Obrázky na stránke
PDF
ePub

quamvis recte intelligentibus sufficere debuerit, quod dictum est, Nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei; et, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. Cur enim nascatur denuo, nisi renovandus? unde renovandus, nisi a vetustate? qua vetustate, nisi in qua vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuetur corpus peccati (Rom. vi, 6)? Aut unde imago Dei non intrat in regnum Dei, nisi impedimento prohibente peccati? Verumtamen, ut proposuimus, totam ipsam circumstantiam evangelicæ lectionis ad rem de qua agitur pertinentem, intente quantum pɔssumus diligenterque videamus.

59. Erat autem homo, inquit, ex Pharisæis Nicodemus nomine, princeps Judæorum. Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister : nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non polest videre regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? Numquid potest in uterum matris suæ iterum introire et nasci? Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu 1, non potest introire in regnum Dei. Quod natum est de carne, curo est ; et quod natum est de spiritu, spiritus est. Non mireris, quia dixi tibi, Oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, el vocem ejus audis; sed non scis unde veniat, aut quo vadat. Sic est omnis qui natus est ex spiritu. Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri? Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israel, et hæc ignoras? Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. Si terrena dixi vobis, et non credidistis; quomodo, si dixero vobis cœlestia, credetis ? Et nemo ascendit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit, Filius hominis, qui in cœlo est. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum; sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicatur : qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem : erant enim eorum mala opera. Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta. Huc usque est ad rem, de qua quærimus, pertinens totus sermo ille contextus: deinceps in aliud narrator abscedit (Joan. m, 1-21).

Apud Am. Er. et Mss. additur hie, sancto,

omnes Mss., et non creditis. Augustinum tamen legisse ut in excusis, credidistis, colligunt Lovanienses ex proaime sequenti capite, n. 60, ubi dicit : « addidit etiam, se illis terrena dixisse, nec eos credidisse. »

8

CAPUT XXXI.— 60. Christus caput et corpus. Chrislus ob persona unitatem et in cœlo manebat, et in terra deambulabat. Unus Christus quomodo ascendat in cœlum. Caput et corpus unus Christus. Cum ergo Nicodemus ea quæ dicebantur non intelligeret, quæsivit a Domino quomodo possent ista fieri. Videamus quid Dominus ad hoc respondeat. Profecto enim si ad interrogata respondere dignabitur, Quomodo possunt ista fieri? hoc dicturus est, quomodo possit fieri regeneratio spiritualis venientis hominis ex generatione carnali. Notata itaque paululum ejus imperitia, qui se cæleris de magisterio præferebat, et omnium talium incredulitate reprehensa, quod testimonium non acciperent veritatis; addidit etiam, se illis terrena dixisse, nec eos credidisse, quærens vel admirans quomodo essent cœlestia credituri. Sequitur tamen et respondet, quod alii credent', si illi non credunt, ad illud quod interrogatus est, quomodo possint ista fieri : Nemo, inquit, ascendit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit, Filius hominis, qui est in cœlo. Sic, inquit, fiel generatio spiritualis, ut sint cœlestes homines ex terrenis; quod adipisci non poterunt, nisi membra mea efficiantur, ut ipse ascendat qui descendit; quia nemo ascendit, nisi qui descendit. Nisi ergo in unitatem Christi omnes mutandi levandique concurrant, ut Christus qui descendit ipse ascendat, non aliud deputans corpus suum, id est, Ecclesiam suam, quam se ipsum; quia de Christo et Ecclesia verius intelligitur, Erunt duo in carne ung (Gen. 11, 24); de qua re ipse dixit, Itaque jam non duo, sed una caro (Marc. x, 8): ascendere omnino non poterunt; quia nemo ascendit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit, Filius hominis, qui est in cœlo. Quamvis enim in terra factus sit filius hominis, divinitatem tamen suam qua in cœlo manens descendit ad terram, non indignamn censuit nomine filii hominis, sicut carnem suam dignatus est nomine filii Dei, ne quasi duo Christi ista ❜ accipiantur (a), unus Deus, et alter homo: sed unus atque idem Deus et homo; Deus, quia in principio eral Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; homo, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 1, 14). Ac per hoc per distantiam divinitatis et infirmitatis filius Dei manebat in cœlo, filius hominis ambulabat in terra per unitatem vero personæ, qua utraque substantia unus Christus est, et filius Dei ambulabat in terra, et idem ipse filius hominis manebat in cœlo. Fit ergo credibiliorum fides ex incredibilioribus creditis. Si enim divina substantia longe distantior atque incomparabili diversitate sublimior, potuit propter nos ita suscipere humanam substantiam, ut una persona fieret, ac sic filius hominis qui erat in terra per carnis infirmitatem, idem ipse esset in cœlo per participatam carni divinitatem : quanto credibilius alii ho

In MSS., credant.

↑ Am. et Er., lavandique : male, pro, levandique. Am. et Lov. ne quasi duo Christi accipiantur: omisso, ista; quod nostri omnes manuscripti habent. Sic Mss. At editi, credibilior fides.

(a) Error, qui postea in Nestorio damnatus est.

mines sancti et fidcles ejus fiunt cum homine Christo unus Christus, ut omnibus per ejus hane gratiam societatemque ascendentibus, ipse unus Christus ascendat in cœlum, qui de cœlo descendit? Sic et Apostolus ait: Sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; ita et Christus (1 Cor. xi, 12). Non dixit, Ita et Christi, id est, corpus Christi, vel membra Christi : sed, ita et Christus; unum Christum appellans caput et corpus.

[ocr errors]

CAPUT XXXII. - 61. Serpens in deserto exaltaths Christum in cruce pendentem figuravit. Parvuli etiam ipsi serpentis morsu venenati. Magna hæc miraque dignatio, quæ quoniam fieri non potest nisi per remissionem peccatorum, sequitur, et dicit : El sicul Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui crediderit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam. Quid tunc in deserto factum sit, novimus : serpentum morsibus multi moriebantur; tunc populus peccata sua confitens, per Moysen deprecatus est Dominum, ut hoc ab eis virus auferret : ac sic Moyses ex pracepto Domini exaltavit in deserto æneum serpentem; admonuitque populum, ut illum exaltatum quisquis a serpente morderetur attenderet: hoc facientes continuo sanabantur (Num. xx1, 6-9). Quid est exaltatus serpens, nisi mors Christi, eo significandi modo, quo per efficientem id quod efficitur significatur? A serpente quippe mors venit, qui peccatum, quo mori mereretur, homini persuasit. Dominus autem in carnem suam non peccatum transtulit, tanquam venenum serpentis sed tamen transtulit mortem; ut esset in similitudine carnis peccati pœna sine culpa, unde in carne peccati et culpa solveretur et poena. Sicut ergo tunc, qui conspiciebat exaltatum serpentem, el a veneno sanabatur, et a morte liberabatur: sic nunc, qui conformatur similitudini mortis Christi per fidem baptismumque ejus, et a peccato per justificationem, et a morte per resurrectionem liberatur. Hoc est enim quod ait, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam. Quid igitur opus est, ut Christi morti per Baptismum conformetur parvu lus, si morsu serpentis non est omnino venenatus?

1

CAPUT XXXIII.-62. Nemo potest reconciliari Deo, nisi per Christum. Deinde sic consequenter dicit : Deus sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. Periturus erat ergo parvulus nec habiturus zitam æternam, si per sacramentum Baptismi non crederet in ' unigenitum Dei Filium, dun interim sic renit ut non judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum : prasertim quia sequitur, et dicit, Qui credit 'n eum, non judicatur : qui autem non credit, jam judicatus est; quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. Ubi ergo parvulos ponimus baptizatos, nisi inter fideles, sicut universe ubique Ecclesiaæ clamat auctoritas? Ergo inter eos qui crediderunt; hoc enim eis acquiritur per virtutem Sacramenti et offerentium

Editi, non crederet unigenitum, omissa præpositione, in, quæ hic exstat in manuscriptis.

responsionem ac per hoc eos qui baptizati non sunt, inter eos qui non crediderunt. Porro si illi qui baptizati sunt, non judicantur; isti quia carent Baptismo, judicantur. Quod vero adjungit, Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem : unde, Lux venit in mundum, nisi de suo 'dicit adventu, sine cujus adventus sacramento quomodo parvuli esse dicuntur in luce? Aut quomodo non et hoc in dilectione tenebrarum habent, qui quemadmodum ipsi non credunt, sic nec baptizandos suos parvulos arbitrantur, quando eis mortem corporis timent? In Deo autem dicit facta opera ejus, qui venit ad lucem ; quia intelligit justificationem suam non ad sua merita, sed ad Dei gratiam pertinere. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. 1, 13). Hoc modo ergo fit omnium ex carnali generatione ad Christum venientium regeneratio spiritualis. Ipse hoc aperuit, ipse monstravit, cum ab co quæreretur quomodo possent ista fieri; nemini humanam argumentationem in hac causa liberam fecit: non alienentur parvuli a gratia remissionis peccatorum. Non aliter transitur ad Christum; nemo aliter potest Deo reconciliari et ad Deum venire, nisi per Christum.

2

CAPUT XXXIV. 63. Baptismi forma, seu ritus. Exorcismus. Duplex de parvulis error. Quid de ipsa forma sacramenti loquar? Vellem aliquis istorum, qui contraria sapiunt, mihi baptizandum parvulum afferret. Quid in illo agit exorcismus meus, si in familia diaboli non tenetur? Ipse certe mihi fuerat responsurus pro eodem parvulo quem gestaret, quia pro se ille respondere non posset. Quomodo ergo dicturus erat eum renuntiare diabolo, cujus in eo nihil esset? Quomodo converti ad Deum, a quo non esset aversus ? credere inter cætera 'remissionem peccatorum, quæ illi nulla tribueretur? Ego quidem si contra hæc eum sentire existimarem, nec ad Sacramenta cum parvulo intrare permitterem : ipse autem in hoc qua fronte ad homines, qua mente ad Deum se ferret, ignoro; nec volo aliquid gravius dicere. Falsam igitur vel fallacem tradi parvulis Baptismatis formam in qua sonaret atque agi videretur*, et tamen nulla fieret remissio peccatorum, viderunt aliqui eorum nihil exsecrabilius ac detestabilius dici posse atque sentiri. Proinde quod attinet ad Baptismum parvulorum, ut eis sit necessarius, redemptione ipsis etiam opus esse concedunt, sicut cujusdam corum libello brevissimo continetur : qui tamen ibi remissionem alicujus peccati apertius exprimere noluit. Sicut autem mihi ipse litteris intimasti, fatentur jam, ut dicis, etiam in parvulis per Baptismum remissionem fieri peccatorum. Nec mirum: non enim redemptio alio modo posset intelligi. Non tamen originaliter, Editi, nobis. Nonnulli manuscripti, vobis.

Editi, ut non alienentur. Particula, ut, abest a manuscriptis.

3 plures Mss., credere præterea. Mox editiones Am. et Er., in remissionem peccatorum; adjecta illic præpositione, quæ abest a manuscri¡ tis, et merito expuncta fuit per Lo vanienses.

Sic Mss. At editi, sonarct quod utique agi videretur.

nquiunt, sed in vita jam propria, posteaquam nati sunt, peccatum habere cœperunt.

64. Quamobrem vides quantum jam distet inter eos, contra quos in hoc opere diu jam multumque disscrui, quorum etiam unius legi librum ea continentem, quæ ut potui refutavi. Inter istos ergo, ut dicere cœperam, qui omnino parvulos ab omni peccato et originali et proprio puros et liberos esse defendunt, et istos qui eos jam natos propria putant contraxisse peccata, a quibus eos credunt per Baptismum oportere purgari, quantum intersit vides. Proinde isti posteriores intuendo Scripturas, et auctoritatem totius Ecclesiæ, et formam ipsius Sacramenti, bene viderunt per Baptismum in parvulis peccatorum fieri remissionem: sed originale esse 1, quidquid illud in eis est, vel nolunt dicere, vel non possunt. Illi autem priores in ipsa natura humana, quæ ab omnibus ut consideretur in promptu est, bene viderunt, quod facile fuit, ætatem illam in sua jam vita propria nihil peccati potuisse contrahere: sed ne peccatum originale fateantur, nullum esse omnino peccatum in parvulis dicunt. In his ergo quæ singula vera dicunt, prius inter se ipsi consentiant, et consequenter fiet ut a nobis nulla ex parte dissentiant. Nam si parvulis baptizatis remissionem fieri peccatorum concedant illi istis; parvulos autem, ut ipsa natura in tacitis infantibus clamat, sue vitæ propriæ nullum adhuc contraxisse peccatum concedant isti illis: concedent utrique nobis, nullum nisi originale restare, quod per Baptismum solvatur in parvulis.

CAPUT XXXV. — 65. In parvulis non esse peccatum propriæ vitæ. An vero et hoc quæritur, et de hoc disputaturi et tempus ad hoc impensuri sumus, ut probemus atque doceamus quomodo per propriam voluntatem, sine qua nullum vitæ propriæ potest esse peccatum, nihil mali commiserint infantes, qui propter hoc vocantur ab omnibus innocentes? Nonne tanta infirmitas animi et corporis, tanta rerum igno rantia, tam nulla omnino præcepti capacitas, nullus vel naturalis vel conscriptæ legis sensus aut motus, nullus in alterutram partem rationis usus, hoc multo testatiore silentio quam sermo noster proclamat atque indicat? Valeat aliquid ad se ipsam persuadendam ipsa evidentia: nam nusquam sie non invenio quod dicam, quam ubi res de qua dicitur, manifestior est quam omne quod dieitur.

66. Vellem tamen, quisquis hoc sapit, diceret, quod peccatum viderit vel putarit infantis recentis ab utero, cui redimendo fatetur jam Baptismum necessarium, quid mali in hac propria sua vita per animum proprium corpusve commiserit. Si forte quod plorat tædioque est majoribus: mirum si hoc iniquitati, non

Ita Vaticanus codex et Cygirannensis. Alii vero plerique MSS., sed ut originale esse. Editi, sed ut originale esset. Paulo post in iisdem editis legebatur, vel videre non possunt. sed abest, videre, a Mss.

Cygirannensis codex solus, quæ singuli vera dicunt.
In plerisque Mss., proprium.

Lov. et aliquot Mss., concedant isti illis; concedant ulrique nobis.

sic omnes Mss.. At editi, quærituri.

infelicitati potius deputandum est. An quod ab ipso fletu nulla sua ratione, nulla cujusquam prohibitione compescitur? At hoc ignorantiæ est, in qua profundissima jacet, qua etiam matrem, cum post exiguum tempus valuerit, percutit iratus, et sæpe ipsas ejus mammas, quas dum esurit, exsugit. Hæc non modo feruntur, verum etiam diliguntur in parvulis, et hoc quo affectu, nisi carnali, quo etiam risus jocusque delectat, acutorum quoque hominum ipsa quasi absurditate conditus : qui si co modo sentiretur, ut dicitur, non jam illi tanquam faceti, sed tanquám fatui riderentur? Ipsos quoque fatuos videmus, quos vulgo moriones vocant, ad cordatorum delicias adhiberi, et in mancipiorum æstimatione pretiosiores esse cordatis. Tantum valet carnalis affectus etiam minime fatuorum in delectatione alieni mali. Nam cum homini jucunda sit aliena fatuitas, nec ipse tamen talis esse voluisset; et si suum parvulum filium, a quo garriente talia pater lætus exspectat et provocat, talem præsciret futurum esse cum creverit, nullo modo dubitaret miserabilius lugendum esse quam mortuum. Sed dum spes subest incrementorum, et ingenii lumen accessurum creditur ætatis accessu ut fit convicia parvulorum etiam in parentes, non solum injuriosa non sint, verum etiam grata atque jucunda sint. Quod quidem prudentium nemo probaverit, ut a dictis vel factis hujusmodi non tantum non prohibeantur, cum prohiberi jam possunt, verum in hæc etiam concitentur studio ridendi et vanitate majorum. Nam plerumque illa ætas jam patrem matremque agnoscens, neutri. eorum audet maledicere, nisi ab altero eorum, aut ab utroque vel permissa vel jussa. Verum hæc eorum sunt parvulorum, qui jam in verba prorumpunt, et animi sui motus qualibuscumque linguæ promptare jam possunt. Illam potius recentium natorum profundissimam ignorantiam videamus, ex qua ad istam non permansuram balbutientem fatuitatem, tanquam ad scientiam locutionemque tendentes, proficiendo venerunt.

[ocr errors]

3

CAPUT XXXVI. 67. De infantium ignorantia, et unde sit. Illas, inquam, consideremus tenebras mentis utique rationalis, in quibus et Deum prorsus ignorant, cujus Sacramentis etiain cum baptizantur obsistunt in has quæro unde et quando submersi sint. Itane vero eas hic contraxerunt, et in hac vita sua jam propria per nimiam negligentiam obliti sunt Deum, prudentes vero et religiosi vixerunt vel in uteris matrum? Dicant ista qui ausi fuerint, audiant qui volucrint, credant qui potuerint: ego autem puto, quod omnes quorum mentes non obnubilat defendendæ suæ sententiæ pervicacia, hæc sentire non possunt. An nullum est ignorantiæ malum, et ideo 1 Plerique Mss., pro, exsugit, habent, exigit. Tres Gallicani manuscripti loco, fatuos, habent, cirratos. vide supra, n. 32, col. 127.

8 MSS., ante non prohibeantur, omittunt, non tantum. Hic editi ac manuscripti nonnulli addunt, signis. Alii quidam MSS., indiciis. Neutrum habent antiquiores codices, quia eleganter subauditur, motibus. Ex iisdem manuscri plis huc revocamus verbum, promptare; pro quo in ante excusis erat, promptitare. In Parisiensi Augustinianorun codice legitur, promitare.

149

[ocr errors]

1

nec purgandum? Et quid agit illa vox, Delicta juventulis et ignorantiæ meæ ne memineris (Psal. xxiv, 7)? Etsi enim damnabiliora peccata sunt, quæ ab scientibus committuntur : tamen si ignorantiæ peccata nulla essent, hoc non legeremus quod commemoravi, Delicta juventutis et ignorantiæ meæ ne memineris. In illas igitur ignorantiæ densissimas tenebras, ubi anima infantis recentis ab utero, utique anima hominis, utique anima rationalis, non solum indocta, verum etiam indocilis jacet, quare, aut quando, aut unde contrusa est? Si natura est hominis sic incipere, et non jam vitiosa est ista natura; cur non talis creatus est Adam? Cur ille capax præcepti, et valens uxori et omnibus animalibus nomina imponere? Nam et de illa dixit, Hæc vocabitur mulier; et, Quodcumque vocavit Adam animam vivam, hoc est nomen ejus (Gen. 11, 23, 19). Iste autem nesciens ubi sit, quid sit, a quo creatus, a quibus genitus sit, jam reus delicti, nondum capax præcepti, tam profunda ignorantiæ caligine involutus et pressus, ut neque tanquam de somno excitari possit, ut hæc saltein demonstrata cognoscat; sed exspectetur tempus, quo hanc nescio quam velut ebrietatem, non per unam noctem, sicut quælibet gravissima solet, sed per aliquot menses atque annos paulatim digerat : quod donec fiat, tam multa quæ in majoribus punimus, toleramus in parvulis, ut numerari omnino non possint: hoc tam magnum ignorantiæ atque infirmitatis malum, si in hac vita jam nati parvuli contraxerunt, ubi, quando, quomodo magna aliqua impietate commissa repente tantis tenebris involuti sunt?

CAPUT XXXVII.

[ocr errors]

- 68. Si Adam non talis est creatus quales nascimur, cur Christus expers peccati infans natus est et imbecillis. Dicet aliquis: Si hæc natura pura non est, sed vitiosæ primordia, quia talis non est creatus Adam; cur Christus longe excellentior, et certe sine ullo peccato natus ex virgine, in hac tamen infirmitate atque ætate procrcatus apparuit? Iluic propositioni respondemus: Adam propterea non talem creatum, quia nullius parentis præcedente peccato, non est creatus in carne peccati. Nos ideo tales, quia illius præcedente peccato, nati sumus in carne peccati. Christus ideo talis, quia ut de peccato condemnaret peccatum, natus est in similitudine carnis peccati (Rom. vin, 3). Non enim hic agitur de Adam, quod pertinet ad corporis quantitatem, quia non parvulus factus est, sed perfecta mole membrorum potest enim dici, etiam pecora sic creata, nec tamen eorum peccato factum esse, ut cx eis pulli parvuli nascerentur; quod quale sit nunc non quærimus: sed agitur de illius mentis quadam valentia usuque rationis, quo præceptum Dei legemque mandati et docilis Adam caperet, et facile posset

Lov. ex nonnullis Mss., ait.

• Apud Lov., si naturæ ést. Et in principio capitis 37 : « Si • hæc naturæ juræ non sunt. »

3 Melioris notæ Mss. Corbeiensis, Remigianus, Cygirannensis, et alii quidam, şi în hac vita non nati parvuli contrax.runi.

Editio Er., quia nullius parentis præcedente peccato est Creatus in carne peccati, omisso, non.

150

[ocr errors]

custodire, si vellet. Nunc antem bomo sic nascitur
ut omnino non possit, propter horrendam ignoran-
tiam atque infirmitatem, non carnis, sed mentis; cum
omnes fateamur in parvulo non alterius, sed ejusdem
substantiæ cujus in primo homine fuit, hoc est, ra-
tionalem animam degere. Quanquam etiam ipsa tanta
carnis infirmitas, nescio quid, quantum arbitror, pœ-
nale demonstrat. Movet enim, si primi illi homines
non peccassent, utrum tales essent filios habituri,
qui nec lingua, nec manibus, nec pedibus uterentur.
Nam propter uteri capacitatem fortasse necesse fuerit
parvulos nasci. Quamvis, cum exigua sit pars cor-
poris costa, non tamen propter hoc Deus parvulam
viro conjugem fecit, quam ædificavit in mulierem :
unde et ejus filios poterat omnipotentia Creatoris mox
editos grandes protinus facere.

[ocr errors]

CAPUT XXXVIII. - 69. Ignorantia et infirmitas infantis. Sed ut hoc omittam, poterat certe, quod multis etiam pecoribus præstitit, quorum pulli quamvis sint parvuli, neque accedentibus corporis incrementis etiam mente proficiant, quoniam rationalem animam non habent, tamen etiam minutissimi et cur-. runt, et matres agnoscunt, nec sugendis uberibus cura et ope admoventur aliena, sed ea ipsi in maternis corporibus loco abdito posita mirabili facilitate noverunt. Contra homini nato nec ad incessum pedes idonci, nec manus saltem ad scalpendum habiles, et nisi ope nutrientis admotis labris papillae uberis ingerantur, nec ubi sint sentiunt, et juxta se jacentibus mammis magis possint esurientes flere, quam sugere. Proinde infirmitati mentis congruit hæc omnino infirmitas corporis: nec fuisset caro Christi in similitudine carnis peccati, nisi caro esset ista peccati, cujus pondere rationalis anima sic gravatur; sive et ipsa ex parentibus tracta sit, sive ibidem creata, sive differo. desuper inspirata, quod nunc quærere

[ocr errors]

CAPUT XXXIX. 70. Quatenus evacuetur peccatum per Baptismum in parvulis, similiter et in adultis, et quid inde consequatur utilitatis. In parvulis certe gratia Dei, per Baptismum ejus qui venit in similitudine carnis peccati, id agitur, ut evacuetur caro peccati. Evacuatur autem, non ut in ipsa vivente carne concupiscentia conspersa et innata repente absumatur, et non sit; sed ne obsit mortuo, quæ inerat nato. Nam si post Baptismum vixerit, atque ad ælatem capacem præcepti pervenire potuerit, ibi habet cum qua pugnet, eamque adjuvante Deo superet, si non in vacuum gratiam ejus susceperit, si reprobatus esse noluerit. Nam nec grandibus hoc præstatur in Baptismo, nisi forte miraculo ineffabili omnipotentissimi Creatoris, ut lex peccati, quæ inest in mem. bris repugnans legi mentis, prorsus penitus exstinguatur, et non sit : sed ut quidquid mali ab homine factum, dictum, cogitatum est, cum eidem concupiscentiæ subjecta mente serviret, totum aboleatur, ac velut factum non fuerit, habetur; ipsa vero soluto reatus vinculo, quo per illan, diabolus animam reti1 Potiores Mss., immotis labris.

2 Ex MSS. hic adjecimus, prorsus.

2

Am. et Er., quo illemi; omisso, per. raulo post in

nebat, et interclusione destructa, qua hominem a Suo Creatore separabat, maneat in certamine, quo corpus nostrum castigamus et servituti subjicimus (I Cor. ix, 27), vel ad usus licitos et necessarios relaxanda, vel continentia cohibenda. Sed quoniam divino Spiritu, qui multo melius quam nos omnia generis humani novit vel præterita, vel præsentia, vel fattura, talis vita humana præcognita atque prædicta est, ut non justificetur in conspectu Dei omnis viiisdem editis, et apud Lov., quæ hominem a suo Crealore, etc.

vens (Psal. CXLII, 2); fit ut per ignorantiam vel infirmitatem non exsertis adversus eam totis viribus voluntatis, eidem ad illicita etiam nonnulla cedamus, tanto magis et crebrius quanto deteriores, tanto minus et rarius quanto meliores sumus. Sed quoniam de hac quæstione in qua quæritur, utrum possit, vel utrum sit, fuerit, futurusve sit homo sine peccato in hac vita, excepto illo qui dixit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet (Joan, xiv, 30), aliquanto diligentius disserendum est; iste sit hujus voluminis modus, ut illud ab alio quæramus exordio.

LIBER SECUNDUS.

Disputat Augustinus contra eos qui dicunt, quod in hac vita sint, fuerint, et futuri sint homines nullum habentes omnino peccatum : qua de re propositis quatuor quæstionibus docet primo, hominem in hac vita sine peccato esse posse per Dei gratiam et liberum ipsius arbitrium. Postea probat non esse tamen quemquam in hac vita degentem sine ullo prorsus peccato. Tertio, ideo non esse, quia nemo est qui tantum velit, quantum res exigit, dum vel latet quod justum est, vel facere non delectat. Quarto loco, nullum prorsus, excepto uno Mediatore Christo, vel esse, vel fuisse, vel futurum esse hominent ab omni peccato immunem.

[ocr errors]

CAPUT PRIMUM. - 1. Quid hactenus peractum, quidve hoc libro tractandum. De Baptismo parvulorum, Marcelline charissime, quod non solum eis ad regnum Dei, verum etiam ad salutem vitamque æternam adipiscendam detur, quam sine Dei regno, cl sine Christi salvatoris societate, in quam nos suo sanguine redemit, habere nullus potest, priore libro satis, ut arbitror, disputavimus. In hoc autem, vivatne aliquis in hoc sæenlo, vel vixerit, victurusve sit sine ullo omnino peccato, excepto uno Mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (1 Tim. 11, 5, 6), quanta ipse donat diligentia vel facultate, disserendum enodandumque suscepi: cui disputationi si se identidem aliqua necessitate vel opportunitate inseruerit quæstio de Baptismo vel peccato parvuloFun, mirandum non erit, nec defugiendum ut eis loeis ad omnia quæ responsionem nostram flagitant, sicut valemus respondeamus.

CAPUT II.2. Libero arbitrio quidam nimium tribuunt. Ignorantia et infirmitas. Hujus autem quæstionis solutio de hominis vita sine ulla subreptione vel præoccupatione peecati, propter quotidianas etiam Ostras orationes maxime necessaria est. Sunt enim quidam tantum præsumentes de libero humanæ volantatis arbitrio, ut ad non peccandum nec adjuvandos nos divinitus opinentur, semel ipsi naturæ nostræ concesso liberæ voluntatis arbitrio. Unde fit consequens ut nec orare debeamus ne intremus in tentationem, hoc est, ne tentatione vincamur, vel cum fallit et præoccupat nescientes, vel cum premit atque urget infirmos. Quam sit autem noxium, et saluti nostræ, quæ in Christo est, perniciosum atque contrarium, ipsique religioni qua imbuti sumus, et pietati qua Deum colimus, quam vehementer adversum, ut pro tali accipiendo beneficio Dominum non rogemus, atque in ipsa oratione dominica, Ne nos inferas in tentationem (Matth. vi, 15), frustra po

situm existimemus, verbis explicare non possumus.

CAPUT III.-3. Quomodo Deus nihil præcipit impossibile. Opera misericordiæ remedia sunt ad aboler da peccala. Acute autem sibi videntur dicere, quasi nostrum hoc ullus ignoret, quod ‹ si nolumus, non peccamus; nec præciperet Deus homini, quod esset humanæ impossibile voluntati. › Sed hoc non vident, quod ad nonnulla superanda, vel quæ male cupiuntur, vel quæ male metuuntur, magnis aliquando et totis viribus opus est voluntatis, quas nos non perfecte in omnibus adhibituros prævidit, qui per prophetam veridice dici voluit, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Tales itaque nos futuros Dominus prævidens, quædam salubria remedia contra reatum et vincula peccatorum etiam post Baptismum dare ac valere dignatus est, opera scilicet misericordiæ, cum ait, Dimittite, et dimittetur vobis; dale, el dabitur vobis (Luc. vi, 37, 38). Quis enim cum aliqua spe adipiscendæ salutis æternæ de hac vita emigraret, manente illa sententia, quod quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus; nisi post paululum sequeretur, Sic loquimini, et sic facite, tanquam per legem libertatis incipientes judicari. Judicium enim sine misericordia illi qui non facit misericordiam. Superexaltat autem misericordia judicio ( Jacobi n, 10, 12, 13)?

CAPUT IV. · 4. Concupiscentia quatenus in nobis. Baptizatis non ipsa concupiscentia, sed solus in eans consensus nocet. Concupiscentia igitur tanquam lex peccati manens in membris corporis mortis bujus, cum parvulis nascitur, in parvulis baptizatis a reatu solvitur, ad agonem relinquitur, ante agonem mortuos nulla damnatione persequitur: parvulos non baptizatos reos innectit, et tanquam iræ filios, etiamsi parvuli moriantur, ad condemnationem trabit. In grandibus autem baptizatis, in quibus jam ratione utentibus quidquid eidem concupiscentia mens ad peccandum consentit, propria voluntatis est; deletis peccatis omnibus, soluto

« PredošláPokračovať »