Obrázky na stránke
PDF
ePub

tione fuisse ab auctore prænotatum asserit Orosius (Apolog.). Dubium non est, Pelagium, cum hunc librum confecit, nondum in suspicionem erroris incidisse; id enim diserte tradit Gennadius: sed hæreticus certe jam tum erat; quandoquidem varios ex eodem libro locos si præsules in Diospolitana synodo objecere (Infra, de Gestis Pelagii, nn. 2, 5, etc.). Idem quoque facit Hieronymus ; atque illi imprimis crimini dat, quod eo in libro, quo se imitatorem, imo expletorem operis beati martyris Cypriani esse profitetur, doctrina sancti illius antistitis contraria placita proponat, maxime vero in eo quod Posse hominem sine peccato esse, et Dei mandata facile custodire si velit, titulo centesimo asseveret; cum e contra, titulo tertii libri sui quinquagesimo quarto Cyprianus ponat, Neminem sine sorde et sine peccato esse (Infra, Append. parte 2).

In fidei professione, quam Innocentio papæ anno quadringentesimo decimo septimo inscripsit, ut sese probet catholicum, prolixam epistolam ante duodecim fere annos, sicque circiter annum quadringentesimum quintum, ad Paulinum Nolanum antistitem, sui tum temporis amantissimum a se datam citat (Infra, de Gratia Christi, n. 38); contenditque nihil prope aliud quam Dei gratiam et auxilium hac in epistola commendari ; necnon illic de clarari, nos nihil omnino boni facere posse sine Deo. Qui vero illam perlegerat Augustinus, ab eo naturæ vires ac possibilitatem ubique prædicari, et pene ibi tantum Dei gratiam constituere, affirmat; vixque ullam christianæ gratiæ mentionem illic ab eo fieri nisi perfunctorie, ac ne illam omnino prætermisisse videatur; quin imo non apparere prorsus, an aliud quid per cam gratiam intelligi velit, quam remissionem peccatorum et Christi doctrinam. Nuntiat ipsi Paulino Augustinus, exstare Pelagii litteras ad eumdem Paulinum scriptas, ubi dicit, Se non debere existimari sine gratia Dei defendere liberum arbitrium, cum possibilitatem volendr atque operandi, sine qua nihil boni velle atque agere valeremus, a Creatore nobis insitam diceret (Epist. 186, n. 1): ut videlicet hæc intelligatur doctore ipso gratia Dei, quæ Paganis et Christianis, impiis et piis, fidelibus atque infidelibus communis est. Has porro litteras diversas a superioribus non esse, haud illibenter assentiemur.

Ad hæc Pelagius purgandi sui causa epistolam quamdam ad Constantium episcopum proferebat (Infra, de Gratia Christi, n. 39.), in qua tametsi breviter, sed plane tamen, ut aiebat, Dei gratia auxiliumque ab se fuerat cum libero hominis arbitrio conjunctum. Hanc epistolam reperire nequiverat Augustinus: sed si cæteris auctoris sui scriptionibus absimilis non erat, non habebat etiam ipsa christianæ gratiæ, quam ab eo Catholici postulabant, veram confessionem.

Præterea factum se a sanctis quibusdam viris anno quadringentesimo decimo sexto certiorem asserit Augustinus, apud se esse libros exhortatorios vel consolatorios ad quamdam viduam, cujus nomen ibi desiderabatur, conscriptos, quos illi ante quatuor ferme annos se tanquam Pelagii libros habere cœpisse affirmabant, nec unquam utrum ejus essent, ab aliquo se audisse dubitari (Infra, de Gestis Pelagii, n. 19). Eorumdem Hieronymus meminit; ex quibus et geminam sententiam, alteram quidem superbiæ Pharisaicæ, alteram vero pudenda assentationis profert (Infra, Append. parte 2). Utraque inter articulos, quos Pelagio in Palæstina synodo præsules objecerunt, relata est (Infra, de Gestis Pelagii, n. 16): quam corum objectionem, negando reperiri locos in scriptis suis, ac eosdem tanquam ineptias devovendo, elusit declinavitque. Hos porro duos locos abdicare vel inter discipulos suos consueverat (Infra, Append. parte 2); neque illum super ea re urgere Augustino visum est: attamen Pelagii revera illos esse, idque ex stilo manifeste deprehendi, contendit Hieronymus (Ibid.). Ad hoc ipsum opus pertinere eum suspicamur Pelagii libellum, quem Marius Mercator habere se in manibus, et ad Livaniam viduam sermonem continere exhortatorium, testabatur (Ibid.).

Variis insuper operum suorum locis Augustinus incertam quamdam in Paulinas epistolas Pelagii commentationem citat (Infra, de Peccatorum Meritis, nn. 1, 5; de Gestis Pelagii, n. 39). Hanc ille Romæ, ante Urbis ab Alarico Gothorum rege anno quadringentesimo decimo vastationem composuerat, inque eorum ediderat gratiam, de quorum amicitia præsumebat (Infra, Append. parte 2.) Multas illuc adversus peccatum originale congesserat argumentationes: quas tamen, ne lam aperta perduellione contra Ecclesiæ fidem insurgere videretur, non ex sua ipsius persona, sed ex aliena, tanquam adversantis objectiones proponebat (Infra, de Peccatorum Meritis, n. 5; de Peccato Originali, nn. 19, 24). Commentarium illum Pelagii non injuria putant eumdem ipsum esse, qui etiam nunc exstat inter opera Hierony-mi, erroribus reipsa Pelagianis refertus. Nam quod ad locum præcipuum, ab Augustino quidem relatum, sed nostra ætate in eo commentario desideratum, aut ipse postea Pelagius expunxit, aut id potius factum a Cassiodoro, qui expositionem quamdam Epistolarum sanct Pauli, illa una dempta quæ est ad Hebræos, sub Annotationum nomine commemorans, eas tanto in pretio habitas dicit, ut Gelasio papæ tribuerentur: quæ tamen ut peracutæ erant ac brevitate sua gratissimæ, ita Pelagiani erroris insperso veneno inficiebantur: se autem, pro sua virili purgandæ epistolæ ad Romanos operam dedisse; quo ad idem quoque in aliis præstandum exemplo esset (De Institut. divinarum Litterarum, cap. 8). Attamen multis adhuc locis dogmata Pelagiana exhibet, quæ Cassiodoro prætermissa fuisse mirum videatur : enim vero annotationem illic ad Rom. ix, 16, legere est eamdem illam, quam alicubi citat Augustinus (Infra, de Gestis Pelagii, n 39). Primasium ex hoc commentario non pauca desumpsisse, fonte interim unde illa duceret non indicato, ab eruditis observatum est.

III. Origo hæresis Pelagianæ. Hanc Pelagius Romæ proferre incipit, quæ brevi longe lateque diffunditur.

Pelagiana hæresis originem ex Oriente primam traxit, ab Origene Adamantio, ut volunt, præcipue autem a Theodoro Mopsuestiæ episcopo proseminata (Infra, Append. parte 2). Hanc Rufinus quidam natione Syrus Anastasio Romano pontifice, id est, circiter annum Christi quadringentesimum, Romam primus invexit: et, Ut erat argutus, ait Mercator, se quidem ab ejus invidia muniens, per se proferre non ausus, Pelagium gente Britannum monachum tunc decepit, eumque ad prædictam apprime imbuit atque instituit impiam vanitatem (Ibid.). Huc facit, quod in Carthaginensi concilio affirmabat Coelestius, sanctum Rufinum presbyterum Romæ qui mansit cum sancto Pammachio, peccatum originale præsente se atque audiente negavisse (Infra, de Peccato Originali, n. 3). Sunt qui Rufini hujus nomine Aquileiensem illum toto christiano orbe celebrem intelligant: attamen Romæ nunquam in convictu Pammachii fuisse Rufinum Aquileiensem, neque eum tempore Anastasii papæ in Urbe commoratum esse, asseverare licet. Hinc alii contendunt, debere intelligi Rufinum alium ex Hieronymo cognitum (Hieron. Epist. 66), qui anno circiter trecentesimo nonagesimo nono in Occidentem venit, missus ab eo Mediolanum ad Venerium. Nihilominus tamen Hieronymus iis quos primos hæresis Pelagianæ auctores nominat, satis aperte Rufinum Aquileiensem annumerat; nec ambigue illam hæresim in discipulo Origenis Grunnio, quo nomine quandoque in eumdem Rufinum ludit (Infra, Append. parte 2), jam jugulatam fuisse pronuntiat. Plerique etiam putant Pelagium esse, cujus præcursorem, saltem in carpendis suis ipsius scriptis, Grunnium fuisse dicit; et in quem alio quoque loco tanquam in hæredem Rufiniani adversum semet odii insurgit (Ibid.). Verum ad ea non est difficilis responsio; quia cos omnes qui Origeni non cum ipso palam adversarentur, Pelagiani erroris magistros compellare non dubitabat Hieronymus. Porro ejusdem Rufini Aquileiensis Ecclesiasticam Historiam post ortum Pelagianæ hæresis Augustinus citavit, neque illam ulla unquam approbationis improbationisve nota affecit.

Verum ne a proposito longius divertamur: jam ex ipsis Pelagii scriptionibus observatum nobis est, illum jam inde ab anno quadringentesimo quinto pravos gessisse animo sensus, ejusque omnino mentem jam tum corruptam fuisse, cum in Urbe morabatur. Testatur quoque Augustinus, eumdem ibi sermonibus et contentionibus adversus gratiam, in quibus versari solebat, notissimum evasisse (Infra, de Peccato Originali, n. 24); ita ut Romanos, inter quos tam diu vixerat, illius sensus et dogmata, quanquam ea timide ac secreto traderet, non laterent (Ibid., n. 9): qui præterea Colestium, cujus erat exploratior impictas, ejus esse discipulum sic noverant, ut fidelissimum ac firmissimum possent de hac re testimonium perhibere. Per id vero temporis hæc inter alias se dedit occasio, ut hæresim suam Romæ detegeret in colloquio quodam, ubi cum episcopus qui tum aderat, retulisset ex Augustini Confessionibus verba illa, Da quod jubes, et jube quod vis (Confessionum, lib. 10, capp. 19, 31, 37): Pelagius ferre, inquit Augustinus, non potuit, et contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoraverat litigavit (Infra, de Dono Perseverantiæ, n. 53). Nimirum Deo volente certis quibusdam casibus se ipse prodebat. Nam alioqui mirus erat dissimulandi artifex, et qua ratione errores suos catholicis verbis involveret, oppido gnarus. Discipulos suos, qui apertius loquerentur submittebat; ut quemadmodum eorum dicta exciperentur explorans, illa deinde vel approbaret, vel improbaret, prout id sibi magis conducere videretur (Infra, Append. parte 2).

Ejus error brevi tempore tam longe lateque fluxit, ut Augustinus in quodam e primis illis scriptis, quibus eidem studuit occurrere, sectatores illius plures jam esse asserat, quam credere ipse potuisset; ab iisque etiam alios, ubi non redarguuntur, in suam sectam abduci; ac demum hæresim in dies tantum incrementi capere, ut non facile quis pervidcat, quo res postmodum sit eruptura (Epist. 157, ad Hilar., n. 22).

Erat adhuc Romæ Pelagius, cum illum Augustinus adversus Dei gratiam disputare, certior factus est. Id enim a viris fide longe dignissimis cognovit : 'et quidem permoleste tulit sanctus Doctor; ne quid tamen Pelagio imposuisse diceretur, scribere in illum prius noluit, quam vel ipsum coram esset allocutus, vel saltem ejusmodi erroris in quopiam e scriptis ejus testimonia deprehendisset. Venit ille reipsa in Africam, atque ad oram ipsammet Hipponensem appulit at contigit hoc temporis illinc abesse Augustinum ( Infra, de Gestis Pelagii, n. 46). Adventus iste Pelagii in Africam circiter annum quadringentesimum deci— mum, quo Roma capta est, collocatur: quo revera tempore longiorem paulo fuisse suam ab Hipponensi urbe absentiam, camque hominum in se querimonias excitasse, non tacet Augustinus (Epist. 124, n. 2). Neque est vero dissimile, Pelagium una cum Cœlestio, cujus ex Urbe egressum Mercator in annum circiter quadringentesimum nonum refert, Roma exiisse: cumque eodem suo discipulo in Siciliam, quæ eorum hæresis germina quædam sub annum quadringentesimum decimum tertium palam emisit (Epistt. 156, 157), se primum recepisse ; tum inde postea in Africam simul transfretasse (Infra, Append. parte 2). Cæterum Pelagius hæresim suam Hippone-regio nequaquam aperuit: quia et citius quam putabatur, inde profectus est. Is Carthaginem postea se contulit, qua in urbe eum semel aut iterum anno Christi quadringentesimo undecimo vidit Augustinus, sed in iis quæ ad collationem, cum Donatistis habendam attinebant, tum occupatissimus (Infra, de Gestis Pelagii, n. 46). Ad hoc idem tempus respicere illa credimus Augustini verba : Ante parvum, ait, tempus a quibusdam transtitorie colloquentibus, cursim mihi aures perstrictæ sunt, cum illic apud Carthaginem es

semus, non ideo parvulos baptizari, ut remissionem accipiant peccatorum, sed ut sanctificentur in Christo. Qua novitate permotus, et quia opportunum non fuit ut contra aliquid dicerem, et non tales homines erant, de quorum essem auctoritate sollicitus, facile hoc in transactis atque abolitis habui: et ecce jam studio flammante defenditur, ecce scribendo etiam memoriæ commendatur; ecce res in hoc discriminis adducitur, ut hinc etiam a fratribus consulamur; ecce contra disputare atque scribere cogimur (Infra, de Peccatorum Meritis, lib. 3, n. 12). Carthagine abiens Pelagius mare trajicere properavit (Infra, de Gestis Pelagii, n. 46); idque forsitan animo proficiscendi in Ægyptum; si modo quam epistolam ad eum scripsit Isidorus Pelusiotes, huic tempori attribuenda videatur. Sed in Palæstinam post paulo' transisse creditur, ubi perdiu moratus offensionem Hieronymi sibi concitavit. Hinc forte est, quod Hieronymus præfatione libri in Ezechielem sexti, anno, ut opinamur, quadringentesimo duodecimo compositi, vexari se ab Rufiniani erroris atque odii successoribus queritatur.

IV. Cœlestius Pelagii discipulus accusatur a Paulino, idemque a Carthaginensi concilio anno quadringentesimo duodecimo condemnatur.

Doctrina illa pestifera, quam Romæ Pelagius tradere cœperat, in Africam perlata, tametsi hanc provinciam non tam late occupavit alteque pervasit (Infra, de Peccato Originali, n. 24), sectatores ibi quosdam statim reperit, qui ubicumque poterant, hæc sui erroris nova semina spargerent (Epist. 157, n. 22). Illic per ora corum qui Pelagii discipuli ferebantur, dogmata ista fervebant: ita ut unus ex eis Coelestius Carthagine ad ecclesiasticum judicium perduceretur, et reportaret dignam sua perversitate sententiam (Infra, de Gestis Pelagii, n. 46). Fuit hic discipulorum Pelagii, cum temporis ordine, tum nominis celebritate facile princeps, qui magistri sui vestigiis tam diligenter institit, ut eorum hæresis sectatores ex æquo Pelagiani vel Cœlestiani dicerentur (De Hæresibus, cap. 88). Imo Cœlestius videtur ipso Pelagio notiorem famam ac latius propagatam in Oriente consecutus. Quæ patria ejus esset, non reperitur: siquidem vero propius existimamus, Pelagium ipsum esse, quem, ut supra diximus, Albinum canem Hieronymus appellabat. E Campania oriundum conjectat vir eruditus (Garnerius, in Mercatorem), ex illo versu Prosperi, quem non de Juliano, sed de Cœlestio interpretatur : Aut buic Campano gramine corda tument. (Infra, Append. part. 3.)

Natu nobilis fuit, sed naturæ vitio eunuchus utero matris editus (Ibid.); quo forsitan fit, ut Prodigiosus a Vincentio Lirinensi dicatur (Commonit. cap. 34). Idem aliquandiu in foro versatus est, eam ob causam, nisi fallimur, dictus a Mercatore Auditorialis scholasticus ( Infra, Append. parte 2). Post vero meruit in monasterio, et inde, teste Gennadio, antequam se Pelagio adjunxisset, atque adhuc adolescens, ad parentes suos epistolas in libellorum formam tres conscripsit, omnibus divinæ studentibus charitati utiles; utpote quæ tantum ad virtutem accenderent, nec pravæ illius doctrinæ, quam postea palam professus est, quidquam saperent (Ibid.).

Hieronymus adversarios suos verbis deprimere solitus, Cœlestii sicut et magistri ejus Pelagii stilum ac ingenium admodum elevat. Et de Cœlestio quidem hunc in modum loquitur: Unus discipulorum ejus, imo jam magister et totius ductor exercitus, et contra Apostolum vas perditionis, per solæcismorum, et non, ut sui jactitant, syllogismorum, spineta decurrens (Ibid.). Quæ paucula tamen restant ex hujus scriptis (Infra, de Perfectione Justitiæ hominis, nn. 1, 2 seqq.), ea subtili eum fuisse ingenio, necnon in philosophicis cavillis ac tricis exercitato declarant. Vocat illum Augustinus hominem acerrimi ingenii, qui profecto si corrigeretur, plurimis profuisset (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 2, n. 5). Pelagius quoque ab eodem sancto antistite dicitur esse acutissimus (Infra, de Natura et Gratia, n. 41). Et quid de ingeniis illorum senserit, hæc inter cætera clare demonstrant: Hanc absurditatem, inquit, talia ingenia non videre, quis credat (Infra, de Peccatorum Meritis, n. 41)? Item alio loco : Ne amicis nostris, quorum fortissima et celerrima ingenia, non in perversum, sed in directum currere volumus, facere existimemur injuriam (Infra, de Natura et Gratia, n. 6). Alibi rursus: Illa ingenia, quamvis nefando errore perversa, non tamen contemptibilia (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, n. 5). Præterea de præceptore ac discipulo ita pronuntiat: Quid inter istum Pelagium et Cœlestium in hac quæstione distabit, nisi quod ille, nempe Cœlestius, apertior, iste occultior fuit; ille pertinacior, iste mendacior; vel certe ille liberior, hic astutior (Infra, de Peccato Originali, n. 13) ? Cœlestius ergo cum et animo ad audendum parato esset, et prompto argutoque ingenio, contra traducem peccati primus, ut fertur, scripsit, anno forte quadringentesimo secundo; et multos, inquit Mercator, incredibili loquacitate amentiæ suæ participes et complices fecit, ausus palam publiceque Pelagii errores passim disseminare per populos (Infra, Append. parte 2). Is anno Christi quadringentesimo duodecimo agebat Carthagine, qua etiam in urbe jam ad presbyterii honorem subrepere cœperat : verum cum hæresim non dissimulanter prædicaret, deprehensus fuit, et apud Aurelium episcopum accusatus (Epist. 57, n. 22). Mox ergo in concilium Carthagine habitum, cui Aurelius quidem cum aliis episcopis bene multis interfuit, abfuit vero Augustinus (Infra, de Gestis Pelagii, n. 23), arcessito Cœlestio, libelli judicibus accusationis ipsi intentalæ capita continentes, oblati sunt duo, quorum alter libellus minor dicitur. Stabat contra Cæœlestium ex adversa parte Paulinus quidam, ille haud dubie, qui Ambrosii vitam scripsit Augustini rogatu; quam ipse in Africa, Joanne præfecto prætorio (hanc vero dignitatem Joannes annis 412, 413 et 422 gessit), scriptam ab se testatur. Hie

:

in libro quodam de Hæresibus vocatur diaconus, defensor, ac procurator Ecclesiæ Mediolanensis et Mercator prodit discrtis verbis, quod Coelestius per libellum a quodam Paulino diacono sanctæ memoriæ Ambrosii Mediolanensis episcopi sit accusatus, tanquam hæretica capitula quædam non solum ipse doceret, sed et per provincias conspirantes sibi diversos, qui hæc per populos disseminarent, misisset (Infra, Append. parte 2).

Capitula ex Cœlestii doctrina hæc in libello afferebantur: I. Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus fuisset. II. Quod peccatum Adæ ipsum solum læsit, et non genus humanum. III. Quod parvuli qui nascuntur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante prævaricationem. IV. Quod neque per mortem vel prævaricationem Adæ omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. V. Quod lex sic mittit ad regnum cælorum, quomodo et Evangelium. VI. Quod et ante adventum Domini fuerunt homines impeccabiles, id est, sine peccato (Ibid.). Prompsit hæc Mercator de concilii gestis, quorum exemplaria in manibus habebat: ubi tamen ab ipsius Mercatoris exscriptoribus omissum suspicamur septimum, quod alio loco exhibet, capitulum Cœlestii, quo is docuit, Infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam æternam (Ibid., init.). Nam Cœlestio capitula numero septem objecta fuisse à Paulino, significat idem auctor, cum ait, de supra scriptis capitulis septem paribus synodi patres restitisse Calestio; id est, de septem capitulis Cœlestii alia fuisse contra ipsum pari numero confecta. Isthic etiam illud desideratur capituli sexti corollarium, quod cum in Caelestio Africana synodus, teste Orosio, detestata jam fuisset, non desinebat Pelagius in Jerosolymitano conventu idem adhuc præfracte dicere, scilicet, Hominem posse esse sine peccato, et facile Dei mandata servare, si velit (Infra, append. parte 2). Porro ad capitulum secundum et ad tertium Cœlestius in synodo Carthaginensi respondens, errores istos neque confiteri ausus est, neque rursus voluit inficiari, sed ejusmodi quæstiones in utramque partem disputari posse dixit; cum plurimos, ut aiebat, ex ordine presbyterorum, atque in his maxime Rufinum sancti Pammachii convictorem nosset, qui originis peccatum negarent. Addidit tamen, se semper dixisse, infantes egere Baptismo, ac debere baptizari (Infra, de Peccato Originali, n. 3). Quin etiam libello brevissimo, redemptione ipsis etiam parvulis opus esse, eamque ob causam necessarium iis Baptismum concessit (Infra, de Peccatorum Meritis, nn. 62, 58; de Peccato Originali, n. 21; contra Julianum, lib. 3, n. 9; et in tomo 2, Epist. 157, n. 22), catholicum videlicet hocce dogma negare coram Christianis veritus: sed tamen ex Adamo in parvulos transisse peccatum, aut remissionem alicujus in eis peccati apertius exprimere noluit. De hoc haud dubie loquitur libello Zosimus, cum priorem quemdam libellum in Africa datum a Cœlestio, fidei ejus documentum præbere scribit, quod ab eo damnando prohibere judices debuisset. Tum vero Zosimus nondum perspectas habebat horum hæreticorum fraudes: neque profecto ipsa viderat synodi acta; quandoquidem etiam dicit, nihil ibi liquido judicatum (Infra, Append. parte 2). Etenim ex iisdem actis patebat, auditum illam frequenter, confessum, et convictum, tandem cum in hæreticis illis dogmatibus, quorum insimulatus fuerat, obstinata mente perstaret, merito damnatum esse, et ecclesiastica communione privatum (Ibid. ; tomo 2, Epist. 157, n. 22; tomo 1, Retract. lib. 2, cap. 33). Cœlestius a synodi sententia provocavit ad apostolicam Sedem : cujus quidem provocationis, præter Zosimum in litteris ad Africanos episcopos, ubi de illius appellatione pristina commemorat, testes sunt Paulinus, Mercator et Facundus (Infra, Append. parte 2; Facundus, lib. 7, cap. 3). Addit Mercator, eumdem ipsum mox, appellatione neglecta, Ephesum, Asiæ urbem, contendisse, ibique ausum esse per obreptionem locum presbyterii petere.

Errores Cœlestii qui apud Carthaginem sectabantur, ejus condemnatione deterriti sunt, quominus Ecclesiæ fidem, quam fundatissimam cernebant, impugnare auderent, nisi tantum sermonibus, aut querelis potius, quas in vulgus dissimulanter et mussitando spargebant (Epist. 157, n. 22). Quare non injuria Patres concilii Carthagine anno quadringentesimo decimo sexto habiti affirmant, episcopali judicio excisum fuisse hoc tantum ab Ecclesia vulnus, nimirum Pelagianam hæresim; idque judicium ante ferme quinquennium super Cœlestii nomine Carthagine agitatum, atque adeo circiter initium anni quadringentesimi duodecimi (Infra. Append. parte 2). Illud Augustinus quoque collocat post habitam cum Donatistis collationem; aut saltem non ante factum quam illa iniretur, satis aperte significat (Infra, de Gestis Pelagii, n. 46). Ad idem etiam concilium forte respiciebat, quæ Photio visa est, hæresis Pelagianæ historia, dum hosce hæreticos Theophili Alexandrini atque Innocentii Romani pontificis tempore ejectos Ecclesia tradit (Infra, Append. parte 2): nisi forte loco Theophili, legendum sit Theodori Antiocheni. Quippe diem obiit Theophilus anno Christi quadringentesimo duodecimo, aliis conciliis, in quibus condemnati illi fuere, nondum habitis. V. Pelagianos sacris concionibus primum, tum postea scriptis libris impugnat Augustinus. Scribit in eosdem ad Marcellinum opuscula duo, aliud de Baptismo parvulorum, aliud de Spiritu et Littera; necnon inter id temporis epistolam ad Honoratum de gratia Novi Testamenti.

Concilio contra Colestium coacto, uti supra vidimus, Augustinus minime aderat : verum cum postea Carthaginem venisset, ejusdem gesta recensuit. Neque tamen in id argumenti confestim scribere est aggressus sed tum ipse, tum alii catholici antistites, et publicis concionibus, et familiaribus colloquiis, pro sua quisque parte Pelagianos errores convellere moliebantur (Retract. lib. 2, cap. 33). Huc omnino spectant Augustini sermones, 170, 174, 175, aliique vel hoc tempore vel aliquanto post habiti (Infra, in fine tomi, vide Indicul. Opuscu

lorum Augustini contra Pelagianos): siquidem in iis placita Pelagianorum, quamvis nominatim illos non appellet, funditus evertit. In sermone 176 adversus eosdem disputans: Nemo, ait, vobis susurret doctrinas alienas. Hoc Ecclesia semper habuit, semper tenuit; hoc a majorum fide percepit, hoc usque in finem perseveranter custodit.... Quisque ergo quod potest, fratres, loquatur pro eo qui loqui pro se non potest. Pro magno commendantur episcopis patrimonia pupillorum, quanto magis gratia parvulorum? Pupillum tuetur episcopus, ne mortuis parentibus ab extraneis opprimatur : clamet plus pro parvulo, cui timet ne a parentibus occidatur (Serm. 176, n. 2).

Postea vero quam Pelagianam hæresim aliquandiu viva voce esset aggressus, stilo quoque adversus illam decertare compulsus est. Nam idem ille Marcellinus, qui collationi Carthaginensi ab Honorio imperatore datus fuerat moderator, cum homines ex illa hæresi quotidie disputatores molestissimos pateretur, sancto Doctori per litteras quæstiones eorum ac difficultates proponens, ut sibi solutionem earum significaret, obsecrabat (Infra, de Gestis Pelagii, n. 25). Hæ porro quæstiones potissimum spectabant ad infantium Baptismum: circa quem et novam quorumdam ex illis absurditatem nuntiabat, qua faterentur, etiam in parvulis per Baptismum remissionem fieri peccatorum; non tamen eos originaliter, sed in vita jam propria, posteaquam nati sunt, peccatum habere cœpisse, dicerent (Infra, de Peccatorum meritis, n. 62). Admonebat quoque, novum prorsus atque inauditum sensum illos affingere hisce Apostoli verbis, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors. Et urgebat, ut eos redargueret, qui prædicabant, Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturum; nec ex ejus peccato quidquam ad ejus posteros propagando transisse; et, quod in hac vita sint, fuerint, futurique sint filii hominum nullum habentes omnino peccatum (Ibid., nn. 8,9, sqq.). Cum ergo hujusmodi quæstionibus jam usquequaque ferventibus animos multorum infirmos perturbari cerneret Augustinus, non modo amicissimi viri rogatu, sed etiam sollicitudine suæ erga Ecclesiam charitatis adductus, libros de Peccatorum Meritis et Remissione conscripsit. Sic enim eos in Retractationibus nuncupat (Retract. lib. 2, cap. 33): alibi autem, de Baptismo Parvulorum; quo etiam titulo eosdem laudat Hieronymus (Infra, Append. parte 2). Et quidem e quæstionibus a Marcellino propositis præcipua hæc erat; neque argumentum aliunde validius ullum quam ex parvulorum Baptismo peti poterat, ad ostendendum, quod adversus Pelagianos tuebatur, originale peccatum. Id operis eidem Marcellino dicavit unde fit ut quandoque suos ad Marcellinum libros vocet, aliam inscriptionem nullam adjiciens.

Libro primo probat mortem hominis non necessitate naturæ consecutam esse, sed merito peccati: tum etiam peccato Adæ totam ejus stirpem obligatam; atque ob ib baptizari parvulos, ut originalis peccati remissionem accipiant. Legerat unius cujusdam ex Pelagianis librum, ea continentem quæ ab hujus operis exordio usque ad caput trigesimum quartum libri primi refellit (Infra, de Peccatorum Meritis, n. 63). In libro secundo docet primum, hominem in hac vita sine peccato esse posse per Dei gratiam et liberum ipsius hominis arbitrium. Postea monstrat, non esse tamen quemquam in hac vita sine ullo prorsus peccato. Tertio, ideo non esse, quia nemo est qui tantum velit, quantum res exigit, dum vel latet quod justum est, vel non delectat facere. Quarto demum loco, nullum prorsus, excepto uno Mediadore Christo, esse, vel fuisse, vel futurum esse hominem ab omni peccato immunem. Paucis post diebus quam superiores duos libros absolvisset, expositiones Pelagii in Paulum nactus, in iis argumentationem quamdam novam adversus originale peccatum reperit, quam ipsi in mentem non venerat posse excogitari a quoquam : quæ quidem a Pelagio non ex sua persona, sed tanquam ex aliena ponebatur. Quia vero priores duo libri ad modum erant legitimum perducti, et jam certo fine conclusi, idcirco nihil illis addendum ratus, epistolam de hac re propriam ad eumdem Marcellinum scribere satius putavit, quam tertii libri instar duobus primis annexuit.

Libellum a Cœlestio synodo Carthaginensi oblatum haud obscure indicat in libro secundo. Verum clarius profitetur alio loco (Retract. lib. 2, cap. 33), se post illud episcopale judicium, quo Colestius excommunicationem meruerat, scripsisse hoc opus, anno videlicet Christi quadringentesimo duodecimo. Non tamen aut Pelagium, aut Cœlestium, aut alium ex adversariis quempiam nominat in primis libris, spe nimirum ductus eos ad sanam fidem hạc moderatione revocandi. Quin etiam in tertio libro, cum illa redarguit quæ Pelagius in suis commentariis contra peccatum originale protulerat, eum non dubitat honorificentius appellare.

Laudat Hieronymus Augustini ad Marcellinum, eum qui postea, ut ait, sub invidia tyrannidis Heraclianæ ab hæreticis (Donatistis scilicet), anno quadringentesimo decimo tertio, innocens casus est, duos libros de Infantibus baptizandis; et tertium ad eumdem, contra eos qui dicunt, Posse hominem sine peccato esse, si velit, absque Dei gratia (Infra, Append. parte 2). Dicta ex primo libro quædam retorquere in Augustinum ipsum nitebatur Julianus (Infra, contra Julianum, lib. 5, n. 54; lib. 6, n. 68; et Operis imperfecti contra eumdem, lib. 1, cap. 68).

Porro dum epistolam illam ad Marcellinum duobus libris de Baptismo Parvulorum adjungendam scriberet sanctus Doctor (Epist. 139, n. 3), simul etiam tunc in manibus habebat librum, seu epistolam ad Honoratum (Epist. 140), de quæstionibus ab eo propositis quinque; quibus sextam ipsc, ut novos hæreticos gratiæ Dei inimicos impugnaret, quæstionem

« PredošláPokračovať »