Obrázky na stránke
PDF
ePub

Christ is both bread and wine.

Lib ii. Comm. in Zachariam, c. x. Tom. v. p. 577. Mariani Victorii Reatini, Episcopi Amerini. (Parisiis, 1602.) Nisi granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum permanet: sin autem moriatur, majores fructus effert. De hoc tritico efficitur ille panis, qui de cœlo descendit, et qui confirmat cor hominis. Hunc panem comedunt, qui in Christo robusti sunt, et ad quos Joannes evangelista loquitur, scribo vobis, juvenes, quia sermo Dei in nobis manet, et fortis estis, et vicistis malignum. Qui frumentum est electorum sive juvenum, ipse est et vinum quod lætificat cor hominis, et bibitur ab his virginibus, quæ sunt sanctæ et corpore et spiritu: ut inebriatæ atque gaudentes sequantur ecclesiam, et dicatur de eis, adducentur regi virgines post eam, proximæ ejus afferentur tibi, afferentur in lætitiâ et exultatione. Quomodo enim lætitiam non habebunt, quæ inebriata poculo salvatoris generantur in virgines et audent dicere. "Introducite me in cellulam vini, comfortate me in unguentis." Vinum hoc boni odoris est, unde in eodem carmine dicitur, Potabis me de vino unguentari, de rivis malogranatorum tuorum. Hoc vino inebriati sunt, qui sequuntur Agnum Dei quocumque vadit vestiti candidis vestibus: quia se cum mulieribus non coinquinaverunt: virgines enim per

manserunt.

Christ is eaten in the Scriptures.

Lib. iii. Comm. in Osea, c. xiii.

Quibus idem Apostolus loquitur: "jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis, atque utinam regnetis, ut et nos regnemus vobiscum." Comederunt enim in Sanctis Scripturis panem qui de cœlo descendit, et cum David dixerunt, "Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.” -(Editio ut supra.)

Jerome calls the Lord's Supper a mystery and a festival. Lib. xii. Comm. in Ezechielem, c. xli.

Salvator quoque generis humani paschæ fecit in cœnaculo, et magno latoque cænaculo atque omni sorde purgato stratoque, et ad spirituale convivium preparato: ubi mysterium corporis et sanguinis suis tradidit discipulis, et æternum

nobis agni immaculati reliquit festivitatem.*-(Editio ut supra.)

According to Jerome the sacrament of the Lord's Supper is unclean to the unrighteous, and is a creature.

Lib. i. in Epis. ad Titum, c. ii.

Omnia munda mundis, his videlicet qui in Christo credunt, et sciunt omnem creaturam bonam esse, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Coinquinatus autem et infidelibus nihil mundum, quia polluta est eorum et mens et conscientia: proptereà etiam quæ munda sunt per naturam, eis immunda fiunt. Non quod vel mundum sit aliquid, vel immundum; sed pro qualitate vescentium et mundum mundis, et immundum contaminatis fiat: Alioquin infideles quosque atque pollutos etiam panis benedictionis et calix Dominicus non juvat, quia "qui indignè comederit de pane illo et de calice biberit, judicium sibi manducat et bibit." Adventu Christi purgata sunt omnia. Quæ ille mundavit, nos communicare non possumus. Sed considerandum est ne ista tractantes, occasionem illi hæresi demus, quæ juxta Apocalypsin et ipsum quoque Apostolum Paulum scribentem ad Corinthios putat de Idolothytis esse vescendum, quia omnia munda sunt mundis. Nunc enim Apostolo non fuit propositum de his quæ immolantur dæmonibus disputare: sed adversus Judæos, qui secundum legis abolitæ disciplinam, quædam munda, quædam arbitrabantur immunda. "Non enim (inquit) possumus mensæ domini participare et mensæ dæmoniorum, nec volemus simul bibere calicem domini et calicem dæmoniorum." In nobis itaque est comedere vel munda vel immunda. Si enim mundi sumus, munda nobis est creatura; si autem immundi et infideles, fiunt nobis universa communia, sive per inhabitantem in cordibus nostris hæresim, sive per conscientiam delictorum.-(Editio ut supra.)

* This is very different from the language of the Church of Rome who calls it a propitiatory sacrifice for sin.

+ Make common.

The evident meaning of Jerome is, that the bread and wine are creatures, and that like all other creatures, they are clean or unclean, according to the character of those who partake of them.

Judas partook of the sacrament with the other Apostles. Hieronymi adversus Jovianum, Lib. ii. Tom. ii. p. 111.. Mariani Victorii Reatini, Episcopi Amerini. (Parisiis, 1602.) Una est in mysteriis sanctificatio, domini et servi, nobilis et ignobilis, regis et militis, quanquam pro accipientium meritis diversum fiat quod unum est. Qui enim indignè manducaverit et biberit, reus erit violati corporis et Sanguinis Christi. Numquid quia et Judas de eodem calice bibit, de quo et cæteri Apostoli, unius cum reliquis erit meriti?

The Christian sacrifice.

Lib. xviii. Comm. in Esaiam, c. lxvi. Tom. iv. p. 485. Misericordiam volo et non sacrificium: scientiam magis Dei quam holocaustum. Et per Malachiam, "omnia quæ oderam faciebatis, operientes lacrymis altare meum: numquid dignum est ut respiciam ad sacrificium vestrum et suscipiam placabile quid de manibus vestris ?" Audiant Judæi quod Deus non quærat sacrificia, sed offerentium animum.— (Editio ut supra.)

Ibidem, p. 498.

Quomodo solebant filii Israel, dum eorum staret religio et templi ceremoniæ servarentur, offerre victimas cum psalmis in domo domini; sive, ut habetur in Hebræo et omnes voce consonâ transtulerunt, in vase mundo: quod et usque hodie offerunt in domo Dei, quæ est ecclesia, filii Israel qui mente conspiciunt Deum, hostias spirituales cum fructibus atque virtutibus animæ suæ in vasis mundis, hoc est, in sanctis corporibus. (Editio ut supra.)

God seeks a spiritual sacrifice.

Lib. xv. Comm. in Esaiam, c. lvi.

Differentiam hostiarum et holocaustorum in Levitico plenius diximus. Holocausta sunt, quæ super altare integra concremantur. Victimæ et hostiæ, quarum pars offertur altari, pars sacerdotibus traditur. Non est credendum quod alienigenarum et eunuchorum hostiæ ritu Judaico requirantur. Sed hoc scire debemus, quod holocausta eunuchi offerunt, qui totos se consecrant Deo. Victimas autem alienigenæ, qui ad tempus vacant orationi, de quibus loquitur Deus, "hostia laudis glorificabit me." Et in eodem loco, "Im

mola Deo sacrificium laudis." De his victimis et holocaustis per Osee dominus loquitur: "Misericordiam volo et non sacrificium; scientiam Dei magis quam holocausta, quæ offeruntur super altare Domini;" Quod Joannes in Apocalypsi in cœlo se vidisse testatur, sub quo erant animæ martyrum. Ex quo unus de Seraphim carbonem forcipe comprehensum ad Esaiæ detulit labia purganda. Hoc est altare et hoc tabernaculum, ad cujus similitudinem omnia in Exodo facta referuntur, in quibus oblatæ sunt victimæ spirituales Deo. Alioquin de corporalibus hostiis et holocaustis. supra idem testatur Deus: "ut quid mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus. Plenus sum holocaustomate arietum, et adipe agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Domus enim mea, domus orationis vocabitur cunctis gentibus." Non uni genti Judeæ, nec uno Hierosolymæ urbis loco, sed in toto orbe terrarum ; nequaquam taurorum, et hircorum, et arietum, sed orationis. Mariani Victorii Reatini, Episcopi Amerini. (Parisiis, 1602.) Comm. in Esaiam, c. xx. Tom. iv. p. 175

Postquam cognoverint Ægypti dominum, coleut eum in hostiis spiritualibus et muneribus: et vota vovebunt Domino et solvent, et dicent cum David, "Sacrificium Deo spiritus contribulatus; et elevatio manum mearum sacrificium vespertinum. (Editio ut supra.)

The salvation of believers and the conversion of sinners are the sacrifices which God delights in.

Lib. ii. Comm. in Osee, c. vii.

Neque enim in sacrificiis delector et victimis, et holocaustorum multitudine. Victimæ meæ et holocaustæ, salus credentium et conversio peccatorum est.-(Editio ut supra.)

Jerome shews that a pure offering was about to be offered up in every place, viz., the prayers of saints, and that spiritual victims were about to succeed to carnal victims. The Romanists say that this pure offering is the offering* up of Christ in the mass.

Comm. in Malachiam, c. ii. Tom. v. p. 624. Regula Scripturarum est, ubi manifestissima prophetia de The pure offering was in the Eucharist, viz. an offering of prayer and thanksgiving.

futuris texitur, pro incertâ allegoriâ non extenuare quæ scripta sunt. Ergo propriè nunc ad Sacerdotes Judæorum sermo fit Domini, qui offerunt cæcum et claudum languidum ad immolandum: ut sciant carnalibus victimis spirituales victimas successuras. Et nequaquam taurorum hircorumque sanguinem sed thymiama, hoc est, sanctorum orationes domino offerendas, et non in unâ orbis provinciâ Judeâ, nec unâ Judeæ urbe Jerusalem, sed in omni loco offerri oblationem nequaquam immundam, ut a populo Israel, sed mundam ut in ceremoniis Christianorum; ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen Domini in gentibus, dicente Salvatore, "Pater, manifestavi nomen tuum hominibus. Cùmque, inquit, nomen meum magnum in gentibus sit futurum, vos, O principes Judæorum, polluistis illud, atque polluitis.-(Editio ut supra.)

The sacrifices which God prizes above all other, are obedience and a contrite spirit.

Lib. xii. Comm. in Esaiam, c. xliv. Tom. iv. p. 314. Non exigi a te oblationes, nec thura quæsivi. Non calamum, neque incensum, et diversi pigmenta generis, quorum fumo inebriares me atque satiares. Sed obedientiam, quæ est supra sacrificium, et sacrificium de quo in psalmis David dicit "Sacrificium Deo Spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non despiciet. Illa volui, illa quæsivi.”

Tom. iv. p. 1025.

The saints immolate their souls to the Lord. Lib. xii. Comm. in Ezekielem, c. xi. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus, et eorum victima, qui continentiâ et corporis sanctitate, animas suas immolant Domino.

A passage quoted by Romanists.

Lib. i. Comm. in Epist. ad Ephesiæ.

Dupliciter verò sanguis Christi et caro intelligitur. Spiritualis illa atque divina, de quâ ipse dixit," Caro mea verè est cibus, et sanguis meus verè est potus: et nisi munducaveritis carnem meam et sanguinem meum biberitis, non habebitis vitam æternam. Vel caro et sanguis, quæ crucifixa est, et qui militis effusus est lanceâ. Juxta hanc divisionem et in Sanctis ejus diversitas sanguinis et carnis accipitur ut

« PredošláPokračovať »