Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quanquam Mercator id sibi videtur persuasisse, in hac responsione dissimulanter agere Julianum, ut memo ratos sex Augustini libros ignorare se fingat (Infra, Append. parte 2).

Hac ergo posteriori responsione Julianus octo libros uni Augustini libro, quem nec totum insectabatur (Infra, Operis imperf. lib. 2, cap. 127, et lib. 3 cap. 143), opposuit, vagabunda loquacitate non copiosus, sea odiosus eis qui rebus inhærentes superflua verba contemnunt (Ibid., lib. 3, cap. 20). Sex primos ex istis octo libris in Augustiniana refutatione reperies: in quibus Catholicos vix unquam aliter nominat, quam Traducianos ac Manichæos; maxime vero sanctum Antistitem his ubique vexat conviciis, quem illic quoque tractatorem Pœnum (Ibid., lib. 1, cap. 7), hominem omnium amentissimum (Ibid., lib. 2, cap. 28) et bardissimum (Ibid., lib. 3, cap. 145) vocitat; sicut et Alypium vernulam peccatorum ejus (Ibid., lib. 1, cap. 7). Sed hæreticorum contumeliæ fidei defensoribus laudi vertuntur. Dicavit hanc alteram responsionem suam Floro cuidam, inter Pelagianæ factionis episcopos celebri, et cujus etiam narratur insignis impostura, ob quam sub Leonis pontificatu ex Italia pulsus fuit (Prosper, de Promiss. et Præd. parte 4, cap. 6).

Quanquam videatur hæc secunda Juliani responsio anno, ut ante dicebamus, quadringentesimo vigesimo primo, vel non multo post composita; nondum tamen in manus venerat Augustini, neque cum librum de Correptione et Gratia scripsit (Confer. lib. de Correptione et Gratia, cap. 11, cum lib. 4 Operis imperf. cap. 84), neque cum Retractationum secundum absolvit, quo nimirum in libro, capite sexagesimo septimo, testatur haud scire an in posterum aliam ullam commentationem esset aggressurus: quin etiam tertium jam Retractationum librum moliebatur, cum illam necdum viderat. Verum Alypius sub id temporis tertio Romam profectus, eam sua diligentia transcriptam ei deferendam curavit (Epist. 224). Primum quidem nonnisi quinque priores libros, ne opportunitatem amitteret, ad illum misit; pollicens alios tres, ubi primum exscripti forent, secuturos; rogansque interim ne refutationem aggredi procrastinaretur. Tunc vero temporis Augustinus revocandis ad examen epistolis ac sermonibus suis operam dabat, eamque censuram ducebat gravioris necessitatis, quam ut omittenda videretur. Ad hæc, ineptiæ tam absurdæ in hac nova Juliani responsione occurrebant, ut pigeret puderetque sanctum Doctorem ad eas respondere. Verumtamen ne imperitioribus, a quibus forte lecta esset Juliani responsio, non autem illius deprehensa infirmitas, deesse videretur, confutationem hanc suscipere coactus fuit. Porro eum in modum Juliano respondet, ut primo hæretici illius verba exhibeat, tum ad ea responsionem suam, servato eodem numero seu distinctione librorum ita singuli sex hujus operis libri singulos sex libros Juliani, ex octo videlicet ad Florum scriptis primos, cum Augustini ad loca singula responsis ob oculos ponunt.

Huic operi ad extremum usque vitæ spiritum incubuit Augustinus, cui etiam a Vandalis intra Hipponis mœnia circumseptus institisse dicitur a Prospero, in Chronico, ad annum quadringentesimum trigesimum. Augustinus, ait, episcopus per omnia excellentissimus moritur quinto kalendas septembris, libris Juliani inter impetus obsidentium Vandalorum in ipso dierum suorum fine respondens, et gloriose in defensione christianæ gratiæ perseverans. Sed idem opus morte occupatus imperfectum relinquere coactus est, quemadmodum Indicis sui capite quarto tradit Possidius in hæc verba : Contra secundam Juliani responsionem imperfectum Opus. Vignierius tamen perfectum id nuncupat, seque teste asserit vocem imperfectum in variis Possidii manuscriptis non inveniri. Hanc autem nos in omnibus, quotquot inspeximus, exemplaribus reperimus. Addit ille, ut opinionem suam tueatur, sexto libro post Juliani verba clausulam apponi, Explicit liber Juliani. Atqui eamdem libro primo appositam a librariis, ibique in Marianensi manuscripto codice nobis visam, suo loco admonemus. Quam huc præterea conjecturam suam injicit Vignierius, Augustinum fortasse libro suo sexto septimnum etiam et octavum Juliani compendio retulisse, superfluum est in ea immorari; cum sextus iste liber nec sit cæteris longior, nec aliquid præ se ferat, quod operis absoluti argumentum esse valeat. Itaque ubi dicit Mercator, Augustinum octo posteriores Juliani libros singulis responsionibus suis ad singula capitula subjectis evertisse (Infra, Append. parte 2); haud aliud indicat, quam illius postremum opus libros octo continens ea ratione esse ab Augustino eversum, ut singulæ responsiones singulis capitulis librorum qui refutantur, subjectæ sint. Quo nimirum loco ad ipsa præfationis Augustinianæ verba Mercator alludit. Utut est, cum antea duo tantum priores libri haberentur, a Claudio Menardo, Andium proprætore, ex Gallicano codice manuscripto publicati, non injuria contendit Vignierius, postquam reliquos ipse quatuor libros ex Clarævallensi exemplari supplevit, esse jam perfectum hoc opus, quia revera ultra eos sex libros in hoc opere non perrexit Augustinus.

Agatho pontifex Romanus ex libro hujus operis quinto varios in epistola ad Imperatores adducit locos, qui apud sextam synodum, act. 10, ad latinum ejusdem operis codicem in Constantinopolitana bibliotheca tunc asservatum exacti atque examinati sunt (Vide Noris, append. ad Historiam Pelag. pag. 174). Citatur idem opus a Maximo Aquileiensi in Lateranensi synodo, anno sexcentesimo quadragesimo nono celebrata. Ex iisdem libris testimonia protulerat Prosper in libro Sententiarum, et Beda super Paulum, non modo ille vulgatus, quem Florum esse constat; sed verus etiam et hactenus ineditus, quem in membranis habemus. Lupus quoque Ferrariensis et Servatus Lupus eos libros laudant in suis opusculis.

Librorum autem argumenta hæc sunt. In primo, refellitur Juliani liber ad Florum primus. Calummæ quas ille ibi Augustino fideique catholicæ peccatum orizinale confitenti, ex triplici præsertim capite instrucbat,

1047

ADMONITIO IN OPUS IMPERFECTUM CONTRA SECUNDAM JULIANI RESPONSIONEM. 1048 revincuntur. Propugnantur tentata ab eodem loca ex primis partibus libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia et ex libro primo contra Duas Epistolas Pelagianorum. Scripturarum etiam pro gratia quædam, quas secunJum Pelagianum dogma exponebat, auctoritates vindicantur.

In secundo, excutitur liber Juliani secundus, de his agens verbis Apostoli ad Romanos, capite quinto, Per anum hominem peccatum in hunc mundum intravit, etc., ostenditurque Julianum, repudiato catholico sensu (secundum quem Augustinus, libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia, capite vigesimo septimo, ea verba de Adæ peccato generatione in omnes ipsius posteros transmisso exposuit), frustra laborare ut secundum Pelagianam hæresim de exemplo peccati, non in omnes posteros, sed in peccantes tantummodo imitatione transeuntis intelligantnr.

In tertio, monstratur Julianum Scripturarum testimoniis, Deuteronomii scilicet capite vigesimo quarto, et libri Regum quarti capite decimo quarto, et Ezechielis capite decimo octavo, perverse abuti, ut suadere conetur, peccata parentum filiis non a Deo ulla imputari. Ipsum deinde incassum contendere, ut ab eo sese explicet loco Epistolæ ad Hebræos, capite undecimo, per quem evertenda foret responsio, qua in superiore suo libro tantopere inculcavit, ideo ab Apostolo, ad Romanos, capite quinto, dictum esse, unum, per quem transivit peccatum, ne generatio sineretur intelligi. Postea reversum ad dicta libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia, inique agere cum Augustino eumdem Julianum, qui ab illo et hominis liberum arbitrium, et Deum nascentium conditorem negari, denuo queritatur : quique insuper cum illius dictis hæreticam quamdam Manichæi epistolam comparans, non alia quam quæ apud Manichæum leguntur, argumentorum vice objectari a sancto Doctore, ab eoque perinde atque a Manichæo naturam humanam malam pronuntiari calumniatur. In quarto, pergit Augustinus refellere adversarium suo quarto libro disputantem in ea dicta libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia, quæ a capite quarto ad undecimum comprehenduntur. Concupiscentiam carnis malam esse, neque homini fuisse a Deo conditore inditam, propugnat doceri eo ipso loco, quem in hanc rem adhibuit ex Joannis Epistola prima, capite secundo, Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est.......... quæ non est ex Patre, etc. Atque illam quidem ad naturam pecoris, sed ad ipsius tamen pœnam hominis pertinere. Pudorem membrorum nonnisi post peccatum accidisse ob libidinis rebelles motus. Porro ne in Christo ulla prorsus fuisse putetur carnis concupiscentia, hic vehementer certat contra Julianum. Parvulos originali culpæ nasci obnoxios, non per propriæ voluntatis arbitrium, sed per contagium peccati a primo parente voluntate commissi. Locuin vero a se ex Sapientiæ libro, capite duodecimo, prolatum, scilicet, Non ignorans quoniam nequam est natio illorum, etc., ad id etiam valere, ut nostræ originis vitium demonstretur.

In quinto, confirmat Augustinus et ab adversarii calumniis vindicat ea quæ in libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia, capite duodecimo et aliquot sequentibus scripsit, in primis videlicet, quod eam commotionem pudendam membrorum non haberet natura sana, quam habet natura vitiata; ac per hoc quod is qui inde nascitur, indigeat renasci. Deinde quod ibi capitibus 14, 20 et 26 conquestus est, Julianum apostolicis duobus testimoniis, I Cor. xv et Rom. 1, sententiaque evangelica Matth. vii, 17, seu XII, 33, perperam abusum esse.Quod capite vigesimo octavo asseruit, malum seu voluntatem malam ideo ex opere Dei bono oriri potuisse, quia ipsum quanquam bonum, de nihilo factum est, non de Deo. Ac postremo quod capite decimo septimo docuit, sic Deum creare malos, quomodo pascit et nutrit malos.

In sexto, ostendit Julianum libro suo sexto frustra pugnare contra id quod in secundo de Nuptiis et Concu piscentia, capite trigesimo quarto, assertum est, Adæ scilicet peccato naturam humanam fuisse in deterius commutatam, ita ut facta sit non solum peccatrix, sed etiam gignens deinceps peccatores. Liberi arbitrii vires. quibus integris poterat homo, et recte agere cum vellet, et non peccare si nollet, peccando eum perdidisse docet. Illam autem improbat definitionem libertatis, quæ passim objectari ab adversario solet, puta, ‹ Possibilitas peccandi et non peccandi, etc. Dolores parientium, spinas, labores, sudores, cæterasque mortalium ærumnas probat pœnas esse peccati: sed ipsam in primis mortem pœnalem esse homini, qui sic divinitus institutus fuerat, ut nisi peccaret non moreretur. Extrema parte libri, expositionem in illud Apostoli I Cor. xv, Sicut in Adam omnes moriuntur, et in sequentia ejusdem capitis dicta, a Juliano prolatam expendit et refellit. Tandem per totum ferme librum dogma catholicum de originali vitio, quod Julianus ad Manichæam hæresim trahere ubique enititur, non modo abesse longe ab illa hæresi, sed etiam hæresim illam demonstrat nunquam a Pelagianis posse nisi catholici ipsius dogmatis auxilio et professione superari.

EX EPISTOLA CCXXIV AD QUODVULTDEUM.

Respondeo libris Juliani, quos octo edidit post illos quatuor quibus ante respondi. Hos enim cum Romæ accepisset frater Alypius, nondum omnes descripserat, cum oblatam occasionem noluit præterire, per quam mihi quinque transmisit; promittens alios tres cito se esse missurum, et multum instans ne respondere differrem. Cujus instantia coactus sum remissius agere quod agebam, ut operi utrique non deessem, uni diebus, alteri noctibus, quando mihi ab aliis occupationibus hinc atque hinc venire non desistentibus parceretur. Agebam vero rem plurimum necessariam : nam retractabam opuscula mea, et si quid in eis me offenderet, vel alios offendere posset, partim reprehendendo, partim defendendo quod legi deberet et posset, operabar. Et duo volumina jam absolveram, retractatis omnibus libris meis, quorum numerum nesciebam eosque du

centos triginta duos esse cognovi. Restabant epistolæ, deinde tractatus populares, quos Græci homilias vocant. Et plurimas jam epistolarum legeram, sed adhuc nihil inde dictaveram, cum me etiam isti Juliani libri occu pare cœperunt; quorum nunc quarto respondere cœpi. Quando vero id explicavero, quintoque respondero si tres non supervenerint, dispono, si Deus voluerit, et que poscis incipere, simul agens utrumque, et hoc scilicet, et illud de retractatione opusculorum meorum, nocturnis et diurnis temporibus in singula distributis.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

CONTRA

SECUNDAM JULIANI RESPONSIONEM IMPERFECTUM OPUS.

SEX LIBROS COMPLECTENS.

8,03

Præfatio.

1

Adversus hæreticos Pelagianos, qui dicunt Adam, etiamsi non pecasset, fuisse corpore moriturum, nec in illo humanum genus esse vitiatum (unde sequitur cos, ut mortes, et mortiferos morbos, et omnia mala quæ videmus et parvulos perpeti, etiam in paradiso futura fuisse contendant, etiamsi nemo peccasset), scripsi librum ad comitem Valerium, cujus libri titulus est, de Nuptiis et Concupiscentia : eo quod ad illum pervenisse cognoveram dicere Pelagianos, damnatores nos esse nuptiarum. Denique in illo opere, nuptiarum bonum a concupiscentiæ carnalis malo, quo bene utitur pudicitia conjugalis, quali potui disputatione, discrevi. Quo libro accepto, memoratus vir illustris misit mihi in chartula nonnullas sententias decerptas ex opere Juliani hæretici Pelagiani (in quo

1

opere libris quatuor respondisse sibi visus est illi uni meo, quem de Nuptiis et Concupiscentia me scripsisse memoravi), missas sibi a nescio quo, qui eas, ut voluit, ex primo Juliani libro decerpendas curavit quibus ut quantocius responderem, idem Valerius poposcit. Et factum est ut sub eodem titulo etiam secundum librum scriberem, contra quem Julianus alios octo nimia loquacitate conscripsit. His nunc respondeo, ejus verba proponens, eisdemque subjungens responsionem meam ad loca singula, sicut refutatio eorum visa est esse reddenda : cum jam priores quatuor ejus libros, posteaquam in manus meas venerunt, sex libris satis aperteque refellerim.

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Contra secundam Juliani responsionem Opus imperfectum innumeris locis emendatur auctoritate veterum quatuor exemplarium optimæ notæ. Unum, Colb. bibliotheca Colbertina suppeditavit, sed hoc duabus tertiis partibus mutilum; illud ipsum videlicet, ex quo Claudius Menardus priores duos libros expresserat, et typis editos anno millesimo sexcentesimo decimo septimo publicaverat. Aliud, Clar. quo postea Hieronymus Vignierius ad totos sex edendos libros usus erat, subministravit Clarævallensis abbatia; atque ex ipso lectiones ab editione Vignieriana discrepantes ingenti cura et labore in hujus nostræ editionis gratiam collegit domnus Mathurinus Henault abbatiæ ejusdem Clarævallensis monachus. Tertium, Port. Carthusia Portarum, quæ Bugiensem provinciam in Galliis exornat, et quartum, Mar. ejusdem forte cum superiore antiquitatis, id est, ante annos circiter sexcentos, singulari tamen præcipuaque diligentia scriptum, Altissiodorensis abbatia Præmonstratensium S. Mariani nobis utendum præbuit.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas.

In editis pro, in paradiso; substitutum, infantes: male, atque contra veterum codicum fidem.

Sic res continuata serie nectuntur in manuscriptis. Vignierius tamen sequens Menardum præfationem hinc exorditur, Scripsi librum ad Comitem Valerium; ac superiora verba præfationi præfigit in modum tituli. Eadem ipsa verba tanquam aliena manu addita expungit Paludanus."

3 Editi, in chartulis. At Mss., in chartula. Vide supra,

de Nuptiis et Concup,, lib. 2, n. 2.

M.

Colb. codex, putavit. Alii Mss. Clar. Port. et Mar., curavil.

Hoc loco, sex libris, restituimus ex Mss.

(a) Scriptum ab Augustino ultimis annis vitæ suæ. Singuli sex libri singulos sex libros Juliani, ex octo posterioribus ad Florum primos cum Augustini ad leca singula responsionibus repræsentant.

LIBER PRIMUS.

Libro Juliani ad Florum primo respondetur. Quo primo libro Julianus, Augustino, fideique catholicæ qua peccatum originale confitemur, calumnias instruit ex triplici præsertim capite, contendens: Primum, siquidem justus est Deus, non posse ab eo peccatum alienum parvulis imputari. Deinde, cum peccatum nihil aliud sit quam mala voluntas, cui esset liberum ab eo quod prave appetiit abstinere; non ergo in nascentibus esse peccatum, in quibus voluntatis usus non possit inveniri. Tertium, libertatem arbitrii, quæ homini concessa est, in admittendi peccati et abstinendi a peccato possibilitate consistere; itaque liberum arbitrium negari ab his qui dicunt peccata esse naturalia. Quædam vero inter hæc, tum ex primis partibus libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia, tum ex capite secundo libri primi contra Duas Epistolas Pelagianorum, maledico dente carpere; auctoritates etiam, quæ in defensione gratiæ Dei nos a servitute et a damnatione liberantis citantur, scilicet Evangelii Joannis vii, et Apostolí ad Romanos vi, vII, Ix, et secundæ epistolæ ad Timotheum u, secundum Pelagianum dogma interpretari molitur.

1. JULIANUS. Magnis licet impeditus angoribus, quos intuenti mihi hac tempestate Ecclesiarum statum, partim indignatio ingerit, partim miseratio; non abjeceram tamen promissionis meæ fidem; videlicet ut qui fueram factus debitor, solvendo quoque esse curarem. Nam in libris quos ad fratrem nostrum Turbantium episcopum, virum magno virtutum fulgore conspicuum, contra Augustini scripta diclavi, pollicitus sum, si nihil quod studiis obsisteret, eveniret incommodi, occursurum me protinus eorum argumentis omnibus, qui ex sententia Manichæorum traducem peccati, id est, malum naturale defenderent a quo sum hactenus munere varia et indissimulabili necessitate suspensus.

AUGUSTINUS. Utinam imiteris Turbantium post illa tua scripta, et post has tuas laudes, quibus eum dicis virum magno virtutum fulgore conspicuum, a vestro errore liberatum! Responsum est autem illis tuis libris, et demonstratum tibi, quæ catholica lumina in sanctarum Scripturarum tractatione clarissima hoc opprobrio, id est, Manichæorum appellatione, offuscare coneris.

II. JUL. Verum, ut primum respirare licuit, consilium erat, quantum maxime tulisset ipsius rei natura, breviter promissa complere, nisi me actuosiorem denuo ingredi provinciam, beatissime pater Flore, voluisses: qui, quoniam tantum vales reverentia sanctitatis, ut præceptis tuis segniter obedire irreligiosum judicem, obtinuisti facile ut in longiores vias compendium illius, quam elegeram, brevitatis extenderem. Favebis itaque operi tua auctoritate suscepto, cujus ob hoc potissimum nomen inserui,ut stilus securior et hilarior graderetur sub tantæ patrocinio jussionis. Fuit igitur concepta animo non importuna ratio brevitatis: quia in illis quatuor libris cuncta fere, quæ inventa a Manichæis Augustini contra nos fuerant ore prolata, catholicæ fidei veritas, pro qua et cum qua labentis mundi odia promeremur, tam disputationibus invictis, quam sacræ legis testimoniis armata, protriverat, nec quidquam pene reliquum erat, si æquis judicibus uteremur.

AUG. Contra tuos illos quatuor libros sex libri a me scripti sunt. Post commemorationem quippe doclorum catholicorum (quos Manichæos facis, mihi sub hoc crimine objiciendo quod illi in catholica Ecclesia didicerunt atque docuerunt), quam duobus prioribus voluminibus explicavi, sequentes quatuor singulos

Vignierius et tres libri manuscripti habent, laboribus. 2 Editi, debitor promittendo. Abest, promillendo, a tribus manuscriptis.

tuis singulis reddidi; redarguens tenebras heræsis vestræ luce catholicæ veritatis, quam deserendo cœcatus insanis, et rei, de qua nulla unquam in Ecclesia Christi controversia fuit, sicut novus hæreticus, æquos judices quæris quasi tibi videri æqui judices possint, nisi quos vestro errore deceperis. Quem vero judicem poteris Ambrosio reperire meliorem ? De quo magister tuus Pelagius ait, quod ejus fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere (a)? Numquid ergo iste sensu in Scripturis purissimo impurissimi Manichæi dogma retineret, dicens, Omnes sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est » (Ambrosius, lib. 1 de Pœnitentia, cap. 2)? Tu ergo jam judica quam non puro sensu hoc catholicum dogma reprehendas, teque corrigere Ambrosio judicante ne differas.

III. JUL. Testimonia tamen Scripturarum, quibus contra nos agi aliquid posse existimant, nonnulla præterieram, quæ me explanatum ire pollicitus eram, ut docerem ambigua quæque legis verba, quæ ab inimicis nostris assumi solent, nec veritati præjudicare perspicuæ, et secundum hoc esse intelligenda, quod absolutissimis Scripturæ sanctæ auctoritatibus et insuperabili ratione firmatur. Siquidem hoc ipso, quam sit divinæ legis imperitus interpres et profanus apparet, quisquis putat ejus sanctione defendi, quod justitia non potest vindicari.

AUG. Vos quod dicitis, potius non potest ulla justitiæ ratione defendi. Quia miseria generis humani, a qua nullum hominum ab exortu usque ad obitum videmus alienum, non pertinet ad Omnipotentis justum judicium, si non est originale peccatum.

IV. JUL. Nam si lex Dei fons est ac magistra justitiæ; auxiliis quoque ejus, Dei æquitas adjuvari potest, impugnari non potest. Nullum ergo adminiculum iniquitati de illius Scripturæ viribus comparari natura rerum sinit, quæ hanc unam promulgationis causam habuit, ut ejus testimoniis, remediis, minis, ultionibus iniquitas deleretur.

AUG. Ejus testimoniis declaratur, quod homo vanitati similis factus est, dies ejus velut umbra prætereunt (Psal. CXLIII, 4). Cum qua cum vanitate nasci, non solum veridica Scriptura qua plangitur, verum etiam laboriosa et ærumnosa cura qua eruditur, ostendit. In ejus remediis legitur, etiam cum parvulus natus fuerit, offerendum esse sacrificium pro peccato ( Levil.

Duo Mss. Port. et Mar., amicis.

2 SIC MSS. Editi, appareat.

(a) Vide supra, librum de Gratia Christi, n. 47

XII, 8). In ejus minis legitur, interituram fuisse animam parvuli, si die non circumcideretur octavo (Gen. xvn, 14). In ejus ultionibus legitur, jussos interimi etiam parvulos, quorum parentes ad iracundiam provocaverunt Deum, ut internecione bellica delerentur (Josue vi, 21, et x, 32).

V. JUL. Nihil ergo per legem Dei agi potest contra Deum legis auctorem. Quo uno compendio excluditur quidem quidquid ab errantibus consuevit objici : sed nos ad docendum quam sit veritas locuples cui credimus, illis quoque Scripturarum locis, quæ intellectum sententiæ elocutionum perplexitate velarunt, expositionis lucem solemus afferre; ut originis suæ dignitatem reserata possideant, nec ab stemmate sacro 1 velut notha aut degenerantia separentur.

AUG. Imo vero Scripturarum sanctarum lumina certa veritate fulgentia vos pravarum disputationum perplexitate obscurare conamini. Quid enim lucidius, quam id quod modo dixi, Homo vanitati similis factus est, dies ejus velut umbra prætereunt? quod utique non fieret, si ad Dei similitudinem in qua est conditus permaneret. Quid lucidius, quam id quod dictum est, Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. xv, 22)? Quid lucidius, quam id quod dictum est, Quis enim est mundus a sorde? Nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Job. xiv, 4, sec. LXX): et alia plurima, quæ vestris tenebris involvere, et in vestrum perversum sensum molimini vana loquacitate convertere?

VI. JUL. Hoc ergo ex nostro more adhuc solum exsequi cogitabam, id est, ut a Traducianorum interpretationibus membra divinæ legis, quae subjacebant contumelia, liberarem: quæ erant scilicet divina, quod essent justa monstrando.

AUG. Contumelioso ore Traducianos vocas, Cyprianum, Ambrosium, Gregorium, cæterosque socios eorum confitentes originale peccatum. Sed non est mirum quod novi hæretici Catholicis, a quibus exeunt, HOνum nomen imponunt: hoc et alii fecerunt, quando similiter exierunt.

VII. JUL. Verum quia id impendio poposcisti, imo indixisti auctoritate patria, ut libro tractatoris Pœni, quem ad Valerium comitem vernula peccatorum ejus Alypius nuper detulit, obviarem, hinc mihi est longior facta responsio.

AUG. Magna tibi pœna est disputator hic Poenus: et longe antequam nasceremini, magna pœna hæresis vestræ Ponus præparatus est Cyprianus.

VIII. JUL.. Dedit enim ingenii sui denuo fideique monumenta, quæ intelligantur ægerrime, exponantur difficillime, vix sine horrore audiantur; convincantur autem facillime, confodiantur acerrime 3, et

1 Codex Mar., ab stegmate sacro. Alii, ab stemmate sacro; id est, a linea et serie librorum sacrorum.

2 Editi, documenta, quæ ut intelligantur. Mss., monimenta (vel, monumenta), quæ intelligantur.

3 Sic Menardus et duo Mss. At Vignierius, convincantur autem facilius, et ut confodiuntur acerrime. Duo Mss. Mar. et clar., aliquanti confodiuntur acerrime : quæ verba in codice Mar. locata sunt aute, convincantur autem facillime.

propter honestatis reverentiam oblivioni exterminata mandentur.

AUG. Non quomodo vis judicant qui legunt.

IX. JUL. Primus igitur ejus liber, qui ante hunc solus est editus, novos nos esse hæreticos criminatur (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 1): quia repugnemus opinioni, quæ dealbati 1 instar sepulcri, quod · secundum Evangelii sententiam, mundo extrinsecus colore vestitum, spurcitia est et iniquitate confertum (Matth. xx, 27), sub laude Baptismatis eructat Manichæorum sordesac naturale peccatum, ut Ecclesiæ catholicæ pura bactenus Sacramenta contaminet. AUG. Novos hæreticos vos antiqua catholica fides, quam modo oppugnare cœpistis, a præclarissimis, qui fuerunt ante nos, doctoribus prædicata demonstrat. Non autem omnibus respondendum est conviciis potius quam accusationibus tuis, quæ non in me, sed etiam in Ambrosium, Hilarium, Gregorium, Cyprianum, aliosque prædicatissimos Ecclesiæ doctores, fronte impudentissima et lingua procacissima jacularis.

6

X. JUL. Laudat etiam potentem hominem (a), quod nostris petitionibus, qui nihil aliud quam dari tanto negotio judices vociferabamur, ut ea quæ subreptionibus acta constabat, emendarentur potius, quam punirentur examine, mole suæ dignitatis obstiterit, nec disceptationi tempus aut locum permiserit impetrare. Quod utrum ille ad quem scribitur, tam nequiter fecerit, quam testatur ista laudatio, ipse viderit. Nos tamen in quantum de eo melius æstimaverimus, nominis illius commemoratio opusculo meo honorifice inserta patefecit. Verum liber ille de patrono suo falsa fortasse contineat. Porro fideliter quid scriptor ejus cupiat ostendit: videlicet, ut contra rationem, contra fidem, contra omnem morum et dogmatum sanctitatem, vi fera et cæca impotentia dimicetur.

AUG. Absit a christianis potestatibus terrena reipublicæ, ut de antiqua catholica fide dubitent, et ob hoc oppugnatoribus ejus locum et tempus examinis præbeant; ac non potius in ea certi atque fundati, talibus, quales vos estis, inimicis ejus disciplinam coercitionis imponant. Quod enim propter Donatistas factum est, eorum violentissimæ turbæ fieri coegerunt, ignorantes quid ante sit gestum, quod eis fuerat ostendendum : quales vos turbas Deus avertat ut habeatis; Deo tamen propitio non habetis.

Morel, Elem. Crit., p. 367, putat tollenda verba, aliquanti confodiantur acerrime, quæ ex margine textua forte in

vaserunt. M.

1 Men., dealbata.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »