Obrázky na stránke
PDF
ePub

Alii ignem conflagrationis mundi.

Est igitur communis theologorum sententia, nomine ignis hoc loco intelligi poenam aliquam purgatoriam et temporalem, ad quam post mortem adjudicantur, qui in judicio particulari inveniuntur ædificasse lignum, foenum, et stipulam.

As every Roman Catholic pledges himself to interpret the Scriptures only according to the unanimous opinion of the Fathers, Bellarmine, by pointing out the contradictions of the Fathers in their interpretation of almost every portion of it, proves that no Romish Priest or layman can venture to interpret the Lord's prayer.

Disputationum Roberti Bellarmini Politiani, Societatis Jesu. De controversiis Christianæ fidei, adversus hujus temporis hæreticos. Tom. iii. p. 1328. (Ingolstadii. 1593.) De bonis operibus in particulari, lib. i. c. vi. Caput. VI.-Exponitur oratio Dominica. "Pater noster qui es in cœlis."

[ocr errors]
[ocr errors]

Restant illæ voces, Qui es in cœlis." De quibus quæri potest quid hoc loco propriè significant. Siquidem Sancti patres, Cyrillus, Ambrosius, et Augustinus per " cœlos" intelligunt mentes sanctorum, in quibus Deus per gratiam in habitat. Alii verò ut Gregorius Nyssenus, Joannes Chrysostomus, et Cassianus locis citatis, et Bernardus Serm. i. in Ps. "qui habitat" intelligunt cœlos corporales et propriè dictos.

Prima petitio. "Sanctificatur nomen tuum."

Hæc petitio prima; quam quidem nonnulli referunt ad sanctitatem Dei in nobis vel inchoandam, vel perficiendam, ut videlicet petere intelligamur ut sancti simus, vel in sanctitate perseveremus. Ita Tertullianus et Cyprianus. Alii referunt ad gloriam nominis Dei, sed ex nostris bonis moribus et operibus consequentem, juxta illud_ Matt. 5. "Sic luceat lux vestra coram hominibus," &c. Ita Cyrillus cateches. 5. mystagogica; Nyssenus orat. 3. de oratione Dominicâ, Chrysostomus, Hieronymus, et Rupertus, in c. 6. Matt. Sed optima et litteræ maximè inhærens est explicatio S. Augustini, lib. 2. de sermone Domini in monte, c. 10. Cassiani collat. 9. c. 18. S. Bernardi, serm. 6. in Quadragesima, et aliorum qui dicunt simpliciter peti gloriam Dei,

id est, ut innotescat omnibus nomen Dei, et ab omnibus sanctificetur.

Secunda petitio. "Adveniat regnum tuum."

Regnum gratiæ est illud quo Deus regnat in ecclesiâ in mentibus fidelium, de qùo dicitur, Matt. 13. "Colligent de regno ejus omnia scandala." De hoc regno exponunt hanc petitionem nonnulli, ut S. Ambrosius, lib. 5. de Sacramentis. c. 4. Rupertus in comment. c. 6. Matt. et alii.

Sed verissima expositio est de regno gloriæ, quod inchoatur nunc in Spiritibus beatorum, et perficietur in novissimo die, quando beati acceptâ gloriâ etiam corporum cum Deo perfecté feliciterque regnabunt.

Hanc esse expositionem optimam perspicuum est. Primò quoniam in eam conveniunt Tertullianus, Cyprianus, Cyrillus, Chrysostomus, Hieronymus, Augustinus, Cassianus, Bernardus, et alii fere omnes, &c.

Tertia petitio "fiat voluntas tua sicut in cœlo et in

terrâ."

Quod autem additur "Sicut in cœlo et in terrâ," quatuor modis a patribus explicatur. Primùm enim per cœlum intelligunt spiritum, per terram carnem. Et quoniam caro concupiscit adversus Spiritum, spiritus autem adversus carnem, dicunt nos petere, ut concordat caro cum spiritu; et sicut spiritus servit legi Dei, ita et caro non serviat amplius legi peccati, sed legi Dei.

Ita Tertullianus, Cyprianus, et Augustinus.

Rursus per cœlum intelligunt fideles et justos; per terram infideles et peccatores, Ita Cyprianus.

Item per cœlum intelligunt Christum, per terram ecclesiam; atque id peti dicunt, ut ecclesia sponsum suum imitetur in obedientia Deo præstanda.

Ita Augustinus de serm. Domini in monte. c. 11.

Sed expositio communis et planè litteralis est, ut per cœlum intelligatur cœlestis Hierusalem, sive ecclesia triumphans, per terram ecclesia quæ militat; &c. Ita exponunt omnes Patres initio citati tum Græci, tum Latini, solis exceptis Tertulliano et Cypriano, qui hujus expositionis non

meminerunt.

Quarta petitio. "Panem nostrum quotidianum da nobis hodie." Hæc est petitio Quarta, de quâ tres invenio auctorum sententias. Prima eorum est, qui existimant hoc loco nihil aliud peti nisi panem corporalem. Ita exponunt Chrysostomus, et auctor operis imperfecti in c. 6. Matthæi, &c.

Altera expositio est S. Hieronymi in c. 6. Matt. et in. c. 2. ad Tit. S. Ambrosii lib. 5. de Sacramentis c. 4. Cyrilli catechesi. 5. mystagogica. Joannis Cassiani collat. 9. c. 21. et 24. et Petri Chrysologi in serm. de oratione Dominicâ, qui exponunt hanc petitionem de solo pane spirituali, &c.

Est igitur tertia sententia sine dubio recipienda, quæ docet, nomine panis intelligi debere alimenta in genere, id est, omnia subsidia necessaria ad vitam cùm animæ tùm corporis conservandam, &c.

Hæc sententia communissima est apud patres; sic enim exponunt hunc locum Tertullianus, Cyprianus, Gregorius Nyssenus, Theophylactus, Euthymius, Beda et alii, quos initio citavimus, et S. Augustinus in Enchiridio, c. 115. et in epist. 121. c. 11. &c.

Quinta petitio. "Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris."

Secunda dubitatio est, "an satis sit dimittere injuriam proximo veniam postulanti, an verò necesse sit dimittere etiam non postulanti." S. Augustinus in Enchirid. c. 73. scribit satis esse dimittere veniam postulanti: sed ipse idem in 2 lib. de serm. Domini in monte, c. 13. dicit, necesse esse omnibus dimittere, etiam non petentibus. Et hoc est verius, &c.

Sexta petitio est. "Et ne nos inducas in tentationem ? Dua sunt hujus petitionis explicationes. Prior Hilarii et Hieronymi in Commentario ad c. 26. Matt. Ambrosii lib. 5. de Sacr. c. 4. Cyrilli cat. 5. Myst. Augustini in epist. 121. c. 11. et Cassiani collat. 9. c. 23, qui docent, his verbis peti a Deo, non quidem ut non tentemur, sed ne a tentatione vincemur. Posterior est Tertulliani in lib. de oratione, Cypriani in serm. de oratione Dominicâ, Gregorii Nysseni oratione 5. de oratione Dominicâ, Chrysostomi et Euthymii in commen. ad cap. 6. Matt. qui volunt id peti, ut simpliciter non tentemur. Quæ sententia posterior videtur nobis aliquanto probabilior.

Septima petitio. "Sed libera nos a malo." Græci Patres omnes per 66 malum," intelligunt diabolum, ut Nyssenus, Cyrillus, Chrysostomus, Euthymius, et Theophylactus, locis supra citatis. Movet autem eos articulus additus ad nomen, sic enim legunt απο του πονηρού. sententiam sequuntur ex Latinis, Ambrosius, Chrysologus,

Eandem

Cassianus, verùm Cyprianus, Augustinus, Rupertus, Beda, et plerique alii Latini per "malum," res omnes malas, ac potissimúm præsentis vitæ calamitates in quas incidimus per Adæ peccatum.

Addunt Græci codices Matt. 6. port septem petitiones hæc verba: " quia tuum est regnum et potentia et gloria in secula, Amen," et explicant clausulam istam Chrysostomus, Theophylactus et Euthymius in commentario ejusdem loci. Sed certum est ea verba non esse de textu evangelico, sed inserta fuisse a Græcis ex consuetudine quam habent ea verba recitandi post orationem Dominicum in sacrificio missæ. Nam Latini etiam antiquissimi, et Græciæ linguæ periti, ut Tertullianus, Cyprianus, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, nullam horum verborum mentionem faciunt.

« PredošláPokračovať »