Obrázky na stránke
PDF
ePub

miserandos, non æquanimiter accepimus. Cupio, inquit apostolus, recipi jam et esse cum Christo. Quanto melius ostendit votum Christianorum. Ergo votum si alios consequutos impatienter dolemus, ipsi consequi nolumus.

CYPRIAN.

De Mortal, sec. 2. p. 157. (Oxonii, 1682.)

Ejus est mortem timere qui ad Christum nolit ire: ejus est ad Christum nolle ire, qui non se credat cum Christo incipere regnare. Scriptum est enim justum fide vivere. Si justus es, et fide vivis, si verè in Deum credis, cur non cum Christo futurus, et Domini pollicitatione securus, quod ad Christum voceris, amplecteris, et quod diabolo careas, gratularis, &c. Probans scilicet atque contestans tunc esse servis Dei pacem, tunc liberam, tunc tranquillam quietem, quando de istis mundi turbinibus extracti, sedis et securitatis æternæ portum petimus, quando expunctâ hâc morte ad immortalitatem venimus.

HILARY.

In Ps. cxx. (Parisiis, 1652.)

Futuri boni expectatio est, cùm exeuntes de corpore ad interitum illum regni cœlestis, per custodiam Domini, fideles omnes reservabuntur, in sinu scilicet interim Abrahæ collocati, quem adire impio interjectum chaos inhibet.

LACTANTIUS.

De vitâ beatâ. lib. vii. tom. i. p. 574.-(Parisiis. 1748.) Nec tamen quisquam putet animas post mortem protinus judicari. Nam omnes in unâ communique custodiâ detinentur, donec tempus adveniat, qua maximus judex meritorum faciat examen. Tum quorum fuerit probata justitia, ii præmium immortalitatis accipient; quorum autem peccata et scelera detecta fuerint, non resurgent, sed cum impiis in eas tenebras recondentur, ad certa supplicia destinati.

Purgatory not an article of faith in the days of Augustine, and an Anti-Romish exposition of the 1st Cor. c. iii. v. 13. August. Enchiridion de fide, spe, et caritate. Tom. vi. p. 222. (Bened. edit. Parisiis, 1685.)

Ignis enim de quo eo loco est locutus Apostolus, talis

debet esse intelligi, ut ambo per eum transeant, id est, et qui ædificat super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos: et qui ædificat ligna, foenum, et stipulam. Cùm enim hoc dixisset, adjunxit, "Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus permanserit, quod superædificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus autem exustum fuerit, damnum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem." Non ergo unius eorum, sed utriusque opus ignis probabit. Et quidem ignis tentatio tribulationis, de quo apertè alio loco scriptum est, "vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis." Iste ignis in hâc interim vitâ facit quod apostolus dixit, si accidat duobus fidelibus, uni scilicet cogitanti quæ Dei sunt, quomodo placeat Deo, hoc est, ædificanti super Christum fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos; alteri autem cogitanti ea quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, id est, ædificanti super idem fundamentum ligna, foenum, stipulam. Illius autem opus non exuritur, quia non ea dilexit quorum amissione crucietur; exuritur autem hujus, quoniam sine dolore non pereunt, quæ cum amore possessa sunt. Sed quoniam alterutrâ conditione propositâ, eis potiùs carere mallet quàm Christo, nec timore amittendi talia deserit Christum, quàmvis doleat cùm amittit, salvus est, quidem, "sic tamen, quasi per ignem ;" quia urit eum rerum dolor, quas dilexerat, amissarum, sed non subvertit neque consumit fundamenti stabilitate atque incorruptione munitum. Tale aliquid etiam post hanc vitam fieri incredibile non est, et utrùm ita sit quæri potest; et aut inveniri, aut latere; nonnullos fideles per ignem quendam purgatorium, quanti magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tantò tardius citiusque salvari; non tamen tales de quibus dictum est, quòd regnum Dei non possidebunt, nisi convenienter pœnitentibus eadem crimina remittantur.

Anti-Romish interpretation of 1 Pet. c. iii. v. 8.

August. ad Evodium. Epist. 164. tom. ii. p. 578.-(Editio ut supra.)

Considera tamen ne fortè totum illud quod de conclusis in carcere spiritibus, qui in diebus Noe non crediderant,

*It is very evident that the Church had in Augustine's day given no infallible interpretation of this, or of the preceding passage.

Petrus apostolus dicit, omninò ad inferos non pertineat, sed ad illa potiùs tempora, quorum formam adhæc tempora transtulit. Illa quippe res gesta forma fuerat futurorum, ut ii qui modo non credunt evangelio, dum in omnibus gentibus ædificatur ecclesia, illis intelligantur esse similes, qui tunce non crediderunt, cùm fabricaretur arca. Illi autem qui crediderunt, et per baptismum salvi fiunt, illis comparantur, qui tunc in eâdem arcâ salvi facti sunt per aquam. Unde ait, "sic et vos simili formâ baptisma salvos facit." Ad hanc igitur formæ similitudinem, cætera etiam de incredulis coaptemus, et non suspicemus quod apud inferos ad faciendos fideles atque liberandos evangelium prædicatum sit, vel adhuc etiam prædicatur, quasi et ibi sit ecclesia constituta. Ad illum ergo sensum, qui te movet, ideò videntur attracti qui hoc Petrum sensisse crediderunt, quia dixit, conclusis in carcere spiritibus prædicatum, quasi animæ non possint intelligi spiritus, quæ tunc erant in carne, atque ignorantiæ tenebris velut carcere claudebantur, de quali carcere se desiderat liberari ille qui dicit, "Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo:" quæ alibi umbra mortis appellatur. De quâ non utique apud inferos, sed hic liberati sunt, de quibus scriptum est, "Qui sedebant in umbrâ mortis, lumen ortum est eis." Illis autem in diebus Noe frustrà prædicatum est, qui non crediderunt, cùm expectaret eos Dei patientia per tempus tot annorum, quibus arca eadem fabricata est: (nam ejus etiam fabricatio quodammodo prædicatio fuit) sicut modo similes eorum non credunt, qui sub eâdem formâ, ignorantiæ tenebris velut carcere concluduntur, frustrâ intuentes ecclesiam toto mundo construi imminenti judicio, tanquam diluvio, qui tunc omnes increduli perierunt. Ait quippe Dominus, sicut in diebus Noe, ita erit in diebus filii hominis. Manducabant, bibebant, nubebant, uxores ducebant, donec intravit Noe in arcam, venit diluvium, et perdidit omnes. Sed quia ea res gesta etiam futuram rem significabat, ideo ibi diluvium et baptismum significavit fidelibus, ut infidelibus pœnam : sicut in figurâ non rei gestæ, sed tantummodo dictæ, quod de lapide scriptum est, quo significatus est Christus, duo quædam prænuntiata sunt, et infidelibus offendiculum, et fidelibus ædificium. Aliquando autem in eâdem figurâ vel gestâ vel dictâ, etiam duæ res aliquid unum significant, sicut fideles significaverunt ligna, quæ in arcâ fabricam coaptata sunt, eosdemque etiam animæ octo quæ in eâdem arcâ liberatæ

sunt: quomodo in illâ evangelicâ similitudine de ovili, idem ipse Christus est et pastor et janua.

Nec moveat ad impediendum istum intellectum, quod eumdem Christum dixit apostolus Petrus prædicasse illis in carcere conclusis, qui quondam non crediderunt in diebus Noe, ut ideo non arbitremur hoc intelligendum, quia illo tempore nondum venerat Christus. Nondum enim venerat in carne, sicut venit quando post hæc in terrâ visus est, et cum hominibus conversatus est. Verumtamen ab initio generis humani, vel ad arguendos malos, sicut ad Cain ac priùs ad ipsum Adam uxoremque ejus, vel ad consolandos bonos, vel ad utrosque admonendos, ut alii ad salutem suam crederent, alii ad pœnam suam non crederent, ipse utique, non in carne, sed in Spiritu veniebat.

[ocr errors]

Ipsa quoque Scripturæ verba, de quibus agitur, satis hoc, ut puto, indicant eis, qui diligenter attendunt. Quia Christus, inquit, semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos adducat Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu: in quo et iis, qui in carcere conclusi erant, spiritibus adveniens prædicavit, qui increduli fuerunt aliquandò, quando expectabat Dei patientia in diebus Noe, cùm fabricaretur arca." Jam, ut arbitror, attentitur ordo verborum, "Christus mortificatus carne, vivificatus autem Spiritu." In quò Spiritu adveniens prædicavit et illis Spiritibus, qui increduli fuerant aliquando in diebus Noe. Quoniam priùs quàm veniret in carne pro nobis moriturus, quod semel fecit, sæpe anteà veniebat in Spiritu ad quos volebat, visis eos admonens, sicut volebat, utique in Spiritu, quo Spiritu et vivificatus est, cùm in passione esset carne mortificatus. Quid est enim quod vivificatus est Spiritu, nisi quod eadem caro, quà sola fuerat mortificatus, vivificante spiritu resurrexit?

Anti-Romish exposition of the words "till he pay the last farthing," which Romanists interpret as meaning its payment in purgatory but Jerome says it means eternal punish

ment.

JEROME.

In Lament. Hieremiæ. lib. i. c. 1. tom. v. p. 684.(Parisiis, 1602.)

Semper non exiturum esse, quia semper solvat novissimum quadrantem, dum sempiternas pœnas terrenorum peccatorum luit.

Anti-Romish interpretation of the passage "to be saved so as by fire," which according to Chrysostom means eternal punishment.

Chrys. in 1 Epist. Cor. c. iii. Hom. ix. (Bened. edit. Parisiis, 1837.)

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Anti-Romish exposition of the passage "Are ye baptized for the dead?" which Chrysostom says means for the bodies, which are dead.

Chrys. in 1 Epist. ad Cor. c. x. Hom. xxiii. Tom. xi. p. 243. (Editio ut supra.)

Βαπτιζόμεθα, γαρ, φησιν, υπερ των νεκρων, τουτέστι, των σωμάτων των ημετέρων.

Chrys. in 1 Epist. ad Cor. c. xv. Hom. xl. Tom. xi. p. 454. (Editio ut supra.)

Τουτο τοινυν αναμιμνήσκων ο Παυλος ελεγεν. Ει μη γαρ εστιν αναστασις, τι και βαπτίζη υπερ των νεκρών; τουτεστι, των σωμάτων.

Και γαρ

επι τουτο βαπτιζη, του νεκρου σώματος αναστασιν πιστεύων, οτι ουκετι μενει νεκρόν.

Wherefore, putting us in mind of this, Paul said, “ For if there is no resurrection, why are you baptized for the dead ?” that is to say for the dead bodies. For you are baptized for this end, because you believe in the resurrection of the dead body, that it will not remain dead.

* Κυλασις.

« PredošláPokračovať »