Obrázky na stránke
PDF
ePub

ergo voluntatis adscribe naturæ; voluntatem autem nec bonam, nec malam, naturæ. Invicte ergo collectum est, voluntatem malam exortam quidem in opere Dei; sed a possibili, non a necessario: quod reputari non potest possibilitatis datori, sed possibilitatis ipsius gubernatori.

AUG. Voluntatem nec bonam, nec malam, naturæ concedis adscribi, sed tantum possibilitatem vel bonæ vel malæ voluntatis, cum sit natura et angelus et homo. Cui si non est adscribenda, ut dicis, voluntas bona vel mala; nec honorandus de bona, nec de mala est voluntate damnandus. Quid enim est iniquius, quam ut de malo, quod ei non est adscribendum, judicemus esse damnandum? An angelus et homo naturæ non sunt? Quis hoc loquitur, nisi nesciens quid loquatur? Naturæ igitur adscribitur, quod angelo adscribitur; naturæ adscribitur, quod homini adscribitur: sed naturæ quæ a bono Deo condita est bona, et voluntate sua facta est mala. Ac per hoc, rectissime malum, quod his naturis adscribitur, ei a quo sunt conditae non adscribitur; quia non eas ita condidit, cum primum condidit, ut eis esset habendæ malæ voluntatis ulla necessitas, sed tantummodo possibilitas ; ubi meritum compararet, atque inveniret in eis bona voluntas non deserta præmium, deserta supplicium. Quid ergo malitia voluntatis quæris excusare naturam, cujus est velie seu nolle? Neque enim est mala voluntas, nisi volentis aut angeli, aut hominis, quas non esse naturas nulla ratione possumus dicere. Cur, inquam, adscribis homini malam voluntatem, ut non injuste possit malæ voluntatis merito pœnas luere; et quod adscribis homini, non vis adscriberc naturæ, quasi ullo modo possit homo non esse natura? Quanto satius est, te sana loqui, et dicere hominis voluntatem malam nonnisi alicujus esse naturæ, quia omnis homo natura est; sed istam naturam, cum primo malum egit, non ex necessario, sed ex possibili habuisse voluntatem malam: quandoquidem his nominibus tibi placuit duo ista discernere, quorum in uno intelligitur id fieri quod necesse est, in altero autem id quod fieri quidem potest, sed necesse non est, quia et non fieri potest? Hoc enim de peccato primi hominis, vel primorum hominum verissime dicitur restat ille qui clamat, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. vi, 19). Iste quippe ex necessario malum agit, qui non vult et agit frangitque tuam regulam, quam temeraria loquacitate finxisti dicens, quod ‹ nec virtutis a necessario probetur causa esse, nec vitii; › cum hujus causa probetur esse a necessario. Neque enim aut actio mali vitium. non est; aut bonum quod vult, non facere, et malum nolle, et tamen agere, necessitas non est; aut e contrario non erit nobis etiam virtutis necessitas felix, quando tanta gratia natura

[blocks in formation]

nostra replebitur, et Deus erit omnia in omnibus (1 Cor. xv, 28), ut male aliquid velle non possit. Virtus est quippe justitia; et cœlum novum et terra nova promittitur nobis, in quibus justitia inhabitat (II Petr. III, 13). Aut si forte turbatus, præsenti vitæ, non futuræ istam regulam finxisse te dicis ; non contendo cum victo illud certe ad hanc vitam pertinere non negas, ubi vides bominem velle, nec facere bonum; et nolle, atque agere malum: cogerisque hoc vitium contra regulam tuam necessitati tribuere, non voluntati. Ab hac autem necessitate, cum qua nascuntur et parvuli, sed ætatis accessu incipit apparere, quis liberat hominem miscrum, nisi gratia Dei per Jesuım Christum Dominum nostrum (Rom. vii, 25)? cujus gratiæ vos inimici, in vestra virtute confiditis; et contra divina eloquia, quæ damnant eos qui in sua virtute confidunt (Jerem. xvii, 5), impia superbia disputatis.

LXIII. JUL. Hævreat ergo prudentis animo lectoris, multum interesse inter ea quæ a possibili veniunt, et ea quæ a necessario; naturaliaque omnia necessariis applicet, voluntaria vero possibilibus; et quæstiones universas ab ea, qua cœperint, parte consummet. Quoniam si per utramque cæco judicio vagetur; in innumeros per verba pene omnia præcipitatur errores: quod quoniam satis elaruit, apparet te nimis omnino caligasse, qui collegisti, ‹ Quomodo potuit malunı, quod nusquam erat, exoriri in opere Dei; ita etiam, jam quod erat, transiit naturaliter per opus Dei. ▸ Vide enim quo sis involutus errore: peccatum prima voluntate conceptum, quod a possibili venit, in necessaria dicis fuisse mutatum, ut quomodo potuit oriri motus animi liber, ita sine motu libero transiret in naturalium necessitatem 1. Sed intellige quoniam necessariorum auctor sit Deus. Si ergo hoc facit Deus in naturis, quod fecit animus in culpis ; necesse est ut sic sit reus, quomodo et ille cujus arguit voluntatem. Imo magis quanto enim est plus necessarium quam possibile, tanto scelestius est ingenerare quam usurpare peccatum. Quod licet rerum natura non capiat; tamen hic ostenderim, multo pejorem esse opinionem tuam de Deo, quam Manichæi. Illius enim Deum veľ subita bella truncarunt: tuum vero antiqua et multiplicata crimina corruperunt. Ac per hoc non solumde quæstione dissentis a Catholicis, sed omnino de Deo non ipsum colis, quem nos æquissimum, omnipotentissimum, inviolabilem in Trinitate veneramur. Ergo permeare non potuit per naturam res voluntatis; meritoque nos diximus, quia opus diaboli per opus Dei transire non sinitur. Opus enim diaboli hominisque mali peccatum est, quod in nullo potest sine liberæ motu voluntatis existere. Quod opus et diabolo et homini a possibili venit et venit: opus autem Dei est natura, in qua non a possibili, sed a necessarie subsistit homo: quæ natura multis est temporibus sine voluntate, quoniam vis ejus ætate certa sentitur. Quamdiu ergo est natura sine voluntate, opus Dei

Sic Mss. Vignierius, in naturalem necessitatem.

tantummodo est : at hæc quod non fecerit, non potest habere peccatum. Irrefutabiliter ergo dictum est, quia per opus Dei opus diaboli transire non sinitur. Non minus autem falsum est quam profanum, quod dixisti, • Opus operis Dei transit per opus Dei. Hoc est enim dicere, Peccat et Deus, quia peccavit homo, quem fecit Deus. Nam sicut nusquam est peccatum, nisi in opere hominis; neque enim cum peccaverit homo, aliquid substantiæ ejus additur, ut peccatum ibi eminere videatur, sed tantummodo malum opus de mala voluntate commissum, illi quoque a quo factum est, comparat meritum malum, ut malus dicatur qui mala fecit: ita etiam Deus tuus, si malum in opere suo fecit, nihil quidem substantiæ ejus accedit, sicut nec hominis ; tamen meritum ei deformissimum comparatur, ut malus male faciendo dicatur. Parvulus sane probatur etiam tunc reus non esse, quia malitiam a necessario habet, quam nisi diabolus a possibili haberet, reus esse non posset. Deus autem qui verus est Christianorum, malum non facit: parvulus quoque ante propriæ voluntatis arbitrium nihil habet, nisi quod in eo fecit Deus. Naturale igitur nullum esse peccatum potest. Sed quoniam sollicitissime antiqui erroris antra prorupimus, nec quidquam super hac quæstione occultum remansit: teneat lector diligens distinctionem necessarii atque possibilis ; et non minus Manichæorum, quam Traducianorum commenta ridebit.

AUG. Apud homines qui ea quæ legunt, sic intelligunt, ut etiam ista quæ dicis intelligant, nihil egisti aliud, eadem per eadem tanta perplexitate repetendo, nisi ut te appareret responsionem nostram in uno meo libro, quem tuis octo refellere suscepisti, cum dissolvere non valeres, obscurare voluisse. Apud eos autem qui hæc non intelligunt, id egisti saltem, ut deo te putent dixisse aliquid, quoniam non intelligunt. Unde breviter admonendi sunt interim de hoc unde nunc agitur, ut illud ipsum meum, remotis nebulis tuæ loquacitatis, aspiciant, et videant quam sit invictum. Tu enim dixeras: ‹ Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur.› Ad hoc ego Quid est quod dicit, › inquam, ‹ Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur? Nonne opus diaboli, quando in angelo, qui factus est diabolus, prius ortum est, in opere Dei ortum est? Quapropter si malum, quod nusquam erat omnino, in Dei opere oriri potuit: cur malum, quod alicubi jam erat, per opus Dei transire non potuit; præsertim cum ipso verbo utatur Apostolus dicens, Et ita in omnes homines pertransiit › (Rom. v, 12)? ‹ Numquid homines non sunt opus Dei? Pertransiit ergo peccatum per homines, hoc est, opus diaboli per opus Dei: atque ut alio modo idipsum dicam, opus operis Dei per opus Dei. Et ideo Deus solus est immutabilis et potentissimæ bonitatis: qui et antequam esset ullum malum, bona opera fecit omnia, et de malis, quæ in bonis ab eo factis orta sunt, bene ope

' vetus codex Port., perrupimus. sic Mss. In Vign, alicubi non erat

ratur per omnia (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 48). Hac tu rerum evidentia perturbatus, oculos hominum de possibili et necessario longa et inani disputatione tenebrandos putasti, ut ista caligine objecta sententiam tuam vanam non subtraheres, ne perimeretur, sed ne perempta jacere conspiceretur, absconderes. Utrum quippe a necessario, an a possibili,quid interest ad rem de qua quærimus? Angelus certe et homo peccarunt: aut ergo aude dicere angelum et hominem non esse naturas; aut, quia non ita es insanus ut audeas, convinceris peccante angelo peccasse naturam, convinceris peccante homine peccasse naturam. Sed a possibili, inquis, non a necessario peccavit. Hoc verum est: tamen angelus peccavit, tamen homo peccavit, tamen natura peccavit; ac aic opus Dei, quod est angelus, quod est homo, non cogente Deo, sed sua mala voluntate, quam potuit et non habere, peccavit. Illi ergo naturæ ignominia, quæ cum bene facta esset, et malum facere coacta non esset, tamen malum fecit: Deo autem gloria, qui et naturam bonam fecit, et de malo bene facit, quod ipse non fecit. Cum igitur his atque hujusmodi veris catholicisque rationibus, et defendi et prædicari natura possit creatrix, et argui reprehendique peccatrix; atque ipsa peccatrix, et laudari in quantum eam Deus fecit, et culpari in quantum ab illo, nullo cogente, defecit, et in posteris meritum suum recepit (eadem quippe ipsa natura in singulis quibusque sine voluntate nascitur, quæ in uno voluntate peccavit): quis te præcipitavit ut diceres, quis submersit ut scriberes, Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur? › 0 surde in vocibus sanctis! o cæce in inventionibus tuis! Nonne peccatum opus est diaboli? Nonne in omnes homines pertransiit, qui sunt opus Dei? Nonne per peccatum mors, ea præsertim qualem vos solam per peccatum dicitis accidisse, id est, non corporis, sed animæ, opus est diaboli? Nonne in omnes homines pertransiit, qui sunt opus Dei? Sed imitatione, ut dicitis, transiit. Tamen per homines transiit, qui sunt opus Dei. Sed a possibili, non a necessario transiit. Dic quidquid tibi placet: tamen per homines transiit, qui sunt opus Dei: tu autem sine ulla exceptione dixisti, ‹ Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur; et hanc sententiæ tuæ tam perspicuam vanitatem1, ut vanior fieres, tanta loquacitate non ut absolveretur defendere, sed ne aspiceretur operire conatus es. Si in mentem tibi apostolica verba non venerant, quæ te hoc dicere prohiberent; cur non attendisti, obsecro, plus esse in opere Dei existere, quam per opus Dei transire opus diaboli? Cum ergo illud fatearis, cur hoc negas? An quod vis fieri potest, quod non vis non potest? Misereatur tui Deus, ut esse desinas vanus. Hanc autem sententiam tuam Manichæus libenter amplectitur, tanquam amicam suam et argumentatur ita: Si per opus Dei opus diaboli transire non sinitur, multo minus in opere Dei existere sinitur: unde ergo malum, nisi unde nos dici

[ocr errors]

↑ Editi, perspicuam naturam; dissentientibus manuscriptis.

:

nio ad alium vos omnino quem colatis auctorem, tamen Manis furore simulatum, stulta commenta el genitalia traxere peccata.

mus? Sed respondemus eis : Juliano dicite ista, non nobis. Princeps hujus sententiæ missus est foras : absit ut præjudicet nobis vobiscum vincendus, vel potius vobiscum jam victus a nobis.

LXIV. JUL. Illud itaque aliud de eadem hebetudine protulisti. Ais enim : Sic creat Deus malos, quomodo pascit et nutrit malos (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 32), quia scriptum est in Evangelio, quod solem suum oriri faciat super bonos et malos, et pluat super justos et injustos (Matth. v, 45). Longe enim lateque contrarium est, quod tu conjunctum putasti. Quod enim paseit Deus etiam peccatores, benignusque est super ingratos et malos, pietatis est ejus testimonium, non malignitatis: qui non vult quippe mortem morientis, sed ut revertatur et vivat (Ezech. xvi, 32); nec cito punit errantes: nec ob aliud id facit, quam ut bonitas ejus pœnitentiæ tempus indulgeat. Sic enim ait Apostolus: An ignoras, quoniam bonitas Dei ad pœnitentiam te adducit ? Secundum autem duritiam tuam et cor impœnitens lu tibi thesaurizas iram (Rom. 11, 4, 5). Disputat etiam apud Lycaones et Areopagitas, quoniam Deus nec temporibus præteritæ ignorantiae, providentiæ suæ documenta submoverit. Neque enim sine testimonio reliquit semetipsum, dans, inquit, pluvias de cœlo, et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda eorum (Act. xiv, 15, 16). Hoc ergo quod pluit super bonos et super malos, documentum est benignitatis ejus, quæ ideo sustinet et exspectat errantes, ut recedant tandem a malo et faciant bonum. In tantum ergo non vult fieri malum, ut amore etiam emendationis humanæ pascat etiam ingratos. Ad id perfectæ pietatis indicium illud vero quod dicis, Creat malos, › perfectæ iniquitatis testimonium est. Vide ergo quam nescias quid loquaris, qui de exemplo misericordiæ voluisti crudelitatem probare. Bonum est enim pascere etiam malos, ut si voluerint, corrigantur: scelestum autem facere parvulos malos, ut qui velle non possunt, iniqui tamen esse cogantur. Liberalitas ergo in peccatores exercita abducit a malis, non in 'mala cogit. Conditio autem malorum non abducit a pessimis; sed et opus et operatorem in nefaria cuncta compellit. Insanis ergo cum dicis, Creat malum Deus : sed plus insanis, cum id Evangelii testimonio affirinare conaris, et eo testimonio in quo grande est argumentum bonitatis divinæ. Attende igitur, quanto nunc fortius reflectatur: Deus, qui pascit etiam malos, ut patientia sua bonos esse faciat, manifestum est quod non creet malos. Si autem creat malos; nec amat nec remuneratur bonos, nec ipse postremo potest habere aliquid boni; quoniam quavis mala volunHate efficacius et violentius nocet potentia creatrix, non solum possibilium, sed etiam necessariorum malorum. Quod quoniam Deo Christianorum non convenit, id est, illi qui Pater misericordiæ dicitur, et Deus consolationis (II Cor. 1, 3); cujus judicia omnia æquitas prædicantur (Psal. cxvIII, 75); qui cuncta in sapientia fecisse perhibetur (Psal. cm, 24); vobis ut Alanichæis non cst in Dei nostri æstimatione commu

:

AUG. Ego faciam, quod tu cur non feceris, quid me attinet et dicere? Qui legunt judicent propter hoc enim quia dixeras, ‹ quod secundum sensum nostrum Deus homines diabolo faciat, factum est ut ad verba ista veniretur responsione mea, ex quibus quod voluisti ipse posuisti: sed ego etiam te nosente commemorabo, quod prætereundum putasti. Inter cætera ergo, quæ omnia dicere nimis longum est: ‹ An vero, inquam, filios perditionis hædos sinistræ partis (Matth. xxv, 33), è diabolo pascit, diabolo nutrit et vestit, quia facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos › (Id. v, 45)? Sic itaque creat malos, quomodo pascit et nutrit malos: quia quod eis creando tribuit, ad naturæ pertinet bonitatem, et quod eis pascendo et nutriendo dat incrementum, non utique malitiæ illorum, sed eidem naturæ, quam creavit bonus, bonum tribuit adjumentum. In quantum enim homines sunt, bonum est naturæ, cujus auctor est Deus : in quantum autem cum peccato nascuntur, perituri qui non renascuntur, ad semen pertinet maledictum ab initio (Sap. xu, 11), illius antiquæ inobedientiæ vitio. Quo tamen bene utitur factor etiam vasorum iræ, ut notas faciat divitias suæ gloriæ in vasa misericordiæ; ne meritis suis tribuat, si ad eamdem massam quisque pertinens gratia liberetur, sed qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. x, 17). His dictis ista subjunxi Ab hac fide, inquam, apostolica atque catholica, veracissima et fundatissima, cum Pelagianis iste discedens, non vult nascentes esse sub diabolo, ne parvuli portentur ad Christum, ut eruantur a potestate tenebrarum, et in regnum ipsius transferan tur (Coloss. 1, 13). Ac sic accusat toto orbe diffusam Ecclesiain, in qua ubique omnes baptizandi infantuli non ob aliud exsufflantur, nisi ut ab eis princeps mundi mittatur foras › (Joan. xu, 31): ‹ a quo necesse est vasa iræ possideantur, cum ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur, et in ejus regnum per gratiam facta vasa misericordiæ transferantur › (De Nuptiis, lib. 2, nn. 52, 53): et cætera quæ ibi legat, vel legentem audiat, qui vult et potest. Nunc ergo quia his relictis, quibus ea quæ posuisti astruuntur atque muniuntur, sic illa putasti esse ponenda, ut tanquam in solitudine defendente nullo latrocinanter invaderes; legant hæc qui volunt scire quid egeris, vel potius ad ejusdem libri considerationem recurrant, unde ista reposui, et videant ea manere firmissima, quæ velut infirma labefactare tentasti. Quid igitur te adjuvat, quod eos mihi objecisti, quos exspectat Dei patientia per pœnitentiam corrigendos, et ideo super eos oriri solem suum facit et pluit : cum ego tibi hædos sinistræ partis objecerim, quos usque

Particulam, ad, ex Mss. adjecimus.

* Editi, tamen (Vignierius, «Fortasse, tam. ») inani furore stimulatum. Melius Mss., tamen Manis (id est Manichæij furore simulatum.

in finem sine pœnitentia victuros in impietate et sceleribus suis, ac per hoc æterno supplicio punjendos, ignorare non potest præscius omnium futurorum? Nec ab eis abstinet bonum creationis suæ, quibus nec nasci expediret; nec bonum nutritionis et vivificationis suæ, quantum ei placuerit, diuturnæ, quibus mori quantocius expediret: inter quos sunt certe plurimi, qui si ex hac vita abriperentur infantes, secundum falsam vestram hæresim, penitus ab omni; secundum autem catholicam fidem, a damnatione gravissima tollerentur. Quid deinde illud est, quod in his sinistræ partis hædis, in Dei præscientia, quæ falli non potest, igni perpetuo destinatis, multi sunt qui lavacro regenerationis abluti, postea vel apostasia pereunt, vel tam facinorose flagitioseque vivunt, ut eidem sinistræ sine dubio deputentur; nec rapiuntur, sicut quidam, ne malitia. mutet intellectum eorum (Sap. iv, 11)? Neque ut hoc eis Deus tam magnum beneficium non conferat, fatali necessitate prohibetur; neque ut aliis conferat, personarum acceptione mutatur. Quid hic faciunt illa tua possibilia et necessaria, quæ diligenter distinguenda commendas, ubi te nesciente quid loquaris, novit ille quid agat, cujus occulta possunt esse judicia, injusta non possunt? Non est igitur injustum ut bona conferantur malis: sed injustum est ut mala ingerantur bonis. Dic ergo qua justitia parvuli tanta mala patiantur: quæ sæpe commemorare nos piget; vos vero eadem mala paradiso, etiamsi nemo peccasset, importare non pudet. Non creantur, ut dicis, mali, hoc est, trahentes orginale peccatum: qua igitur justitia premuntur gravi jugo a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1)? In quo jugo tanta miseria est, ut eam facilius deplorare, quam explicare possimus. Peccatum a possibili in necessarium, hoc est, a voluntario in non voluntarium, dicis non posse mutari; quod potuisse ostendimus in eo qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago (Rom. vii, 19). Hoc vos consuetudinis violentiæ tribuitis, non vitiatæ originis vinculis: peccatum tamen a possibili in necessarium potuisse converti videtis; nec de vestris distortis et fallacibus regulis erubescitis. Tale aliquid universo generi humano per unum hominem, in quo omnes fuerunt, accidere potuisse non vultis : et tamen sub omnipotentissimi et justissimi Dei cura tot ac tantas pœnas infantes pendere non negatis; quoniam vobis ora claudunt, et oculos feriunt, si negetis. Nonne ergo attenditis, quem faciatis injustum, cernentes evidentissimas pœnas et negantes ulla mala merita parvulorum? Falsum ac profanum tibi visum est, quod ego dixi, Opus operis Dei transiit per opus Dei. ›› Quia utique angelus opus est Dei. Peccatum ergo, quod est opus angeli, opus est operis Dei, non ipsius Dei. Et de his verbis ita me arguis, quasi dixerim, Peccat et Deus, quia peccavit homo quem fecit Deus › quod ego non dixi. Peccavit quippe opus

1

Editi, Quid igitur. Castigantur ex manuscriptis. Vignierius, injustissimi. Emendatur auctoritate manuscriptorum.

Dei, id est angelus, vel homo; sed opere suo peccaverunt, non opere Dei : ipsi sunt enim bonum opus Dei; peccatum vero eorum malum opus ipsorum est, non Dei. Sed quid est pejus dicere, Peccat et Deus, quia peccavit homo quem fecit Deus; quod ego non dixi: an ita negare originale peccatum, ut pœna parvuli injusta nihil sit aliud quam peccatum Dei? Quod si in Deuni cadere non potest, justa ergo parvuli pœna est: si autem justa est, pro peccato est. Nemo igitur potest in tot tantisque pœnis parvulorum prædicare Deum justum, negans originale peccatum. Esset itaque, inquit, iniquitatis testimonium creare malos, si malum quo mali sunt, ipse creavisset: nunc autem, cum homines mali sint, et hoc creet ipse quod homines sunt, sequatur autem eos de vitiata natura per peccatum quod mali sunt; profecto etiam cum malos creat, bonum est ipse quod creat ; quoniam mali sunt vitio quod nulla natura est, creat vero ipse naturam que vitium non est, etsi vitiata est. Tale est autem tribuere creationis bonum stirpi vitiatæ et jure damnatæ, quale est etiam homini malo tribuere vitæ ac salutis bonum, propter quod homo est, non propter quod malus est. Quod autem dicis esse scelestum facere parvulos malos, ut qui velle non possunt, iniqui tamen esse cogantur. Ad aliquid cogi, nulla possunt ratione qui non sunt. Si autem nondum quidem proprietate personæ atque conditionis suæ, sed occultissima ratione seminis jam sunt, sicut Levi in lumbis Abrahæ (Hebr. vn, 9, 10): ibi naturæ vitio de peccato primi hominis veniente jam mali sunt; nou Dei creatione, qui nec velle possunt, mali esse coguntur. Vide sane mirabilia gratiæ Christi, cujus estis miseri inimici. Ecce parvuli, qui bonum vel maluni velle aut nolle non possunt, tamen quando reluctantes et cum lacrymis reclamantes sacro Baptismate renascuntur, sancti et justi esse coguntur. Nam procul dubio, si ante usum rationis obierint, in Dei regno sancti et justi erunt, ea gratia ad quam non sia possibilitate, sed necessitate venerunt, sanctas et justas sine fine ducentes vitas suas, calcantes et frangentes de possibili et necessario regulas tuas. Sine dubio autem plus est nolle malum agere, quam nec nolle, nec velle et tamen ille nolebat et agebat, qui dicebal, Quod nolo malum, hoc ago. Non itaque insanio, nec dico, Malum creat Deus. Bonum enim creat, qui etiam de ipsa vitiata natura non creat vitium, sed naturam. Trahit vero illa vitium, non Dei opificio, sed judicio. Tu autem utrum non insanias, si non valde insanis attende, qui non malum pœnale quod justum est, sed malum quod vocatur iniquitas dicis facere Deum : quid enim aliud facit, si nullo malo reis parvulis tanta mala vel ingerit, vel ingeri sinit? Verum tu non a nobis alloquendus et redarguendus; sed ab universa Ecclesia, si posses, exsufflandus et exorcizandus esses, a qua frustra exsufflari et exorcizari dicis infantes.

[blocks in formation]

LIBER SEXTUS.

Ostendit Augustinus Julianum frustra libro suo sexto disputare contra id quod libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia, capite trigesimo quarto, assertum est, primi hominis peccato naturam humanam fuisse in deterius commutatam, ita ut non solum lacta sit peccatrix, sed etiam genuerit deinceps peccatores. Liberi arbitri vires, quibus integris poterat homo, et recte agere, cum vellet, et non peccare, si nollet, peccando eum perdidisse docet: illam autem prorsus improbat definitionem libertatis, quæ passim objectari ab adversario solet, scilicet, Possibilitas peccandi et non peccandi, etc. Dolores parturientium, spinas, labores, sudores, cæterasque mortalium ærumnas probat pœnas esse peccati; sed ipsam imprimis mortem poenalem esse homini, qui sic divinitus institutus fuerat, ut nisi peccaret, non moreretur. Extrema parte libri expositioneni in illud Apostoli I Cor. xv, 22, Sicut in Adam omnes moriuntur, et in sequentia ejusdem capitis dicta, a Juliano prolatam expendit et refellit. Tandem per totum fere librum dogma catholicum de originali vitio, quod Julianus ad Manichæam hæresim trahere ubique enititur, non modo abesse longe ab illa hæresi, sed etiam hæresim illam demonstrat nunquam a Pelagianis posse nisi catholici ipsius dogmatis auxilio et professione superari.

[ocr errors]

I. JULIANUS. Non dubito ejusmodi opinionem hactenus super nostro fuisse certamine, ut ad quæstionem involutam magis, quam ad summam spectare fidei crederetur. Procul quippe ab studiis spiritualibus agitantes, solis' famæ aurulis commoventur ; temporumque formidantes invidiam, nec compertæ veritatis præsidium tenentes (ut fere in rebus trepidis, nulli minus quam sibi creditur ), tutius iter, quod frequentius, arbitrantur.

AUGUSTINUS. Eo frequentius est iter nostrum, quo antiquius; quia catholicum est: vestrum vero tanto minus frequens, quanto magis novitium ; quia hæreticum.

II.JUL.Hoc autem in præsentiarum duabus ex causis accidit: quia et sententia Manichæorum de criminum est probata consiliis 3, et excita persecutionum procellæ inopes spiritus a veritatis favore deterrent.

AUG. Quomodo est iter frequentius de sententia Manichæorum, cum sint admodum rari? aut quomodo persecutionem pro veritate patimini, qui subtrahitis parvulos Salvatori ?

IH. JUL. Pars igitur et voluptati consulens et pavori, vel arenæ, vel circi, vel scene populis comitata luxuria, ambiens in omnibus flagitiis obtendere necessitatem, qua commissi invidia semper levatur, et fragores sæculi prævaricatione vitare: ea ergo sunt, quæ comitatiorem faciunt vitiorum defensionem. Ex quo tamen vulgo pars maxima, ut præfatus sum, Traducianis et Catholicis vel de Deo rationes credidit consonare.

AUG. Innumerabilis multitudo fidelium, quæ promissa est Abrahæ (Gen. xxII, 17), quasi a vobis vulgaris turba contemnitur: quia videlicet paucis, quos Pelagianos, hoc est, venenis novitia pestis insanos facitis, potest placere quod dicitis, tam evidentem miscriam generis humani, quæ apparet in gravi jugo filiorum Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1), de peccati merito, quo in homine primo natura humana vitiata est, non venire. Unde vos sequitur, ut si nemo peccassel, cogamini etiam dicere in paradiso futura fuisse non solum tot et tanta onera molestiarum, quas videmus parvulos ferre ; verum etiam tot et tanta vitia ingeniorum et corporum, cum quibus plerique nascuntur. In quo felicitatis et quietis loco etiam susceptam vestram, qua caro concupiscit

[blocks in formation]

adversus spiritum, libidinem ponitis; et nos qui eam tanquam adversarium vitium contra concupiscente spiritu debellamus, clausis oculis accusatis velut amicos voluptatis et luxuriæ ; in quam nullus flagitiose ac turpiter cadit, nisi qui vestræ illi susceptæ, quam nos arguimus, vos defenditis, sollicitanti suadentique consentit.

IV. JUL. Verum quia et in primo et in præsenti certamine, argumentatione Augustini claruit non esse eum Traducianorum Deum, quem Christiani justum atque omnium conditorem coneincnti assertione vene. rantur; præcipio jam animo, quo plurimi eorum quoque, qui cæco errore lapsi sunt, his agnitis corrigantur.

1

AUG. Imo vero, his agnitis, quæ tuo fallaci vaniloquio secundum veritatis respondemus eloquium, neminem in errore hæresis vestræ nisi nimia vecordia vel pervicacia detinebit.

V. JUL. Credit quippe adversum nos Manichæus, naturaliter mortales in flagitia facinoraque compelli : opinatur tenebrarum originem et corporibus materiam et criminibus præstitisse; voluptatem sexuum tabem esse generis humani, assertricem juris diabolici, et in universa dedecora hominum coaetricem. Quem Traducianus omnifariam secutus, quippe ejus hæres et soboles, naturalia crimina, æternam de tenebroso nihilo mali necessitatem, et affectionem sensibus destinatam sanctorum omnium pollutriceņi atque imaginem Dei in regno diaboli collocantem, oratione multiplici testatur.

AUG. Manichæus naturam mali substantialiter Deo bono coæternam, contra catholicam veritatem singu lari vesania fabulatur: veritas autem catholica Deum solum sine ullo exordio confitetur æternum ; non solum bonum, qnod et ille dicit, verum etiam immutabi lem, quod ille non dicit. Hunc ergo Deum summe bonum, et ob hoc omnino immutabilem, cui nulla natura coæterna est, quæ non est quod ipse, nec esset nisi facta esset, non de ipso, sed tamen ab ipso, hoc est, non de natura ejus, sed potentia tamen ejus, adversus Manichæorum dementiam prædicamus: factamque naturam, quæ nulla esse potuisset, nisi eam, quamvis non de se ipsa, tamen omnipotens natura fecisset, bonum esse quidem scimus et dicimus, sed

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »