Obrázky na stránke
PDF
ePub

da porrexit. Dicitur etiam, cognita utriusque genitura, 'imminere ambobus periculum,' affirmasse: 'verum quandoque, et ab alio: sicut evenit. Fratrem, insidiari

2

[ocr errors]

sibi non desinentem, sed pæne ex professo solicitantem exercitus, meditantem fugam, nec occidere, neque seponere, ac ne in minore' quidem honore habere sustinuit: sed, ut a primo imperii die, consortem successoremque testari perseveravit; nonnunquam secreto precibus et lacrymis orans, ut tandem mutuo erga se animo vellet esse.' [10.] Inter hæc morte præventus est, majore hominum damno, quam suo. Spectaculis absolutis, in quorum fine populo coram ubertim fleverat, Sabinos petit aliquanto tristior, quod sacrificanti hostia aufugerat, quodque tempestate serena" tonuerat. Deinde ad primam statim man

3 t

Liv. 1x. 40. Torr. Casaub. Burm. arma est in marg. Rovil. et Frellon.-9 Natura Cop. Mox verum rescripsit Casaub. ex opt. Torr. Memm. aliisque, quem secuti sunt Schild. Gron. Pitisc. Wolf. confirmantib. Pal. duob. Medic. 3. suffragante Oud. venturum reliqui cum Bas. Gryph. et seqq. etiam Burm. Oud. Bip. &c. Conj. Duk. et vent. quandoque, sed ab alio. In Cod. Urs. vent. quoque, sed ab alio, probante Ern. sed conjiciente venturumque quandoque, sed, &c. Habent vent. quoque Pal. 3. a m. pr. Fouc. Periz. Vind. 2. Corsend. et Edd. Vett. quod malit Grut. event. quoque placet Burm. 'Omnino si staret venturum, legendum esset sed v. at ab alio.' Baumg.-10 Exercitum Vind. 1. meditantemque Cod. Urs. Dein neque occ. Medic. Vind. 2. Voss. Edd. Torr. qui sic semper solet ante vocalem, et Gron. sepon. se Vind. 1. se pon. at Fouc.1 Ne imminuere Medic. 2. Dun. (in quibus deest habere) Voss. ne imminere Cuj. minori Vind. 2.-2 Hoc ord. Memm. Medic. Polit. Vind. 2. Cop. Vulg. lacr. et prec. Supra ut primo Fouc. omisso a. In fine esset Cop.-3 Afug. unus Torr. Inferius prim. stat. ud mans. Edd. Sab. Beroald. Cald. Pro inde

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

sionem febrim nactus, cum inde lectica transferretur, suspexisse dicitur dimotis plagulis 4 cœlum, multumque conquestus, eripi sibi vitam immerenti. Neque enim exstare ullum suum factum pœnitendum, excepto duntaxat uno.' Id quale fuerit, neque ipse tunc prodidit, neque cuiquam facile succurrat. Quidam opinantur,* consuetudinem recordatum, quam cum fratris uxore habuerit. Sed nullam habuisse, persancte Domitia jurabat: haud negatura, si qua omnino fuisset; immo etiam gloriatura, quod illi promtissimum erat in omnibus probris. [11.] Excessit in eadem, qua pater, villa, Idibus Septembris, post biennium ac menses duos, diesque viginti, quam successerat patri, altero et quadragesimo ætatis anno. Quod ut palam factum est, non secus atque in domestico luctu mœ

8

Edd. Rom. deinde.-4 Sic emendarunt Sab. et Beroald. et admiserunt Bas. Ald. Steph. et recentt. cum in plerisque Mss. et in his Turneb. Pith. Barth. Memm. Medic. 3. Pal. 2. atque Edd. Vett. sit pallulis vel palulis. In Polit. pilulis, Medic. 1. Vind. Pal. duob. Viterb. Nonn, Cop. Fouc. paludamentis. Medic. 2. Voss. Cuj. Lisl. Dun. paludibus, in aliis Lisl. et Dun. pro v. 1. pellibus. Heins. conj. valvulis, Oud. palliolis. Ceterum in cœlum Vind. 1.—5 Fact. suum Medic. 1. et pænitendo Voss. In Fouc. Vind. 2. non ipse t. pr. nec cuiq. nisi quod tum est in Vind. 2.-6 Sic Memm. Medic. 1. 3. Polit. Cuj. et e conject. correxerat jam Seriv. quam lect. amplexi sunt Græv. Gron. Burm. Oud. seqq. In reliquis succurrit.-7 Record. q. c. ux. fr. Huls. habuit Vind. 1.— 8 Idus Medicei, Ydus Vind. 1. Mox in Fouc. duos additum al. manu. Deest patri Edd. Rom. Med. sec. Ven. Cald. Bon. Junt. Arg. Ald. Steph. neque admodum necessarium putat Burm. Dein publico Medic. 3. nec secus Periz.—

NOTE

ro Jupiter in terras fulmen?' Cujus rei causam tamen reddit Seneca in Quæst. Naturalibus.

Mansionem] Quo primum loco standum fuit, sive pernoctandum.

* Dimotis plagulis] Lislæi codd. pars pellibus, pars paludibus. Pithai pallulis. Viterb. paludamentis. Omnia mendosa. Vide Nonium in 'Plaga.' Casaub. Sunt enim ex Nonio'plagæ,' unde plagulæ, 'grande tegmen linteum, quam lecticariam sindonem dicimus.'

* Quidam opinantur] Dio vero id

quosdam existimasse refert, quod fratrem sibi tam manifesto insidiantem non interemisset, quibus accedere se affirmat.

y Excessit] Philostratus, in vita Apollonii, tradit monitum ab Apollonio, ut ab his sibi caveret, qui essent sibi proximiores. Extinctum veneno leporis marini, sunt qui narrent. Dio autem periisse ait, conjectum in arcam ligueam nive oppletam. Plutarchus in balneo extinctum. A. U. C. 834.

rentibus publice cunctis, Senatus, prius quam edicto convocaretur, ad Curiam concurrit,92 obseratisque adhuc foribus; deinde apertis, tantas mortuo gratias egit, laudesque congessit, quantas ne vivo 10 quidem unquam atque præsenti.

9 Hæc, mutata interpunctione, superioribus addidi, quo pertinent, cum in omnibus Edd. interpunctum invenissem post concurrit.' Baumg. Ita etiam distinguendum monuit Lips. Ceterum concurrit præbent Memm. Medic. Polit. Nonn. Pal, duo Torr. Fouc. Edd. Med. Ven. Cald. Bon. Ald. Junt. Lugd. Steph. et al. probantib. Grut. Bernecc. &c. Al. cucurrit.-10 Ita Memm. Medic. Dun. Polit. Vind. Voss. Fouc. (in quo supra obsecratisque) Edd. Casaub. Schild. Gron. Pitisc. Oud. Ern. Bip. Wolf. et sic ex Eutropio corr. Torr. probante Scriv. Al. gratias egit laudesque, quantas cong. ne viro, quod servant Græv. et Burm. quantas ne cong. Cuj. nec Voss. Fouc. in quo quidem ab al. m. scriptum.

NOTE

z Concurrit [cucurrit] Mss. duo Torrent. concurrit, ut in Oth. c. 8. quod haud dubie rectius est, inquit Berneggerus: nam cucurrisse senatores quis credat? concurrere autem, ut et confluere, Romane loquentes de iis usurpant, qui, Bádŋv eundo, con

veniunt frequentes. Sed qua ratione Eutropium explicuerit? qui lib. vII. ait, 'Senatus, obitu ipsius circa vesperam nuntiato, nocte irrupit in curiam, et tantas ei mortuo laudes gratiasque congessit,' &c.

T. FLAV. DOMITIANUS AUGUSTUS.

1

DOMITIANUS natus est nono Kalendas Novembris, patre Consule designato, inituroque mense insequenti honorem, regione urbis sexta, ad Malum Punicum, domo, quam postea in templum gentis Flaviæ convertit. Pubertatis ac primæ adolescentiæ tempus tanta inopia3 tantaque infamia gessisse fertur, ut nullum argenteum vas 4 in

[ocr errors]

1 Domit. Cæsar natus Huls. Dein VIII. Kal. Nov. Fouc. Mox pro inituroque Huls. in utroque.-2 Sic Memm. Medic. 1. 3. Polit. Dun. Cop. Vind. 2. Fouc. cum aliis et Edd. Bas. Gryph. Col. Dol. Plant. Casaub. Schild. et pluribus, item Oud. Bip. Wolf. &c. In reliquis tempora, quod probavit Lips. 3 In Vind. 1. desiderantur tanta inop. Tum infantia Ed. Cald. Marcil. et Wolf. defendunt gessisse contra Casaub. et Ern. corrigentes egisse.-4 Hoc ord. Medic. Polit. Vind. 2. Dun. Fouc. Cop. pro vulg. vas arg. recepitque

NOTÆ

• Patre Consule] Illum consulatum intellige, quem per duos novissimos anni menses gessit, in Vesp. c. 4. anno ab U. C. 804. Christi 54. circiter. De Domitiani moribus agit Martialis pluribus in locis.

b Ad Malum] Id vico nomen, qui in urbis regione sexta. 'De quo præfatione operis sui Valerius Flaccus : 'Ille tibi cultusque Deum, delubraque genti Instituet:' loquitur enim de Domitiano, non de Tito, ut quidam viri docti credidere: quamvis

enim Titus patrem Vespasianum consecravit, non idcirco Domitianus excluditur, qui et ipse templi, de quo agimus, dedicatione divinos parenti suo honores instituit. Quo referendum etiam illud Martialis lib. ix.

Addita quid Latio Flavia templa polo?' Nam Latium polum' appellat eam veluti poli partem, cui Latinorum Romanorumque Dii transcripti fuerant, eosque inter Vespasianus. At Beroald. foro pro polo legit.' Torrent.

« PredošláPokračovať »