Obrázky na stránke
PDF
ePub

In the days of Jerome certain bishops refused to ordain unmarried deacons.

Hieronymus adversus Virgilantium. Mariani Victorii, Episcopi Reatini. (Parisiis, 1662.)

Proh nefas! episcopos sui sceleris dicitur habere consortes; si tamen episcopi nominandi sunt, qui non ordinant diaconos, nisi prius uxores duxerint.

What the marks of the Lord Jesus which the saints bear in their bodies are, in opposition to the stigmata of St. Francis and other Roman saints, who are recorded in the Breviary and other legends to have had the five wounds of Christ miraculously impressed upon them.

Comm. Hier. in Epist. ad Gal. lib. iii. (Edit. ut supra.)

Ego enim stigmata domini Jesu in corpore meo porto.] Qui post adventum Christi in carne circumciditur, non portat stigmata domini Jesu, sed habet gloriam in confusione sua. Qui verò in plagis super modum, in carceribus frequenter, ter vergis cæsus est, semel lapidatus est, et cætera quæ in catalogo scripta sunt gloriandi, hic stigmata domini Jesu in corpore suo portat. Forte et is qui macerat corpus suum et subjicit servituti, portat stigmata domini Jesu in corpore suo. Lætabantur et apostoli quod digni fuerant pro nomine Jesu contumeliam pati.

The origin of monkery is doubtful. Hieronymus vitæ Pauli Eremitæ. (Editio ut supra.) Inter multos sæpe dubitatum est, a quo potissimum monachorum eremus habitari cœpta sit. Quidam enim altius repetentes a beato Helia, et Joanne sumpsere principium, quorum et Helias plus nobis videtur propheta fuisse quem monachus, et Joannes ante prophetare cæpisse quàm natus est. Alii autem, in quam opinionem vulgus omne consentit, asserunt Antonium hujus propositi fuisse caput, quod ex parte verum est. Non enim tam ipse ante omnes fuit, quam ab eo omnium incitata sunt studia. Amathas verò, et Macarius, discipuli Antonii, quorum superior magistri corpus sepelivit, etiam nunc affirmant, Paulum quendam Thebaum, principem istius rei fuisse ; quod non tam nomine, quam opinione nos comprobamus.

THE VIRGIN MARY.

Examples of the worship of the Virgin Mary, extracted from the Roman Breviary, printed at Antwerp, 1823.

Pars Verna, p. 496.

Officium Septem dolorum, B. V. M.

Tuam ipsius animam (ait ad Mariam Simeon) pertransibit gladius.

ORATIO.

Deus, in cujus passione, secundùm Simeonis prophetiam, dulcissimam animam gloriosæ Virginis et Matris Mariæ doloris gladius pertransivit: concede propitius, ut qui transfixionem ejus et passionem venerando recolimus, gloriosis meritis et precibus omnium Sanctorum Cruci fideliter astantium intercedentibus, passionis tuæ effectum feliciter consequamur. Qui vivis, &c.

Hymnus, p. 501.

Virgo, Virginum præclara,
Mihi jam non sis amara,
Fac me tecum plangere.
Fac ut portem Christi mortem,
Passionis fac consortem
Et plagus recolere.

Fac me plagis vulnerari,
Fac me cruce inebriari,
Et cruore Filii.

Flammis ne urar succensus,
Per te, Virgo, sim defensus
In die judicii.

Christe, cùm sit hinc exire,
Da

per Matrem me venire
Ad Palmam victoriæ.

Quando corpus morietur,

Fac ut animæ donetur

Paradisi gloria. Amen.

Ora pro nobis, Virgo dolorosissima, ut digni efficiamur pro

missionibus Christi.

Officium parvum B. Mariæ, p. cliv.
Hymnus.

Ave Maris Stella,
Dei mater alma,
Atque semper Virgo,
Felix cœli porta.
Sumens illud ave

Gabrielis ore,

Funda nos in pace,

Mutans Hevæ nomen.
Solve vincla reis,

Profer lumen cæcis,

Mala nostra pelle,

Bona cuncta posce.
Monstra te esse matrem,
Sumat* per te preces,
Qui pro nobis natus
Tulit esse tuus,
Virgo singularis,
Inter omnes mitis.
Nos culpis solutos
Mites fac et castos.
Vitam præsta puram,
Iter para tutum,
Ut videntes Jesum
Semper collætemur.
Sit laus Deo patri,
Summo Christo decus,
Spiritui Sancto,

Tribus honor unus.

Ibidem.

Amen.

Bona mater, et intacta virgo, gloriosa regina mundi, interpro nobis ad Dominum.

cede

Officium+ B. Mariæ Virginis titulo auxilium Christianorum. Virgo sacrata, da mihi virtutem contra hostes tuos. Ecce Maria erat spes nostra, ad quam confugimus ut liberaret nos; et venit in adjutorium nobis.

*The imperative mood.

+ This office is appended to the pars Verna of the Breviary, and was instituted by Pius VII. to celebrate his restoration to Rome.

ORATIO.

Omnipotens et misericors Deus, qui ad defensionem populi Christiani in beatissima Virgine Maria perpetuum auxilium mirabiliter constituisti; concede propitius, ut tali præsidio muniti certantes in vita, victoriam de hoste maligno consequi valeamus in morte.

Ibidem.

Sermo S. Bernardi Abbatis.

Ex Sermone de duodecim stellis.

Opus est enim mediatore ad mediatorem Christum, nec alter nobis utilior quam Maria. Crudelis enim mediatrix Eva, per quam serpens antiquus pestiferum etiam ipsi viro virus infudit; sed fidelis Maria, quæ salutis antidotum et viris et muliebribus propinavit. Illa enim ministra seductionis, hæc propitiationis; illa suggessit prævaricationem, hæc ingessit redemptionem. Quid ad Mariam accedere trepidet humana fragilitas? Nihil austerum in ea, nihil terribile; tota suavis est, omnibus offerens lac et lanam.

Lectio V.

Quod si, ut verè sunt, plena magis omnia pietatis et gratiæ, plena mansuetudinis et misericordiæ, quæ ad eam pertinent, inveneris, age gratias ei, qui talem mediatricem benignissima miseratione providit, in qua nihil possit esse suspectum. Denique omnibus omnia facta est; sapientibus et insipientibus copiosissima caritate debitricem se fecit. Omnibus misericordiæ sinum aperit, ut de plenitudine ejus accipiant universi, captivus redemtionem, æger curationem, tristis consolationem, peccator veniam, justus gratiam, Angelus lætitiam. Ipsa præterita non discutit merita, sed omnibus sese exorabilem, omnibus clementissimam præbet, omnium denique necessitates amplissimo quodam miseratur affectu. Ipsa est quondam a Deo promissa mulier serpentis antiqui caput virtutis pede contritura; cujus plane calcaneo in multis versutiis insidiatus est, sed sine causa. Sola enim contrivit universam hæreticam pravitatem. Contriti sunt insidiantes, conculcati supplantatores, confutati derogatores, et beatam eam dicunt omnes generationes. Jam si ecclesia lunæ intelligenda videtur vocabulo, habeo mediatricem evidenter expressam. Mulier, inquit, amicta sole, et luna sub pedibus ejus. Amplectamur Maria vestigia, et devotissima supplicatione beatæ illius pedibus provolvamur.

Teneamus eam, nec dimittamus donec benedixerit nobis, potens est enim.

Quæ est ista, quæ processit sicut Sol, et formosa tanquam Jerusalem? Viderunt eam filiæ Sion, et beatam dixerunt, et reginæ laudaverunt eam. Et sicut dies Verni circumdabant eam flores rosarum, et lilia convallium.

Ex publicis monumentis.
Lectio VI.

Præstantissimum Deiparæ auxilium ad religionis hostes profligandos sæpe populus Romanus mirum in modum expertus est: ex quo factum, ut SS. Pontifex Pius V.* post insignem victoriam, intercedente beatissima Virgine, a Christianis de Turcarum tyranno apud Echiadas insulas reportatam in Litaniis Lauretanis eamdem reginam cœlorum inter alia præconia "auxilium Christianorum" appellari constituerit. Sed illud imprimis memorabile est, atque explorati miraculi loco habendum, quod cum Romanus Pontifex Pius VII. impiorum consiliis et armis ex Apostolica Petri sede exturbatus, et arcta custodia, præsertim Savona per annos quinque eoque amplius, fuisset detentus, viis omnibus penitus interclusis ne Dei ecclesiam regere posset, nullo similis persecutionis in priscis annalibus exemplo; inopinatò, et præter omnium expectationem, contigit, ut ingenti plausu et veluti universi orbis manibus Pontificio solio restitueretur. Quod et secundò accidit, dum interùm commoto turbine ab urbe discedens, sacro comitante Cardinalium collegio, Liguriam contendit. Verùm, præsentissimo Dei beneficio, cessante procellâ, quæ grave minabatur excidium, Roman plaudentibus præ novo gaudio populis, reversus est. Anteà tamen,

quod in votis habuerat, et captivitate detentus exequi nequiverat, aureâ coronâ insignem Savona imaginem Deiparæ Virginis sub titulo matris misericordiæ solemni ritu propriisque manibus decoravit. Quam mirabilem rerum vicissitudinem idem Pontifex Maximus Pius VII. totius eventus intimè conscius, cùm intercessione SS. Dei genetricis, cujus potentem opem et ipse impensè imploraverat et ab omnibus Christi fidelibus implorari curaverat, acceptam meritò referret, in ejusdem Virginis Matris honorem sub appellatione Auxilii Christianorum solemne festum indixit

One of the first acts of Pio IX., after his flight from Rome, was, to consult the Church of Rome respecting the propriety of infallibly confirming the immaculate conception of the Virgin Mary.

« PredošláPokračovať »