Obrázky na stránke
PDF
ePub

boli esse quidquid nuptiæ protulissent, Dei vero solum quod virgo peperisset? Quid est aliud, virginis fecundatorem et egentissimum ostendere inopia portionis suæ, et eumdem negare eorum qui prodeunt de nuptiis hominum conditorem ? Teneat igitur verbi tui lector diligens chirographum, sciatque te, discipulum fidelem Manichæorum et Traducianæ nationis primatem, nihil aliud quam commixtionem legitimi damnasse conjugii.

:

AUG. Non habes exercitatos sensus ad separandum bonum a malo. Et hominum et Angelorum natura atque substantia vel bonorum vel malorum Deo creatore subsistit sed vitia naturarum atque substantiarum, quæ Manichæi naturas dicunt esse atque substantias, veritas autem negat, Deus justus atque omnipotens ordinatione judiciaria esse permittit; et ipsa sunt mala, quæ nisi ex bonis et in bonis naturis inesse non possunt. Sic sunt autem in diaboli potestate quæcumque illi, Deo judicante, subduntur, ut a Dei potestate, sub qua et ipse diabolus constitutus est, aliena esse non possint. Cum igitur omnes Angeli et omnes homines sub Dei sint potestate, inanis est loquacitas tua, qua dicis Deum et diabolum divisisse inter se, quis eorum quos habeat sub propria potestate. In quem vero crudo pectore evomas istas, quibus pasceris, contumelias, paulisper attende. En adest ille Ambrosius; de hoc in quod inveheris, quid dicat vide : Quomodo solus, inquit, potuit justus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus ex virgine generationis obnoxia privilegio minime teneretur (Lib. de Arca) ? Audi adhuc, audi, et pro tervam linguam frontis elisione compesce: Non enim virilis coitus vulvæ virginalis secreta reseravit ; sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus infudit: solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Jesus, qui terrenæ contagia corruptela, immaculati partus novitate non senserit, et cœlesti majestate depulerit› (Lib. 2 in Luc. 11, 23). Cernis nempe, quod dico, quis dixerit ? cernis, quidquid contra me dicis, contra quem dicas? Si enim ego hinc sum discipulus Manichæi, hoc est et ille. Non est autem hoc ille, qui hæc ante nos dixit. Non est hoc igitur, quisquis hæc dicit: sed hæreticus manifestus est, quisquis huic antiquo catholico dogmati contradicit.

LXVII. JUL. Sed jam pergamus ad cætera. De mo itaque scribens, post illa quæ supra texui verba tua, hæc quæ sequuntur adjungis: Post hæc illud nostrum posuit, ubi diximus: Hæc enim quæ ab impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia, nulla esset, nisi homo ante peccasset: nuptiæ vero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum. Huc usque ille verba mea posuit. Timuit enim quod adjunxi, In corpore vitæ illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis hujus. Et hic ut meam sententiam non finiret, sed eam quodam modo detruncares, illud

* Editi, quosdam. Castigantur ex Mss. Editi, quem. Verius Mss., quod,

Apostoli testimonium formidavit, ubi ait: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vii, 24 et 25). Non enim erat corpus mortis hujus in paradiso ante peccatum, propter quod diximus, In corpore vitæ illius, quæ ibi erat, sine isto morbo se minationem fieri potuisse filiorum, sine quo in cor pore mortis hujus fieri non potest» (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 6). Tenes tu quidem consuetudinem tuam, equidem in hoc potissimum opere consequenter, ut qui contra veritatem agis, nihil verum loquaris sed numerosis eruditionis tuæ peccatis correptionum multitudo vix sufficit. Ideo hic jam breviter annotabo, te fallere: me autem, vel post 1 hoc opus intelliges, insolentem esse mendacii. Tibi ergo hujus vitii vindica totam possessionem, ut ab Evangelio, nec sane injuria, audire possis, quia ab initio mendax es, sicut et pater tuus (Joan. viii, 44), vel ille ad cujus te dicis dominum pertinuisse nascentem, vel alter secundarius, qui te elegantibus, quæ tamen inter honestos nominari non queant, imbuit sacramentis. Totum ergo hoc protuli in opere meo priore, quod tu prætermissum esse confingis: quod quanta sit disputationis veritate ac luce convictum, si prope ultimas primi voluminis mei partes legas, etiam ipse poteris confiteri. Non ergo tua detruncata sententia, sed integra valenti est responsione destructa. Nunc autem audi breviter: Apostolus hoc quod ait, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum : non ad mortalitatem nostri corporis retulit, quam caro animalium de naturæ institutione suscepit, sed ad consuetudinem delinquendi; a quo reatu post incarnationem Christi, per Testamentum Novum, quisquis ad virtutis studia migraverit, liberatur. Ibi ergo sub persona Judæorum loquens, illecebrarum cupiditate etiam post interdictum sacræ legis errantium, ostendit unicum esse in illa tempestate subsidium, si crederent Christo; qui sic indicebat cautiones de futuris, ut veniam condonaret peractis ; nec insistebat reis intentatione supplicii, sed currentes liberalissimo gremio confovebat; non exanimans terrore depressos, sed reparans benignitate correctos quam benignitatem ipse jam senserat, qui dicebat, Humanus sermo, quoniam Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus sum ego sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad exemplum eorum, qui credituri sunt illi in vitam æternam (I Tim. 1, 15 et 16). Quod ut intelligeres ad vitam malam, non ad naturam hominum pertinere; ne per adventus Christi causam, putares ab eo etiam parvulos peccatores pronuntiatos; ait, In me ostendis omnem patientiam. Patientia autem Dei illa est, de qua ad Romanos loquitur: An ignoras quoniam bonitas Dei ad pœnitentiam te adducit? se.

Editi, per. Mss., post.

Mss. Port. Mar. et Clar., nec sine injuria. Vignierius, intentione: mendose.

cundum autem duritiam tuam et cor impœnitens thesaurizas tibi iram in die iræ (Rom. 11, 4 et 5). Exercetur ergo patientia Dei, cum non exiguo tempore exspectatur humana conversio. In parvulis autem non potest apparere patientia. Si enim essent peccata naturæ, quæ eis Salvator adscriberet; patiens quidem falso, sevus vero certissime diceretur. Non potest autem Deus nisi pius et justus esse, quod est Deus meus Jesus Christus: cujus patientiam, vel Paulus diu persecutor, vel alii sub quorum persona loquitur, experti sunt; quia diu exspectati sunt, licet sero liberati. Ac per hoc ab Apostolo vita horninum, non natura damnatur. Commendans ergo hanc gratiam Judæis, quia lex punit scelestos, nec habet illam 1 efficientiam misericordiæ, quam Baptisma, in quo confessione brevi actuum delicta purgantur, ostendit debere illos currere ad Christum, implorare opem hujus indulgentiæ; et advertere quod lex morum vulneribus comminetur, gratia vero efficaciter celeriterque medeatur. Corpus itaque mortis, peccata dixit esse, non carnem : nam si de membrorum miseria pronuntiasset, quam peccato æstimas contigisse, rectius mortem corporis, quam corpus mortis vocasset. Verum ut scias, secundum consuetudinem Scripturarum peccata membra dici; lege ad Colossenses, ubi ipse Apostolus ait, Mortificate membra vestra, quæ sunt super terram; fornicationem, immunditiam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus; propter quæ venit ira Dei in filios incredulitatis, in quibus et vos aliquando ambulastis, cum viveretis in illis (Coloss. 1, 5, 6). Ecce quomodo membra appellat, quæ peccata pronuntiat. Corpus autem peccati hic ipsum ad Romanos, Vetus homo noster, inquit, simul confixus est cruci, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. vi, 6). Hoc itaque more et hic exclamavit sub persona, ut diximus, Judæorum: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? id est, Quis me liberabit a reatu peccatorum meorum quæ commisi, cum vitare potuissem? quæ legis severitas non donat, sed ulciscitur; quis me ab his membris, id est a vitiis, quæ improborum imitatione collegi, ut peccati plenum corpus exstruerem, poterit vindicare? quis, inquam? Et respondit, quasi rerum ipsarum voce commonitus: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Gratia Dei, quæ acceptam fert justitiam fidelium sine operibus, secundum quod David dicit, Beuti quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccala: beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. xxx1, 1 et 2). Qui ergo facit hominem beatum, etiam ipse beatus est, justitia sempiterna, per quam non donat peccatum, nisi quod jure potuit imputare. Non autem jure potuit imputare, si non illud cui imputatur, potuit et cavere. Nemo autem potest cavere naturalia. Igitur nullus prorsus habere potest de naturæ necessitate peccatum. Hæc breviter dixisse sufficiat.

AUG. Conatus es quidem quod ait Apostolus, Quis

Vetus codex Port., ullam. Editi, hoc. At Mss., hic.

me liberabit de corpore mortis hujus? in sensum vẻstrum disputando convertere : sed hoc te non posse, ille melius vidit, qui viro illustri chartulam misit; et ideo verba mea commemorans id prætermisit, ne tua rideretur exspectata et prolata responsio. Quis enim non rideat quod nescio utrum vobis persuadere potueritis, et tamen aliis persuadendum putastis, Judæi Apostolum induxisse personam, nondum sub Christi gratia constituti, atque dicentis, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Itane vero Judæus, nondumque Christianus est, qui dicit, Dei gratia me liberabit per Jesum Christum Dominum nostrum? Verum hoc omitto: illud autem quis ferat, de præteritis suis peccatis putare hominem dicere, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? ut ei per ignoscentis Christi gratiam remittantur: cum dilucide appareat, unde ad ista verba pervenerit? Ecce verba ejus sunt in auribus nostris : videamus ergo, utrum ex eo quod egit volens, an ex eo quod agit nolens, miserum se esse fateatur. Clamat homo, Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio. Clamat, Jam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum velle enim adjacet mihi; perficere autem bonum, non invenio. Non enim quod volo, facio bonum ; sed quod nolo malum, hoc ago. Non ait, Feci; sed, facio non ait, Operatus sum; sed, operor: non ait, Egi; sed, ago: et hoc non quod volo, sed quod nolo. Postremo, condelectatur legi Dei secundum interiorem hominem: videt autem aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suæ ; qua lege utique compellitur, non quod vult, facere bonum, sed quod non vult malum, hoc agere. Propter hoc exclamat : Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. vi, 15-25)? Et tu contra clarissimam veritatem oculos claudis, gemitumque ejus exponis, non ut omnibus patet, sed ut tibi placet, dicens, ‹ Quis me liberabit de corpore mortis hujus? hoc est, Quis me liberabit a reatu peccatorum meorum quæ commisi? Ille dicit, Quod nolo malum, hoc ago: et tu dicis, quæ commisi. Usque adeone desperas de hominibus qui hæc legunt, ut non ipsum malint audire quam te, et ipsi potius quam tibi credere? Sine hominem gratiam Dei, non solum quia peccavit, ut absolvatur, verum etiam ne peccet, ut adjuvetur, exposcere quod isto loco agitur. Qui enim dicit, Quod nolo malum, hoc ago, non est locus ut dicat, Dimitte nobis debita nostra ; sed, Ne nos inferas in tentationem (Matth. vi, 12, et 13). Unusquisque autem tentatur, sicut ait apostolus Jacobus, a concupiscentia sua attractus et illectus (Jacobi, 14). Hoc malum est de quo ait, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Hoc malum est in corpo

Editi, et hoc non volo; prætermisso, quod, tametsi erat in manuscriptis.

2 Editi, cur delectatur. At MSS., condelectatur. Editi, quæ commisit ille dicens: mendose ac dissen tientibus manuscriptis.

*sic Mss. Editi vero, de omnibus.

1089

re mortis bujus. Hoc malum non fuit in paradiso ante peccatum; quia nondum erat hæc caro corpus mortis hujus cui dicetur in fine, Ubi est, mors, contentio tua? sed tunc dicetur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit imnortalitatem (I Cor. xv, 53-55): nunc autem corpus est mortis; quia idem ipse dixit apostolus, Corpus nortuum est propter peccatum (Rom. vi, 10). Audi catholicos intellectores Apostoli; accipe eorum verba, non mea, cum quibus accipio convicia tua audi non Pelagium, sed Ambrosium. Etiam Pauli caro, inquit, corpus mortis erat, sicut ipse ait, Quis me liberabit de corpore mortis hujus (De Pœnitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3)? Audi non Cœlestium, sed Gregorium:

Intra nosmetipsos, inquit, propriis vitiis ac passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis hujus et corporis mortis urgemur, nunc latenter, nunc etiam palam, provocantibus ubique et irritantibus rerum visibilium ille cebris, luto hoc facis, cui inhæsimus, cœni sui fetorem venis capacioribus exhalante; sed et lege peccati, quæ est in membris nostris, legi spiritus repugnante> (Gregorius Nazianz., Apolog. 1 de Fuga sua). His tu Juminibus cœlestis civitatis oblatrans, ‹ Corpus mortis, › inquis, ‹ peccata dixit esse, non carnem : › negans Apostolum hoc ad mortalitatem nostri corporis retulisse; quam caro, inquis, animalium de naturæ institutione suscepit. Hoc enim sapis, quod Pelagius in judicio Palestino ficto corde damnavit, Adam scilicet mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset (a). Ac sic resistens his viris, et aliis eorum sociis fidei sanæ, tot tantisque doctoribus, cogeris implere paradisim, etiamsi nemo peccasset, dolore parturientium, labore nascentium, gemitibus languentium, funeribus morientium, mærore lugentium. Quid igitur mirum, si et de isto paradiso, quod est Ecclesia, foras istis ; qui paradisum illum, de quo foras ierunt, qui nos in istas miserias peccando miserunt, talem facitis, qualem non dico Christianorum nullus, sed nec hominum quisquam suspicari audet, si non sit insanus?

5 et

LXVIII. JUL. In primo enim opere latius disputata sunt. Quamvis nec tu dilucide loquaris, quam mortem intelligi velis, cujus corpus dicis in paradiso non fuisse ante peccatum : quia in libris, quos ad Marcellini nomen edidisti, mortalem Adam factum fuisse capp. professus es (De Peccatorum Meritis, lib. 1, 4). Quod vero adjungis morbum esse negotium nuptiarum, leniter audiri potest, si hoc solum de tuis parentibus dicas. Conscius enim forte esse potes matris tuæ morbi alicujus occulti, quam in libris Confessionis, ut ipso verbo utar, meribibulam vocatam esse signasti (Confessionum libro 9, cap. 8). Cæterum in sanctorum connubio, et in omnium honestorum, nullus omnino morbus est. Quia nec Apostolus morbum pro remedio concessit, cum per reverentiam nuptia

[blocks in formation]

rum a morbo fornicationis, Ecclesiæ homines municbat: qui sensus quomodo et frontem tuam et dogma penitus eraserit, primi voluminis mei prope ultima parte monstratur : quod et in toto ipsius responsionis corpore, prout locorum opportunitas attulit, expli

catum est.

ne

AUG. Nusquam sic apparuit dolus tuus, et per scientiam damnata conscientia. Scis enim, scis omnino tam quippe apertum est, ut qui libros illos legit, hoc nescire non possit: scis, inquam, in libris quos ad Marcellinum edidi, me vehementer egisse contra incipientem surgere jam tunc hæresim vestram, crederetur Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturus. Sed quoniam mortalem hactenus dixi, quia poterat mori; poterat namique peccare: tu eis qui libros illos non legerunt, nec fortasse lecturi sunt, fuco insidioso, si hæc tua legerent, subripere voluisti; quasi ego ita dixerim, Adam mortalem factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Hoc enim vobiscum agitur, hinc tota de hac re inter nos et vos vertitur quæstio, quod nos dicimus, Adam si non peccasset, nec corporis mortem fuisse passurum; vos autem, sive peccasset, sive non peccasset, corpore fuisse moriturum. Quid est ergo quod ignorare te fingis, quam mortem intelligi velim, cujus corpus dico in paradiso non fuisse ante peccatum; cum scias, in libris illis quid egerim, quamque aperte dilucideque egerim, non fuisse Deum puniendo dicturum peccatori, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19), (quod de morte corporis dictum quis non intelligit?) si Adam etiam nulla iniquitate commissa iturus esset in terram, id est, vel corpore moriturus? Quod autem etiam matrem meam, quæ te nihil læsit, nec contra te aliquid disputavit, convicio lacerandam putasti, victus es maledicendi libidine, non timens quod scriptum est, Neque maledici Dei regnum possidebunt (1 Cor. vi, 10). Sed quid mirum est quod te inimicum etiam ejus ostendis, cum sis inimicus gratiæ Dei, qua eam dixi ab illo puellari vitio liberatam? Ego vero parentes tuos tanquam catholicos christianos honorabiles habeo, eisque gratulor quod ante defuncti sunt, quam hæreticum te viderent. Non autem dicimus, morbum esse negotium nuptiarum quod est liberorum procreandorum causa concumbere, non satiandae libidinis; quam tu negas morbum, cum fatearis adversus eam provisum fuisse conjugale remedium. Nam utique ne fornicatio perpetrctur, libidini, quam laudas, contradicitur, obsistitur, repugnatur. Ut si eum, qui procreandis filiis constitutus est, transgreditur limitem ; saltem qui ei cedit, in conjuge venialiter peccet: conjugibus enim loquebatur Apostolus, ubi cum dixisset, Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad ipsum estole, ne vos lentet Sa

1 Huc revocamus, quoniam, ex manuscriptis.
Codex Mar.: Hoc enim ubi agitur.

3

[ocr errors]

Menardi editio: Nunc autem dicimus morbum esse nuptiarum : gravi ac manifesto lapsu. Castigavit Vignierius ex Clarævallensis codicis fide, cui Port. et Mar. suffragantur.

[ocr errors]

tanas 1 propter intemperantiam vestram : continuo subjecit, atque ait, Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium (I Cor. vu, 5, 6). Hoc itaque malo sola bene utitur intentione propagandæ prolis pudicitia conjugalis: huic malo venialiter in conjuge ceditur, non causa prolis, sed carnalis tantummodo voluptatis; huic malo resistitur, ne appetitus damnabilis voluptatis expleatur. Hoc malum habitat in corpore mortis hujus: propter cujus motum, etiam mente non consentiente importunum, dicitur, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum (Rom. VII, 18). Hoc malum non erat in corpore vitæ illius, ubi aut voluntati servientibus etiam genitalibus membris, libido nulla erat, aut omnino se unquam contra voluntatis arbitrium non movebat. Hujus mali repente exorti puduit eos (Gen. 111, 7), qui priusquam peccarent, nudi erant, et non pudebat eos (Id. 11, 25). Hujus mali laudes impudenter sparsisti etiam quatuor illis libris tuis, quibus coactus sum respondere sex meis.

LXIX. JUL. Ut autem ad istam commemorationem humanæ miseriæ et divinæ gratiæ veniret Apostolus, supra dixerat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati: post hæc verba exclamavit, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vii, 25-25). Constat quidem præmissis illis quæ posuisti, subdidisse Apostolum, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Sed non quærimus impræsentiarum, utrum hoc Apostolus dixerit: verum qua fide, quo sensu, qua ratione dixerit quærimus. Ille enim in membris legem per flagitiorum usum sanctis consiliis inter principia tamen emendationis rebellem, consuetudinein malam vocabat, quæ ab eruditis etiam sæculi dici solet secunda natura. Ante pauca enim eos, ad quos loquitur, cum exprobratione conveniens dixerat: Humanum est quod dico, propter infirmitatem carnis vestræ : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem (Id. vi, 19). Utque ostenderet quia carnem, non hoc corpus quod causas in seminibus habet, sed vitia abusive vocaret; post duo capita fortasse subjungit: Cum essemus in carne, passiones peccatorum quæ per legem ostenduntur, operabantur in membris nostris, ul fructificarent morti (ld. vii, 5). Sic dixit, Cum essemus in carne, quasi eo tempore cum disputaret, in carne non esset: sed qui Scripturas novit, genus hoc elocutionis agnoscit. Et ideo ubi verborum communitas ingerit quæstionem, adhibeatur regula rationis, ad cujus æqualitatem, quæ

[ocr errors]
[blocks in formation]

putabantur deflexisse, tendantur. Cæterum Faustus Manichæorum episcopus, præceptor tuus, hoc vel maxime Apostoli testimonio contra nos nititur, dicens ab eo nihil aliud his sermonibus, legis videlicet quæ repugnans consilio in membris habitet, quain naturam malam significatam fuisse. Unde nihil minus a te fieri debuit, quam hic locus vic intelligi, quomodo ab illis exponitur, ne, cum per easdem lineas, quas Faustus torsit, ingrederis, non disputasse, sed præterita reddidisse videaris.

3

·

[ocr errors]

AUG. Respondeat tibi, non Faustus Manichæus, sed catholicus doctus doctorque Gregorius: qui noninter principia, › ut dicis, emendationis, in membris legem per flagitiorum usum sanctis consiliis rebellem, consuetudinem malam vocabat, quæ ab eruditis etiam dici solet secunda natura: sed legem peccati quæ est in membris nostris repugnans legi mentis, mortali huic terrenoque corpori nostro plane aperteque tribuebat dicens, Legem peccati qua est in membris nostris, legi spiritus repugnare, dum imaginem regiam quæ intra nos est, captivam ducere studet, ut spoliis ejus cedat, quidquid illud est quod in nos beneficio divinæ ac primæ illius conditionis influxit. Unde vix aliquis, › inquit, ‹ fortasse longase et districta regens philosophia, et paulatim animæ suæ nobilitatem recolens, naturami lucis, quæ in se est, humili huic et tencbroso luto conjuncta, revocet ac reflectat ad Deum. Vel si certe propitio Deo agat, utrumque pariter revocabit'; si tamen longa et assidua meditatione insuescat sursum semper aspicere, et deorsum male trahentem ac degravantem materiam sibimet astrictam frenis arctioribus sublevare (Gregorius Nazianz., Apolog. 1 de Fuga sua). Hæc dicebat beatus Gregorius, non inter principia emendationis suæ, sed jam episcopus, volens exponere, vei potius quæ nota sunt, admonere, in quali quantoque certamine cum vitiis interioribus, propter corpus quod aggravat animam, constituti sint sancti. Quod certamen utique non fuisset in illo beatæ pacis loco, id est, paradiso deliciarum sanctarum, si nemo peccasset. Non enim corpus mortis hujus ibi esset, cujus corruptibilitate anima gravaretur: sed corpus vitæ illius, ubi non caro concupisceret adversus spiritum, ut necesse esset spiritui concupiscere adversus carnem (Galat. v, 17): sed felici utriusque concordia natura letaretur humana. Si ergo Manichæos introducentes aliam naturam mali atque substantiam expugnare velles, non adjuvare ; profecto istas omnibus apertas a parvulis incipientes humanæ vitæ miserias cum tuis deceptoribus non negares; sed unde in eas collapsa sit nostra natura, que beata est primitus instituta, cum catholicis îdelibus et præclarissimis doctoribus diceres.

LXX. JUL. Ut igitur quod egimus colligatur, nec

[blocks in formation]

1

ego dictis tuis fraudem intuli, nec tu attulisti aliquid, quod vel dilutiore pietatis colore perfunderes, nedum Scripturis testibus approbares. Nec hoc quod tu putas, intellexit Apostolus: nec alia prorsus in para diso fuit conditio commixtionis, quam qualis nunc in conjugiis agitur, quam a se institutam Deus, tam ipsorum conditione sexuum et qualitate membrorum, quam frequentata benedictione perdocuit. Quibus absolutis claret, cunctos qui a íe decipiuntur, ira esse quam misericordia digniores, quoniam in excusationem criminum suorum, quæ mala voluntate committunt, te auctore infamant nativitatem, ne corrigant actionem.

AUG. Actio pia est in hac vita Deum colere, et ejus gratia contra vitia interna pugnare, eisque ad illicita instigantibus cogentibusve non cedere; et ubi ceditur indulgentiam, atque ut non cedatur adjutorium Dei affectu religiose pietatis exposcere. In paradiso autem, si nemo peccasset, non esset actio pietatis expugnare vitia; quoniam permansio felicitatis esset vitia non habere. Sed non est indicium hominum contra vitia veraciter dimicantium, ea quæ impudenter frequentatur a vobis laudatio vitiorum. Itane vero, Juliane, quando dicebat Ambrosius, Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est (De Pænitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3); aut me dicebat auctore, aut infamabat nativitatem, ne corrigeret actionem? Itane vero Gregorius, quando dicebat, Venerare nativitatem, per quam terrenæ nativitatis vinculis liberatus es (Orat. in Natalem Domini); aut quando dicebat de Christo loquens, vel de Spiritu sancto, Per hunc prime nativitatis macule purgantur, per quas in iniquitatibus concipimur, et in delictis genuerunt nos matres nostræ*; › (Orat. in Pentecostem) aut quando dicebat Hilarius de rege David, Scit sub peccati origine, et sub lege peccati esse se natum (In Psal. cxvm, 175): infamabant isti viri nativitatem, ne corrigerent actionem? Audebisne persuadere cordi tuo, quod Pelagianorum actio actioni præferatur istorum? Date veniam, nunquam vos vitam melius illis agere crederemus, nec si non sic amaretis concupiscentiam carnis, ut eam, qualis nunc est contra spiritum concupiscens, etiam in paradiso ante peccatum collocare velletis. Nam si, ut dicis, non alia fuit in paradiso conditio commixtionis, quam qualis nunc in conjugiis agitur: › erat ibi et ante peccatum libido carnalis, sine qua non potest nunc sexus uterque misceri. Si ergo non vultis, in illa beatitudine membra genitalia nondum pudenda, ad opus suum peragendum, quo proles seminaretur, voluntati hominum sine libidine potuisse servire; adhuc quæro eamdem libidinem qualem tunc fuisse credatis. Voluntatem certe quando esset necessaria, sequebatur; an etiam quando

6

Editi, quod licet dilutiore. Mss., quod vel dilucidiore. MSS. Colb. Mar. et Clar., quæ a se instituta. Menardus, non esset indicio. Vignierius, non esset judicium. Emendantur ex Mss.

*Editi, generant nos majores nostrt, mendose. Elits, dicitis. Mss., dicis.

Hic particula, nunc, ex manuscriptis restituitur

non erat propter propagandos filios necessaria, sti mulabat tamen animum, et propellebat in concubitus vel quosque damnabiles, vel cum conjuge veniales? Si enim talis erat, qualis nunc est; hoc sine dubita. tione faciebat, sive ili resisteretur per temperantiam, sive per intemperantiam cederetur. Ac sic, homo libidini aut peccando servire cogeretur, aut bello intimo repugnare quorum alterum honestati, alterum paci felicitatis illius, si humanurz sensum habetis, non convenire sentitis. Remanet igitur, ut si libido ibi esset, ita esset subdita voluntati, ut rectam quietamque mentem, nec ad delictum traheret, nec ad prælium provocaret; et spiritum obedientem Deo, ac fruentem Deo, nec peccare nec pugnare com⚫ pelleret. Quæ quoniam nunc talis non est, sed ipsa licita inhianter, non obtemperanter appetit; in illicitis autem aut spiritum dejicit, aut contra spiritum concupiscit; agnoscite malum vitiata naturæ integritate contractum : quo malo bene utitur propagandi officio castitas conjugum, et de quo malo ducitur generationis obnoxiæ vinculum, regeneratione solven dum 1.

LXXI. JUL. Sed de hoc satis sit, nunc quæ sequuntur arripiam. In corpore igitur mortis hujus, quale in paradiso ante peccatum, profecto non erat, alia lex in membris nostris repugnat legi mentis: quia et quando nolumus, et quando non consentimus, nec ei membra nostra ut impleat quod appetit exhibemus; habitat tamen in eis, et mentem resistentem repugnantemque sollicitat; ut ipse conflictus etiamsi non sit damnabilis, quia non perficit iniquitatem; sit tamen miserabilis, quia non habet pacem ( De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 6). Naturalem esse omnium sensuum voluptatem, testimonio universitatis docemus. Hanc autem voluptatem et concupiscentiam ante peccatum in paradiso fuisse, res illa declarat, quia ad delictum via per concupiscentiam fuit, quæ cum pomi decore oculos incitasset, spem etiam jucundi irritavit saporis. Non ergo potuit hæc concupiscentia, quæ cum modum non tenet, peccat; cum vero intra limitem concessorum tenetur, affectio naturalis et innocens est: non, inquam, potuit fructus esse peccati, quæ docetur, non suo quidem vitio, sed voluntatis, occasio fuisse peccati. Lege et de hoc secundum librum meum: invenies hoc quod dicimus etiam tuo posse animo persuaderi. Quod vero quasi acutule posuisti, legem quidem peccati essc in membris nostris; sed tunc habere peccatum, quando consentimus; tunc vero solum prælium suscitare, quando non consentimus,

1 Editi, salvandum.

3

Editi, repugnans. vide supra, de Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 6.

Editi, docemur. Mss. Clar. et Port., docemus: ve rius, nam ad hoc respondet Augustinus, docere le dicis.

Sic Menardus. Vignierius vero præterit, et. Marianem sis codex omissa eadem particula præfert, voluptatum concupiscentiam. Denique codex Portarum omittens, et concupiscentiam, habet: Hanc autem voluptatem ante pec.

catum.

Mss. Mar. et Clar., utile.

« PredošláPokračovať »