro Harlem. Cuj. Edd. Ven. 1. Med. pr. Cald. Christo Bon. Lugd. Junt. Ald. Arg. Junk. al. In Mss. Torr. uno demto, aut Cherestro aut Chirestro. Item adsiduo Medic. 3.-6 Sedem Hals. Vind. 1. in quo

NOTE

Ode 5. Epod. in fine: Post insepulta membra different lupi, Et Esquilinæ alites,' &c.

" Achaiam et Macedoniam] De his in Julio cap. 35. et Tib. cap. 16. et 24.

▾ Senatui reddidit] Imperator, Augusti instituto, provinciarum alias sibi servabat, alias populo tradebat gubernandas. In Angusto cap. 47.

W

Lyciis] Lycia Asiæ regio est, hodie Aldinelli, vel, ut alii volunt, Bricquia. Reddere libertatem Urbi vel provinciæ, est suis illam legibus administrandam permittere, contra vero eandem tollere.

Iliensibus] His et Romanis magna necessitudo, cujus meminit et Livius decad. IV. lib. vII. et VIII. lib. 1. ad cap. 79. Infra in Nerone cap. 7.

y Seleuco] Uni ex Syriæ regibus, post Alexandrum Magnum.

2 Judæos] Tam Græci quam Latini auctores illius sæculi, Christianos Judæis annumerant. Judæos igitur hic

intellige proprie dictos, qui, non quidem impulsore Christo Domino, jam enim passus erat mortem, imperante Tiberio Tacitus Annal. xv. de Christianis loquens : Auctor nominis Christus, qui, Tiberio imperitante, per Procuratorem Pontium Pilatum supplicio affectus erat: sed occasione Christi, cum discipulis ejus dissidebant.

a Chresto] Sic Torrentius in uno e snis libris, cum in aliis omnibus legeretur Cheresto, aut Cherestro, vel Chiresto. Nostram lectionem Tertulliani et Lactantii tuetur auctoritas; hi enim docent Christum Salvatorem sic ab impiis derisoribus appellari solitum, mutato i in e per contumeliam, ut de Pertinace Capitolinus tradidit, eum scilicet Chrestologi' nomine appellatum, quod bona loqueretur, mala perpetraret.

b Orchestra] Loco in spectaculis honoratissimo, in Julio cap. 39. et

motus, quod in popularia deducti, cum animadvertissent Parthos et Armenios 7 sedentes in Senatu, ad eadem loca sponte transierant, nihilo deteriorem virtutem aut conditionem suam prædicantes. Druidarum & religionem apud 8 e Gallos, diræ immanitatis, et tantum civibus sub Augusto interdictam, penitus abolevit. Contra sacra Eleusinia 98 etiam transferre ex Attica Romam conatus est; templumque in Sicilia Veneris Erycinæ, vetustate collapsum, ut ex ærario populi Romani reficeretur, auctor fuit. Cum regibus foedus in Foro icit,' porca casa, ac vetere Fecia

10

k

etiam orchestram. Tum commotus solus edidit Oud. fide Medic. 2. 3. Polit. Vind. Cort. Huls. Voss. quibus accedit Dun.—7 Armenos Vind. 1. cum duob. Burm. Edd. Rom. Ven. Med. pr. Conj. Torr. in senatoriis. In Vind. 1. transierunt.-8 Memm. Driadarum, et ita Dun. Medic. 1. 2. Huls. Cop. Dryadar. Medic. 3. Voss. Edd. Rom. sec. Med. Cald. ut volebat Salm. Dryadorum Cuj. Dryidar. Ed. Ven. 1. Dryudar. duæ reliquæ et Bas. Druydar. Bon. Lugd. Junt. Ald. al.-9 Eleusina Periz. Harlem. Dun. Medic. 2. et Edd. Vett. O. præter Steph. Ald. Bas. post. &c. probante Salm. ad Lamprid. Alex. c. 18. Nostr. lect. cum optimis Mss. defendit Oud.-10 Ita Memm. Medic. Fouc. Polit. Vind. 2. Cop. Voss. quare receperunt Oud. et Ern. pro valg. templum quoque. Tum Erycinia Harlem. Edd. Ven. Lugd. in ex ær. Cuj.-1 Jecit Memm. Dun. Medic. Vind. Voss. cum quatuor Burm. et Edd. ante Sab. Dein facilium Huls. fetial. Memm. ac plures Oud. item Edd. Torr.

supra cap. 21. &c.

NOTE

© Popularia] Populi in spectando loca. In Julio cap. 39. &c.

d In Senatu] In locis Senatoriis, orchestra scilicet, quomodo infra Domit. cap. 8. sedere in Equite' pro in Equestribus,' et Ner. cap. 12.

e Druidarum] Druidæ antiqui Gallorum Sacerdotes, omnibus noti, quo. rum immanitas in eo sita erat, quod sanguine captivo sacrificarent, et ex hominum fibris auguria captarent.

1 Penitus] Romæ tantum, non an. tem in ipsa Gallia, ut ex Tacito colligere est Annal. XIV. et ex Vopisco, qui Druidas ab Aureliano consultos narrat, &c.

93.

* Sacra Eleusinia] In Augusto cap.

Veneris Erycina] Eryx mons et

urbs in Sicilia, ubi celebre illud templum a conditore Veneris filio appellatum, de quo Virgilius v. Æneid. Tum vicina astris Erycino in vertice sedes Fundatur Veneri Idaliæ,' &c. Dicitur hodie di San Giuliano. Ideo autem dixit in Sicilia,' quia et Romæ unum erat hoc nomine templum, prope portam Collatinam.

Erario populi] Non ergo ex sua pecunia, sed ex publica populi. Principis enim fiscus, non ærarium dicebatur. In Augusto cap. 15.

k Porca casa] Sic et Virgilius lib. VIII. Æneid. ' cæsa jungebant fœdera porca;' ideoque, ut ait Festus, ' porci effigies in militaribus signis locum obtinebat, quia, confecto bello, inter quos pax fieret, cæsa porca, fœdus firmare solebant.' Porcam hanc mi.

m

lium præfatione adhibita. Sed et hæc, et cetera, totumque adeo ex parte magna principatum, non tam suo, quam uxorum libertorumque arbitrio, administravit;' talis ubique plerumque, qualem esse eum, aut expediret illis, aut liberet. [26.] Sponsas admodum adolescens duas habuit: Æmiliam Lepidam, Augusti proneptem; item Liviam Medullinam, cui et cognomen Camilla erat, e genere antiquo Dictatoris Camilli. Priorem, quod parentes ejus" Augustum offenderant, virginem adhuc repudiavit: posteriorem ipso die, qui erat nuptiis destinatus, ex valetudine amisit. Uxores deinde duxit Plautiam Urgulanillam,°

....

Pulm. ac vetere desunt Dun.-2 Ministravit Cop. Huls. Mox Urs. ex sno Cod. cum Torr. utique prætulit; atque ita olim R. Steph. nuper Burm. Ern. Bip. edidere. In una Ed. Ven. ubi pl.-3 Edd. Rom. eum esse, exp. aut lib. ill. Vind. 1. liberaret Cuj.-4 Memm. cum Dun. duobus Burm. aliisque, et Edd. ante Casaub. cogn. et. Vind. 1. habet Medulliam, Cuj. Leriam. Corj. Burm. legend. Camilla. In Medic. 3. Camilli s. et Gron. marg. allevit, quod pro scilicet exaratum existimat Oud.-5 Quodquot Memm. unde suasit Burm. quod quondam. In Vind. 1. offend. Aug. Deest adhuc Dun. Medic. 1. a m. pr. nuptui dest. Vind. 1.-6 Diu Periz. Dein Planciam Medic. 3. Polit. Vind. 1. Herculanillam Viterb. Pal. 3. aliique scripti Burm. et Oud. Ergulan. Pith. Pal. duo, Cop. Medic. 1. 3. Voss. Sed Urgan. Memm. opt. Torr. et correxerat Lips. Mox cum et Sergul. Medic. 1. et ibi Memm. cum ceteris Ergan.—

NOTE

nister ille qui a patrando fœdere 'pater patratus' dicebatur, recitatis carminibus, silice feriebat, Jovem precatus, ut eodem modo populum illum feriret, qui prior a fœdere defecisset; unde etiam icere fœdus' dictum volunt. Quæ omnia fuse describuntur apud Livium lib. 1. decad. 1. ubi tamen 'porcum,' non ' porcam,' assidue dicit.

Fecialium] Feciales fœdera inibant, et quasi fidei publicæ præfecti. Sacerdotes erant, quorum collegium jam inde a Numa Pompilio institntum, ex eorum quippe collegio sumebatur pater patratus, qui proferret solennia verba, quæ Tranquillus hic appellat veterem præfationem,' quæ extat apud eundem Livium ibidem,

ubi de fœdere Romanos inter et Albanos, quod omnium primum fuisse indicat.

Emiliam Lepidam, Augusti proneptem] Quod ita se habet. Julia Augusti filia, in Augusto cap. 63. nupsit Agrippæ, ibidem, ex quo suscepit Juliam, Augusti igitur neptem, ibidem cap. 64. quæ Lucio Emilio Paulo nupta, ibidem, Æmiliam hanc genuit, Augusti, ut patet, proneptem, si quidem Juliæ neptis ejus filia fuit.

Parentes ejus] Pater conjuratione in Augustum cap. 19. et 65. in Augusto, mater vitæ turpitudine, unde ipsam et matrem carcinomata sua' vocabat Augustus: cap. 65.

• Urgulanillam] Sic Torrentins emendavit, ex Tacit. Annal. 11. et iv.

« PredošláPokračovať »