Obrázky na stránke
PDF

norunt fideles. Si speciem visibilem intendas, aliud est ; si intelligibilem significationem eumdem* potum spiritalem biberunt. Quotquot ergo illo tempore crediderunt vel Abrahæ, vel Isaac, vel Moysi, vel aliis Patriarchis, aliisque prophetis Christum prænuntiantibus, oves erant ut Christum audierunt ; non alienam vocem, sed ipsius audierunt.—(Benedictine ed. Parisiis, 1685.)

Ad Cæsulanum. Epist. 86. Tom. ii. p. 79.

Et ita eâdem nocte fracturus panem, sicut frangitur in sacramento corporis Christi, produxit sermonem usque ad medium noctis.

Liber ad Honoratum, seu Epist. 140. Tom. ii. p. 449.

In quo affectu proficiens, quidquid boni facit, Domino, facit, hoe est, in ejus laudem, cujus gratiam percepit ut faciat; inde est actio gratiarum quæ intimo fidelium mysterio celebratur.

De Correctione Donatistarum liber ad Bonifacium, seu Epist. 185. Tom. ii. p. 663.

Illi autem cum quibus agimus, vel de quibus agimus, non sunt desperandi; adhuc enim sunt in corpore; sed non quærant Spiritum Sanctum nisi in Christi corpore, cujus habent foris sacramentum, sed rem ipsam non tenent intus cujus est illud sacramentum, et ideò judicium manducant et bibunt. Unus enim panis sacramentum est unitatis ; quoniam, sicut Apostolus dicit, “ unus panis, unum corpus multi sumus!”— (Editio ut supra.)

Sacraments are called by the names of the things signified. Aug. ad Bonifacium. Epist. 98. Tom. ii. p. 267.

Nempe sæpe ita loquimur, ut Pasquâ propinquante dicamus, crastinam vel perendinam Domini passionem, cum ille ante tam multos annos passus sit ; nec omninò nisi semel ista passio facta sit. Nempe ipso die dominieo dicimus, hodiè Dominus resurrexit ; cùm ex quo resurrexit tot anni transierint. Cùm nemo tam ineptus sit ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundùm illorum, quibus hæc gesta sunt, similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipse dies qui non est ipse, sed revolutione temporis similis ejus : et dicatur illo die fieri propter sacramenti celebrationem, quod non illo die, sed jam olim factum est ? Nonne semel immolatus est Christus in seipso, et tamen in sacramento non solùm per omnes Paschae solemnitates, se die domini populis immolat, nec utique mentitur, qui, interrogatus, eum responderit immolari. Si enim sacramenta quamdam similitudinem earum rerum, quarum sacramenta sunt, non haberent, omninò sacramenta non essent. Eae hâc autem similitudine plerumque etiam ipsarum rerum nomina accipiunt. Sicut ergò secundum quemdam modum sacramentum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum fidei fides T est. Nihil est autem aliud credere quam fidem habere, ac per hoc cum respondetur parvulus credere, qui fidei nondum habet affectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum, et convertere se ad Deum propter conversionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebrationem pertinet sacramenti. Sicut de ipso baptismo Apostolus, “ consepulti, inquit, sumus Christo per Éî, in mortem.” Non ait sepulturam significavimus ; sed prorsus ait, “ consepulta sumus.” – Sacramentum ergo tantæ rei nonnisi ejusdem rei vocabulo nuncupavit.*—(Editio ut supra.) sicut canitur in Psalmo, qui “ vocavit terram a solis ortu usque ad occasum ;'' cui terræ, id est, cui populo diffuso a solis ortu usque ad occasum, diceret, “ non accipiam de domo tuâ vitulos ; immola Deo sacrificium laudis :'' ipse, per hunc prophetam quod certissimè futurum erat jam velut factum prædicans, ait, “ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in gentibus ; et in omni loco incensum offertur nomini meo, et hostia pura ; quia magnum est nomen meum in gentibus.” (Editio ut supra.)

* Hence as the Israelites did not drink the blood of Christ, meither did the faithful in the days of Augustine.

The Christiam Sacrifice. The sacrifice qf the Nero Testament is “the sacrifice of praise.”

De gratiâ novi Testamenti liber ad Honoratum seu Epist. 140. Tom. ii. p. 439.—(Editio ut supra.)

Nune verò in gratiâ novi Testamenti, “Qui timetis Dominum, laudate eum.” Ipse quippe in alio Psalmo, illa f mutanda prænuntians, quæ tunc in umbrâ futuri offerebantur, ** non accipiam, inquit, de manu tuâ, neque de gregibus tuis hircos.” Et paulò post, ut ostenderet sacrificium novi testamenti, quando illa fuerant cessatura, “immola, inquit, Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua.”—(Editio ut supra.)

• An excellent explanation of the Church of England's baptismal service, + The Jewish sacrifices.

[ocr errors]

We nouo celebrate the memory of the one sacrifice.
Contra Faustum. lib. vi.

Unde pro nobis prius respondemus, sic illa* jam non esse in operibus nostris, ut ea tamen in mysteriis divinarum Scripturarum, ad intelligenda quæ his prænuntiata sunt, amplectamur ; quia et ipsa figuræ nostræ fuerunt, et omnia talia multis et variis modis unum sacrificium cujus nunc memoriam celebramus, significaverunt.—Bened. Edit. tom.viii. (Parisiis, 1837.)

The Church offers to God the sacrifice qf praise.
Contra adversarios legis et proph. lib. i.

Sane de apocryphis iste posuit testimonia, quæ sub nominibus apostolorum Andreæ Joannisque conscripta sunt. Quæ si illorum essent, recepta essent ab ecclesiâ, quæ ab illorum temporibus per episcoporum successiones certissimas usque ad nostra et deinceps tempora perseverat, et immolat Deo in corpore Christi sacrificium laudis, ex quo “Deus Deorum locutus vocavit terram, a solus ortu usque ad occasum.” Hæc quippe ecclesia est Israel secundum Spiritum ; a quo distinguitur ille Israel secundum carnem, qui serviebat in umbris sacrificiorum, quibus significabatur singulare sacrificium quod nunc offert Israel secundum spiritum, cui dictum atque prædictum est “ Audi populus meus, et loquar tibi Israel ; et testificabor tibi :'' et cætera quæ jam commemoravi. De hujus enim domo non aecipit vitulos, neque de gregibus ejus hircos. Iste immolat Deo sacrificium laudis, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedec. - - - - -

Mutavit quippe sacerdotium secundum ordinem Aaron. Unde alius propheta dicit ad eum qui carnaliter est Israel. “ Non est mihi voluntas de vobis, dicit dominus omnipotens, et hostiam non accipiam de manibus vestris.” Ecce quod est secundum ordinem Aaron. Cur autem hoc non accipiat, addit et dicit, “ Quia ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in gentibus, et in omni loco incensum offertur nomini meo, et hostia pura ; quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit dominus Omnipotens.” Ecce quod est secundum ordinem Melchisedec. Incensum enim, quod est Græcè θvμιapa, sicut exponit Joannes in Apocalypsi, orationes sunt sanctorum. Deus quippe ille,

* Sacrificia Testamenti Veteris.

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

The Church in her sacrament offers up herself.
IDe Civitate Dei, lib. x.

Per hoc et sacerdos est ipse* offerens, ipse et oblatio. Cujus rei sacramentum quotidianum esse voluit ecclesiæ sacrificium ; quæ cùm ipsius capitis corpus sit, seipsam per ipsum discit offerre.

De Civitate Dei, liber xi. Hujusf autem præclarissimum atque optimum sacrificium nos ipsi sumus, hoc est, civitas ejus, cujus rei mysterium celebramus oblationibus nostris, quæ fidelibus notæ sunt, sicut in libris præcedentibus disputavimus. (Editio ut supra.)

The following passage may be quoted by Romanists as favourimg transubstantiation, but such cannot be its real meaning. If the majority of the Fathers could have imagined that the doctrine of transubstantiation would have been sanctioned by the Romam Church, they would, doubtless, have expressed themselves with more caution.

In Psalmorum 33. enarratio. “ Et ferebatur in manibus suis. Hoc verò, fratres, quomodo posset fieri in homine, quis intelligat? Quis enim portatur in manibus suis? manibus aliorum potest portari homo, manibus suis nemo ortatur. Quomodo intelligatur in ipso David secundum itteram non invenimus, in Christo autem invenimus. Ferebatur enim Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum, ait, * Hoc est corpus meum,' ferebat enim illud (corpus;) in manibus suis.'' But shortly after, in the same exposition, Augustine says, “Quomodo ferebatur in manibus suis P Quia cum commendaret ipsum corpus suum et sanguinem suum, accepit in manus suas quod morunt fideles, et inse se portabat quodam modo, cum dicebat, hoc est corpus meum.” Augustine's comment is a very foolish one, but it does not imply that Christ carried his real body in his own hand, and that he had two bodies at the same time.

* Christus. + Dei. £* Many manuscripts omit the word ' corpus.'

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

When the following extract appeared, which is favourable to consubstantiation, but most adverse to transubstantiation, the Romanists denied its genuineness: but when a copy was afterwards discovered in the Florentine library, they pretended that after all it was not opposed to transubstantiation.

Chrysostom to the Monk Caesarius. Sicut enim antequam sanctificatur panis, panem nomina

* An impartial perusal of Chrysostom's works leads to the conclusion, that Chrysostom, as well as Cyril of Alexandria, and perhaps others of the Greek fathers held consubstantiation, which is held at the present day by the Greek Church. As Chrysostom was the most eloquent of the 'athers, and indulged in figurative and high flown language, the Romanists quote largely from his writings when they discuss “Transubstantiation.” But his figures generally go too far for them.

« PredošláPokračovať »