Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ibidem, p. 737.

"Potentiam tuam et justitiam tuam." Hoc est, annuntiam generationi omni superventuræ brachium tuum. Et quid præstitit brachium tuum? liberationem nostram gratuitam. Hoc ergo annuntiam, ipsam gratiam omni generationi superventuræ: dicam omni homini nascituro, nihil es per te, Deum invoca; tua, peccata sunt; merita, Dei sunt; supplicium tibi debetur, et cùm præmium venerit, sua dona coronabit, non merita tua.

In Psalmum xxxi. Enarratio ii. tom. xiv. p. ut supra.)

175.-(Editio

Quid ergo? qui sunt beati? Non in quibus non invenerit Deus peccatum, nam in omnibus invenit. Omnes enim peccaverunt et egent gloriâ Dei. Si ergo in omnibus peccata inveniuntur, remanet ut non sint beati, nisi quorum remissa sunt peccata. Hoc ergo apostolus sic commendavit: credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam. Et ei qui operatur, (id est, de operibus præsumit, et eorum merito sibi dicit datam esse gratiam fidei) merces non imputatur secundùm gratiam, sed secundùm debitum. Quid est hoc nisi quod merces nostra gratia vocatur ? Si gratia est, gratis datur. Quid est gratis datur? Gratis constat. Nihil boni fecisti, et datur tibi remissio peccatorum. Adtenduntur opera tua, et inveniuntur omnia mala. Si quod debeter illis operibus Deus redderet, utique damnaret. Stipendium enim peccati mors. Malis operibus quid debetur, nisi damnatio? Bonis quid debetur? regnum cœlorum. Tu autem in malis operibus inventus es; si reddatur tibi quod debetur, puniendus es. Quid ergo fit? Non tibi Deus reddit debitam pœnam, sed donat indebitam gratiam. Debebat vindictam, dat indulgentiam. Incipis ergo esse in fide per indulgentiam ; jam fides illa assumtâ spe et delectione incipit bene operari; sed nec tunc glorieris, et extollas te; memento a quo in viâ positus sis; memento quia et sanis pedibus et velocibus errabas; memento quia et si languebas et in viâ semivivus jacebas, levatus es in jumentum, et perductus in stabulum. Ei autem, inquit, qui operatur, merces non imputatur secundùm gratiam, sed secundùm debitum. Si vis esse alienus a gratiâ, jacta merita tua. Ille autem videt quid sit in te, et novit quid cui debeat. Ei verò qui non operatur, inquit. Ecce, pone aliquem impium peccatorem, non operatur. Quid autem? Credit autem in eum qui justificat impium. Ex eo enim quia non operatur

bene impius est; etsi bona videatur facere, tamen quia sine fide, nec bona vocanda sunt. Credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam; sicut et David dicit beatudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus. Justitiam autem quam? Fidei, quam

bona opera non præcesserunt, sed quam bona opera consequuntur.

Enarratio in Ps. xlix. tom. iv. p. 461, 2.-(Editio ut supra.)

"Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi via est, quâ ostendam illi salutare Dei." In sacrificio laudis via est, quâ illi ostendam salutare Dei. Quid est salutare Dei? Christus Jesus. Et quomodo in sacrificio laudis nobis ostenditur Christus? Quia Christus cum gratiâ venit ad nos Hæc dicit apostolus; vivo autem jam non ego, vivit verò in me Christus: quod autem in carne vivo, in fide vivo filii Dei, qui me dilexit, et tradidit seipsum pro me. Agnoscant ergo peccatores, quia non opus esset medico, si sani essent. Etenim Christus pro impiis mortuus est. Cùm ergo agnoscunt impietates suas, et primò imitantur publicanum illum dicentem, "Domine propitius esto, mihi peccatori," ostendunt vulnera, implorant medicum, et quia non se laudant, sed se reprehendunt, ut qui gloriatur, non in se sed in Domino glorietur, agnoscunt causam adventus Christi, quia ideò venit, ut peccatores salvos faceret: "Quia Jesus Christus venit, inquit, in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum." Proinde illos Judæos de opere suo gloriantes sic arguit idem Apostolus, ut eos diceret ad gratiam non pertinere, qui meritis et operibus suis mercedem deberi, arbitrabantur. Qui ergo ad gratiam se scit pertinere, quod est Christus, et quod est Christi, novit quia indiget gratiâ. Si gratia vocatur, gratis datur, et si gratis datur, nulla merita tua præcesserunt ut detur. Nam si præcesserunt merita tua, merces non imputatur secundùm gratiam, sed secundùm debitum. Si ergo dicis præcessisse merita tua, te vis laudari, non Deum; ideò non agnoscis Christum, qui venit cum gratiâ Dei. Converte ergò te ad merita tua, vide illa mala fuisse, ut non tibi deberetur nisi supplicium, non præmium. Et cùm videris quid tibi per meritum debeatur, agnoscis quid per gratiam donetur, et sacrificio laudis glorificas Deum. Ibi est enim via, in quâ noveris Christum salutare Dei.

Enarratio in Psalmum xcviii. (Editio ut supra.) "Exaltate Dominum Deum nostrum." Verè exaltate, bene exaltate. Laudemus illum, exaltemus illum, qui fecit ipsam justitiam quam habemus, ipse in nobis fecit. Quis enim in nobis fecit justitiam, nisi qui nos justificavit ? De Christo autem dictum est, qui justificat impium. Nos ergo impii, ille justificator quando et ipsam justitiam ipse in nobis fecit, qua illi placeamus, ut ad dexteram nos ponat, et non ad sinistram; ut dicat ad dexteram positis. * Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi :" non autem ponat ad sinistram, inter eos quibus dicturus est, "ite in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus." Qui in nobis coronaturus est non merita nostra, sed dona sua, quantum debet exaltari ? "Exaltate Dominum Deum nostrum."

Liber de Gratiâ et libero Arbitrio. tom. x. p. 724. (Editio ut supra.)

Meritum enim fuit quidem in apostolo Paulo, sed malum, quando persequebatur ecclesiam : unde dicit, "non sum idoneus vocari Apostolus, quia persecutus sum ecclesiam Dei." Cùm ergo haberet hoc meritum malum, redditum est ei bonum pro malo: ideóque secutus adjunxit, "Sed gratiâ Dei sum id quod sum." Atque ut ostenderet et liberum arbitrium, mox addidit, "et gratia in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi.' Hoc enim liberum arbitrium hominis exaltatur et in aliis, quibus dicit, "Rogamus ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis:" Ut quid enim eos rogat, si gratiam sic susceperunt, ut propriam perderent voluntatem? Tamen ne ipsa voluntas sine gratiâ Dei putetur boni aliquid posse, continuò cùm dixisset, "gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi." Subjunxit atque ait, "non ego autem, sed gratia Dei mecum:" id est, non solus, sed gratia Dei mecum; ac per hoc nec gratia Dei sola, nec ipse solus, sed gratia Dei cum illo. Ut autem de

cœlo vocaretur, et tam magnâ et efficacissimâ vocatione converteretur, gratia Dei erat sola, quia merita ejus erant magna, sed mala. Denique et alibi dicit ad Timotheum, "collabora evangelio secundùm virtutem Dei salvos nos facientis, et vocantis vocatione suâ sanctâ, non secundùm opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu. Item merita sua, sed mala, commemorans, dicit, "fuimus enim stulti et nos ali

quando et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitiâ et invidiâ agentes, abominabiles, invicem odio habentes." Quid istis tam malis meritis nisi pœna utique debebatur? Sed Deo reddente bona pro malis, per gratiam quæ non secundùm merita nostra datur, factum est quod deinde subjungit et dicit, "Cùm autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos; sed secundùm suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem ditissimè effudit super nos per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati ipsius gratiâ, hæredes efficiamur secundum spem vitæ eternæ.

His et talibus testimoniis divinis probatur, gratiam Dei non secundùm merita nostra dari: quandoquidem non solùm nullis bonis, verùm etiam multis meritis malis præcedentibus videmus datam, et quotidiè dari videmus; sed planè cùm data fuerit, incipiunt esse etiam merita nostra bona, per illam tamen, nam si se illa subtraxerit, cadit homo, non erectus, sed præcipitatus libero arbitrio. Quapropter nec quando cæperit homo habere merita bona, debet sibi tribuere illa, sed Deo, cui dicitur in Psalmo, "adjutor meus esto, ne derelinquas me." Dicendo," ne derelinquas me," ostendit quia si derelictus fuerit, nihil boni valet ipse per se: unde et ille ait, "Ego dixi in abundantiâ meâ, non movebor in æternum." Putaverat enim suum fuisse bonum, quod ei sic abundabat, ut non moveretur, sed ut ostenderetur illi, cujus esset illud, de quo tanquam suo cæperat gloriari, paululum gratiâ deserente admonitus dicit, "Domine, in voluntate tuâ præstitisti decori meo virtutem, avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus." Ideò necessarium est homini, ut gratiâ Dei non solùm justificetur impius, id est, ex impio fiat justus, cùm redduntur ei bona pro malis, sed etiam cùm fuerit jam justificatus ex fide, ambulet cum illo gratia et incumbat super ipsam ne cadat. Propter hoc scriptum est in Cantico Canticorum de ipsâ ecclesiâ: " quæ est ista quæ adscendit dealbata, incumbens super fratuelem suum ?" Dealbata est enim quæ per se ipsam alba esse non posset. Et a quo dealbata est, nisi ab illo, qui per prophetam dicit "si fuerint peccata vestra ut phoenicia, sicut nivem dealbabo ?" Quando ergo dealbata est, nihil boni merebatur: jam verò alba facta, bene ambulat; sed si super eum, a quo dealbata est, perseveranter incumbit. Propter quod et ipse Jesus, super quem incumbit dealbata, dixit discipulis suis, "Sine me nihil potestis facere." Homines autem, non in

telligentes quod ait ipse apostolus," Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus legis;" putaverunt eum dicere, sufficere homini fidem, etiam si malè vivat et bona opera non habeat. Quod absit ut sentiret vas electionis: qui cùm dixisset quodam loco," in Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium:" mox addidit, "Sed fides, quæ per dilectionem operatur." Ipsa est fides quæ fideles Dei separat ab immundis dæmonibus: nam et ipsi, sicut dicit apostolus Jacobus, credunt et contremiscunt; sed non bene operantur. Non ergo habent istam fidem ex quâ justus vivit, id est, quæ per dilectionem operatur, ut reddat ei Deus vitam æternam secundùm opera ejus. Sed quia et ipsa bona opera nobis ex Deo sunt, a quo nobis et fides est et dilectio, proptereà, idem ipse doctor gentium, etiam ipsam vitam æternam gratiam nuncupavit.

Et nascitur inde non parva quæstio, quæ Domino donante solvenda est. Si enim vita æterna bonis operibus redditur, sicut apertissimé dicit Scriptura, "quoniam Deus reddet unicuique secundùm opera ejus;" quomodo gratia est vita æterna, cùm gratia non operibus reddatur, sed gratis datur, ipso apostolo dicente; "Ei qui operatur, merces non imputatur secundùm gratiam, sed secundum debitum." Et iterum; "reliquiæ, inquit, per electionem gratiæ facta sunt." Quomodo est ergo gratia vita æterna, quæ ex operibus sumitur? An forte vitam æternam non dixit apostolus gratiam? Immò verò sic dixit ut negari omnino non possit; nec intellectorem acutum, sed tantummodò intentum desideret auditorem. Cùm enim dixisset, "stipendium peccati mors;" continuò subdidit, gratia autem Dei vita æterna in Christo Jesu Domino nostro. Ista ergo quæstio nullo modo mihi videtur posse dissolvi, nisi intelligamus et ipsa bona opera nostra, quibus æterna redditur vita, ad Dei gratiam pertinere, propter illud quod ait Dominus Jesus, "Sine me nihil potestis facere." Et ipse apostolus cum dixissit, “Gratiâ salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forté quis extollatur;" vidit utique putare posse homines hoc ita dictum, quasi necessaria non sint opera bona credentibus, sed eis fides sola sufficiat ; et rursus posse homines de bonis operibus extolli, velut ad ea facienda sibi ipsi sufficiant; mox itaque addidit, "Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus, ut in illis ambulemus.' Quid est hoc, quòd cùm Dei gratiam commendans, dixisset, "Non ex operibus, ne forte quis extollatur," cur hoc dicerit rationem reddens, "ipsius enim

« PredošláPokračovať »