Obrázky na stránke
PDF
ePub

hæreticum non nego ? Erravit de resurrectione corporis, erravit de animarum statu, de diaboli pænitentiâ, et, quod his majus est, filium Dei et Spiritum Sanctum in Commentariis Esaiæ, Seraphim esse testatus est. Si errasse non dicerem eum, et hæc quotidie non anathematizarem, essem erroris illius socius. Neque enim ita debemus bona ejus recipere, ut mala quoque suscipere cogamur. At idem et Scripturas in multis bene interpretatus est, et prophetarum obscura disseruit, et tum novi, quam veteris testamenti revelavit.

Jerome's opinion of the compositions of certain of the

Fathers. Hieronymus ad Paulinum de institutione Monachi. Tom. i. p. 123.-(Editio ut supra.)

Tertullianus creber est in sententiis, sed difficilis in loquendo. Beatus Cyprianus, instar fontis purissimi, dulcis incedit et placidus ; et cum totus sit in exercitatione virtutum occupatus persecutionum angustiis, de divinis scripturis nequaquam disseruit. Inclyto Victorinus martyrio coronatus, quod intelligit, eloqui non potest. Lactantius, quasi quidam fluvius eloquentiæ Tullianæ : utinam tam nostra confirmare potuisset, quàm facilè aliena destruxit. Arnobius inæqualis et nimius est, et absque operis sui partitione confusus. Sanctus Hilarius Gallicano cothurno attol. litur, et cum Græciæ floribus adornetur, longis interdum periodis involvitur, et a lectione simpliciorum fratrum procul est.

Jerome's authority was very lightly esteemed by many of

his contemporaries.

In secundum librum. Commentariorum Hieronymi in Osee. c. v. ad Pammachium, proæmium. Tom. v. p. 3.--(Editio et supra.)

Alii enim quasi parva contemnunt, et quidquid dixerimus contrectare despiciunt. Alii odio nominis nostri, non res sed personas considerant; magisque aliorum silentium quam nostrum studium probant. Sunt qui audacter nos facere asserant, quod arripuimus opus, quod nullus ante nos Latinorum tentare ausus est.

Tertullian was a Montanist. Hieronymus, catalogus scriptorum ecclesiasticorum Tertullianus presbyter, &c.

Hic cùm usque ad mediam ætatem presbyter ecclesiæ permansisset, invidiâ et contumeliâ clericorum Romanæ ecclesiæ ad Montani dogma delapsus, in multis libris nova prophetiæ meminit : Specialiter autem adversus ecclesiam texuit volumine de pudicitiâ, de persecutione, de jejuniis, de monogamiâ, de ecstasi libros sex, et septimum quem adversus Apollonium composuit. Ferturque vixisse usque ad decrepitam ætatem, et multa, quæ non extant, opuscula condidisse.

Augustine censures Jerome's interpretation of the Galatians.

Augustinus Hieronymo. Epist. 87.

Hieronymi oper. Tom. ii. p. 517. Mariani Victorii, episcopi Reatini. (Parisiis, 1602.) In expositione quoque epistolæ Pauli apostoli ad Galatas, invenimus aliquid, quod nos multum moveat. Si enim ad Scripturas sanctas admissa fuerint officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis ? Quæ tandem de Scripturis illis sententia proferetur, cujus pondere contentiosæ falsitatis subruatur improbitas ? Statim enim ut tu protuleris, si aliter sapit, qui contra nititur, dicet illud, quod prolatum erit, honesto aliquo officio scriptorem fuisse mentitum. Ubi enim hoc non poterit, si poterit in ea narratione, quâ exorsus apostolus ait; quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior, credi affirmarique mentitus eo loco ubi dixit de Petro et Barnaba, “ cum viderem, quia non rectè ingrediebantur ad veritatem evangelii ?" Si enim rectè ingrediebantur illi, iste mentitus est. Si autem ibi mentitus est, ubi verum dixit ?

Quare arripe, obsecro te, ingenuam et verè Christianam cum caritate severitatem ad illud opus corrigendum atque emendandum, et nalivwdav, ut dicitur, cane.

Jerome excuses himself by the examples of others. Hieronymus Augustino. Tom.ii. p. 525.-(Edit. ut suprà.)

Epistola 89. Hanc autem explanationem, quam primus Origenes in decimo Stromateon libro, ubi epistola Pauli ad Galatas

interpretatur, et cæteri deinceps interpretes sunt secuti, illâ vel maximé causâ subintroducunt, ut Porphyrio respondeant blasphemanti, qui Pauli arguit procacitatem, quod principem Apostolorum Petrum ausus est reprehendere et arguere in faciem, de ratione constringere, quòd malè fecerit, id est, in errore fuerit, in quo fuit ipse, qui alium arguit delinquentem. Quid dicam de Joanne ? Qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit Ecclesiam, et propriè, super hoc capitulo latissimum exaravit librum ? In quo Origenes et veterum sententia est secutus. Si igitur me reprehendis errantem, patere me, quæso, errare cum talibus, et cùm me erroris * mei multos socios habere perspexeris, tu veritatis tuæ saltem unum adstipulatorem perferre debebis.

Dr. Delahogue, professor qf Maynooth College, reminds the students that the Fathers are fallible.

Delahogue, tractatus de Ecclesiâ Christi. Editio tertia 1829, Rich. Coyne.

Ut aliquis hoc venerando Patrum nomine appelletur non requiritur primo, ut in nullis erraverit, cum in illorum agmine honorificum teneat locum S. Justinus, qui piorum defunctorum felicitatem usque ad ultimi judicii diem differendum esse censuit ; St. Irenæus qui millenariorum errori patrocinatus est ; St. Cyprianus qui credidit iterandum esse baptismum ab hereticis collatum ; imò inter Patres constanter recensiti fuêre Origenes et Tertullianus, qui in tam multis erraverunt.

Cardinal Bellarmine furnishes us with two remarkable instances of the differences qf interpretation qf Holy Writ òy the Fathers. Bellarminus (Ingolstadii.) Tom. i. c. 4. de Purgatorio.

“Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum,'' &c.

Quinque sunt difficultates hujus loci. Prima, quid intelligatur per ædificantes, Secunda, quid intelligatur per aurum,• argentum, lapides preciosos, ligna, fœnum, et stipula. Tertia, quid intelligatur per diem Domini. Quarta, quid intelligatur per ignem, de quo dicitur, qui in die Domini uniuscujusque opus probabit. Quinta, quid intelligatur per

* The note to the Douay version of the Scriptures agrees with Augus

tine, and throws overboard, Origen, the ancients, John of Constantinople, and Jerome.

ignem, de quo dicitur, ipse autem salvus erit, sic tamen quası per ignem. His explicatis sententia erit perspicua.

Prima igitur difficultas est, qui sunt architecti qui superedificant. B. Augustinus libro de fide et operibus, c. 16. et in Enchiridion, c. 68, et alibi, censet omnes Christianos dici hic ab apostolo architectos, et omnes superædificare super fidei fundamentum vel opera bona vel mala. Idem mihi docere videntur Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, et Ecumenius in hunc locum. Alii permulti docent, architectos hic ab apostolo non vocari nisi doctores et prædicatores evangelii. Idem insinuat Hieronymus lib. 2. in Jovinianum. Idem recipiunt B. Anselmus et B. Thomas in hunc locum, etiamsi priorem sententiam non rejiciunt. Idem multi recentiores, ut Dionysius Carthusianus, Lyranus, Cajetanus, et alii in hunc locum.

Altera difficultas est paulo gravior; sunt enim sex sententiæ. Quidam nomine fundamenti intelligunt fidem veram, sed informem. Nomine auri, argenti, lapidum pretiosorum, opera bona. Nomine ligni, fæni, stipulæ, peccata mortalia. Ita Chrysostomus in hunc locum, quem sequitur Theophy. lactus. Secunda sententia est nomine fundamenti intelligi Christum, sive fidei prædicationem ; nomine auri, argenti, et lapidum pretiosorum intelligi hæretica dogmata, ita videtur docere commentarius Ambrosii, ita etiam Hieronymus. Tertia sententia nomine fundamenti intelligit fidem vivam : nomine auri, argenti, et lapidum pretiosorum intelligit Catholicas expositiones : nomine ligni, fæni, et stipulæ intelligi opera supererogationis, &c. Ita B. Augustinus lib. de fide et operibus, c. 16. Quarta sententia eorum est, qui exponent per aurum, argentum, &c. opera bona, per stipulam, fænum, &c. peccata venalia. Ita B. Gregorius, lib. 4. dialogorum c. 39 et alii. Quinta est, eorum qui intelligunt per aurum, argentum, &c. bonos auditores; per stipulas malos auditores. Ita Theodoretus et Ecumenius, ut refellitur recté a Chrysostomo. Sexta sententia, quam omnibus anteponimus, est, ut nomine fundamenti intelligatur Christus, & primis prædicatoribus annunciatus. Nomine verò auri, &c. doctrina utilis aliorum prædicatorum, qui eos docent, qui jam fidem receperunt. Nomine autem ligni, fæni, &c. intelligatur doctrina, non quidem hæretica, vel mala, sed tamen curiosa, &c. eorum prædicatorum, qui ad Catholicum populum Catholicè, concionantur, sed absque eo fructu et utilitate, quam Deus requirit.

Tertia difficultas est, de die Domini. Aliqui intelligunt

nomine diei præsentem vitam, sive tempus tribulationis. Ita B. Augustinus libro de fide et operibus, c. 16. et Gregorius, lib. 4. dial. c. 89 . . . . omnes tamen veteres videntur accepisse per illam diem, diem ultimi judicii, ut Theodoretus, Theophylactus, Anselmus, et alii. Quarta difficultas est, quis sit ignis, qui in die Domini uniuscujusque opus probabit. Aliqui intelligunt tribulationes hujus vitæ, ut Augustinus et Gregorius, locis notatis, sed hoc jam rejecimus : aliqui intelligunt ignem æternum, verùm id non esse potest, nam ille ignis, non examinàbit ædificium ex auro et argento - - - - - Alii intelligunt de pœnis purgatorii, sed neque id recté dici potest. Primò, quia ignis purgatorii, non probat opera eorum qui ædificant aurum et argentum. At iste ignis de quo loquimur uniuscujusque opus quale sit probabit. Secundò, apostolus apertè distinguit inter opera et operantes, et de isto igne dicit, quod comburet opera, non operantes : ait enim, si cujus opus arserit: at ignis purgatorii, qui verus et realis est ignis, non potest opera comburere, quæ sunt actiones transeuntes et jam transierint. Denique sequeretur omnes homines etiam sanctissimos transire per ignem, nam per hunc ignem, de quo loquimur, omnes transeunt. At omnes transire per ignem purgatorii et salvari per ignem, est aperté falsum: nam apostolus hic aperté dicit solùm eos, qui aedificant ligna et fænum, salvandos quasi per ignem : ecclesia quoque perpetuò sensit sanctos martyres et infantes post baptismum morientes, mox in cœlum recipi sine ullo transitu per ignem, ut concilium Florentinum docet Sess. ult. Superest igitur, ut dicamus hic apostolum loqui de igne severi et justijudicii Dei, qui non est ignis purgans, vel affligens, sed probans et examinans. Ita exponit Ambros. in Psalm. 188. Item Sedulius. Quinta et ultima difficultas est, quid per ignem intelligatur, cum ait, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Aliqui intelligunt tribulationes hujus vitæ; at hoc non potest convenienter dici, quia tunc etiam qui ædificavit aurum et argentum salvaretur quasi per ignem. Quo circa B. Augustinus et Gregorius, qui sunt auctores hujus sententiæ, cùm in eâ non acquiescerent, etiam aliam posuerunt, de quâ infra dicemus. Alii intelligunt ignem æternum ut Chrysostomus et Theophylactus, sed hoc jam refutavimus.*

* we see that Bellarmine does nothesitate to differ from the Fathers.

« PredošláPokračovať »