Obrázky na stránke
PDF
ePub

ab omni culpa debeant esse innocentes, injusteque ab eis pro vitæ pravitate transactæ, in illo agnitionis die sint poscenda supplicia. Dicat istis Paulus apostolus: Numquid iniquitas apud Deum? Statim ipse respondeat Absit. Cumque hoc fuerit in hominis mente sana pietate fundatum, quod nulla sit iniquitas apud Deum: ita intelligat, Cujus vult miseretur, et quem vult indurat; quasi diceretur, Cujus vult miseretur, et cujus non vult, non miseretur. Itemque hoc ipsum rursus intelligat, quasi diceretur, Cui vult donat, et a quo vult debitum poscit. Quod qui dicere perseverat injustum, ab Apostolo audiat, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Congrue siquidem hujusmodi impietatem apostolica reprehendit auctoritas, tantum de exaggeratione nominun pondus incutiens, cum dicit, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? homo Deo, tutum figulo. Subjunxit enim idem apostolus: Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Si ergo habet, imo quia habet potestatem figulus luti facere ex eadem massa aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam : O homo, tu quis es qui respondeas Deo, quia cujus vult miseretur, el quem vult indurat?

7. Sed priusquam ad hujusmodi conclusionem beatus Apostolus disputationis ordine perveniret, hoc potissimum de veteribus Litteris sumpsit exemplum, in quo indurationem quæ a Deo fieri dicitur, edoceret. Dicit, inquit, Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra (Rom. IX, 14-21). Indurasse autem cor ejus Deus in eadem Scriptura apertissime dicitur, cum Moysi de signis que in Ægyptios per eum facienda fuerant loqueretur. Sic enim dicit: Ego autem indurabo cor Pharaonis ne dimittat populum (Exod. iv, 21). Hinc jam per aperta se jactans calumniator astutus, justitiam Dei ad suum libret arbitrium, et quanta polest vociferatione respondeat, Si cujus vult miseretur, et quem vult indurat, Quid adhuc quæritur? voluntati enim ejus quis resistit (Rom. ix, 19)? Hujus elationi Apostolus dicat, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Qui autem pie quærens aliquid desiderat invenire, illum locum ejusdem Scripturæ relegat, ubi primo Moysi in rubo ignis apparuit, atque ita cor ejus ardore divinæ charitatis ignivit, ut in conspectu regum, sicut David dicit, testimonia ejus sine confusione loqueretur (Psal. CXVII, 46); et ibi inveniet totum hoc, quod indurasse Deus cor Pharaonis præmittit, non ad operationem Dei, sed ad præscientiam pertinere. Loquens enim Dominus de rubo, sic dicit: Ego autem scio quod non dimittet vos Pharao rex Ægypti, nisi per manum magnam. Sed extendens manum meam, percutiam Ægyptios in omnibus mirabilibus quæ faciam, et postea dimittet vos (Exod. 1, 19, 20). Hæc prima vox Dei est, qua futuram voluntatem Pharaonis, sicut præviderat, indicabat. Postea jam inter ipsos miraculorum imbres dixisse legitur, Ego autem indurabo cor Pharaonis, ne dimittat populum. Ubi jam aperte intelligitur primam iterasse sententiam. Quid est enim, indurabo, nisi, Non molliam? Apparet enim in alios manante' justitia, in alios gratia profluente, Scripturæ illius sententiam fuisse completam, qua dicit Deus Pharaoni, In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, el ut annuntietur nomen meum in universa terra. Utente enim Deo bene etiam malis, induratione Pharaonis, flagellis Ægypti, et tot ac tantis in illa gente miraculis pariter acervatimque peractis, quid aliud gestum est, quam ut Dei virtus apud se magna, in se plena ad humani generis notitiam perveniret, non Deo, sed ipsis relegentibus et credentibus profutura? Pharaonem non esse mutandum, et illam omnem gentem, quæ post tot verbera vix sibi erutum populum Dei armis etiam insectari conabatur et bello, alta illa Deus

1 In Mss., manente.

providentiæ suæ luce præscivit. Sed periturorum interitum prædestinatis a se vasis misericordiæ salutis esse voluit argumentum, et aliorum perditione ad salutem usus est aliorum : quia potestatem habet figulus luti ex eadem massa aliud quidem vas in honorein, aliud vero in contumeliam facere.

CAPUT VII. 8. Hoc etiam divinæ potestatis in hominum electione judicium paulo ante commemorans beatus Apostolus, robustissimis monstravit exemplis, cum de Rebecca partu adhuc intra uterum constituto, totum ad Dei gratiam referens, loqueretur. Sic enim ait: Sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri, cum nondum nati fuissent, nec aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex rocante dictum est, Quia major serviet minori: sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Statimque subjecit, Quid dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Negansque respondit, Absit (Rom. ix, 10-14). Ut jam cætera quæ sequuntur, ad hanc sententiam suspensa referantur, et relata solvantur, qua negavit apud Deum esse iniquitatem. Sed hic quid egerit apostolicæ disputationis intentio, satis admodum claret. Non solum enim fratres, sed et geminos; nec solum geminos, sed uno etiam concubitu fusos in utero comparavit ut quoniam in nondum natis nondumque aliquid operatis nulla esse poterant momenta meritorum, ne ex parentum quidem meritis, quæ diverso tempore varia esse potuerunt, aliquid contra gratiam relinqueretur obstaculi. Quæ utique parentum merita, etiamsi permittamus divinum parvulis vel avertisse vel conciliasse præsidium, seu bona, seu mala, circa geminam prolem, quæ eodem concepta concubitu, eodemque in lucem projecta momento est, paria esse debuerunt. Quod si futuros eorum mores dicitur divinum discrevisse judicium, profecto illud evacuabitur quod præmisit Apostolus dicens, Non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori. Non enim ait, Ex præteritis operibus: sed cum generaliter dixerit, Non ex operibus; ibi et præterita intelligi voluit, et futura; præterita scilicet quæ nulla erant, futura quæ nondum erant. Prædestinatus est ergo Jacob vas in honorem, sed non ex operibus: quia non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Major serviet minori.

sed

CAPUT VIII.-9. Et ne forte vasa in honorem prædestinata, suis aliquid viribus tribuendo, negarent gloriam Creatori ; alio ea loco Apostolus vasa misericordiæ nominavit, ut totum quidquid essent, secundum misericordiam se esse cognoscerent. Sic enim et alibi dicit idem apostolus: Et hoc non ex vobis, Dei donum est (Ephes. 11, 8). Beatus etiam Moyses in Deuteronomio dicit ad populum: Et ne dicas in corde tuo, Fortitudo mea el potentia manus meæ fecit mihi virtutem magnam hanc: sed memoraberis Domini Dei tui, quia ipse tibi dat fortitudinem, facere virtutem, ul statual testamentum suum quod juravit patribus vestris (Deuter. vi, 17, 18). Item paulo post ibidem ad eos: Ne dicas, inquit, in corde tuo, cum consumpserit Dominus Deus tuus gentes istas ante faciem tuam dicens : Propter justitias meas induxit me Dominus hæreditare terram bonam istam. Non propter justitiam tuam, neque propter sanctitatem cordis tui intras hæreditare terram eorum, sed propter iniquitatem gentium istarum Dominus disperdet eas a facie tua. Ecce quam antiquum Spiritus sancti dogma, non solum in apostolicis Litteris prædicatum, sed etiam in propheticis atque in ipsis Israelitici populi exordiis sancti Spiritus voce firmatum, novellæ præsumptionis impietas conatur evertere. Clare siquidem in uno atque eodem Scripturæ loco, bonitatem et severitatem Dei Propheta beatus ostendit, dicens, non propter justitias suas populo hæreditatem terræ illius reddi, sed tantum gratia miserante donari, illos autem propter injustitias suas

3

Sic Mss. At editi, gratiam Creatoris. Editio Fulgentiana, impetus.

• Eadem editio Fulgentiana, miserantis

pelli. Ecce in illis juste punitur iniquitas; in istis gratis nulla justitia muneratur. Nec suffecit beato Moysi quod dixerat, non propter merita ipsorum hæreditatem terræ illius Israelitico populo fuisse concessam, nisi etiam adderet quod adjunxit, unde eos omni bono monstraret indignos. Sequitur enim post illud quod supra memoravimus: Et scies hodie quia non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dat tibi terram istam bonam hæreditare, quoniam populus duræ cervicis es tu (Deut. ix, 4-6). Quis hic secundum debitum præcedentium meritorum mercedem redditam dicat? quis non gratiam fateatur indebitam? Quoties ait Propheta, Tentaverunt eum in deserto (Psal. XCIV, 9)? quoties irarundiam Dei cordis aversione meruerunt, et salvavit eos propter misericordiam suam, ut notam faceret potentiam suam (Psal. cv, 8)? Hoc iterum Apostolus dicit: Sustinuit in multa patientia vasa iræ apta in interitum, ut ostenderet divitias suas in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam (Rom. ix, 22, 23).

CAPUT IX.-10. Ne vero rursus homo in ultimam facem desidiæ resolutus, arduum virtutis iter, et quamvis adjuvante gratia Dei, nonnisi labore gradiendum, inerti sibi crederet posse deferri, et nullius laboris industriam studio sui profectus adhiberet, ita inter se atque homines Deus tempora officiaque distribuens ordinavit, ut vocatione ipsius bonorum principia sumeremus; vocati autem atque illuminati, vias mandatorum ejus rationis ingenita intelligentia nosceremus, et eas libero vel eligeremus vel relinqueremus arbitrio. Quas tamen si ipsius fulti adjutorio continua devotione sequeremur, in fine rursus non repugnantem mandatis suis, subjectam in nobis obedientiam coronaret. Liberum vero quod ab eo habemus arbitrium, prono ad nequitiam lapsu fluit; et cum ad virtutis indolem Dei auxilio deserente nihil possit, ad genus omne peccati idonea fultum virtute subsistit. Trahit enim lex in membris nata peccati, et Deus a leni jugo mandatorum suorum levique sarcina recedentes, atque in peccati durissimam servitutem libero a justitia voluntatis arbitrio defluentes, sccundum suam justitiam derelinquit. Eos vero qui vocationis munus congrua pietate susceperint, qui carnalibus non subjugantur illecebris, qui jactantiæ vitio, avaritiæ facibus, vento superbiæ caruerunt, et quantum in homine est, Dei in se dona servantes ad spiritualia exercitia omne studium contulerunt, et in agone hujus vitæ certantes adjuvat, et coronas vincentibus largitur æternas ipse rursus delinquentes deserit, resistentes indurat, contemnentes condemnat.

CAPUT X.-11. De horum graduum distributione, qua vel in nobis Deus operatur, vel nos jubet aliquid operari, ipsum interrogemus de cujus verbis orta est quæstio; quam, si Dominus adsit, enodare conamur, ut ejus sensibus per diversa volumina, varia quidem locutione, sed una atque eadem intentione digestis, si quid in hoc loco latet, alterius sententiæ collatione reseretur. Vocatum a Deo apostolum Paulum vel in eo libro legimus, ubi ejus gesta canonica veritate narrantur, vel ipse in Epistola sua confitetur, dicens, Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus (Rom. 1, 1). Secundo autem loco vocationem secutus, et totum quod in homine fuerat operatus, ipse sic dicit : Plus omnibus illis laboravi. Sed ne hoc ipsum quidem sibi tribuens, sollicita pietate subjunxit, Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. xv, 10). Jam ergo et vocato et vocationem per opera justitiæ subsecuto, quid supererat aliud, nisi ut liberatus de corpore mortis hujus, ad illius alterius vitæ, quæ sanctis omnibus Veritatis ore promissa est, beatitudinem perveniret? Quod nullis humanis meritis reddi, sed Dei docens gratia largiente donari, sibi ipse respondet, post ge

Editio Fulgentiana, vias mandatorum ejus boni ingenii intelligentia nosceremus.

MSS., eorum gesta canonica veritate, Editio Fulg., ejus gesta cum omni veritate. Corbeiensis Ms., ejus gesta canonica auctoritate.

[ocr errors]

per

mitus quibus dixerat, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore hujus mortis? Gratia Dei, inquit, Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vii, 24). Hanc itaque distributionem, qua diximus a Deo homines nullis existentibus meritis vocari; et vocatos, ut boni aliquid operentur, Dei adminiculis adjuvari, sumpto de veteribus Litteris Apostolus monstrat exemplo: postquam illam de duobus geminis electionem, omni repulsa laude meritorum, ad Dei gratian judiciumque retulerat, videns quid impia posset blasphemare garrulitas, dixit, Numquid iniquitas est apud Deum? Et sequitur, Absit (Id. ix, 14). Et quasi diceretur ei, Unde probas? Parum putavit auctoritatem suæ valere doctrinæ, nisi sententiam suam etiam legis doceret exemplo. Sic enim intelligi voluit quod Moyses dixerat, Misereor cujus miserebor, et misericordiam præstabo cui misericors fuero (Exod. xxxm, 19): ut primam a Deo misericordiam vocatione credamus hominibus prærogari, quæ sola ad recte vivendum non sufficit, si deserat qui vocavit. Ideoque additum est, El misericordiam præstabo cui misericors fuero: ut a Deo accipi manifestum sit etiam ipsa misericordiæ opera, quæ cum videmur impendere, Dei misericordiam promeremur. Sic enim in Evangelio dicit: Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus (Matth. v, 7). Quod nisi sic intellexisset Apostolus, nunquam probationis gratia 1, disputationi suæ hoc testimonium curasset inserere.

CAPUT XI. — 12. Si quem vero movet, quod non omnes etiam de his qui jam vocati sunt, ad secundam gratiam, id est, ad recte vivendi donum pervenire mereantur, sicut Dominus in Evangelio dicit, Multi sunt vocati, pauci vero electi (Id. xx, 16): hinc intelligat, quale sit quod contra Dei gratiam defensare molitur, qui de libero sibi blanditur arbitrio. Quicumque enim divinæ vocationis munere derelicto, ad impiam rursus defluxere perfidiam, ipsis, Dei gratia deserente, ad implendum quod voluerant suffecit arbitrium. Vide enim quemadmodum Psalmista, misericordiarum Dei ordinem, quem ex Moysi sensu interpretatur Apostolus, prophetici spiritus veritate decantet. Audi, inquit, popule meus, et testificabor tibi. Quid eos volebat audire, quibus cum testificatione loquebatur? Quid utique, nisi mandata vite? sicut alius propheta dicit, Audi, Israel, mandata vitæ (Baruch 1, 9). Sed quæ sint ista mandata vita:, Psalmista subjungit, et sequitur: Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Et hæc esse mandata vitæ, in oratione qua discipulos suos Patri Dominus commendabat, ostendit dicens: Hæc est enim vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvi, 3). Post hanc vocationem illud sequitur, quod et vult ad conatus hominum pertinere, et ostendit sine se non posse compleri: hoc est enim quod dicit Apostolus, Quoniam ab ipso habemus velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. 11, 15). Ab ipso habemus velle, quia vocat et illuminat: ab ipso perficere, quoniam ad nos pertinet conari bona, quæ et velle donavit. Nec incaute ab Apostolo, cum dixisset, Quia ab ipso habemus et velle et perficere; additum est, pro bona voluntate ut etiam atque etiam videant, ubi habeant a Dei justitia liberum, de quo gloriantur, arbitrium. Sed illum ordinem, quo misericordias diversa Dominus temporum dispensatione distribuit, sicut Moysen dixisse sensit Apostolus, etiam in continua Psalmi hujus oratione videamus. Quid enim ait, postquam vocatos docuerat dicens, Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Egypti? Dilata, inquit, os tuum, et ego adimplebo illud. Hic aliquid rursus apparet homini fuisse servatum, quod per libcrum facere deberet arbitrium. Dilatare enim jubetor os suum, sed Deus se implere promittit. Sicut etiain

1 Editio Fulgentiana, nunquam pro bonis gratia.
Fadem editio, ipsis Dei gratiam deserentibus.
Eadem editio, continuata.

3

[ocr errors]

discipulis suis in Evangelio dixerat: Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini ; non enim vos estis qui loquinani, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. x, 19). Hoc solum ad illos retulit, ut omnem tribulationis necessitatem libenter pro veritate susciperent penes se autem promisit effectum 1. Libero ergo qui locus reservatur arbitrio, ubi sine Dei adjutorio ad complendum quod voluerit rationali dignitate suffulta sibi sufficiat ipsa humana natura 2, continuo Psalmus ostendit, Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. Quid dixerat, cum vocaret Audi, popule meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi. Quid testificans commendaverat mentibus audientium? Dominus Deus tuus ego sum. Quid etiam ab ipsis fieri jusserat, quos de terra Ægypti et ignorantiæ tenebris liberatos, in luce mandatorum suorum splendore vocationis eduxerat? Dilata, inquit, os tuum. Statimque quasi diceret, Sed dilatare te deserente me, nihil proderit; ita addidit, et adimplebo illud. Quid ergo ille qui vocaverat, et vocatos docuerat, querula de iisdem voce subjungit? Et non audivit, inquit, populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.

13. Exeat nunc liberi contra Dei gratiam defensor arbitrii; audiat dicentem Apostolum, cum de bonis suis laboribus loqueretur, Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Audiat Dei vocem in Psalmo, de his quos descruerat dicentem, Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in voluntatibus suis (Psal. LXXX. 9-13). Audiat unum eumdemque apostolum, de vite suæ variis temporibus sibi tantum mala, gratiæ autem Dei bona omnia tribuentem, Qui prius fui blasphemus, inquit, et persecutor (1 Tim. 1, 15) : et alio loco, Gratia Dei sum id quod sum. Cum diceret, Qui prius fui blasphemus et persecutor, nulla gratiæ mentio iniquo operi copulabatur: quia sufficit sibi, sicut dictum est, ad nequitiam natura libertatis humanæ. Cum vero de præsentis vitæ beatitudine loqueretur, Gratia, inquit, Dei sum id quod sum. Et illum ordinem quo miseretur Deus vocando, miseretur deinceps incoeptis conatibus adjuvando, sicut serie Psalmi narratum atque digestum est, beatus etiam apostolus Paulus continua narratione servavit. Si enim in ordine, quæ passim excerpta memoravi, testimonia relegantur, ita sequuntur: Gratia Dei, inquit, sum id quod sum. Hæc est prima misericordia, quam liberæ voluntatis opera consequuntur. Sed ut apostoli Pauli vocationem bona opera sequerentur, quid ait? Et gratia ejus in me vacua non fuit. Quid enim fecisti? Plus, inquit, omnibus laboravi. Ne multum superbias, o liberi defensor arbitrit, audiens Paulum de suis laboribus gloriantem attende quod sequitur: Non ego autem, sed gratia Dei mecum (1 Cor. xv, 10). Puto sane, quod nullus de his qui contra Dei gratiam exaltato ante ruinam, sicut scriptum est, corde (Prov. XVI, 18) blasphemant, tantum arrogantiæ impudentis assumat, ut beati prophetæ David meritis aut æquandum se, aut etiam existimet præferendum. Cujus, ut de illa prima remuneratione, quam nullus non fateatur ut indebitam, delati scilicet regni, interim tacean, orationum et confessionum ejus intentiones affectusque pensemus. Ipse siquidem definit in Psalmo, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. xcm, 12). Sed videamus utrum ipsi jam erudito, et omui legis scientia secundum institutionem Judaicam sufficienter instructo, ad beatitudinem res hæc sola suffecerit. Cur ergo rursus idem clamat ad Dominum, Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo? Parum erat quod ad scrutandam legem poposcerat intellectum; nisi etiam ad custodiendam necessarium significaret auxilium, dicens, Et custodiam illam in

1 Sic Fulg. et Mss. At apud Lov., promissi effectum. Paulo post cum manuscripti habeant, ubi sine; in editis legebatur, ut sine.

Editio Fulgentiana, sibi ipsi si sufficiat humana natura.
Eadem editio, contra Deum defensor arbitrii.

SANCT. AUGUST. X.

toto corde meo (Psal. cxvm, 34): quasi diceret, Tunc custodiam illani in to.o corde meo, si tu dederis intellectum.

[ocr errors]

ac sic

CAPUT XII. — 14. Adhuc superbus ille propria voluntatis defensor ad ista respondeat, quod Propheta ad intelligenda tantunr mandata divina, quæ tamen propria virtute impleturus fuerat, opem divini postulaverit auxilii. Quæ si ita sunt, a te paululum libet, beate David, sensuum tuorum occulta perquirere. Unde, rogo, tibi pugna carnis et spiritus? unde apostolicum, sicut ipse fateris, certamen? etiam utique illuminatus atque eruditus intelligentiæ munere, quam divinitus postulaveras, clamas et dicis, Averte oculos meos, ne videant vanitatem (Ibid., 37). Nam intellectu certe discernendæ vanitatis a veritate, sicut poscebas, accepto, cur oculos tuos a vanitate, quæ displicet, non avertis? Si avaritiam reprehendis, cur non ab ea proprio separatus arbitrio, cor tuum ad mandata salutis inclinas, sed tanquam infirmus in omnibus clamas ad Deum, Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam? Nisi quia suggerit avaritiam in membris nata lex peccati; et ab hac volt oculos SUOS, nec per se potest vir sanctus avertere caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. v, 17), ex qua lite non liberat, nisi gratia, quæ per Dominum nostrum Jesum Christum parvis magnisque donatur. Velle enim adjucet, perficere autem non (Rom. vi, 18): quamvis et ipsum velle non ex nobis, sed Dei donum est; Quoniam ab ipso habemus et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. n, 13). Beatus ergo es, quoniam cum Apostolis Christi, et doctrine et pugne æqualitate concordas quia et in scriptis tuis Apostolorum bella cognoscimus, et tua certamina in apostolicis Litteris invenimus. CAPUT XIII. 15. Unde ista in uno eodemque homine, qui ex anima et corpore constat, rerum voJuntatumque diversitas; nisi quia justo divinitatis judicio contemneus homo Deum 1, creatura Creatorem, infimus summum, intra semetipsum inobedientiae pœnas ex contumacia inferioris invenit? Qua enim justitia, quamvis meliori deterior, creatura: tamen creatura serviret, si ipsi qualiscumque creatura servire noluit Creatori? Sed ne hoc quidem sufficit ad pœnam, ut pars illa deterior melioribus r pugnaret cordis affectibus, nisi etiam plerumque superaret, in captivitatem duceret, possideret, non solum natos in Adam homines lex illa peccati ad motus sui ministerium vindicaret, nisi etiam renatos in Christo, manente suggestione, pulsaret: quia revera per illud regenerationis munus reatus dimissus est, non soluta conditio gratiæ est, veterum delens chirographa debitorum, non a passione carnali jam separans adhuc hominem in carne viventem, ut omnis homo futuro tempore divinum per singulos dies imploret auxilium. Et quoniam lex non tam auferre potuit, quam monstrare peccatum, quod peccatum in se nascentes passim sibi homines vindicabat, et concupiscentia: consensione possessos in æternum mergebat interitum; Dominus noster Jesus Christus Filius Dei, Verbum Patris, æquale et coæternum Patri, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. 11, 6) : et cum peccatum ipse non esset, factus assumpta carne peccatum, ut a peccato caruis homine sanato, peccatum damnaret in carne (Rom. viii, 3), venit quærere quod perierat (Luc. XIX, 10), sanare qua agrotabat, erigere quæ jacebat; potestatem habens dimittere peccata, quod non debebat donare, quod ci debebatur dimittere, deletisque omnibus veteris culpæ maculis, quam fecerat reparare naturam. De his quibus pœnam severitas justa decreverat, secundum ineffabilem dispositionis occulte misericordiam, elegit

Editio Fulg., quia justa Dei judicia contemnens, omo Deum, etc.

Fulg. et Mss., et contumaciam

Locus mendosus; certe legendum est, ægrotabant... jacebant. M

(Cinquante-trois.)

2675

APPENDICIS PARS PRIMA.

vasa quæ faceret in honorem; et alios a ventura ira
dono gratuitæ vocationis absolvit; alios derelinquens
ad æqualitatis judicium reservavit; nulli tamen agno-
scendæ veritatis abstulit facultatem : et ita plenitudo
in
divinæ præscientiæ in alios manante justitia,
alios gratia profluente completa est; ut pereuntibus
quos præscierat Deus esse perituros, et salvatis quos
in illa secreta electione præscicrat esse salvandos,
toto orbe diffusa multiplicaretur Ecclesia.
- 16. Gratulare igitur, o quicum-
CAPUT. XIV.
que illuminatus es, et gratiam quam non merebaris
agnosce geme, quicumque induratus es, et justitiam
confitere. Dic, quicumque ab originali contagio lava-
cro gratiæ te gratularis ablutum, Misericors el misera-
tor Dominus, patiens et multæ misericordiæ (Psal.
CXLIV, 8). Non secundum peccata nostra fecit nobis,
neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis (Psal.
Domi-
CH, 10). Dic, quicumque damnaris: Justus es,

ne,

in omnibus quæ fecisti nobis, et omnia judicia tua vera, quia in veritate et judicio superinduxisti omnia hæc, propter peccata nostra (Dan. Hi, 27, 28): et noli injustitie Dei culpam tuæ indurationis adscribere. Quia omnes viæ Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10): ut nec hi qui misericordiam fuerint consecuti a Deo, judicio veritatis de meritis suis aliquid glorientur; nec hi qui indurati atque damnati sunt, excusationem culpæ ex hoc habere posse se credant, quod nullam qua converterentur, sint misericordiam consecuti. Hanc ergo Pharao misericordiam non accepit, et ideo ei ad pereundum liberum suffecit arbitrium: quem quidem nullus ita ignarus divinarum Scripturarum erit, qui audeat dicere illa omnia injuste esse perpessum. An forte si pie de Deo sicut expedit sentiamus, etiam Pharaoni datam misericordiam reperiemus? Patientia enim Dei valere ei debuit ad salutem, qua differens justum meritumque supplicium, miraculorum verbera crebra densabat. Numquid non potuit, sicut flagellis cedens expulit populum, ita miraculis credens Deum tantæ virtutis agnoscere? Si dicitur jam Pharaonem non potuisse mutari, quia eum præsciverat Deus non esse mutandum: respondetur, Dei præscientiam non cogere hominem ut talis sit, qualem præscivit Deus; sed præscire talem futurum, qualis futurus est, quamvis eum non sic fecerit Deus. Quem si cogeret esse, hoc utique cogeret quod non est. Porro si hoc præscierat futurum esse quod non est, præscientia non est. Quod de Deo quam impic dicatur, advertit quisque qui peccatis suis inde blanditur, quod Deus cum peccatorem futurum esse ræscierit.

voluntate constituens, dixit Apostolus, Cujus vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. ix, 18): dicente Domino, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5): intelligat illa omnia, vel adjuvante Domino perfici, vel deserente permitti; ut noverit tamen nolente Domino nihil prorsus admitti.

CAPUT XVI. - 18. Sed reditur ad parvulos, reditur ad geminos: parum est quod dixi, reditur ad necdum natos, qui et eodem concubitu seminati, et eo dem momento in lucem fuerant proferendi. Eis discrepans diversumque judicium divine voluntatis apparens, sensus hominum de voluntate Dei superbe nimium disputantes, magnitudo quæstionis obturbat. Exalta jam viribus vocem tuam, o injuste accusator justi; et dic mihi, quid ille mali coinmisit, quid boni ille meruit? Et respondet tibi, non ego, sed Paulus apostolus, Nihil quidem ambo meruerunt, sed habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam. Dicturus es, Quare? quæ est judicii hujus tam confusa diversitas? Rursus hanc præsumptionem ille confutet, et dicat, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 21, 20)? Maxime quia ad illam humanorum actuum comparationem rursus intentio conversa respondet, injustitiae non posse argui creditorem, qui de duobus debitoribus tale voluerit habere judicium, ut uni donet, ab alio exigat, quod ab utrisque debetur. Et certe in omnibus humanæ conversationis actibus atque contractibus ad discernendum aliquid, ac dijudicandum, hanc qua videmur aliquid probare jostitiam ex ineffabili divinæ justitiæ plenitudine in humilitatis nostræ corda manare manifestum est, beato Joanne hoc in Evangelio suo confirmante: Quoniam ommes de plenitudine ejus accepimus (Joan. 1, 16). Quod si ita est, qua tandem impudentia homo de Deo. Jutum de figulo judicabit, non solum dicens, Quid me fecisti sic? sed etiam de aliis damnabili curiositate perscrutans et dicens, Quare de eadem massa fecisti alium quidem sic, aliuin vero sic? Si humanum genus, quod creatum primitus constat ex nihilo, non cum debito mortis et peccati origine nasceretur, et tamen ex eis Creator omnipotens in æternum nonnullos damnare vellet interitum; quis omnipotenti Creatori diceret, Quare fecisti sic? Qui enim, cum non essent, esse donaverat, quo fine essent, habuit potestatem; nec dicerent cæteri, cur paribus omnium meritis divinum discreparet arbitrium : quia potestatem habet figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam. Nunc autem cum damnatis pœna justa reddatur, salvatis au-, tem gratia donetur indebita ; quis usque adeo humanæ conditionis oblitus, divini sensus arcana discutiat, ut cum ipse pœnam merito fuerit consecutus, queratur' cur alius gratiam quæ non debebatur ei, acceperit?

CAPUT XV. 17. Existere nihilominus fortasse aliquem reor, qui dicat, minus idoneam ad salutem viam, si nulla intrinsecus vocatione pulsatus, tantum quispiam flagelletur. Unde Nabuchodonosor pœnitentiam meruit fructuosam (Dan. iv, 33, 34)? Nonne post innumeras impietates flagellatus pœnituit, et regnum quod perdiderat, rursus accepit? Pharao autem ipsis flagellis est durior effectus, et periit (Exod. xiv, 27). Hic mihi rationem reddat, qui divinum consilium nimium altum sapienti corde dijudicat, cur medicamentum unius medici confectum, alii ad interitum, alii valuerit ad salutem nisi quia Christi bonus odor, aliis est odor vitæ in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. 11, 15, 16)? Quantum ad naturam, ambo homines erant: quantum ad dignitaambo capti. tem, ambo reges: quantum ad causam, vum populum Dei possidentes: quantum ad pœnam, ambo flagellis clementer admoniti. Quid ergo fines corum fecit esse diversos, nisi quod unus manum Dei sentiens, in recordatione propriæ iniquitatis ingemuit, alter libero contra Dei misericordissimam veritatem pugnavit arbitrio? Hic quicumque respondet, illi ut mutaretur adfuisse divinum, huic ut induraretur defuisse præsidium, et hoc contendit injustum; propter quod rerum ipsarum lines in Dei

MSS., manente.

19. Hanc itaque divinam electionem non meritis reddi, sed sola volentis munificentia donari hominibus, Moyses cum jam tunc quamvis carnalem populum doceret, ostendit. Sic enim evidenter in Deuteronomio dicit ad populum Ecce Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra et omnia quæ sunt in ea: verumtamen patres vestros elegit Dominus diligere eos, et elegit semen eorum post ipsos, vos præ omnibus gentibus. Et adjecit: Circumcidimini ergo a duritia cordis vestri, el cervicem vestram ne induretis amplius. (Deut. x, 14-16). Sed hanc in eis mansisse duritiam cordis, sicut supra jam diximus, beatus Stephanus cum Judæos increparet, ostendit. In Actibus enim Apostolorum ipse sic dicit: Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto resti tistis (Act. vn, 51). Unde dura cervix in illo populo, qui ex omni mundo electus est, qui de servitute de

victorini Mss., hanc quidam videntur aliquid. Ediu, hanc qua videmur aliquam. Emendantur ex Mss. Fulg., quærat.

cem miraculis meruit liberari, cui lex data est, cujus saluti ora Prophetarum omnium militarunt, ex quo factus secundum carnem et ad quos missus est Christus; nisi quia cæcitas ex parte in Israel facta est, donec Israel adoptatus ex plenitudine gentium, intraret in regnum; et conclusit in incredulitate omnes Dominus, ut omnes indigerent misericordia Salvatoris? Cujus divini consilii sacramenta perstringens, et majestatis mysterium, quæ quamvis magnitudine revelationum noverat, tamen pro humana infirmitate succumbens etiam ille qui prius persecutor et blasphemus vas electionis meruit nominari, miratus Fulg. et Mss. Victorini, qui pro persecutionibus et blasphemiis.

1

exclamat, O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! et inscrutabiles vias ejus, et inscrutabilia contitens Dei esse judicia (Rom. x1, 25, 35). Cum illo ergo, quando de talibus quæritur, admiremur; et manente sententia, quod non sit iniquitas apud Deum. siquidem illud quod quæritur, modum nostri sensus excesserit, et intellectus nostri non dignatur angustias, in illa justitiæ, misericordiæ, præscientiæque divinæ plenitudine permanere inconcussa æquitate fateamur ne de superioribus divinæ voluntatis arcanis aliter quam modus conditionis nostræ patitur disputantes, Dei justitiam relinquamus, et nostran. statuere cupientes (1d. x, 3), in imam contumacia voraginem decidamus.

DE PRÆDESTINATIONE DEI,

LIBELLUS IGNOTI AUCTORIS.

CAPUT PRIMUM. 1. De prædestinatione Dei locuturi, anxietatibus quibusdam involvimur: quia dum conscientiam nostræ stoliditatis perscrutamur, ab appetitu tam ardua disputationis reprimimur. Sed dum ad omnipotentiam illius qui per os asinæ irrationalis, rationali sessori verba voluntatis suæ monstravit (Num. xxi, 28, 30), mentem reducimus, sub spe superni adjutorii, ad audendum vires accipimus; scientes quia quidquid boni loquimur vel facimus, non ex nobis hoc, sed ex Deo accipimus.

CAPUT II.2. In primis nefas est dicere, Deum aliquid nisi bonum prædestinare. Sed prædestinationum aliæ sunt alligationis, aliæ conditionis; istæ sunt justitiæ, illæ potentiæ. Ut lucidius fiat quod dicitur, quæ sunt alligationis et potentiæ, quæ conditionis et justitiæ, demonstretur. Creavit Deus cœlum et terram, solem et lunam, diem et noctem; prædestinavit insuper ut coelum semper volveretur, terra immobilis circumvolventi cœlo loco centri haberetur; sol et luna diei noctique præessent; dies et nox certis temporibus vicissim succederent. Hæ prædestinationes potentiæ sunt et alligationis. Unumquodque enim eorum quæ prædiximus, sic alligatum est suo operi per prædestinationem Dei, ut ab eo dimoveri non possit. Creavit Deus hominem, et prædestinavit ut si obediens esset, ac a gustu vetiti pomi se abstineret, in vita permaneret; sin autem inobediens esset, sententiam mortis subiret. Hæc prædestinatio conditionis est et justitiæ. Non enim Deus ante casum hominis sic eum per potentiam alligationis prædestinavit mori, ut necesse esset eum mori; sed sub ea conditione, si peccaret. Quia igitur peccavit homo, justum erat ut moreretur; si non peccaret, nullo vinculo prædestinationis divinæ morti alligaretur. CAPUT III. 3. Mortis itaque prædestinatio sub conditione fixa fuit in Deo, propter casus humani præscientiam non tamen vim faciens in homine per potentiam, ut duceret eum ad mortis sententiam. Ergo prædestinatio hujusmodi non absolute est causa mortis, sed peccatum causa prædestinationis et mortis. Non enim sic dicitur de hominis morte, ut de cœli volubilitate. Interroganti enim alicui, quare cœJun volvitur: respondemus, Quia Deus prædestinavit. Hæc responsio absoluta est, nec aliam quærit. Si autem aliquis quærit quare homo moritur: non absolute respondere possumus, Quia Deus prædestinavit; non enim prædestinaret, nisi eam peccaturum præsciret. Peccatum quippe in homine, in Deo incitat zelum justitiæ; zelus vero justitiæ prædestinationem; prædestinatio autem attrahit mortem. Et hujus concatenationis initium et finis in homine est. Quare enim homo moritur? Quia Deus prædestinavit. Quare Deus prædestinavit? Quia justus est, et juste facit.

Quare juste facit? Quia homo peccavit. Ecce ex homine peccatum, et in homine mors.

4. Est qui dicat: Quomodo possit esse peccatum causa prædestinationis, cum esset prædestinatio antequam peccaret homo? Ille audiat, quia omnia antequam fiant, Deus quasi jam facta pertractat; et sive sint punienda, sive muneranda, in præscientia sua dijudicat. Ecce homo infelix alligatur morti, non per Dei prædestinationem, sed per suam offensionem. Quamvis enim prædestinatio offensionem præcurrat tempore, offensio tamen prædestinationem præcedit effectione. Nam prædestinatio non fieret, nisí offensio futura esset quam offensionem qui præscivit esse, offensionis ultionem ut justus judex prædestinavit. Ex præscientia igitur offensionis, prædestinatio emanavit ultionis: sicut ex præscientia virtutis, prædestinatio fieri solet remunerationis. Unde Apostolus ad Romanos: Quos præscivit, hos et prædestinavit. (Rom. vin, 29).

CAPUT IV. 5. Fortassis est qui dubitet ultionem offensionis a Deo esse, quia gravis est et mala; virtutis autem remunerationem a Deo esse manifeste fateatur, quia dulcis est et bona: cum Deus nullius mali, sed totius boni sit auctor. Huic dicendum est, quia ultio offensionis etsi homini est mala, dum pœnam ingerit; apud Deum est justa, dum peccata punit. Quod autem justum est, bonum est. Prædestinatio igitur ultionis, quia justa est, et bona. Unde fons et origo boni per Isaiam sic loquitur: Ego Dominus formans lucem et creans tenebras; pacem faciens, et creans malum (Isai. LXV, 7). Quasi dicat: Ego Dominus faciens pacem ex me, creans malum ex te tibi. Pro peccatis enim tuis bellum tibi tribuo, quod mereris quod etsi apud me sit justum, ex te tamen tibi fit malum; quia non ex me, sed ex te peccasti; et pro peccato pœnam tibi creo, quæ apud me est justa, tibi autem mala. Hujusmodi ergo malum creat Deus, quod per se sibi sit justum, ex homine fit homini malum. Una eademque res aliter atque aliter inter homines etiam accepta, bona est et mala: ut bellum de quo supra diximus, victis est malum, vincentibus bonum. Quapropter et mors, quæ est ultio prævaricationis, et justa est et mala justa quidem ex justo judice, mala autem ex misero peccatore. Haec etiam eademque mors quibusdam hominibus est mala, quibusdam autem bona: quia hos de ignominia ducit ad gloriam, illos vero de gloria ad ignominiam. Ignis quoque lignis, stipulis, vestimentis est nocivus, cupro autem et argento et auro proficuus: quia hæc excoquit et puriora reddit, illa vero inflammat et penitus consumit. Cum hæc ita sint, non vereamur dicere, mortem esse prædestinatam a Deo : quia etsi nobis est mala, a Deo tamen propter præscientiam

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »