Obrázky na stránke
PDF
ePub

sumerent, nisi et vos cum eis fides catholica superaret quandoquidem discordiam concupiscentiarum carnis et spiritus, et miserias generis humani, quibus plena est natura mortalium, incipientes a fletibus et calamitatibus parvularum, propterea non sinuntur duarum, quas inducunt, naturarum commixtioni tribuere; quia hæc omnia naturæ peccato vitiatæ, quam Deus bonam condidit, nec vitiatam fecunditatis munere et bono opificio suo deserit, auctoritate divina et verissima ratione tribuuntur. Quod vos negantes, arma quidem quibus vincuntur, conamini infringere; sed tam sunt firma et invicta, ut sive illis ad vos, sive vobis ad illos transfixis et peremptis perveniant, utrosque prosternant.

II. JUL. Quibus duobus si creditis ', id est, Dei nec opera mala esse, nec iniqua judicia; totum traducis dogma conteritur : sicut e regione, traducis impietate suscepta, hæc duo, conditio Dei atque judicatio, per quæ solum Deus potest intelligi, destruuntur.

AUG. Nec opera mala sunt Dei, quando et de malis quibuscumque bene operatur, et parvulis, quos de massa per primi hominis prævaricationem perdita bene operatus est, etiam sanandis benigne opitulatur; nec iniqua judicia, quando gravi jugo super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1), nonnisi peccatorum merita ulciscitur. Hæc cum creduntur atque intelliguntur, et Manichæorum et Pelagianorum error exstinguitur : Manichæorum scilicet, quia mala ista generis humani volunt deputari nescio cui mali principio æternitati Dei coxterno; Pelagianorum autem, quia nolunt imputare peccato.

III. JUL. Jam ergo ea quæ contexuit lacerator naturalium, ponderemus sed ut rerum, quæ mutua sunt responsione perplexæ, lectori nostro tam intelligentia quam discretio suggeratur, quo genere obluctetur, admoneo. Profitetur scriptis obviare nostris, quæ ad se ait in brevi chartula destinata, et ponit aliquas sententiarum mearum particulas atque suggillat, quæ in meo opere non tenentur.

2

AUG. Deo gratias, quod ipsis quatuor libris tuis, unde ille quod voluit, sicut voluit, excerpsit, cujus ad me chartula missa pervenit, sex libris meis ad cuncta respondi. Puto quod ibi non es dicturus, aliqua me redarguere voluisse, quæ in tuo opere non tenentur: quod et si dixeris, idque probaveris; etiam gratulari debeo, non te dixisse, quæ dicere non deberes atque utinam quæcumque verba tua rectissime reprehenduntur, nulla omnino dixisses.

IV. JUL. Loquitur ergo ad Valerium: Attende quibus se existimat adversum nos huic præmisso titulo consonare: Deus, inquit, qui Adam ex limo fuerat fabricatus, Evam construxit e costa, et dixit, Hæc vocabitur Vita, quoniam mater est omnium viventium. › Non quidem ita scriptum est, sed quid ad nos? solet memoria falli in verbis, dum tamen sententia teneatur.

1 Morel, Elem. crit., p. 265, opinatur hic legendum, sic ereditis. M.

2 Vignierius, quod ab ipsis. Præpositio, ab, non est in manuscriptis.

Viggierius, uno. At MSS., tuʊ.

1

Nec Eva nomen ut appellaretur Vita, Deus imposuit, sed maritus. Sic enim loquitur (a): «Et vocavi Adam nomen uxoris suæ Vita,› quoniam mater est omnium viventium (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 12). Stupenda doctoris eruditio, qui ne paululum quidem a Scripturarum sinit sermone deflecti. Imperitiam no stram arguit; sed oblivioni veniam dare dignatur, qua factum erat ut ego dicerem nomine Vitæ a Deo mulierem nuncupatam: ita per occasionem brevem, et eruditus apparere studuit, et benignus. Sed ut non est admiranda diligentia, nominatorem feminæ comperisse; ita impudentia non ferenda est, velle ignoscere quod culpare non possis. Non enim ita in meo opere legitur, sicut in commentis hujus tenetur. Ego quippe posito legis testimonio, quo dixisse rerum Creator ostenditur, Non est bonum solum esse hominem; faciamus ei adjutorium simile sui (Gen. 11, 18) : Quid est hoc, inquio, Non est bonum esse solum hominem? › Numquid Deus aliquid fecerat, quod non bonum jure 1 dici posset; maxime qui omnia non solum * bona, sed etiam bona valde fecerat? Quomodo ergo ait, Non est bonum solum esse hominem? quo sermone non reprehenditur creaturæ status, sed ostenditur humano generi perniciosam unionem esse potuisse, nisi ministerio diversi sexus successio germinasset. Nam si etiam Adam speretur potuisse immortalis fieri, nisi deliquisset : tamen manifestum est, patrem eum nunquam fieri potuisse, nisi reperisset uxorem, quæ de latere s dormientis assumpta, prima compellatione cui operi parata esset audivit : ‹ Hæc vocabitur Vita, quoniam maler.... est omnium viventium. Quo sermone monstratum est, neminem deinceps hominum vel esse posse, vel vivere, qui non conceptus beneficio substitisset. Cum ergo clareat, in re quidem non magni ponderis, tamen nibil a me ita fuisse prolatum, ut illud præter impudentiam singularem quisquam possit arguere; inusta est nota publicæ falsitatis egentissimo omnium, qui cum vult donare quod non tenet, uno tempore pariter delinquit, et penuria juris, et ambitu largitatis.

AUG. Si non tu ita posuisti Libri verba divini, sicut. ego in illa chartula inveni; non tibi, sed ei qui sic scripsit, ignovi cui ambo debemus ignoscere. Si autem me putas non hoc invenisse in chartula, sed, tanquam hoc invenerim, ideo mendaciter illa verba posuisse, ut esset quod tribuerem quasi errori tuo; nunc tibi certe, quod tam male ac falso de me fueris opinatus, ignosco.

V. JUL. Postquam ergo hoc tali gravitate reprehendit, pergit ad reliqua, ac patronum suum commonet, ut his quæ sequuntur attendat. Deus igitur, inquit, maris creator et feminæ, convenientia generationibus membra formavit. Sed hoc tantum de capite dictorum meorum inserens, prætermissis plurimis omnino versibus, quibus novitas potissimum inculcatur animarum nihil aut carni aut semini debentium, subdit illud meum: Ita gigni corpora de corporibus ordina1 Vignierius, vere. Mss., jure.

2 Sic MSS. Vignierius, maxime quoniam non solum. Codex Fort., nisi peperisset uxor ei, quæ de latcrø. (a) Forte, legitur.

1

vit: quorum tamen efficientiæ potentia operationis intervenit, omne quod est, ea administrans virtute, qua condidit. Si igitur non nisi per sexum fetus, non nisi per corpus sexus, non nisi per Deum corpus; quis ambigal fecunditatem Deo jure reputari? Postquam hæc itaque de meo posuit, commendat quoniam catholice ea dicta etiam ipse fateatur. Quis non ergo putaret hominem fuisse mutatum? Verum non fit immemor sui; sed similem conditionem arbitratur pravi dogmatis et pudoris, ut etiam illud perspicuo reparetur exitio, sicut hic assiduo durescit attritu. Probat ergo sententiam meam, et ferrum præjudicii in fidem suam spontaneo defigit amplexu : sed post hæc quasi integer virium, autumat superesse quo dimicet. Sic enim sequitur: Post hæc quæ veraciter et catholice dicta sunt, imo in divinis Libris veraciter scripta, non autem ab isto catholice dicta sunt, quia non intentione catholici pectoris dicta sunt; jam propter quod ea dixit, Pelagiana et Cœlestiana hæresis incipit introduci. Namque attende quid sequitur. Hic denuo nostra dicta subjungit Quid ergo suum diabolus cognoscit in sexibus, per quod fructum eorum jure possideat? Diversitatem? Sed hæc in corporibus est, quæ Deus fecit. Commixtionem? Sed non minus benedictionis quam institutionis privilegio vindicatur. Vox enim Dei est, Relinquet homo patrem el matrem, et adhærebit uxori, et erunt duo in carne una: vox Dei est, Crescite, et multiplicamini, et replete terram.› An forte ipsam fecunditatem? Sed ipsa est instituti causa conjugii. Ad quod respondit, quia nec diversitatem sexuum, nec cominixtionem, nec fecunditatem diabolus cognoscat in sexibus, per quod fructum eorum jure possideat: sed his omnibus absolutis invenit quod diabolo deputaret, nostramque honestatem nomine timoris incessit, qui inter tot corporum sexuumque munera, veriti simus carnis concupiscentiam nominare. Sic ergo adversum me patrono suo loquitur: Sed iste in his omnibus noluit nominare concupiscentiam carnis, quæ non est a Patre, sed ex mundo est (I Joan. 11, 16); cujus mundi princeps dictus est diabolus: qui eam in Domino non invenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit. Unde dicit etiam ipse, Ecce venit princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet » ( Joan. xiv, 30) : nihil utique peccati, nec quod a nascente trahitur, nec quod a vivente additur. Hanc iste noluit nominare in his omnibus, quæ commemoravit, naturalibus bonis, de qua eliam nuptiæ confunduntur, quæ de his omnibus gloriantur. Nam quare illud opus conjugatorum subtrahitur et absconditur etiam oculis filiorum, nisi quia non possunt esse in laudanda commixtione sine pudenda libidine? De hac erubuerunt etiam qui primi pudenda texerunt (Gen. m, 7): quæ prius pudenda non fuerunt, sed tanquam Dei opera prædicanda atque glorianda (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 12-14). Egi quidem, beatissime pater Flore, in primi operis quatuor libellis causam nuptiarum, causam commixtionis, causam corporum, causam sexuum, causam operis Dei, causam postremo æstimationis Dei, quæ necessario, ut Sic Mss. Vignierius, quam.

operum suorum probitate laudatur, ita eorum sauciatur infamia; ac per totum scriptorum opus, nec formationi corporis aliquid diabolum addidisse nec sensui, inobumbrabilis omnino veritas approbavit : et ideo opinionem traducis de Manichæi luto haustam esse, perdoctum est.

AUG. Quomodo egeris in illis quatuor libris tuis, et quomodo nostra responsione fueris confutatus, ut te nihil egisse clareret, qui et meos et tuos legunt, non difficulter intelligunt. Quanquam et cum tui non le guntur, sed tantummodo mei, apparet in eis vestrum hæreticum dogma destructum. Sed cum meo uni, quatuor illis tuis sic responderis, ut ejus vix partem attingeres tertiam, nullamque refelleres; tantum de illis præsumpsisti, ut contra unum alterum meum in eadem causa, istos tuos octo conscripseris, quasi me non vincendum firmamento disputationum, sed numero voluminum putaveris esse terrendum ' : usque adeo quippe quadrupla illa responsione nihil te profecisse sensisti, ut hæc tibi octupla necessaria videretur. Si ergo talibus incrementis loquacitas tua promovetur; quem non terreat, non veritas, sed numerositas librorum tuorum, quam computare me piget? Homo enim stupenda ubertate facundus, qui prius uni meo tuos quatuor, et alteri meo tuos octo putasti esse reddendos; quis non timeat ne forte sex libris meis amplius quam mille tuos reddere mediteris, si uni eorum qui prior est, jam sexdecim reddas, atque ita singulos quosque sequentium duplicato præcedente numero persequaris, ostendens nobis quam multum loquaris non intelligendo quæ loqueris?

3

VI. JUL. Tamen cum hoc ibi satiatissime constet effectum, breviter licet, in præsenti quoque disputatione repetetur. Convertamur ergo ad ipsum, cujus cum eruditione decertamus. Annuis nempe, a nobis recte fuisse collectum, quia si fetus non nisi per sexum, si sexus non nisi per corpus, si corpus non nisi per Deum exstitisset, ambigi non posset fecunditatem ad Dei opera pertinere, nihilque suum in sexi, bus agnoscere principem tenebrarum, propter quod fructus eorum juris sui assertione retineret; quia et diversitas pertinebat ad sexum, et commixtio ad membrorum diversitatem, et fructus fecunditatis ad Deum, qui etiam generantium fuerat institutor : ac per hoc nihil remanserat propter quod diabolo esset commixtionis adjudicanda fertilitas. Quod ergo tibi putas vel solatium vel præsidium a sermonis mei bonestate conferri, quia nolui in hoc loco carnis concupiscentiam nominare? quod etsi in omni opere silentio præterissem, nihil tamen vituperationis aut injuriæ res illa susciperet, quæ honestioribus signata nominibus vindicabatur, et clarissimis quidem intelligentiæ vocibus. Fac igitur me prudentius, quam suscepti negotii ratio petebat, tegere voluisse silentio Sic Mss. Editi autem, sed in eo uno, quatuor illis tuis sic respondens.

Sic Mss. In Vign., ferendum.

3 Vign., fuerit. At Mss., fuerat.

Sic Mss. In Vign., quæ honestioris signata nominibus, Mss. Mar. et Clar., clausissimus.

[blocks in formation]

VII. JUL. Porro hinc post modicum: Per quid igitur sunt sub diabolo parvuli, qui de corporibus nascuntur quæ fecit Deus, de commixtione sexus quem distinxit formando, sed benedicendo conjunxit, et fecunditatem inserendo multiplicavit Deus, et ipsos parvulos de materia seminis fecit Deus? Si per Deum materiam corporum, per Deum genitalia corporum, per Deum commixtionem genitalium, per Deum etiam vim seminum, per Deum quoque omnium nascentium formam atque vitam existere confiteris; quid putas remansisse, propter quod diabolo tot Dei opera transcribas (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 15)? Ergo hæresim vocas alterius disputationis corpus, cujus membra omnia recta atque catholica confiteris.

AUG. Novatianos, Arianos, Eunomianos, aliosque nonnullos, nonne etiam cum totum Symbolum confessi fuerint, vocamus hæreticos? Ut ergo alia taceam pertinentia ad hæresim vestram ; quomodo vos non vis vocemus hæreticos, qui negatis parvulos erui de potestate tenebrarum, quando transferuntur ad Christum, in quibus accepturis Spiritum sanctum tota antiquitus Ecclesia, quæ laudat nomen Domini a solis ortu usque ad occasum, exsufflat et exorcizat spiritum immundum ?

VIII. JUL. Nam postquam collectionem nostram, quæ tanta est veritate munita, ut in te tota ferretur, nec convicio eam temerare quiveris, Deo adigente laudasti, effectum tamen ejus accusas.

AUG. Quem dicis ejus effectum, non intelligis esse vestrum defectum. Ex his enim veris quæ dicitis1 quasi catholici, non efficitur illud quo estis hæretici. Namque ut catholici dicitis quod per sexum sit fetus, per corpus sexus, per Deum corpus, unde fecunditas Deo jure deputatur. Sed numquid ideo non inde talis nascitur homo, qui non sit sine sorde peccati, etiamsi unius diei sit vita ejus super terram (Job XIV, 4, sec. LXX)? Non igitur illa vera dicendo, sed hoc quod itidem verum est negando, estis hæretici. Quia utique Deus non est auctor fatuitatis, et tamen auctor est fetus, et quando nascitur fatuus. Sic intellige, si poles, innasci homini ex origine vitium, cujus non sit auctor Deus, cum creator ipsius hominis non sit nisi Deus. Memento sane exorbitasse te a tuo dogmate, quo negatis operari Deum in hominum mentibus voluntatem. Nam ego verba tua, quæ confiteor et a

Asic Mss. In Vign., ex his enim veri quem dicitis.

Catholicis dici, voluntate laudavi, que me tamen dicis Deo adigente laudasse. Ecce quomodo Deus in nobis operatur et velle (Philipp. 11, 13), quod soletis et contra Apostolum vos negare.

IX. JUL. ‹ Si igitur, inquio, ‹ non nisi per sexum fetus, non nisi per corpus sexus, non nisi per Deum corpus; quis ambigat fecunditatem Deo jure reputari? Hoc tam certum est, ut etiam tua in suam laudem ora concusserit. Verum post præconium huic a te loco redditum, hæresim admones introduci, cum ea quæ subdidi, nihil aliud quam quæ præmissa fuerant, admota explanatione geminaverint.

AUG. Numquid in his, quæ vera te dixisse concesseram, dixeras, ‹ Quid ergo suum diabolus cognoscit in sexibus (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 15)? Hic enim cœpisti introducere sensum bæresis vestræ quasi propterea non possit diabolus aliquid suum cognoscere in sexibus, quia per creatorem Deum est corpus et sexus cum diabolus et bonum Dei et malum diaboli etiam in se ipse cognoscat, illud scilicet in sua natura, illud in vitio. Sic et in sexibus agnoscit ille quæ Dei sunt, sicut et ipsum sexum, et corpus, et spiritum sed agnoscit et suum, quo caro concupiscit adversus spiritum illa enim sunt a Creatore, cujus vindictam vitare non potuit; boc, vulnere quod inflixit.

X. JUL. Aio enim Quid ergo suum diabolus cognoscit in sexibus, ut fructum eorum, sicut dicis, jure possideat? Diversitatem? Sed hæc in corporibus est, quæ Deus fecit. Commixtionem? Sed non minus benedictionis, quam institutionis privilegio vindicatur. An forte ipsam fecunditatem? Sed ipsa est instituti causa conjugii. › Quid hic ergo novum fuit; quid a superiore quam probaveras conclusione dissentiens, quod post laudem vituperandum putares? Certe nihil: ac per hoc quid de tam fœda varietate colligitur cum a me videlicet disputatio innovala non sit, a te vero sit æstimatio meorum dictorum permutata, teterrimam esse intentionem tuam, et rationem imbecillam.

3

AUG. Miraris quod post laudem operum Dei, vituperavi insidiosam interrogationem tuam : interrogans quippe dixisti, Quid igitur suum diabolus cognoscit in sexibus? Et volens persuadere quod nihil suum cognoscat in sexibus, ea commemorasti, quæ vere ad diabolum non pertineant, diversitatem scilicet, qua femininus a masculino diversus est sexus; et commixtionem, qua ut filii generentur, sexus uterque miscetur; et fecunditatem, qua ipsi filii generantur. Hæc omnia fatemur futura fuisse in paradiso, etiamsi nemo peccasset: sed illa ibi futura non erat, quam senserunt, quando pudenda texerunt, qui priusquam peccarent, nudi erant, et non confundebantur. Hanc tu concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, sine qua nullus hominum nascitur, et hanc discordiam carnis et spiritus, quam didicit *

1 Vignierius, tamen. Mss., tam. Duo MSS., concluserit.

3 Hic particulam negantem restituimus ex manuscriptis. Codex Port., dicit: minus bene.

catholicus doctor, Pelagii vestri tam excellenter ore laudatus, per prævaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam (Ambrosius, lib. 7 in Luc. XII); hanc ergo tu quare tacuisti? qui interrogans quid suum diabolus cognoscat in sexibus, alia nominasti quæ diaboli non sunt, et hoc quod ejus est tuæ interrogationi reddere noluisti. Hanc interrogationem tuam dolosam reprehendi, non divina opera quæ jure laudavi.

XI. JUL. Et quod laudas catholica, pavoris tui esse, non fidei.

AUG. Ille in laude catholica novit nostram fidem, qui per illam vestrum demonstrat et expugnat er

rorem.

XII. JUL. Quod ergo laudata vituperas, non esse judicii, sed furoris.

AUG. Non laudata vitupero: sed laudavi quæ vera dixisti; vituperavi autem quod insidiose interrogasti, videns quid tibi respondendum esset, atque ita hoc tacens quasi non esset. Hoc utrum judicii sit, an furoris, videbis, si a furore conquieveris.

XIII. JUL. Quo furore quidem nunquam cariturus es, nisi prius obscenum dogma rejeceris: quia inter poenitentiæ pudorem, nunquam tamen a Christianis aversatum, et argumentationis inopiam, graves perferens Symplegadas, necesse est ut bona dicta quibus obrueris, aut sequaris, aut laceres.

AUG. Non sunt bona dicta, Juliane, negare Christum parvulis esse Jesum, aut Jesum, id est salvatorem, ita esse parvulis confiteri, sicut universa mortali creaturæ, unde dictum est, Homines et jumenta salvos facies, Domine (Psal. xxxv, 7). Non propterea ille veniens in similitudine carnis peccati tale nomen accepit: sed, Vocabis, ait angelus, nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. 1, 21). Non sunt bona dicta, ab hoc populo parvulos separare, et ideo Christum dicere etiam illis esse Jesum, quia salvos eos facit, non a peccatis, sed a scabiolis eorum. Resipisce, obsecro puto quod non ex parentibus ista credentibus natus es; et certe in Ecclesia non ista creden te renatus es.

XIV. JUL. Videamus tamen quid sententiarum mearum arripueris, quod nomine erroris incessas. Sed iste, inquis, in his omnibus nominare noluit concupiscentiam carnis, quæ non est a Patre, sed ex mundo est; cujus mundi princeps dictus est diabolus: qui eam in Domino non invenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit> (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 14). Dixisti certe me hæresim introducere, ad quod probandum nulla mea dicta subjungis.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

3

XVI. JUL. Expendat hoc prudentia omnis, et rideat orationis invidiam nomine taciturnitatis ostensam. Confiteris igitur me nihil dixisse quod possis arguere.

AUG. Imo vero, rectissime arguitur quod interrogando dixisti. Ut enim nihil esse putaretur, quod tibi responderi posset, illud quod posset, tu dicere noluisti. Aut certe ipsam cur non arguo cæcitatem, qua id nec videre potuisti ?

XVII. JUL. Tu sane nostrum vexando silentium, protulisti quod olim quidem defendi non potuit; nunc vero postquam Manichæi epistola, cujus in libro tertio sententias posui, venit ad publicum, nec celari po

test.

AUG. Concupiscentiam carnis nec Manichæus veraciter vituperat ; nec tu veraciter laudas ille, quia nescit unde hoc sit malum; tu, quia negas malum : ille, quia eam permixtæ nobis naturæ tribuit alienæ; tu, quia eam nostræ non vis esse vitiatæ : ille, quia per illam credit corrumpi Dei partem ; tu, quia per illam dehonestare conaris etiam paradisi felicitatem.

XVIII. JUL. Noluit, inquit, nominare concupiscentiam carnis, quæ non est a Patre, sed ex mundo est; cujus mundi princeps dictus est diabolus : qui eam in Domino non invenit, quia Dominus hom nou per ipsam ad homines venit ‹ (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 14). Verbis ergò ipsius Manichæi, concupiscentiam carnis non a Deo factam, sed a mundo, cujus tamen mundi principem diabolum dicis, conditam profiteris.

AUG. Numquid ego dico diabolum principem mundi, et hoc Dominus ipse non dicit? Numquid hoc ego dixissem, nisi ipsum dixisse legissem? quod cum et ipse legeris, cur objiciendum mihi putasti? Nec tamen ideo diabolus princeps est cœli et terræ, et omnis cœlestis terrestrisque creaturæ, secundum quod di

Editi, etsi non tacui. Abest, non, a manuscriptis.
Apud Vignierium, ais. M.

Sic Mss. At editi, videat.

Apud Mar. Clar. et editiones, ante verbum, vituperat, legebatur, et invictissime contra Manichæi et Pelagi sectatores. Glossema ex margine huc translatum, quod auctoritate codicis Portarum expunximus.

Editiones, permixtam. Emendantur ex manuscriptis. Duos hic versus, nempe a verbis, tu, quia eam, usque ad verbum, partem, in editionibus prætermissos restituimus ex manuscriptorum fide.

ctum est, Mundus per eum factus est : sed quia mundi nomine appellatus est orbis terræ in hominibus, quaEt munlibus plenus est, secundum quod dictum est, dus eum non cognovit (Jóan. 1, 10); secundum quod dictus est et diabolus princeps mundi hujus (Id. x11, 31); secundum quod dictum est, Mundús in maligno positus est (I Joan. v, 19); secundum quod dictum est, Quia vero de mundo non estis, propterea odit vos mundus (Joan. xv, 19); et innumerabilia talia. Ac per hoc, mundum, Scripturis sanctis docentibus, pro differentia sententiarum, nunc in bono accipimus, nunc in malo. Ad bona ejus pertinent coelum et terra, et omnis in eis Dei creatura : ad mala ejus pertinent concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio sæculi, vel, sicut ipse posuisti, superbia vitæ. Sicut ergo nunc in bono, nunc in malo legitur mundus : sic lege, si potes, aliquando in bono positam concupiscentiam carnis, vel concupiscentiam oculorum : sed sic non invenies, sicut nec superbiam vitæ, quod illis duobus malis additum est tertium.

XIX. JUL. Ideo autem dixi eloquiis te usum omnino Manichæi, quia etsi in apostoli Joannis Epistola nonnulla ex his verba teneantur; tamen quia certum est, non ibi illum Ecclesiæ magistrum aut de carne, aut de sensu carnis, aut de concupiscentia nuptiali, quidquam tale sensisse, quale Manichæus verborum ejus usurpatione componit; non injuria ejus verba esse dixi, cujus sensui serviebant, ut eloquia intentionis suæ merito censeantur : et sicut apud sanctum Joannem apostolica sunt dignitate reverenda, quia insinuant veritatem ita apud Manichæum obumbrata illorum signa non expressa videantur.

[ocr errors]

AUG. Quid addis nuptiali, et dicis de concupiscentia nuptiali, ut vestias pudendam susceptam tuam nomine honesto nuptiarum? Concupiscentiam carnis dixit apostolus Joannes, non concupiscentiam nuptialem; quæ posset esse in paradiso, etiam si nemo peccasset, in appetitu fecunditatis, non in pruritu voluptatis; aut certe spiritui semper subjacens, ut non nisi spiritu volente moveretur; nunquam adversus spiritum concupiscens, ut et spiritus adversus eam concupiscere cogeretur. Absit enim ut in loco tantæ felicitatis, et in hominibus illic tanta pace felicibus esset ulla discordia carnis et spiritus.

XX. JUL. Apostolus quippe Joannes cum ad virtutum omnium fastigium provocaret fideles, et studium sanctitatis ad altitudinem dominicæ conversationis extenderet, ad compendium, mundi totius nomine universa præsentium bonorum et jucunditatum irritamenta concludens, Nolite, inquit, diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo: quoniam omne quod est · in mundo, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum est, et superbia vita; quæ non est ex Patre, sed ex mundo est : et mundus transit, et concupiscentia ejus; qui autem facit voluntatem Dei, manet in æiernum (I Joan. 11, 15-17). Quantum ad superficiem verbo

Hoc etiam loco, malis, præterierant editiones.
In Mss. Mar. Port., honorum.

rum respicit, odium ömnibus indicit elementis, et mundum et cuncta quae in mundo sunt, non esse ex Patre, neque diligi debere denuntiat.

AUG. Inaniter ista dicis: nullus vel idiota catholi cus sic isto loco accipit mundum, ut de elementis aliquid cogitet. Neque enim et ubi dicit de Domino Christo, Ipse est propitiatio peccatorum nostrorum ; non solum nostrorum, sed et totius mundi (1 Joan. 11, 2); ita quisquam desipit, ut etiam elementorum hic existimet intelligenda esse peccata. Totum hoc ergo quod isto modo dicitur mundus, non nisi in hominibus intelligitur, qui sunt per totum mundum, id est, toto, quaquaversum incolitur, orbe terrarum. Ipsam denique humanam vitam, qua non secundum Deum, sed secundum hominem vivitur, mundum hoc loco appellavit Apostolus. Ideo diligi vetat, et dicit, Omnia quæ in mundo sunt, concupiscentià carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio sæculi, vel superbia vitæ; quæ non est a Patre, sed ex mundo est. Tu, si quid potes, in bono aliquando nominatam, Scripturarum sanctarum loco ullo, concupiscentiam carnis ostende et noli apertis rebus nebulas loquacitatis offunderc.

XXI. JUL. Certe apostolus est, et præcipua Domino Jesu charitate dilectus tamen nisi intentionem ejus, vel Evangelium quod scripsit, vel Epistolarum gravitas indicaret, verba ista quæ posuimus, ita nullum possent rebus afferre præjudicium, ut Scripturis omnibus, quæ mundum a Deo factum asserunt, cedere 1 cogerentur. Verum ipse Evangelii quod conscripsit, reverendo se communivit exordio . Deus, inquit, erat Verbum; per ipsum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil. Ac deinceps: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum in hoc mundo erat, et munaus per ipsum factus est. Itemque: Verbum caro factun. est, ut habitaret in nobis (Joan. 1, 1, 3, 9, 10, 14). Quibus testimoniis nihil in sensibus suis obscuritatis reliquit : sed ostendit Deum se nosse et asserere totius mundi, atque eorum quæ in mundo sunt omnium conditorem, Manichæisque nullum ad sententias suas accessum patere perdocuit. Quoniam qui omnium naturarum Deum asserit creatorem, abutitur, sine fidei dispendio, substantiarum nominibus, ad significationem cupiditatis immodica.

AUG. Sed tu concupiscentiam carnis, nec quando immodica est, vis intelligi malum esse, sed bonum, eosque potius bono male uti, qui ea utuntur immodice. Ac per hoc, si concupiscentia carnis bonum est; profecto et modica bonum est modicum, et immodica bonum est immodicum: sed modica uti, hoc est, ut dicis, bono bene uti; immodica vero uti, hoc est, ut dicis, bono male uti. Sicut vinum procul dubio bonum est; omnis enim creatura Dei bona est (1 Tim.

1 Fditi, credere. Melius manuscripti, cedere. Sic Mss. Editi vero, Evangelium quod conscripsit, reverendo communivil exordio.

3 Editi, modica est; et paulo post, qui ea utuntur modice. Utroque loco ex manuscriptorum fide castigantur.

« PredošláPokračovať »