Obrázky na stránke
PDF
ePub

et fulget etiam in cortice, sed dulcius in medulla est. Qui edere vult nucleum, frangat nucem. "Revela, inquit David, oculos meos et considerabo mirabilia de lege tuâ." Si tantus propheta tenebras ignorantiæ confitetur, qua nos putat parvulos et pene lactentes inscitiæ nocte circumdari? Hoc autem velamen non solùm in facie Moysi, sed in Evangelistis et Apostolis positum est. Turbis Salvator in parabolis loquebatur, et contestans mysticum esse quod dicebatur, aiebat: "Qui habet aures audiendi, audiat." Nisi aperta fuerint universa quæ scripta sunt ab eo, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit, claudit, et nemo aperit: nullo alio reserante, pandentur.

The Romanists always adduce the following passage from another of Jerome's letters to Paulinus. But it proves that the people possessed and studied the Scriptures, and it confirms what Chrysostom said, that the people everywhere philosophised out of the Scriptures. Romanists pretend, that as printing was then unknown, the laity in general could not in the primitive ages have possessed the Scriptures. But the following letters prove that they had them, studied them, and in the exercise of private judgment, reasoned from them at Rome. They opposed Jerome and his monkish notions; and well they might, when he himself admits, that in his mode of life, he was not imitating the Apostles, but St. Anthony and others. After all the passage profits little the Romanists, for it is evident that Jerome points to Christ as the interpreter, and intimates, that the law being spiritual, a revelation from God is required in order that we may understand it.

Epistsla 53. in Paulinum. Classis ii. tom. i. p. 274. (Editio ut supra.)

Dei sapientia Christus est. "Christus enim Dei virtus et Dei sapientia." Hæc sapientia in mysterio abscondita est: de quâ et noni Psalmi titulus prænotatur, "pro occultis filii:" in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi; et qui in mysterio absconditus erat, prædestinatus est ante secula. Prædestinatus autem et prefiguratus, in lege et prophetis. Unde et prophetæ appellantur videntes: quia videbant eum, quem cæteri non videbant. "Abraham vidit diem ejus et lætatus est:" aperiebantur cœli

[ocr errors]

Ezechieli, qui populo peccatori clausi erant. 'Revela, inquit David, oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tuâ." Lex enim spiritualis est, et revelatione opus est ut intelligatur, et revelatâ facie Dei gloriam contemplemur.

Liber in Apocalypsi septem sygillis signatus ostenditur: quem si dederis homini scienti litteras, ut legat, respondebit tibi: non possum, signatus est enim. Quanti hodie putant se nosse litteras, et tenent signatum librum; nec aperire possunt, nisi ille reseraverit ;* "qui habet clavem David: qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit ?" (here the Romanists generally begin their quotation.) In Actis Apostolorum sanctus eunuchus, immo vir (sic enim eum Scriptura cognominat) quum legeret Isaiam, interrogatus a Philippo Putasne intelligis quæ legis ?" : Respondit, "Quomodo possum nisi aliquis me docuerit ?" Ego, ut de me interim loquar, nec sanctior sum hoc eunucho, nec studiosior: qui de Æthiopiâ, id est, de extremis mundi finibus venit ad templum, reliquit aulam regiam: et tantus amator legis, divinæque scientiæ fuit, ut etiam in vehiculo sacras litteras legeret: et tamen quum librum teneret, et verba Domini cogitatione conciperet, lingua volveret, labiis personeret, ignorabat eum, quem in libro nesciens venerabatur. Venit Philippus, ostendit ei Jesum, qui clausus latebat in littera. O mira doctoris virtus, eâdam horâ credit eunuchus, baptizatur, fidelis et sanctus est, ac de discipulo magister: plus in deserto fonte ecclesiæ, quam in aurato synagogæ templo reperit.

Hæc a me perstricta sunt breviter (neque enim epistolaris angustia evagari longius patiebatur) ut intelligeres te in Scripturis sanctis sine prævio et monstrante semitam non posse ingredi. Taceo de grammaticis, rhetoribus, philosophis, geometris, dialecticis, musicis, astronomis, astrologis, medicis, quorum scientia mortalibus vel utilissima est, et in tres partes scinditur, το δόγμα, την μεθοδον, την εμπειρίαν. Ad minores artes veniam, et quæ non tam Xoyw, quam manu administrantur. Agricolæ, cementarii, fabri, metallorum lignorumve casores, lanarii quoque et fullones, et cæteri qui

Although Jerome adduces the example of the Eunuch and Philip it is evident that like Chrysostom he refers those who have not Philip to the teachings of the Holy Spirit. This indeed is evident from the extract taken from the other letter to Paulinus.

variam supellecticem et vilia opuscula fabricantur, absque doctore non possunt esse quod cupiunt :

"Quod medicorum est

Promittunt medici, tractant fabrilia fabri."

Sola Scripturarum ars est, quam sibi omnes passim vindi

cant:

"Scribimus indocti, doctique poemata passim."

Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi præsumunt, lacerant, docent, antequam discant. Alii adducto supercilio, grandia verba trutinantes, inter mulierculas de sacris litteris philosophantur. Alii discunt, proh pudor! a feminis, quod viros doceant; et ne parùm hoc sit, quâdam facilitate verborum, immò audaciâ edisserunt aliis, quod ipsi non intelligunt. Taceo de mei similibus, qui si forte ad Scripturas Sanctas, post sæculares litteras venerint, et sermone composito aurem populi mulserint, quidquid dixerit, hoc legem Dei putant, nec scire dignantur quid prophetæ, quid apostoli senserunt; sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia; quasi grande sit, et non vitiosissimum docendi genus, depravare sententias, et ad voluntatem suam Scripturam* trahere repugnantem.

Jerome does not imitate the Apostles, but St. Anthony, &c. and St. John the Baptist, and the Jewish prophets. Epistola 58. ad Paulinum. tom. i. p. 322. (Editio ut supra.)

Habet unumquodque propositum principes suos. Romani duces imitentur Camillos, Fabritios, Regulos, Scipiones; philosophi proponant sibi Pythagoram, Socratem, Platonem, Aristotelem. Poetæ æmulentur Homerum, Virgilium, Menandrum, Terentium. Historici, Thucydidem, Salustium, Herodotum, Livium. Oratores, Lysiam, Graccos, Demosthenem, Tullium. Et ut ad nostra veniamus, episcopi et presbyteri habeant in exemplum apostolos et apostolicos viros; quorum honorem possidentes, habere nitantur et meritum.

Was Roman infallibility asleep, when the Romish laity and some of the Romish clergy thus perverted the Scriptures? What a graphic picture of Romish unity! As Jerome was trying to convert the daughters and widows of the Romans into nuns, perhaps the garrula anus, was pardonable in referring to the Scriptures. Jerome admits that he was not following the examples of the Apostles.

ROMISH CONTROVERSY.

LIBRARY UNIVERSITY

CA

305

THE

[ocr errors]

Nos autem habeamus propositi nostri principes, Paulos et Antonios, Julianos, Hilariones, Macarios. Et ut ad Scripturarum auctoritatem redeam, noster princeps Elias, noster Elisæus, nostri duces filii prophetarum, qui habitabant in agris et solitudinibus, et faciebant sibi tabernacula prope fluenta Jordanis, &c.

Comm. lib. xiii. in Esaiam, c. 49. (Editio ut supra.)

Et in alio loco, haurite aquas de fontibus salvatoris. Hi fontes in veteri testamento et novo sunt.

AMBROSE.

In Ps. i. Enarratio. (Bened. edit. Parisiis, 1686.) Nec te moveat quod Babylonis aureum poculum est, quia et tu bibis poculum sapientiæ, quæ sit auro argentaque pretiosior. Utrumque poculum bibe veteris et Novi Testamenti, quia ex utroquè Christum bibis. Bibe Christum, ut bibas sanguinem quo redemtus es: bibe Christum ut bibas sermones ejus: sermo ejus testamentum est vetus, sermo ejus testamentum est novum. Bibitur Scriptura divina, et devoratur Scriptura divina cum in venas mentis ac vires animi succus verbi descendit æterni. Denique non in solâ pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Hoc verbum bibe, sed ordine suo bibe. Primum bibe in veteri testamento, citò fac ut bibas et in Novo Testamento.

De Officiis Minist. lib. i. tom. 2. (Editio ut supra.) Quæ in Scripturis sanctis non reperimus, ea quemadmodum usurpare possumus.

Christ opens the Scriptures.

In Ps. exviii. Expos. tom. i. p. 1035. (Editio ut supra.) Nonne cùm aliquid de Scripturis cogitamus, et explanationem ejus invenire non possumus, dum dubitamus, dum quærimus, subitò nobis quasi super montes altissima dogmata videtur adscendere; deinde quasi super colles apparens nobis, illuminat mentam; ut infundat sensibus, quod invenire posse difficile videbatur? Ergo quasi ex absente fit præsens verbum in cordibus nostris.

[blocks in formation]

In Ps. cxviii. Expos. Ibidem. p. 1043.

Sit ergo fides tibi itineris tui prævia, sit tibi iter Scriptura divina. Bonus est cœlestis ductus eloquii. Ex hâc lucernâ accende et tu lucernam: ut luceat interior oculus tuus, qui lucerna est tui corporis.

Nunquam ergo negligemus verbum Domini, ex quo nobis omnium origo virtutum est, universorumque operum quidam processus. Si membra corporis nostri sine luce operari rectè non queunt (nam pedes vacillant sine lumine et manus errant) quantò magis ad verbi lumen dirigenda sunt animæ nostræ vestigia atque mentis incessus?

In Ps. cxviii. Expos. tom. i. p. 1251. (Editio ut supra.)

Et tu ergo ede Scripturarum cœlestium cibos, et ede ut permaneant tibi in vitam æternam, et ede quotidiè, ut non esurias; ede ut replearis, ede ut verborum cœlestium eructes saginam. Spiritales epulæ non obesse solent, sed prodesse satiatis; ideòque repleri volebat Propheta qui dicit; "repletur os meum laude, ut cantem gloriam tuam." Qui cantat Dei gloriam, hymnum Domino cor ejùs eructat.

Expositio. Evang. Sec. Luc. lib. ix. tom i. p. 1498. (Editio ut supra.)

Pecunia enim Domini Scriptura divina est; nam et denarios servis distribuit profecturus, et talenta divisit, et pro sanitate hominis vulnerati duo æra stabulario dereliquit; duobus enim testamentis vulnera nostra curantur. Sed tu quasi bonus nummularius eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum reconde, purgatum Spiritu septiformi.

Epistolarum Classis ii. tom. ii. p. 755.

AMBROSIUS CONSTANTIO.

Mare est Scriptura divina, habens in se sensus profundos, et altitudinem propheticorum ænigmatum: in quod mare plurima introierunt flumina. Sunt ergo et fluvii dulces atque perspicui, sunt et fontes nivei, qui saleunt in vitam æternam ; sunt et sermones boni, sicut favi mellis; et gratæ sententiæ, quæ animos audientium spiritali quodam potu irrigent, et præceptorum moralium suavitate mulceant. Diversa igitur Scripturarum divinarum fluenta. Habes quod primum bibas, habes quod secundum, habes quod postremum.

« PredošláPokračovať »