Obrázky na stránke
PDF

Pope Adrian admits the fallibility of a Pope. Bellarminus de Rom. Pont. lib. iv. c. 2. (Editio ut supra.)

Secunda opinio est, pontificem etiam ut pontificem posse esse hæreticum et docere hæresim, si absque generali concilio definiat, et de facto accidisse. Hanc opinionem sequitur et tuetur Nilus in suo libro adversus primatum Papæ : eandem sequuti sunt aliquot Parisienses, ut Gerson et Almain in libris de potestate ecclesiæ; necnon Alphonso de Castro, lib. i. c. 2. contra hæreses, et Adrianus VI. Papa in quæstione de confirmatione; qui omnes non in pontifice, sed in ecclesiâ, sive in concilio generali tantùm constituunt infallibilitatem.*

Pope Pius II. as Æneas Sylvius, and before his elevation to the Popedom, maintains that a General Council is abore a Pope.

Comm. Æneæ Sylvii de gestis Basileensis concilii, lib. i. (Basileæ.)

Si mater omnium fidelium est ecclesia, Romanum etiam pontificem in filium habet; alias verò (sicut beatissimus prædicat Augustinus) nunquam habet Deum patrem, qui ecclesiam noluerit recognoscere in matrem. Quod Anacletus intelligens, universalem ecclesiam (ut canonistæ sciunt) matrem suam appellat. Et Calixtus, “ sicut filius, ait, venit facere voluntatem patris, sic et nos implere voluntatem matris nostræ, quæ est ecclesia. Unde apparet tanto superiorem esse ecclesiam Romano Pontifici, quanto est matre inferior filius. Supra etiam diximus, ecclesiam Christi Jesu sponsam fore. Papam verò viearium esse seimus. At, nemo sic vicarium suum instituit, ut ejus sponsum illi subjiciat.”

Pope Pius II.'s Bull of Retractation.

Sacros. Cone. Labbæi et Cossartii, tom. xii. p. 1407. (Lutetiæ, Parisiis, 1672.)

Pii Papæ secundi bulla retractationum omnium dudum * All Roman Catholics agree that a Pope and General Council are

infallible, and that the doctrinal decrees which the Pope issues ex cathedrâ and nrhich are received by the nehole Church are infallible.

per eum in minoribus adhuc agentem pro concilio Basileensi et contra Eugenium pontificem scriptorum.

In minoribus agentes, nondum sacris ordinibus initiati, cùm Basileæ inter eos versaremur, qui se generale concilium facere et universalem ecclesiam representare aiebant, dialogorum quendam libellum ad vos scripsimus, in quo de auctoritate concilii generalis, ac de gestis Basileensium et Eugenii Papæ contradictione ea probavimus, vel damnavimus, quæ probanda vel damnanda censuimus.

Existimavimus bene agere et rectâ incidere viâ, nec mentis nostræ aliud erat objectum, quam publica utilitas et amor veri. Sed quis non errat mortalis. - - - Declinavimus et nos ab utero matris, erravimus in invio et non in viâ, ambulavimus in tenebris et procul a verâ luce reeessimus ; nec nobis tantùm erravimus, alios quoque in præciitium traximus, et cæcis ducatum præbentes cæci, cum illis in foveam recidimus. Quicumque Romanæ ecclesiæ secundùm canonicas sanctiones præficitur ecclesiæ, quamprimum electus est a sacro concilio, supremam a Deo potestatem sine medio consequitur, et per ordinem in omnem diffundit ecclesiam, cujus peccata divino judicio punienda relinquuntur. Si quid Å hanc doctrinam inveneritis aut in dialogis aut in epistolis nostris, . . . respuite atque contemnite ; sequimini quæ nunc dicimus, et seni magis quam juveni credite ; nec privatum hominem pluris facite quam pontificem. Æneam rejicite, Pium recipite.

The celebrated Peter Lombard and many other Romish doctore held that priestly absolution was declarative, and not judicial.

Tractatus de Pœnitentià, p. 28. auct. L. Æ. Delahogue, (Dublinii, 1825.)

Articulus 2. An absolutio in sacramento pœnitentiæ data, verè et propriè peccata remittat ; vel solummodo remissa declaret.

Circa præsentem controversiam triplex est sententia. Prima heterodoxorum, &c.

Secunda est magistri sententiarum (Petri I.ombardi, Parisiensis episcopi, qui floruit sæculo 12) scilicet l. 4, dist. 18. principii instar supponens in poenitentibus requiri contritionem perfectam, ut a sacerdote validè absolvantur, hinc deducit quod sacerdotes peccata dimittunt vel retinent, dum dimissa a Deo vel retenta fuisse, judicant. Idem sensere S. Bonaventura, Gabriel, Major, Alensis, aliique nec pauci nec infimi nominis theologi. Inde duplex emergit dubium. 1°. An Petri Lombardi sententia ab eâ quam tenent heterodoxi sit diversa. Et 2o. an satis ab istâ differat ut anathemati Tridentino subtrahi ossit. P. Quod ad primum dubium spectat, immeritò prorsus novatores hâc scholasticorum opinione gloriantur, quasi eadem cum suâ foret. Nam isti cum Petro Lombardo docent pœnitentiam veram esse novæ legis sacramentum, eujus minister non solùm agat partes meri divinæ clementiæ præconis, sed etiam judicis,* qui auditâ confessione juridicè declaret peccata esse dimissa. 2. Agnoscunt contritionem quantumcumque perfectam, non delere peccata nisi in ordine ad claves ecclesiæ traditas; et 8. absolutionem producere secundam gratiam, seu augmentum gratiæ sanctificantis. . . . . . . . Fatendum tamen hanc opinionem, licet a novatorum errore insigniter discrepet, haud satis cum concilio Tridentino congruere, qua parte contendit absolutionem non remittere culpam, sed remissam declarare. Hinc nune plerique theQlogi eam ut temerariam immo et erroneam rejiciunt, cum Vasquezio de pœnitentiâ quæs. 84. Cum Suaresio, disp. 19. sect. 2. Cum Estio in 4. dist. 18. 8. Et hanc partem amplexa est sacra facultas Parisiensis, cum, anno 1638, censurâ notavit opus sub nomine Claudii Seguenot.

The decree qf the Council qf Trent on absolution.

Sacros. et CEcum. Conc. Trid. can. et decreta. (Paris. 1823.) Sessio xiv. IDe Poenitentiâ. Can. 9.

Si quis dixerit absolutionem saeramentalem sacerdotis non esse aetum judicialem, sed nudum ministerium pronuntiandi et declarandi remissa esse peccata confitenti, modò tantùm credat se esse absolutum, aut sacerdos non seriò,

* Theirs is not the sense in which the term judicial is used by the Council of Trent.

sed joco absolvat; aut dixerit non requiri confessionein pœnitentis, ut sacerdos eum absolvere possit, anathema sit.

C. iv. De Poenitentiâ.

. . . . Illam verò contritionem imperfectam, quæ attritio dicitur, quoniam vel ex turpitudinis peccati consideratione, vel ex gehennæ et poenarum metu communiter concipitur, si voluntatem peccandi excludat cum spe veniæ, declarat non solùm non facere hominem hypoeritam et magis peccatorem, verùm etiam donum Dei esse, et Spiritus Sancti impulsum, non tantùm moventis, quo pœnitens adjustus, viam sibi ad justitiam parat.

A great many of the Romish doetors, before and after the Council of Trent, maintained that servile fear with the sacrament of Penance, without any love of God, was sufficient for the reconciliation of the sinner to God.

Tractatus de Pœnitentia, autore L. Æ. Delahogue, p. 100, (Dublinii, 1825.) Propositio. In sacramento, pœnitentiæ ad reconciliationem peeeatoris, non sufficit attritio ex solo Gehennæ metu concepta, sed alij; requiritur amor. n antecessum duo notanda sunt, &c.

Benedictus XIV (de Syn. Diaee. l. 7. c. 13) “ Quamvis, inquit, ante concilium Tridentinum communiter theologi docuerint, ad Dei gratiam in sacramento pœnitentiæ obtinendam, satis esse contritionem imperfeetam quam jam tum attritionem nuncupabant; attritionis tamen nomine nunquam dolorem intellexerunt de peeeatis aliunde excitatum quam ex motivo charitatis, seu omnino sejunctum ab aliquo saltem remisso, tenùi, debili, seu initiali amore Dei benevolo, sicuti testatur Morinùs de pœnitentiâ.”

“ Omnium primi, Franeiseus Victoria et Dominieus Soto, ambo ex ordine Dominicanorum, docuerunt ad peceatorum remissionem virtute clarium assequendam, satis esse attritionem serrilem, seu eoneeptam ex solo metu gehennæ, modo tamen hæc a penitente bonâ fide eredatur contritio, ad quam cæteroquin elieiendam pro viribus eonari debere affirmarunt. At Melchior Canus Victoriæ et Soto sententiam secutus,

eam prætereà extendit ad attritionem mere servilem, sic cognitam, hoc est, quæ a pœnitente non existimatur vera contritio.'' . . . “ Melchioris Cani sententia vix nata scholas* omnes pervasit, et tanto plausu excepta est, ut plurimos ac magni nominis statim invenerit patronos, et præsertim Franciscum Suarez et Gabrielem Vasquez, quos innumeri secuti sunt theologi. Verùm qui inter istos doctiores et sapientiores habentur, pavidi quodam modo et meticulosi, ac magnâ cum cautelâ illi recenti opinioni subscripserunt - . Sed quod isti tantâ adhibitâ circumspectione affirmarunt, posteriores doctores, ob auctum sibi consentium numerum audaciores facti, non solùm absque ullâ dubitatione et limitatione asseruerunt, sed contrariam sententiam earpere et censura afficere non dubitarunt, tanquam omnino improbabilem, periculosam, atque implicitè et virtualiter quodam modo a Tridentino proscriptam.

Dr. Delahogue seems to intimate that some Romish confessors still hold this dreadful heresy, which blots out the first and great commandment ; for after suceessfully refuting it, he concludes by observing, p. 107, “ Quæcumque esse possent in aliquo confessario præjudicia in gratiam adversæ sententiæ, negare nequeunt, nostris, probationibus illam maximè incertam fieri : unde eum ab Innocente XI. proscripta fuerit hæc propositio * Non est illicitum in Sacramentis conferendis sequi opinionem probabiliorem de valore Sacramenti, relictâ tutiore, meritò declaravit Clerus Gallicanus in comitiis jam citatis anno 1700, graviter peceaturum Sacramenti pœnitentiæ administrum, vel eo solo quod, certis incerta præponendo, pœnitentem absolveret, quem aliquo Dei amore informatum non erederet.'**f

There is a great difference of opinion among those

* We must bear in mind that is Benedict XIV.'s statement.

+ Up to the present day the Church of Rome has not condemned this dreadfuldoctrine. Dr. Delahogue, and we may, therefore, presume the College of Maynooth, reject it. A meeting of the French clergy in 1700 declared it to be uncertain, and condemmed the confessors who acted upon it. But the Church of Rome meither expressly condemned it in the Council of Trent nor has she done so since. And we must not forget that in 1718, the bull Unigenitus condemned several beautiful propositions, 49, 50, 51, &c. which insisted upon the love of God as the necessary accompaniiment of a justifying faith.

« PredošláPokračovať »