Obrázky na stránke
PDF
ePub

est in Christo Jesu Domino nostro, de gratia et libero arbitrio dicta sufficiant. Imo gratias Deo, qui quan

tum voluit donando, quod voluit fari permisit; et ubi voluit tacendum, linguæ terminum posuit.

LIBER QUARTUS.

Contra quartum dogma Pelagianorum.

CAPUT PRIMUM.-1. Item aiunt, Libidinem in homine naturale esse bonum, nec in ea esse quod pudeal. Respondemus: Libido non est naturale bonum in hominibus, sed per peccatum primorum hominum accidens malum, atque pudendum cujus non Deus auctor est, sed diabolus. Quod vos errantes, et alios in errorem mittentes, ideo naturale bonum esse dicitis, quia Deum pestis hujus auctorem creditis, non diabolum. Omne enim, quod natura bonum est, Deus summe bonus ex nihilo fecit, non diabolus. Nos autem libidinem non naturale bonum, sed naturale esse malum dicimus credimusque. Naturale autem malum sic dicimus, non quia sit naturæ Deo opifice congenitum, sed quod a peccante natura transierit in peccatricem naturam, id est, quod sit naturæ peccantis vitium, non ipsa natura. Omne enim malum natura non est, sed actus accidens defectu boni. Quamobrem quod natura non est, Deus non fecit, quia natura est omne quod fecit. Hoc ergo malo in Adam, qui male bonum illicitum concupivit, ut dixi, humana natura est vitiata, quod omnis trahit ex semine natus. Sed forsitan quaris a me dicens: Quemadmodum potuit malum serpentis, hoc est diaboli, in bonum hominis transire naturæ ? Ausculta: Serpentis nonnunquam venenato flatu hominem et mori novimus statim, et ut mori possit graviter perurgeri. Quapropter interrogo, responde quomodo potest alienæ naturæ virus flatile humanæ sic prævalere naturæ, ut omnes artus ejus flatu mortifero far ciat, ut vitalem flatum ex ea cogat exire? Sed novi quia nihil dicturus eris. Peccato enim protoplasti non credis miseram factam esse humanam naturam et mortalem, unde potest qualibet accidente infirmitate facile deprimi vel occidi. Audi ergo: Sicut nunc in peccatore serpentis flatu pestifero venenum inffigitur, et per illud mori compellitur, et a Marso, id est incantatore, inspectus afflatitius dicitur; quia serpens illum, inquit, afflavit; et statim pro salute ejus parat antidotum, quo possit venenum superare: ita tune in peccante Adam, cum serpenti, hoc est diabolo, magis suadenti, quam Deo præmonenti ne faceret, sese incautus præbuisset, avertente se ab illo irato Deo, fraudifero flatu venenosa et mortifera libido inflicta est, tanto eum deinceps opprimens dominatu, ut etiam peccare nolentem, sicut venenum trahit ad morten, peccare, id est malum velle, incitaret invitum. Hinc peccator, hinc vitiatus vitiosusque factus et dictus est, hinc privationem meruit vitæ. Contra hoc venenatum malum ne prevaleat, misericordia inspiciente Dei *, remedium, id est antidotum, per Jesum Christum donata est gratia, ne omnis homo penitus interiret. Quod si credere non vis, quæso ut dicas quomodo potest molli sibilo serpens venenum, ut perimat, homini propinare, quod contingere Irominum nullus ignorat? Sed quantumlibet tergiverseris, intercedente peccato sub diaboli serpentis malo natura humana potuit captivari sicut serpentis terreni potest flatili veneno exanimari: quia sic illud potuisse transire credimus, sicut istud posse fieri

[blocks in formation]

cognoscimus et videmus; quod penitus nec illic potuisset, nec hic, si natura nostra inculpabilis permansisset. CAPUT II.-2. Quærendum est igitur, cur hoc malum, de quo agitur, libido dicatur. Sine dubioa libendo, id est a libitu, per derivationem libido est nuncupata. Sed ais mihi: Ergo omne quod libet, libido est? Respondeo : Non omne quod libet, libido est; sed omne quod male libet, libido est. In bono enim libitu libido dici non potest, sed voluntas, de ratione scilicet mentis naturalis exoriens. In malo verd libitu non voluntas est, sed voluptas, quam fecit transgrediens protoplasti voluntas: cum scilicet illicitum male libuit suadente serpente, cujus sibilo venenoso, ut supra jam dixi, hunc morbum quem not babuit ante culpam ejus delinquens natura concepit, et per coitum seminum transmisit1 in posteros. Factos enim primos homines absque libidinis malo, Scriptura sancta testatur, cum dicit : Et erant ambo nudi, Adam et mulier ejus, et non confundebantur ( Gen. 11, 25 ). Quid est, non confundebantur ? Id est, nullis ad peccandum, sicut contigit post peccatum, libidinis stimulis urgebantur. In voluntate enim eorum creatus erat licitus genitalium usus ad gignendos videlicet filios, non in voluptate luxuriæ: post peccatum vero hanc eisdem accidisse ipsa iterum Scriptura demonstrat, dicens, Et aperti sunt oculi eorum, et sciverunt quia nudi erant, et consuerunt folia fici, et fecerunt sibi legumenta. Sed numquid clausis oculis erant creati, quia dictum est, Ei aperti sunt oculi eorum? Quod si clausi fuerunt oculi eorum, quomodo verum erit quod scriptum est, Et vidit mulier quia bonum est lignum ad escam, et quia optimum est videri oculis, et speciosum ad intuendum (Id. ri, 7,6)? Aperti ergo erant oculi eorum ad intuendum opera Domini, quæ valde bona creavit clausi vero erant ignorantia mali, quod Creator bonorum omnium non creavit. Et aperti sunt conscientia delicti pulsante, vel cum in se viderent, id est sentirent, jam nudali animæ carnisque pace motum quemdam turpissimum atque præcipitem noviter accidisse: unde confusi ad fici folia cucurrerunt, et his libidinis pudore sollicitaLa membra texerunt. Quod si naturale bonum est secundum vos ista libido, et nihil est in ea quod pudeal; quæro, qua ex causa post transgressionem naturalia membra texerunt, et non sicut ante peccatum fue rant permanserunt, quando utique nudi erant, et non confundebantur? Nihil enim Deus unde contunderetur homo, cum eum plasmaret ad suam imagi nem, in ejus forma creavit. Quod si non secundung fidem nostram de accidentis malo libidinis post pec. catum confusi sunt, secundum dogma vestrum Deus in eis fecit unde confunderentur: nec enim aliud dieitis, cum turpissimæ libidinis Deum esse auctorem prædicatis.

[ocr errors][merged small]

CAPUT III. 3. Sed respondes forsitan : Absit ut Deus fecerit in protoplastis pudorem. Iterum ergo, iterumque percontor: Si nihil unde pudeat, Deus fecit, et plena fide dicitur, quia penitus non fecit; et malum libidinis ex diabolo non est, quod recta fide non dicitur, quia ex ipso est: dicite cur texerint genitalia membra post culpam, quæ a die institutionis suæ invicem videbant et non tegebant. Si dixeris, propter peccatum: ergo confitere et accusa malam

Sic Mss. At editi, et per coilum semen transwil. * Hie editi addunt, quempiam.

libidinem, cujus impudentiam pudentes foliis fici texerunt. Quod si dicere nequis, aperte Deum pudoris hujus auctorem esse criminaris: quia cum ex malo libidinis a vobis negatur confusio contigisse, Deus apertissime hominum opifex accusatur. Sed utinam sic vos istam libidinem laudare erubesceretis, sicuti tunc illi, cum se peccasse ejus convincente motu deprehenderent, erubuerunt. Quid vero indicant folia fici, quibus, ut dixi, non Deo auctore pudenda membra, sed per peccatum facta texerunt, nisi quemdam pruritum libidinis turpem? Imo cur illas corporis partes texerunt, et non potius manus quibus prohibita attrectaverunt, aut ora quibus male desiderata ederunt? Sed illa membra texerunt, in quibus peccati cupiditas exardescens concupiscentiam incontinentis gutturis accusabat. Ista est vestra laudabilis atque dilecta libido, per quam, ut ait Apostolus, caro concupiscit adversus spiritum (Galat. v, 17): contra quam spiritus spem habens in Deo, nisi fortiter concupiscat, nec caro nec spiritus vitam possidebunt æternam. Sic stulti estis, ut istam discordiam carnis et spiritus, diabolum excusantes, Deum accusantes fecisse credatis. Sed absit, absit hoc malum a catholicis sensibus, ut auctorem libidinis Deum esse, audeant cogitare vel dicere.

CAPUT IV. 4. Contra hoc venenum de gratiæ antidoto confidentes omnes sancti, castigantes corpus suum, et in servitutem redigentes, ne forte a fide Christi reprobi efficerentur, fortiter pugnaverunt et pugnant. De hac enim congressione loquebatur apostolus Paulus, cum dixit: Ego igitur sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans et tanquam e contrario responderetur ei, Quis est, vel ubi est adversarius tuus, contra quem pugnas? respondens ait, Castigo corpus meum, et in servitutem redigo (1 Cor. ix, 26, 27) : id est, in corpore meo est, non in aere, contra quem pugno; libido est scilicet inimica vitæ meæ, quæ me currentem placere Deo per ducatum gratiæ ejus, diversorum libituum malorum per momenta aculeis impugnat et provocat, quo agonis mei cursum impediens, auctorem suum diabolum faciat esse victorem. Ideo castigo corpus meum, ubi porto hostem meum : in me pugnanti contra me virtute gratiæ confortatus repugno pro me. Sed tunc hostis potentiam destruo, cum castigans corpus meum infirmor in me. Cum enim infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Gratias autem Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (1 Cor. xv, 57). Quod si non propterea castigabat corpus suum, quo malarum concupiscentiarum appetitus vel stimulos superaret libidinis, cur hoc se facere dicebat, illo melius sapientes et docentes exponite. Non enim naturale esse bonum libidinem prædicaretis, si castitatem intuentes, ut Paulus corpora vestra castigaretis; imo impudenti fronte lascivientes, ejus motum sic procaci lingua laudatis in publico, ut cunctis pateat quid a vobis geritur in secreto: si tamen quos laudare publice non pudet, eligant vel secretum. Rogo, erubescite, unde protoplasti, ut jam dictum est, post peccatum erubuerunt, quorum et ipsi peccatores sumus filii; et credite malum ex diabolo, non bonum ex Deo esse libidinem. Quam Apostolus legem, hoc est, malam consuetudinem nominat, et esse dicit in membris contrariam legi mentis, ne obediatur legi Dei.

[ocr errors]

3

CAPUT V. 5. Audite ergo quanta sit iniquitas bujus mali, quidve hinc homo patiatur infirmus, Apostolo dicente et disputante inter cætera : Nam concuviscentram, inquit, nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Non dixit, Concupiscentiam jam non habebam; sed, nesciebam, quid? utrum malum esset.

[blocks in formation]

1

Habebam igitur, sed tanquam naturale bonum esse credebam cum autem lex diceret, Non concupisces; cognovi non naturale bonum, sed per peccatum accidens esse malum concupiscentiam. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Cum ergo sperarem, quod viribus propriis jubente lege possem concupiscentiam vincere; majoribus magis ejus urgebar stimulis, et infirmante me, cupiditas angebatur. Sine lege enim peccatum mortuum erat. Quod peccatum? Libido utique, quæ et concupiscentia mala dicitur. Non dixit, Non erat; sed, mortuum erat: id est, cum præceptum legis, quod est ei contrarium, adhuc non esset, in peccatore latebat, quia legis imperio demonstratum est. Ego autem sine lege vivebam aliquando. Priusquam scirem mandatum legis, in operibus cupiditatis me vivere arbitrabar. Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit; ego autem mortuus sum. Vixit enim intentione mortifera prima lege, id est, quando in paradiso captivavit Adam: revixit eadem fallacia secunda lege, et occidit me, tanquam suum captivum, filium transgressoris; quia per legem cognitio peccati, non victoria de peccato. Et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Optime dixit, Inventum est mihi: id est, non mandatum Deus ad mortem dedit, sed visum est mihi tanquam mortiferum, eo quod illud virtute propria implere non possum; cum ego non mandati vitio, sed stimulo concupiscentiæ mortis percussus moriar. Stimulus enim mortis peccatum. Nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me, et per illud occidit. Videns peccatum, quod est, ut sæpe dictum est, cupiditas unde libido exorta est, de legis auctoritate nihil valere me contra se; sicut Adam, interjecto mandato ad prævaricandum, de quo vitium peccandi contraxi, seduxit et me, tanquam denuo dicens, Non morte morieris, si de ligno manducaveris interdicto; imo aperientur oculi tui, et eris sicut dii, sciens bonum et malum (Gen. m, 4, 5). Ideo et per illud occidit.

6. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Non igitur imputo legi Dei, quod vitio meo factus infirmus, præceptum ejus implere nequeo: quæ etsi jubendo non juvat, tamen sua sanclitate et justitia malum esse concupiscentiam, quod nesciebam, ostendit; quia peccatum, ait, non cognovi, nisi per legem et docuit ad superandos ejus illicitos appetitus, cum in me deficio, debere divinum auxilium implorare. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Numquid enim mandatum bonum, contra mortis opera datum, in mortem mihi est commutatum? Absit. Ego videlicet quod morior, non mandati boni vitio morior, sed mandato bono vitio meo transgresso. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. Ut ergo concupiscentiæ malum, quæ radix est omnium malorum, cognoscatur malum, per mandatum bonum prævaluit in me magis, non defecit: quia lex subintravit ut abundaret delictum. Mortem ergo mihi operatum est delictum, cum ex delicto, id est, ex concupiscentia mala, infirmante me virtute propria ad obediendum legi, delicta creverunt. Et factum est supra modum peccans peccatum per mandatum, cum per legem, ut dixi, non defecit, sed magis immoderatis cupiditatibus crevit: quia virtus peccati lex est, prohibendo et non auferendo.. Scimus enim quod lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Spiritu igitur Dei tam docente quam juvante, quo lex data est, non sola voluntate carnali legis, possunt impleri præcepta : quia per legem vitia mea tantum agnosco, non aufero.

[blocks in formation]

Frustra de carnis infirmitate præsumo, hostem meum, cui Dei judicio justo sum traditus propter peccatum, cui me voluntas vendidit protoplasti, solus superare non valeo. Jubet Deus: imo faciat, ut fiat quod jubet. Venumdatus sum sub peccato: justam suam sententiam, qua me peccantem damnavit, misericordia mutare dignetur. Lex spiritualis est, ego autem carnalis sum ipse me compotem sua faciat legis, ut Spiritus virtute præcinctus, perfectæ legis tuba3 gratia præcedente, possim inimicum in corpore superare.

6

7. Quod enim operor, non intelligo. Quod mala videlicet concupisco, non ea ut veniant quæro vel opto; quia natura non tali sum institutus: sed hoc malo quo est per noxam vitiata natura, cum aurem præbeo. legi, caliginosis subito ac pravis desideriis conturbor illectus. Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Legis mandato de propriæ voluntatis conatu parere volo, et non valeo: peccato vero dum resisto, consentire delector. Si autem quod nolo, illud facio; consentio legi, quoniam bona. Dum ergo volo ut nullum concupiscenti.e malum concipiam appetitum, et magis hoc facio; magnum vere malum esse concupiscentiam in membris meis qua me peccare cum quadam delectatione sollicitat, legi consentio; id est, credo, et per ipsam agnosco; quia cum sua bonitate mihi dicit, Non concupisces, venenum mortis in concupiscentia esse designat. Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Igitur hoc malum, quod discordare facit corpus et spiritum, ut sit in me, non ego opto vel facio, qui illud deinonstrante lege, ex quo malum esse cognovi, ne sit in me, consentire legi contendo: sed dum de meo velle et posse id stirpare non valeo 7, idem peccatum, quod in me inflictum est per peccatum, manens in me, ea que nolo operatur adversum me. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Certus sum ergo, quod hæc concupiscentia, quæ est conatui meo adversa in corpore meo, non est bonum. Cum enim resistitur ei et defecisse putatur, magis magisque sua malitia in variis appetitionibus innovatur. Nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Volo quidem tam hoc peccatum vincere, quam legis præcepto parere. Quod utrumque bonum ut perficiam, posse mihi de me cum velle meo non sufficit; quia sufficientia nostra non a nobis, sed ex Deo est. Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago. Ad bonum igitur peragenlum voluntas mea de se præsumens, et non de Deo, nihil proficit ad malum vero etiam quod non vult, aliquoties inclinatur ut velit. Si autem quod nolo, illud facio; non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Cum itaque nolle meum concupiscere provocatur, ut velit, non voluntas resistens id agit, sed peccati cupiditas, que a sola mea voluntate superari non potest: quia sine me, ait Dominus, nihil potestis facere (Joan. xv, 5).

8

8. Invenio igitur legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Quia igitur malum concupiscentiæ adjacet mihi, id est, sponte, et cum non desideratur occurrit, et ut perpetretur est voluntati depravatæ possibile, quia sine Deo, ut jam dictum est, non potest enervari; tamen videtur mihi de me presumenti ad perficiendum bonum, legis videlicet mandatum, ut cœpi fore possibile, si secundum inte

[blocks in formation]

riorem hominem, hoc est animæ rationem, contra mortales corporis mei motus tota voluntatis intentone, totisque naturæ meæ viribus non destitero repugnare. Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. Et ecce video in me, id est sentio, contrariam legem, concupiscentiam scilicet malam, morbo libidinis sordidatam, obviantem et resistentem et prævalentem legi mentis mee. intentioni videlicet animi mei naturali, et captivum me ducentem in lege peccati, hoc est, in prævaricatione protoplasti, quæ est in membris meis: quia per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12).

CAPUT VI. - 9. Ecce quanta mortifera bella, ecce quæ pericula, quantaque naufragia, de malo laudabilis et dilecte vestræ concupiscentiæ, diabolo seminante exorta sunt. Ecce cujus pestis onus leve esse prædicatis, et jugum suave. Sed Paulus, cujus estis apertissimi inimici, non cum illo malum esse libidinem sentientes, legerat scriptum esse de isto malo jugo: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium (Eccli. XL, 1). Et ideo prædicabat fidelibus contra vos de isto jugo, dicens, Nolite jugum ducere cum infidelibus (II Cor. vi, 14): id est, nolite æquales effici infidelibus, laudantes cum illis quod est exsecrabile, et dicentes quod malum est, bonum. Quia, væ eis qui dicunt quod dulce est, amarum; et quod amarum est, dulce (Isai. v, 20). Bella igitur ista doctor ille Gentium in fide et veritate secundum datam sibi contra vos sapientiam, in omni esse genere humano in se deprehendit, et contra ea fortiter dimicavit. Cum enim in persona sua dicit, Peccatum non cognovi nisi per legem : et, Concupiscentiam nesciebam; et, Peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam: et, Ego autem vivebam sine lege aliquando: et, Ego autem mortuus sum: et, Inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem: et, Peccalum per mandatum seduxit me, et per illud occidit: et, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: et, Peccatum per bonum mihi operatum est mortem : et, Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato: et, Quod operor non intelligo et, Non quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio: et, Si autem quod nolo, illud facio, consentio legi, quoniam bona: et, Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum : et, Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum: et, Velle adjacet mihi; perficere autem bonum, non invenio et, Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago: et, Si autem quod nolo, illud facio; non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum: et, Invenio legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: et, Condelector legi Dei: et, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris mais: manifeste hæc se contra concupiscentiam bella peregisse testatur. Nec tamen gloriatur de propriis viribus se fuisse triumphum victoria consecutum. Et ideo cum de se, in se, pro se, adversus tale malum infirmatus nullum victorice adjutorium reperisset, displicens sibi, oculos ad Christi propugnacula quibus defendi possit elevavit, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vn). Gratia est, hæretice, qua liberamur de corpore mortis, id est, de motibus concupiscentiæ, quibus corpus nostrum percutitur, ut anima perimatur, non sola virtus propriæ voluntatis. CAPUT VII. - 10. Pergite adhuc per campos loquacitatis vestræ, qua tantæ turpitudinis squalorem laudare non erubescitis, et clamate secundum consuetudinem vestram, dicentes: Libido calor bonus est genitalis, nec est quod pudeat in ea: quia si malum esse dicatur, nuptiæ jam damnabuntur; sine illa

[ocr errors]

enim non poécrit proles existere. Ex hoc advertant dilectæ vestræ castissimi expugnatores, quantum lihet, quod tantum laudare delectat: aut si non libet, cure suadet ut libeat, et expugnatur a vobis ', cur ho um prædicatis, quod in vobis adversum esse sentitis? rogo, erubescite. Nemo unquam quod sibi est inimicum, bonum dicere delectatur et laudum præconiis adornare. Fallimini prorsus et fallitis, imo decepti estis et decipitis. Non est iste calor bonus, nec genitalis in bonis genitalibus membris, quæ formavit Deus, sed malus, nt sæpe dictum est, auctore diabolo præcedente peccato. Isto calore si vigor mentis vestræ ad illicita non dissolveretur, non a vobis tam licite laudaretur, quin potius sicut a Catholicis da

mnaretur.

[ocr errors]

11. Sed iterum respondetis, ut superius dixi, tanquam clypeum vestro dogmati opponentes, ne vobis valeant simplices quos decipitis resistere, et dicitis: e Nuptime damnabuntur, si libido damnetur, quia absque illa soboles non gignitur. Quid præstigiosissimis assertionibus vestris diem in noctem mutare nitimini? quid nebulis serena convolvitis? quid intuentibus lucem, ferventes in calore turpi, quem optimum prædicatis, ut cordis corum oculos perturbetis, fumi amaritudinem eructatis? Nuptiae auctore Deo valde sunt bonæ, nec damnantur prorsus, cum voluptuosa libido damnatur. Nuptiæ filiorum procreandorum causa sunt institutæ, sicut scriptum est, Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. 1, 28) : quarum licitus usus non in luxuria libidinis institutus est, sed sine illa imperio honestissimæ voluntatis, tantum, ut dixi, causa natorum. Quia Adæ et Evæ ante peccatum, cum adhuc scilicet in eis morbus iste non esset, dixit Deus, Crescite, et multiplicamini, et replete terram. Post peccatum vero, ut jam superius disputa tum est, sibilo venenosi serpentis, cujus callidis 3 decepti sunt blandimentis, hanc inquietam et mortiferam pestem eorum corpora conceperunt; et per licitum usum, posteaquam de paradiso projecti sunt, in posteros transmiserunt, tanquam peccati sui testimonium hæreditario jure dimittentes in nobis: ut ex hoc prævaricatorum nos esse filios cognoscentes, non gloriemur de nobis, id est de natura nostra peccatrice, in conspectu justi judicis Dei; sed ejus misericordiæ, quæ non in meritis constat, semper colla flectamus; quo dignetur in paradisum revocare, unde merito exsules fecit.

6

4

12. Et in conjugatis igitur et in omni homine libido mala est nonnunquam enim ad illicita trabit, quia voluntati peccatrici, qua factum est ut esset in membris, contraria est in tantum, ut ipsorum conjugatorum ad licitum usum ardore sui sic anhelantes præcipitet mentes, quo eadem licentia acti potius quam agentes agant. Fit enim voluntas incontinens, dum illecta vincitur voluptate; sed venialis est in conjugatis, malo bene utentibus. Quod ostendit Apostolus, cum causa continentiæ orationis tempus indicit conjugatis, et ad ipsum iterum revertendum propter incontinentiam tentationis satanæ præcipit, dicens : Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne lentel vos satanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (1 Cor. vn, 5, 6). Ďamnabilis est vero in adulteris et fornicatoribus, malo male utentibus. Jam ergo cognoscite utrum Apostolus de malo veniam promiserit conjugatis, an de bono: de malo ad tempus orationi vacandum abstinere præceperit, an de bono? Erratis prorsus, quia Deus qui jussit fieri bonum, nus

[blocks in formation]

quam a bono prohibuit, sed a malo, dicens per David, Declina a malo, et fac bonum(Psal. xxxv1, 27).

13. Incunctanter omnino dicitur, bene uti hoc malo veniali conjugatos, filiorum gignendorum videlicet causa, qui nascuntur Deo opifice, non de accidentis libidinis malo, sed de bono licentiæ nuptiarum. Num quid enim cum vitis undique deserente agricola fuerit sentibus occupata, et tempore suo jacens in dumis produxerit botros, de contrariis sibi spinis, quibus premitur, uvam produxit? Absit. Sed de naturæ suæ bono, licet spinarum aculeis corrupto, bonos attulit fructus. Similiter et triticum, si natum circumquaque zizaniis operiatur, in quantum spicam produxerit, de naturæ suæ bono, non de zizaniorum malo quibus impeditur, bonum intulit germen: sic filii de nature bono boni sunt fructus, non de malo libidinis corrumpentis et vitiantis, cum quo nascitur omnis homo. Unaquæque ergo res manens in naturæ suæ bono, accidentibus sibi adversitatibus arescit atque torpescit, cultoris semper indigens manu vel diligentia, ut naturæ suæ, cui nihil est contrarium ab auctore suo Deo congenitum, valeat respondere. Hoc agitur et in nostra peccatrice natura: semper indiget auctore et cultore suo atque conservatore Deo, ut spinis et tribulis zizaniisque libidinis vel omnium malarum concupiscentiarum, quæ, ut sæpe diximus, non auctore Deo, sed peccando contraxit, inanu gratiæ suæ per Jesum Christum Dominum nostrum, quamdiu in terram de qua sumpta est redeat, expietur, de terra iterum in novum sæculum purissima reditura, per eumdem Jesum Christum Dominum nostrum suscitata. Iterum ergo iterumque repeto: Libido mala nihil bonis impedit nuptiis, quia non ab initio in ejus sordibus sunt, sicuti jam supra diximus, ordinatæ. Deus enim qui sine concubitu apes fetare creavit, et agrorum cuncta semina absque libidine seminari vel nasci decrevit, hominem quoque ex homine, si non peccasset, per concubitum voluntarium, non per libidinis scortum exoriri in paradiso permisisset. Cui qualiter id contigerit, in hujus disputationis.capitulo, quantum Dominus revelavit, jam me arbitror ostendisse. Ideoque nuptiarum licentiam bonam valde fatemur, et inalam concupiscentiam in conjugatis damnabilem et voluptuosam esse catholico ore clamamus, vestrumque dogma in ejus turpitudine horrendum, sanctarum Scripturarum auctoritate damnamus.

CAPUT VIII. — 14. Paulus est apostolus Christi, non Pelagius discipulus Antichristi, hæretice, qui dicit concupiscentiam in carne sua non bonum habitare: imo apertissime malum dicit, peccatum esse testatur, stimulum carnis suæ nominat, a quo se colaphi zari clamat, ne magnitudine revelationum extollatur (I Cor. XII, 7): cujus malis consideratis in corpore mortis suæ, in quo bellum intestinum cum invisibili hoste gerebat, remedium salutis suæ nullum penitus nisi solam gratiam Dei in Christo Jesu liberantem se invenisse testatur. Ipse dicit scribens ad Colossenses: Mortificate membra vestra quæ sunt super terram; fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, (Coloss. in, 5) etc. Respondete huic tanto do clori, cur ea mortificanda præcipit, si naturalia bona sunt? Sed melius in vobis Pelagio et Cœlestio loquentibus, quam Christo in Paulo, e contrario prædicatis cum laudabili plausu, dicentes: Vivificate membra vestra quæ sunt super terram; fornicationem mundam, libidinem bonam, concupiscentiam optimam. › Demens, et secundum voluntatem tuam in reprobum sensum dimisse hæretice de istarum sordium malo iterum dicit idem apostolus scribens ad Romanos, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus (Rom. vi, 12). Ille in veritate docendo prohibet his immunditiis obedire: tu in errore Pelagiano suades. Ille concupiscentiam menti

1 Antiquiores codices, botruos.

s Am. Er. et Mss., miserescit.

8 Sic Mss. At editi, impendit.

*Sic Mss. At editi, cujus malum consideruns.

contrariam, peccatum vocal: tu eam laudando, vel in ea delectando, bonum asseris naturale.

15. Stulti, aliquando jam sapite, et nolite de tanto malo gloriari, neque mendaces esse adversus veritatem, quæ per os sanctorum suorum laudabilem dileclamque vestram concupiscentiam malam, et libidinem punit immundam. Ex his enim diversæ tentationes oriuntur, quibus per momenta cum Deo placere contendimus, præpedimur, ut ait apostolus Jacobus : Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus - enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat: unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Dein concupiscentia cum conceperit, marit peccatum peccatum vero cum consummatum fueril, generat mortem (Jacobi 1, 13-15). Videte dilectam vestram semine laudum vestrarum concipientem dolorem, parturientem peccatum, generantem mortem. Cujus dum auctorem Deum esse prædicatis, sine dubio arguitis tantum apostolum, et Deum esse malorum dicitis tentatorem: quia ipse creavit secundum vos, unde tententur homines, abstrahantur et illiciantur; ac per hoc ipse unde pereant fecit. Quod si ita non sentiretis, Deum mortem fecisse minime diceretis. Sed audite adhuc repercutientem virga sapientiæ cœlestis vaniloqua ora vestra eumdem apostolum Jacobum. Unde inquit, bella et lites in vobis? Nonne hinc ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris (ld. iv, 1)? Auditis quale officium habet nimium dilecia vestra concupiscentia, id est, bella et lites, quibus discordare facit corpus et spiritum nostrum: et in ejus castris hostilibus, atque sub lege mortifera te, hæretice, militare delectat? Si pacem fidei catho lica, sequereris, a turbine bellorum horum et litium, quo in cordis tui pelago circumquaque jactaris ne ad portum pervenias veritatis, facile gratia gubernaculo poteras liberari 3, et cognoscere malum quod in malo positus putas esse pulcherrimum.

2

16. Audi et alium super Jesu pectus discumbentem, et contestantem, concupiscentiam non esse ex Patre Deo, sed ex mundo, et eam cum mundo transituram: Joannem dico apostolum. Nolite, ait, diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo : quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ, quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei, manet in æternum (I Joan. 11, 15-17). Claudite adhuc, si placet, oculos cordis ad videndum, et obturate aures ad audiendum tanti apostoli veritatem et clamate dicentes, ne scilicet dilectæ restræ faciatis injuriam, Ex Deo est

1 Edit, videte dilectam vestram simul et laudatam vestram concipientem dolorem. Corriguntur ex manuscriptis. MSS., pelagus. Am., pelagos.

Sie MSS. At editi, gratia" gubernante poteris liberari.

concupiscentia carnis, non ex mundo, et ideo calor bonus est genitalis. ›

CAPUT IX. — 17. Sed quid ultra in proferendis testimoniis, quibus defensio vestra probatur esse damnabilis, nitar promulgare sermonem? Quia si omnia de legis divina thesauris producantur, tempus me deficit enarrantem. Audite ergo breviter, non brevia, sed crimine ingentia caloris vestri amantissimi opera, quibus in illicitum coire 1 præcipitat hebetata corda mortalium, et erubescite et conticescite tandem. Isto calore succensus et turpiter illectus nonnunquam pater inclinat filiam, et operatur incestum filius etiam patris thorum maculat, cum matri vel novercæ aliquando miscetur. In sororem frater cupidine ductus incurrit cognatam non erubescit opprimere. Virgo non sustinet licentiam nuptiarum, sed stuprum tempore concupiscit illicito. Maritus minime contentus licito uxoris amplexu, uteros contaminat alienos 2. Similiter et uxor immemor proprii cubilis, adulterino aniore uxoris occupat aliena. Nam et masculi, relicto naturali usu feminæ, exardescunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes (Rom. 1, 27). Horret etiam plus iis quæ diximus dicere, quod dum homo immemor suæ naturæ rationalis, irrationali naturæ, et alienæ a sua (a), pecudi coire compellitur. Quid de ruina aliquantorum servorum Dei et sacrarum virginum dicam, que hac tempestate naufragia patiuntur? Quidve de diversis immunditiis, in quibus eorum auctorem ipsum sibi puto pro vobis diabolum displicere? Ecce calor ille amantissimus vester in quas ignominiarum sordes humanas ire illicit et præcipitat mentes? Ecce quam illuviem etiam in sanctis Christi membris fuisse dicere non tremuistis. Ecce cujus obscenitatis et turpitudinis estis acerrimi laudatores, impudentissimi defensores; et, si non fallor, cum adhuc non displicet, forsitan et factores. Quis enim de vobis bene sential, quos de Lanto malo bene sentire cognoscit? Si igitur in vobis ullus pudor est, si honestaš aliqua, si castitatis intentio, tantam mali necessitatem, id est, concupiscentiam carnis sordibus libidinis mixtam, bonum dicere et laudare desinite: cujus auctorem non Deum, sed diabolum esse credite, præcedente protoplasti peccato : et quod eam voluntas humana in turpissimis motibus refrenare non valeat singularis, nisi gratia per Christum Domninum nostrum subvenerit salutaris 6.

1 Apud Lov., in illicitum coitum. 2 In MSS., turpitudine.

3 Omnes Mss., vetitos contaminat alienos.

Editi, proprii mariti cubilis, adulterino amore uxoris thorum occupat aliena. At manuscripti nec, mariti, nec, thorum, addunt.

Antiquiores codices, ignominiorum.

Sic Mss. At editi, refrenare non valeat, nisi singularis gratia per Christum Dominum nostrum subvenerit Salvatoris.

(a) Subaudi, natura.

LIBER QUINTUS.

Adversus quintum dogma Pelagianorum.

CAPUT PRIMUM. 1. Item inquiunt, Parvulos non trahere originale peccatum, neque perituros a vita æterna, si sine sacramento Baptismatis ex hac vita migraverint. Respondemus: Multum quidem jam de originali peccato, quo et parvuli tenentur obstricti, superius disputavimus: ac luce veritatis ostendimus, omne humanum genus hoc vitio claudicare. Dei etiam Filium in similitudine carnis peccati ob hoc venisse, ut morte sua per crucem vinceret mortem, et gratia sua gratuita, vulnera nostra curaret. Verumtamen falsa esse de parvulis, hæretice, quæ prædicas, non solum nostro, sed et eorum salvatore Christo juvante, Scripturarum auctoritate convincam. Quid

igitur apertius, quod parvuli Ade peccato nascantur obnoxii, dici potuit, quam quod dictum est per David, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea? Ille enim cum adulterium defleret, et homicidium quod Bersabeæ causa commisit, hanc veritatem in suæ confessionis gemitu eructavit, tanquam diceret, Non quod ex hoc solo facinore perpetrato peccator sim, qui antequam id facerem sine peccato non eram 1, imo jam peccator ab utero matris inee eram Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, el in delictis peperit me mater mea. Vitium ergo peccati

1 Mss, sine peccato eram; omisso, non.

« PredošláPokračovať »