Obrázky na stránke
PDF
ePub

seminatus et conceptus de parentibus sumpsit, per quod adulterium et homicidium propria peccata peregit. Cum enim subjungens inquit, Ecce enim veritalem dilexisti (Psal. L, 7, 8); peccata propria voluntate commissa fatetur. Quia veritatem dicit Deo pœnitens, quando nihil illi de commissis suis sceleribus celat: non quod etsi voluntate celaverit, Deus ignoret; sed veritatem sibi ab eo dici vult, ut veniam consequatur: si vero mente aliqua exciderint, confiteri veritatem Dei; ut cum generaliter3 dixit, Deus, qui nosti occulta cordis, tu seis opera mea, et delicta mea a te non sunt abscondita (Psal. LXVIII, 6), quibus veniam largiaris. Et hæc utique est veritas confitentis, quam diligit Deus.

2. Eva ergo peccatum diabolo mutuavit, Adam consensu cautionem fecit, usura posteritati crevit. Hinc est ut infans in utero matris hæreditario jure constrictus ante promittat debitum, quam cautionem patris agnoscat, vel debitorem etiam genitorem. Hujus chirographi usuræ sunt, illæ malignissima passiones, quibus tam majorum ætate quam parvulorum animæ deprimuntur, a quibus liberari neminem posse nisi per Christum, David ipse qui se in iniquitatibus conceptum et in delictis natum esse dixit, ostendit, cum in septuagesimo primo Psalmo de persona Christi loquitur dicens, Liberabit pauperem a potente, et inopem cui non erat adjutor: id est, humanum genus a diaboli dominatu. Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. Ex usuris et iniquitatibus liberavit animas eorum (Psal. LXXI, 12-14) : Christus utique Ade debitum, quod nos usuris obligaverat, solvit, cum nullis suum corpus peccatis obnoxium in patibulo crucis suspendi permisit. Ipsius enim in Psalmo vox est: Quæ non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5). Quapropter ipse ex usuris et iniquitate et parvulorum liberat animas: quia, ut dicit Apostolus, Unus pro omnibus mortuus est: et iterum, Ergo omnes mortui sunt (II Cor. v, 14). Et si omnes mortui sunt, stimulo utique mortis percussi, mortui sunt; quia stimulus mortis, pec catum (I Cor. xv, 56). Dic ergo quærenti mihi, Si peccatum parvulus nullum carnaliter natus attraxit, cur brevis dierum sorte mortis astringitur? Quia ubi peccatum non est, utique mors esse non debet: non enim me fingente, sed Apostolo prædicante dictum est, Per peccalum mors. Ac per hoc secundum errorem vestrum, iniquus Deus, ut mori parvulum patiatur non habentem peccatum per quod possit vita privari.

CAPUT II.5. Sed ad illam fallaciam dogmatis vestri respicientes, cui jam superius responsum est, inquietis mihi: Deus mortem fecit, quia mortalem hominem fecit; peccatum autem non fecit, quia in primordio hominem prohibuit ne peccaret. Imo quid aliud dicitis, cum Deum mortem fecisse creditis, nisi et peccatum Deus fecit, ut per peccatum mors intrare posset in mundum? Quia, ut iterum iterumque est repetendum, dicente magistro Gentium, Per peccatum mors; respondetis: Absit, Deus peccatum non fecit. Ergo occasionem peccandi homini tribuit, ut opus ejus, sicut dicitis, mors homini posset contingere. Sine peccato enim mors esse non poterat; quia, velitis nolitis, Per peccatum mors. Nec occasionem, ut dicitis, peccandi Dens homini dedit, quo mori posset, sed mortalem fecit. Jam responsum est scriptum esse, Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum (Sap. 1, 15): et iterum, Deus creavit hominem inexterminabilem (Id. 11, 23). Si ergo peccatum non fecit, nec occasionem peccandi homini dedit, quod recte dicitur ;

[blocks in formation]

bonum mortis secundum vos, quod recte non dicitar, quomodo per malum peccati ad hominem potuit pervenire? Quid enim luci cum tenebris? aut quæ pars justitiæ cum iniquitate (II Cor. vi, 14)? Videte, infelices, si tamen videre potestis, quas amicitias inter Deum et diabolum faciatis, quod absit a Domino. Deum enim mortem fecisse dicitis, diabolum peccatum si tamen vel hoc assignatis diabolo. Miscuerunt ergo opera sua, ex consensu tanquam sibi in auxilium venientes, ut hominem vita privare possent: et ideo dictum est, Per peccatum mors.

1

[ocr errors]

4. Jam hic advertite, imo qui sani sunt sensu advertant, quia soletis nos dicere Manichæos quis nostrum sit Manichæ pestis assertor: nos, qui nihil commune luci ad tenebras dicimus; an vos qui opus lucis, ut putatis, id est, mortem, cum opere tenebrarum diabolo, id est, peccato confunditis? Nisi enim credideritis mortem et peccatum utraque esse mala, et nullius horum auctorem esse Deum, sed diabolum delinquentibus protoplastis; prorsus Manichæos adjuvatis, imo estis similes Manichæis . Manichæus autem non credit, sed catholicus dicenti Paulo, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12). Hac est fides nostra, fatemur incunctanter peccatum in parvulis, et per peccatum mortem pertransisse in omnes homines. Et parvuli natura homines sunt. Quapropter quanti fuerint, omnes homines sunt, quibus dum contigerit mori, propter peccatum, quod in eis non actione, sed ulterina conceptione pertransiit, moriuntur. Non enim morerentur, nisi corno peccati necarentur. Per peccatum enim, ut sæpe est repetendum, mors; non sine peccato : ab morte 3, ne in æternum pereant, morte Domini redimuntur. Hoc cœno peccati quo nascuntur squalidi, ut in regnum cœlorum ingrediantur immaculati, immaculato per Baptismum sanguine Christi mundantur.

:

CAPUT III. - 5. Audi et alterum, Dei sapientiam inquirentem, et per illam veritatem mortalibus prædicantem audi aliter quidem quam David loquentem, sed non aliter prophetantem; imo unito spiritu vera dicentem, quod Ada peccato et parvuli nascendo premantur. David enim inquit, ut supra jam dictum est, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Iste ait in libro Ecclesiastico: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium (Eccli. XL, 1). Quod est hoc grave jugum, nisi peccatum? Et quare dictum est jugum, nisi quod ex duobus Adam et Eva veniat, vel duorum premat et conterat colla, id est, masculi et feminæ, majorum videlicet atque minorum; quia in utroque sexu jugum sunt. Ideo et ait generaliter. Grave jugum super filios Adam. Dicendo ergo, super filios, ætates non discrevit vel sexus et comparando jugum peccato, præter Christum, qui sicut cæteri ex usu conjugatorum natus non est, omnes esse peccatores æquavit. Huic jugo, id est, originali peccato revincti majores atque minores, vitium ex ipso ortu tanquam aratrum trahimus, quamdiu sumus in mortis corpore, cujus cupiditatum vomere proscinditur, hoc est, corrumpitur terra nostra. Propter quod in Libro Sapientiæ dictum puto: Corpus autem quod corrumpitur aggravat animum (Sap. ix, 15). A cujus jugi labore et onere, vel aratri corruptione ut requiescat, nemo solvitur propria voluntate et potestate,

[blocks in formation]

et

nisi ab illo juste judicante et indebite miserante, qui ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati stis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super sos, et discite a me quia mitis sum el humilis corde, invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. x1, 28-30). Quomodo vero ad eum vocati eant, ipse ostendit, dicens: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, altraxerit eum (Joan. vi, 44). Pro jugo peccati aspero et gravi, quo carnaliter nati preniuntur, vocatis tolIndum super se jugum suave et onus leve præcipit. Superius jam diximus, cur peccato jugum sit comparatum nunc spirituale Christi jugum et onus intelligere debemus, Charitatem esse dico, qua jubemur diligere Deum et proximum: quia in his duobus præceptis tanquam in jugo, Lex omnis pendet et Prophetæ (Matth. xxi, 37-40). Quid enim suavius aut levius charitate, qua nos diligens Deus, per mortem Filii sui, ex duobus populis, Judæis scilicet et Gentibus, vinculo gratiæ in unitate fidei conjugavit, et fecit utraque unum? Christi itaque jugum cervices, quas presserat peccati jugum, suspendit, non premit, ad coelum levans: quia charitas, sine qua nemo poterit promereri Deum, nunquam cadit (1 Cor. XIII, 8), et cooperit multitudinem peccatorum (1 Petr. IV, 8). Ipsa est etiam et onus leve', quam qui habuerit, Deum portat, quia charitas Deus est (I Joan. iv, 8). Ideo et Apostolus Glorificate, inquit, et portate Deum in corpore vestro (I Cor. vi, 20).

IV.

æru

6. In hac vocatione sunt et parvuli, qui assumuntur in fide credentium, non obedientia voluntatis, sed dilectione nimia charitatis. Propter quod in Psal mis de ipsis dictum est: Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum 2 (Psal. LXVII, 19). Super quos nisi fuerit dono gratiæ, charitatis jugum suave et onus leve Christi, requiescere a labore et onere originalis jugi non possunt. Gravantur enim in labore et onere diversarum passionum, quas eos in lacte positos perpeti videmus et stupemus. Vexantur enim nonnunquam a dæmonibus, diversis etiam doloribus et vulneribus cruciantur, multisque, ut dixi, mnarum generibus affliguntur : et in his omnibus cum quid patiantur, hoc dicere non possint, tamen pœnis se cruciari variis quodammodo loquuntur, cum aculeo puncti dolorum, confusos vocum ejulatus emittunt. Quæ si minime stimulo peccati protoplastorum percussi, ex quorum peccatrice carne peccati caro sunt, patiuntur, secundum errorem vestrum, Deus * talem fecit naturam, ut pœnalibus anima passionibus convexetur, aut certe injustus, ut innocentiam sanetam et nullius penitus erroris obnoxiam tantis permittat urgeri periculis, et in ipsis nonnunquam vita privari. Quod nisi eos peccati originalis causa pati credideritis, sine dubio Deum, qui valde bona omnia fecit, arguitis. Sed absit ut sit iniquus, inferens iram, imo justus judicia faciens (pœna enim peccati est ), ut pœnis plectantur, non in actu, sed ortu parvuli peccatores. Quia, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea; et, Grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium : non ego fingens, sed Prophetæ Dei Spiritu veritatis sancto acti dixerunt.

CAPUT IV. - 7. Audi et alium athletam fortissimum per omnia diaboli flagella transeuntem, et patientia sua ejus impatientiam superantem: beatum Job dico, quid Spiritu Dei, quo probatus et fortis est factus, de humanæ naturæ senserit labe, etiam parvulos dicens a peccati sordibus immunes esse non posse, hosque adducendos in judicium coram Deo. Homo, inquit, natus de muliere, brevis vitæ, et plenus

[blocks in formation]

iracundiæ; et sicut flos cum floruerit, decidit; fugitque ul umbra, et non permanet. Nonne etiam hujus curam habuisti, et hunc fecisti venire in judicium coram le Quis enim erit mundus a sorde? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita ejus super terram (Job xiv. sec. LXX). Estne aliquid dubitandum, tam clarissima auctoritate, parvulos peccati illuvie maculatos esse nascentes? Cum enim dixit, Nonne etiam hujus curam habuisti, et hunc fecisti venire in judicium coram te? statim propter judicia justissima Dei cur in judicium veniat, causam præcedentem ostendit: Quis enim, inquiens, mundus a sorde? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita ejus super terram. Id est, propter peccati sordem, quam trahit a peccante natura, qua nascitur immundus in mundo. Hæc secundum Septuaginta interpretum editionem, quæ ex græco in latinum sermonem versa est, posuimus. Audite apertius ad suggillationem vestram idipsum, qualiter ex hebræo verbo sit in latinum translatum. Quis, ait, potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Estne deinceps contentio? imo esse debet a vobis ulla contradictio? Audis de parvulo dici, Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? et adhuc dubitas Baptismum Christi per gratiam habere, quod mundet in parvulo? Nisi enim esset immundus, non diceret, Quis potest facere mundum? Sed cum addit, de immundo conceplum semine; parentum sordidatum dicit esse peccato: quorum sunt immunda semina, non conditione nature, sed prævaricantis vitio protoplasti. Sive igitur Septuaginta ex hebræo in græco, sive alius similiter ex hebræo in latino sermone, unum atque idem, etsi mutatis verbis, non tamen veritate, parvulos peccati sorde reos esse dixerunt. 8. Quæ enim injustitia, sicut sæpe pro diversitate propositarum a me causarum interrogavi, apud Deum, dicite, ut nulla existente causa secundum errorem vestrum, sicut supra diximus dixisse Job, parvulus brevis vitæ et plenus iracundiæ sit; cum quid sit ira, rationis usu omnino nesciat: vel quare ut flos decidit, fugitque ut umbra, et in vita multorum dierum sive annorum non permanet, sicut novimus maltis contingere parvulis? vel cur cum ad judicium coram se venire facit, cum mandatum legis ejus non cognoverit faciendum, nec contempserit voluntatem? Hæc utique secundum vos, ut dixi, injuste parvuli patiuntur a justo judice, si nulla peccati contagione tenentur obnoxii. Sed quantalibet latitudine mendaciorum vestrorum verbis muros hæresi vestræ circumquaque construatis, veritas vincit: cujus aries impulsus gratiæ manibus, totum quassat et destruit, unde repugnatis et confiditis. Quia justus Dominus nihil facit, injustum, et verax non potest esse mendax. Parvuli itaque, ut dicit Apostolus, natura filii iræ sunt (Ephes. 1,5), Adæ scilicet parentis, sicut sæpe diximus, offensione connexi. Non enim dicerentur filii iræ, nisi iram, id est, peccatum primiplasti, qui peccando Deum ad iram primus in nostro genere provocavit, traberent seminati. Ideo et dictum est, Quis enim erit mundus a sorde? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita ejus super terram. Vel, sicut dictum est alio modo, tamen idem: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Ob hanc igitur solam sordem peccati, quam trahit, non de conjugii bono, sed de libidinis malo, parvulus brevis vitae et plenus iracundiæ est. Decidit etiam ut flos, fugitque ut umbra, nec permanet; atque in judicium coram Domino veniet judicandus. Cui nisi Baptismi gratia per Christum subvenerit, disperiet de populo christiano: sicut lex perituram dixit parvulum de populo Judæorum, nisi die circumcisus fuisset octavo. Scriptum est enim: Infans qui octavo die circumcisus non fuerit, disperiet anima illa de populo suo (Gen. xvn, 14). Dic igitur mihi, a quo facinore circumcisio parvulum liberat? aut quare incircumcisi de populo Dei circumciso anima peribat, si nibil unde sanaretur vel disperiret habebat? Quin

1

potius parentibus ejus, nisi circumcisus fuisset, de-
buit prætendi perditio, qui usum obedientia et
liberi habebant arbitrii, et non parvulo ignoranti
scientia 2 bonum et malum. Sed esto ut parentes ob
subeant
hanc negligentiam, quod scriptum non est,
perituri supplicia: numquid damnatis illis, si incir-
cumcisus mortuus fuerit parvulus animæ poterit in-
teritum abolere? Deus enim locutus est, non homo,
dicens, Infans qui octavo die circumcisus non fuerit,
disperiet anima illa de populo suo. Narrate ergo, si
potestis, Dei justitiam, in qua 3 multum vos posse
jactatis; imo totum posse naturæ viribus: cur disper-
dat innocentiam incircumcisam, quidve circumcidi
jubet, si nulla donat circumcisione delicta? Respon-
detis plane Justus Deus in judicando. Hoc enim
soletis quasi diligentes Deum dicere, sed ore vestro*,
corde autem mentientes ei. Si itaque justus Deus in
judicando, rogo, dic causam incircumcisi parvuli
perituri. Actualia certe nulla sunt ejus delicta. Quæ
enim esse poterunt octo dierum? Trahere eum ori-
ginale peccatum et propter hoc damnari, credere non
vis. Unde justa Dei judicia? Dic jam aperte: ‹ In-
justus Deus et impius, ut damnet parvulum, quem
damnabilis causa nulla præcessit. Nec enim aliud
in cordis tui tenebris sentire cognosceris: si tamen
incircumcisum, teste Dei lege fideli, perire parvulum
credis. Aut si de vobis aliud sentiendum est, judi-
cent orthodoxi.

9. Sed more illo vestro, veritatis CAPUT V. videlicet luce deserti atque refelliti: Deus, inquitis, præscius operum ejus malorum quæ facturus erat ætate perfecta, periturum dixit de populo suo. Itane, insane Pelagiane, Deus qui justus est in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 17), pro hujuscemodi credendus est incircumcisum parvufum judicare, ut tanquam factorem pro non factis sceleribus puniat; tempus imputet quoddam, ubi vita non vixit, ubi velle et nolle non fuit voluntatis ? Absit, absit hoc apud judicem justum, qui unicuique obedienti vel contemnenti usu liberæ voluntatis, reddit secundum opera sua parvulo autem incircumciso solum pro delicto, quod est opus diaboli, quod ex Adam seminatus attraxit, et circumcisione fraudatus non caruit, hoc in parvulo Deus odit et punit : ita nunc fit et in populo christiano. Circumcisio enim illa octavi diei, figuram resurrectionis diei Salvatoris et gratiam Baptismi gestabat.

10. Vos autem, etsi parvuli baptizati non fuerint, vitam illis promittitis æternam, quia scilicet Christi eis gratiam baptizatis nihil auferre, conferre creditis nihil. Si enim intelligeretis quare dixerit Christus, Non opus est sanis medicus, sed male habentibus (Matth. 1x, 12): crederetis utique, non eos sanos, sed vulneratos medico Salvatori ad stationem Baptismi sanandos offerri; nec habituros vitam, nisi ipsius qui est vita manducaverint carnem, et sanguinem biberint. Ipse enim dixit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam 7 in vobis. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam (Joan. vi, 54, 55). Quomodo igitur vitam regni cœlorum promittitis parvulis, non renatis ex aqua et Spiritu sancto, non cibatis carne, neque potatis sanguine Christi, qui fusus est in remissionem peccatorum? Ejus enim edictum est: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sanclo, non introibit in regnum cœlorum (Id. in, 5). Intrare quippe in regnum cœlorum non aliud est, quam vita beata vivere, quæ permanet in sæcula sæculorum. Ecce non baptizatus, vitali etiam cibo poculuque

1 plures Mss. omittunt, et.

Hic additur, scientia, ex Mss.
Codex Colb., in quam. Alii Mss., quia.

MSS. Hoc enim soletis dicere, diligentes eum scilicet

[blocks in formation]

privatus, dividitur a regno cœlorum, ubi fons viven-
tium permanet Christus. Da mihi præter hunc alteruny
locum, ubi vitæ possit requies esse perennis. Primum
enim locum fides Catholicorum divina auctoritate
regnum credit esse cœlorum, unde, ut dixi, non Ba-
ptizatus excipitur secundum, gehennam, ubi omnis
apostata vel a Christi fide alienus æterna supplicia
experietur tertium penitus ignoramus, imo nec esse
in Scripturis sanctis inveniemus 1. Finge, Pelagiane.
locum ex officina perversi dogmatis tui, ubi alieni a
Christi gratia vitam requiei et glorie possidere par-
vuli possint. Dextera est justi sedentis judicis el si-
nistra, regnum est et gehenna, vita est et mors, justi
sunt et iniqui. In dextera igitur justi sunt constituti;
in sinistra, operarii iniquitatis in regno requies ba-
ptizatorum, in gehenna pœna incredulorum: vita ad
lætitiam gloriæ, mors ad fletum et stridorem dentium:
justi in regno Patris cum Christo, iniqui in igne
æterno parato diabolo et angelis ejus. Sed hæc dicens,
non divisiones locorum multorum dedi, nisi duorum
tantum ; quoniam ad duo, regnum videlicet et gehen-
nam, hæc omnia referuntur, etiamsi plura dicantur.
Dextera enim vita, justi, vel si, ut dixi, addamus
justitia, sanctitas, beatitudo, et cætera bona ad regni
coelorum requiem referuntur: sinistra vero, id est,
ii qui sinistra astabunt, iniqui, mors, injustitia, do-
lositas, impietas, et quantalibet mala ad gehennæ
tormenta, ubi mors quæ secunda dicitur non finitiva,
sed cruciatu durabilis erit. Qui baptizatus ergo non
est, in iis quæ sunt regni cœlorum, non potest repe-
riri et si non ibi, quia vere non ibi, putasne, Pela-
giane, jam sentis ubi? aut certe dic ubi.
CAPUT VI. 11. Responde more illo solito :
Dominus inquit In domo Patris mei mansiones
multæ sunt (Joan. xiv, 2). In his mansionibus, suas
habent vitæ el refrigerii non baptizati parvuli mansio-
nes. Hiccine est, putas, ille tertius locus, quem fin-
gendum ante paululum ex officina doginatis tui po-
posceram? Percutiat hoc opus virga sua ferrea Chri-
stus, qua gentes hæreditatem suam et possessionem
suam terminos terræ regit (Psal. 11, 9 et 8); qua probat
vasa misericordiæ suæ, et reprobat contumelia: ut
si manserit inquassatum, permittat illic susceptos
vestros, quibus sine illo vitam promittitis parvulos
habitare. Dic, age, adesto assertioni tuæ, refelle
meam. Mansiones istas multas, quas in medium pro-
tulisti de thesauris Evangeliorum, certum est veritate
dicente, esse apud Deum Patrem : sed quæro abs te,
utrum sint in regno cœlorum, an foris. Pater enim
Deus in regno cœlorum est, et illic sunt hæ utique
mansiones. Si vero in regno cœlorum non sunt; ergo
Pater alienus est a regno cœlorum: quia, ut dixit
ubi Pater est, ibi et multæ sunt mansiones. Quid di-
cis, hæretice? Unum elige e duobus cujus partis de-
fensor existere possis. In regno est Pater et mansio-
nes, an extra? Si dixeris, In regno; perdidisti locum,
quem multa fabricaveras arte parvulis. Non enim
intrat in mansiones istas non baptizatus: quia qui
dixit, In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; ipse
dixit, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non
intrabit in regnum cœlorum. Ecce virga fortis Christi,
quomodo comminuit opus tuum. Si autem dixeris
Foris; attende quid respondeas Manichæo. Aliquo
enim bello secundum te superatus ab aliquo Pater
exceptus (a) est de regno coelorum, nec ad eum opus
Filii sui pertinet Baptismus parvulorum, nec ad Chri-
stum etiam mansiones Patris : ac per hoc divisum est
regnum eorum. Christus enim recipit baptizatos in
regnum cœlorum: Pater non baptizatos in mansiones
loci sui. Ecce quales sensus imprægnata a diabolo
peperit hæresis vestra ecce officina illa Pelagiana.
sive Coelestiana, de qua nimium docti et acutuli ad
interitum processistis, qualem locum miseris parvulis
fabricavit, ut et Pater videatur regno exclusus, et
Christus a mansionibus Patris! Quid deinceps a vobis,
1 Omnes Mss. addunt, vel reperiemus.
(a) Forte, ejectus.

[ocr errors]

:

decepti facient parvuli, quos catholica ratio sine melico Christo in mansiones Patris vobis docentibus non sinit introire? Quibus dum absque Christo promittitis vitam, aufertis vitam dum sanos pollicemini 1, ad mortem perducitis: dum spondetis requiem, præcipitatis in gehennam. Mansiones igitur istæ apud Patrem non sunt divisa cellulis ad habitandum justis, sed conjuncta charitate bonorum præmia meritorum, quæ sunt in regno cœlorum, quod est indivisum in possessionem unitæ concordie deitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti : et non est ut quoddam grande palatium, unde concludi aut excludi possit: nec terminum habet, quomodo regnum terræ, ut ultra regnandi non habeat potestatem. Ipse enim qui implet omnia et excedit omnia, Pater et Filius et Spiritus sanctus, Deus unus est, omnia in omnibus, potens atque omnia potens, cujus regni finis non est. Magnus enim Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis (Psal. XLVII, 2): et regnum ejus regnum omnium sæculorum, et dominatio ejus in omni generatione et progenie (Psal. CXLIV, 13). In parte vero gloriæ sanctorum et beatitudinis vitæ æternæ divisum a gehenna dici tantum potest, unde impii et peccatores omnisque non baptizatus est separatus, et parti gehennæ est mancipatus: Dei autem potentia non in parte est, et in parte non est; quia et sanctorum requiei et peccatorum damnationi ipse regnat in sæcula sæculorum.

unum

CAPUT VII. 12. Sinite itaque parvulos venire ad Christum vitam, ut eis perditain per Adam medicina sua redonet vitam. Venit enim non inaniter quærere et salvare quod perierat. Vos videbat præscienLia sua futuros hæreticos; vosque increpabat in Apostolis suis dicens: Sinite infantes venire ad me, et nolite eos prohibere; talium est enim regnum cælorum (Marc. x, 14). Talium, ad comparationem videlicet ad se venientium dixit, non omnium parvulorum generaliter, etiam et qui in eo renati non sunt: ideo, Sinite, inquit, parvulos ad me venire, id est, nolite llos credere me non indigere; non enim possunt venire in regnum Patris mei nisi per me. Denique ait, Ego sum via, veritas et vita; nemo ad Patrem, nisi per me venit (Joan. xiv, 6). Quomodo igitur eos non baptizatos in domo mansionum Patris mansuros creditis, cum nemo vadat ad Patrem, nisi per Christum, qui via est: nemo æternam habeat vitam, nec maneat in veritate, nisi per ipsum, qui vita est et veritas? Sine me, inquit, nihil potestis facere (Id. xv, 5). Nam sicut nemo venit ad Patrem, nisi per Christum; similiter nemo salvandus venit ad Christum nisi attrahente Patre. Ipse enim dixit: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum (Id. VI, 44). Et venire ad Patrem et Filium nemo potest, nisi operante Spiritu sancto Patris et Filii, qui ubi vult spirat, et gratiam dividit singulis prout vult: quam gratiam non a se dissocialam, sed indivisa manu atque potentia in homine tota unus Deus et Trinitas operatur. Quisquis ergo opus in se non habet Trinitatis, id est, Baptismum salutarem; æternam vitam cum viventibus sanctis in regno cœlorum non potest adipisci. Baptismus enim Christi opus est Trinitatis, quia ipse est, dicente apostolo Paulo, plenitudo divinitatis (Coloss. 11, 9): et non est, sicut et Petrus dicit in Actibus Apostolorum, in alio aliquo salus. Nec enim nomen aliud datum est sub cœlo hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. iv, 12). Ecce princeps Apostolorum Petrus in veritate loquitur veritatem, in nullo alio nomine hominibus datam sub cœlo salutem, nisi in Christo: tu in mendacio da nomen aliud, quod salvare possit parvulos, minime in Christi, qui est, sicut dixi, plenitudo divinitatis nomine baptizatos. Quisquis enim in Christo tingitur,

3

Editi, pollicitatione. Castigantur a manuscriptis.
Sic omnes Mss. At editi, unica.
Omnes Mss., salutem.

Remigianus vetus codex, indivisa manens atque unum· potens. Alii Mss., indivisa manu atque unum potens.

in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quod est plenitudo divinitatis, in remissionem peccatorum salutis gratia baptizatur.

[ocr errors]

CAPUT VIII. — 13. ‹ Et nos, › inquies, sicut aliquoties a vobis audimus, in remissionem peccatorum, tam majores ætate quam parvulos baptizamus. Et cum vobis ita contradictum a nobis fuerit, Ergo est peccatum in parvulis, quod es in sacro Bapti smate remittatur: respondetis, Nullam tantum in adoptionem filiorum baptizantur. Habet enim in eis gratia quod adoptet, non habet unda quod diluat: propter solam vero Symboli formulam, ut tradita consuetudo servetur, tinguntur in remissionem peccatorum. Majores autem propter quod usu liberi arbitrii peccata contrahere potuerunt, in remissionem peccatorum baptizantur. O cæca vestrorum sensuum corda! O magisterium quod obvolutum mortali nebula vobis diabolus propinavit? Quis hoc catholicorum sapientissimus ferat? Quis vos non horreat potius nominare, quam cernere, ut verbum Dei fidele in parte veri et in parte mendacii esse prædicetis, id est, in majoribus verax, quia vere in remissionem peccatorum baptizantur, in parvulis autem mendax, quia sic in remissionem peccatorum, ut non in remissionem peccatorum lingantur? Quando jam vel quid a vobis dicitur verum, aut dicetur, cum in illo loco, ubi veritas Christus in Spiritu sancto baptizans curat omnes ad se venientes peccati vulnere sauciatos, Deo mendacium dicere non timetis? Verba namque Dei sunt Symboli verba: non se fefellit Deus tradens per Apostolos suos Ecclesiæ suæ sanctæ catholica, credentes in remissionem peccatorum baptizari. Uiquid enim jussit in remissionem peccatorum, si non facit vere remissionem? Imo ideo jussit, quia facit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4).

14. Omnino in remissionem peccatorum baptizantur et parvuli: alioquin non habebunt in regno cœlorum vitam. Dimittitur enim eis regeneratione spirituali, quod traxerunt, ut sæpe dixi, ex Adam generatione carnali. Stulte hæretice, respice ad Jesum, qui propterea vocatus est Jesus, id est, Salvator quia, sicut dicit evangelista, Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum ( Matth. 1, 21). Attende edictui ejus : Non opus est sanis medicus, sed male_habentibus (Id. ix, 12). Et adversus eum falsum de parvulis dicere conticesce, qui eis potum, non sanis, sed ægrotantibus Baptismum in suo sanguine procuravit qui propterea catechizantur et exsufflantur ac baptizantur, ut princeps hujus mundi diabolus ex eis foras mittatur. Aut si non in illis diabolus exsufflatur, cujus opere, id est, vitio peccati per Adam tenentur obnoxii; dicite, cur imagini Dei fit injuria? Vos vero, opinor, quod eis baptismo vestro baptizandis minime exsuffletis, ne non ima gini Dei, sed diabolo faciatis injuriam. Aut si exsufflatis nullum, ut putatis, crimen habentibus, quem in eis urgeatis edicite. Exsufflatur ergo et increpatur in eis in catholica Ecclesia opus diaboli, non quod ipsi sunt, sed quod in ipsis est. Ipsi enim quod homines sunt, opus Dei sunt: quod vero in ipsis est peccatum, opus diaboli est; hoc in illis odit Deus, non ipsos opus suum. Ob hoc si indebita gratia ejus per Baptismum mundati non fuerint, penitus Christianorum vitam non habebunt, in regnum cœlorum non ingredientur; erunt autem illic ubi et incircumcisi parvuli Judæorum. Duas sane fides et duo baptismata vos habere, si ipsi in tenebris ambulantes non cognoscitis, Catholicorum nullus ignorat. Alia enim tide, ut superius ostendi, vobis dicentibus, baptizatis atate majores, alia parvulos, cum scilicet verbo eos in remissionem peccatorum baptizatis, corde non creditis 2. Nos vero anathematizantes vos, Paulum in 1 In MSS., procreavit.

Editi, cum scilicet verbum cos in remissionem peccato rum baptizatos percipere corde non credatis. Castigantur pr Mss.

quo locutus est Christus, auscultamus prædicantem et sequimur, qui unum corpus et unum Spiritum esse dixit Ecclesiæ catholicæ in Christo, unam fidem,

unum Baptisma, unum Deum et Patrem omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis (Ephes. iv, 46).

LIBER SEXTUS.

In quo de prædestinatione contra Pelagianos disputatur.

CAPUT PRIMUM. 1. Licet latius de gratia et libero arbitrio jam superius disputatum sit tamen addere etiam nonnihil quam maxime huic operi oportet; ut et vestra calumnia, quam nobis objicere soletis, per illuminationem gratie Salvatoris revincatur, imo confutetur, et nostræ fidei integritas comprobetur. Credere nos quippe vel prædicare flagitatis, quia cum lege Dei et Prophetis, cum Evangelio Christi ejusque Apostolis prædestinationem dicimus,

eo

quod Deus quosdam hominum sic prædestinet ad vitam regni cœlorum, ut si nolint orare, aut jejunare, aut in omni opere divino vigiles esse, eos omnino perire non posse, nec prorsus debere sui esse sollicitos, quos Deus quia voluit, semel jam eligendo prædestinavit ad vitam : quosdam vero sic prædestinet in gehennæ pœnam, ut etiam si credere velint, si jejuniis, et orationibus, omnique se voluntati divinæ subjecerint, in his Deum non delectari, et vitam illis æternam in toto dari non posse, sic electione prædestinatos esse, ut pereant. Deum nos taliter operantem personarum esse dicere acceptorem. › Non miramur vos de nobis, id est, homines de hominibus falsa posse contingere, cum videamus vos sic a diabolo esse fascinatos, ut Scripturas sanctas et veridicas ad voluntatis vestræ intellectum mutare nitamini, fidem Christi Apostolorum prædicatione fundatam evertere, falsum dogma vestrum anteponere veritati. Hinc est utique, ut non possitis agnoscere veritatem; imo hinc est, ut corrupti et abominabiles facti sitis in voluntatibus vestris. Inclinate aliquantum patienter aurem cordis vestri, et qualiter mysterium prædestinationis credamus, qualiterve prædicemus, audite. Animositatem etiain contradicendi divinis eloquiis deponite. Potestis enim dono Dei veritatem facile reperire vel agnoscere, si contentiosi disciplinæ silentio esse destiteritis. Prius ergo ipsum nomen prædestinationis quid indicet, exponamus : deinde esse apud Deum, qui sine acceptione personarum est, prædestinationem divinarum Scripturarum auctoritate probabimus.

prævi

CAPUT II. — 2. Prædestinatio quippe dendo et præveniendo vel præordinando futurum aliquid dicitur et ideo Deus cui præscientia non accidens est, sed essentia fuit semper, et est, quidquid antequam sit præscit, prædestinat ; et propterea prædestinat, quia quale futurum sit præscit. Ideo et Apostolus, Nam quos præscivit, inquit, et prædestinavil. Sed non omne quod præscit, prædestinat. Mala enim tantum præscit, bona vero et præscit et prædestinat. Quod ergo bonum est, præscientia prædestinat, id est, priusquam sit in re præordinat. Hoc cum, ipso auctore, esse cœperit, vocal, ordinat et disponit.

[blocks in formation]

2

Unde et sequitur: Nam quos prædestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit (Rom. v, 29, 30). Jam igitur apertius disseramus quod loquimur, quomodo humanum genus præscientia sua et prædestinatione Deus, in quo iniquitas non est, utatur. Massæ itaque humani generis, quæ in Adam et Eva prævaricatione damnabilis mortalisque facta est, non conditione divina, generaliter ex debito pœna cruciatusque gehennæ debetur; venia vero non merito, sed Dei justi judicis misericordia largitate. Quia vero justus et misericors Deus præsciusque est futurorum, ex hac damnabili massa non personarum acceptione, sed judicio æquitatis suæ irreprehensibili, imo incomprehensibli quos misericordia gratuita præscit præparat, id est, prædestinat ad æternam vitam cæteros autem pœna, ut prædixi, debita punit; quos ideo punit, quia quid essent futuri præscivit, non tamen puniendos ipse fecit vel prædestinavit, sed tantum, ut dixi, in damnabili massa præscivit.

CAPUT III.-3. Quod si a me quæris scire, cur duos ita differentes Deus fecit, si personarum acceptor non est, quia generaliter punire debet justitia, aut misericordia liberare contende cum Paulo, imo si audes, argue Paulum, qui dixit, Christo in se loquente, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Utquid me sic fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. ix, 20, 21)? Ego autem hoc dico quod dixi, quia quidquid Deus agit, misericorditer, juste, sancteque facit, quia solus ipse præsciendo scit, quod homo nesciendo nescit. Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei (ld. x1, 34, 35)? Aut quis dicit ei, Quid fecisti? Non potest tantum dici justus Deus, aut solum misericors, sed justus et misericors. Sic legimus, sic credimus. Propterea quando & illi cum David misericordiam et judicium cantamus (Psal. c, 1), cantamus metuentes: non interrogamus quæ sit voluntas ejus de judicio et misericordia conquirentes.

9

8

4. Quod si adhuc animositati tue, qua contentionis curru raptus per quæstionum campos inanis effereris, hæc minime responsa sufficiunt: audi et alia quæ de altitudine divitiarum sapientiae et scientiæ Dei, expavescentes incomprehensibilia judicia ejus et investigabiles vias ejus, sola tantum fidei considera

Editi, erga humanum genus præscientia sua et prædestinatione Deus generaliter. At manuscripti carent et adverbio, generaliter, el præpositione, erga; ut Deum intelligamus per suam præscientiam et prædestinationem uti humano genere. Verbum cum accusativo jungit rursum infra, n. 7.

Sic Mss. Editi vero, non conditione divina generaliter sed ex debito, etc.

3 Hic editi addunt, confertur. Abest a Mss. Editi, præsciusque futurorum; omisso, est, quod ex manuscriptis restituitur.

In editis omissum et hic fuerat, imo incomprehensibili. Habebant omnes manuscripti. Ex his Colbertinus, pro, ques misericordia, ferebat, quosdam misericordia.

6 In Mss., cur duo ista differenter Deus fecit.

Editi, quis instruxit eum. At Mss., qui instruat eum, ue supra, lib. 3, n. 9.

8 In manuscriptis deest, quando.

Mss., in judicio.

« PredošláPokračovať »