Obrázky na stránke
PDF
ePub

quid ex quo pendeat, inter multos magna quæstione volvatur id est, utrum quia initium bonæ voluntatis præbuerimus, misereatur nostri Deus; an quia Deus Iniseretur, consequamur bonæ voluntatis initium. Multi enim singula hæc credentes, ac justo amplius asserentes, variis sibique contrariis sunt erroribus involuti. Si enim dixerimus, nostrum esse bone principium voluntatis; quid fuid in persecutore Paulo, quid in publicano Matthæo: quorum unus cruori ac suppliciis innocentum, alius violentiis ac rapinis publicis incubans, attrahitur ad salutem? Sin vero gratia Dei semper inspirari bone voluntatis principia dixerimus: quid de Zacchæi fide, quid de illius in cruce latronis pietate dicemus: qui desiderio suo vim quamdam regnis cœlestibus inferentes, specialia vocationis monita prævenerunt? In errore esse dicitur, et is qui ex gratia nasci bonam voluntatem, et is qui dicit gratiam ex bona voluntate pendere : et tamen utraque sententia suscipienda decernitur, dum unius in Paulo et Matthæo, alterius in Zaccheo et latrone forma præfigitur.

Sexta definitione dictum est: Hæc ergo duo, id est, gratia vel liberum arbitrium, sibi quidem invicem videntur adversa, sed utraque concordant, et utraque nos pariter debere suscipere pietatis ratione colligimus; ne unum horum homini subtrahentes, ecclesiasticæ fidei regulam excessisse videamur. Quasi ita utrumque recipiendum sit, ut in aliis hominibus voluntas gratiam, in aliis gratia præveniat voluntatem ; et non ita ut in omnibus voluntas gratiam subsequatur. Quoniam secundum ipsos, si aufertur liberum arbitrium cum gratia prævenitur, aufertur gratia cum libero arbitrio prævenitur.

Septima definitione dictum est : Concepit ergo Adam post prævaricationem, quam non habuerat, scientiam mali: boni vero, quam acceperat, scientiam non amisit. Cum utrumque sit falsum: quia et a quanto malo Adam cavere deberet, Deo monente prædidicit; et in quanto bono esset constitutus, dum diabolo credidit, oblitus est. Sicut autem pessima scientia mali est, malum esse: ita pessima ignorantia boni est, bonum

non esse.

Octava definitione dictum est: Unde cavendum nobis est, ne ita ad Deum omnia sanclorum merita referamus, ut nihil nisi id quod malum est, humanæ adscribamus naturæ. Quasi natura ante gratiam non sit in damnatione, non sit in cæcitate, non sit in vulnere : aut non gratis justificati sint, quorum inde sunt merita, unde justitia.

Nona definitione dictum est: Dubitari ergo non potest, inesse omni animæ naturaliter virtutum semina, beneficio Creatoris inserta: sed nisi hæc opitulatione Dei fuerint excitata, ad incrementum perfectionis non poterunt pervenire. Quasi de spiritualibus bonis1 nihil Adam prævaricando perdiderit; et virtus non ut habeatur danda, sed ut facilius perfectionem apprehendat, hortanda sit.

Decima definitione dictum est: Quod etiam in Job probatissimo athleta suo, cum eum diabolus expetiisset ad singulare certamen, divinam legimus providisse justitiam. Si enim contra inimicum non sua virtute, sed Dei solius fuisset gratia protegente congressus; et absque ulla virtute patientiæ suæ, divina tantum opitulatione suffultus, multiplices illas, ac tota inimici crudelitate quæsitas tentationum moles, et exitia pertulisset; quomodo non illam calumniosam diabolus, quam prius emiserat, vocem adversus eum justius iterasset: ‹ Ñumquid Job gratis colit Deum? Nonne tu vallasti eum et universam substantiam ejus per circuitum? Sed aufer manum luam; id est, Sine eum suis mecum viribus decertare; nisi in faciem tuam benedixerit tibi › (Job 1, 9-11)? Sed cum nullam hujuscemodi querimoniam calumniosus hostis post conflictum audeat iterare; non Dei, sed illus se victum viribus confitetur. Licet etiam gratia Dei non in totum illi defuisse credenda sit,

1 Hic, bonis, restituimus, ex Corb. et Mog.

quæ tantam tentatori tentandi tribuit potestatem, quantam et illum resistendi noverat habere virtutem. Si Deus scivit tantummodo quid Job posset, non etiam donavit ut posset; testis patientie ejus, non auxiliator fuit. Et in quo erit necessarium gratiæ adjutorium, si humanis solis viribus tanta illa est parta victoria?

:

Undecima definitione dictum est de Centurionis fide Miratur eum Dominus atque collaudat, cunctisque illis, qui ex Israelis populo crediderant, præfert dicens: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Matth. vm, 10). Nullius enim laudis esset ac meriti, si id in eo Dominus, quod ipse donaverat, prætulisset. Impius sensus, qui putat beatiorem esse hominem, cui Deus nihil dederit, quam cui universa contulerit.

Duodecima definitione dictum est: Inde est, quod orantes, non solum protectorem, sed etiam susceptorem Dominum proclamamus. In eo enim quod prior advocat, et ignorantes nos atque invitos attrahit ad salutem, protector alque salvator est: in eo autem quod annitentibus nobis opem ferre, refugientesque suscipere ac munire consuevit, susceptor ac refugium nominatur. Huic sententia is potest præbere consensum, qui se a Christo non vult esse salvatum.

CAPUT XX. 56. His itaque definitionibus hoc docetur, hoc scribitur, hoc editis disputationibus prædicatur: Quod Adam peccante, anima ejus læsa non fuerit, sanumque in eo manserit unde peccavit : siquidem scientiam boni, quam acceperat, non amiserit; nec potuerint posteri ejus id perdere, cujus damnum nec ille pertulerit. Inesse autem omni animæ naturaliter virtutum semina beneficio Creatoris inserta, ut possit qui voluerit, judicio naturali Dei gratiam prævenire, et adjutorium ejus, quo facilius ad perfectionem perveniat, promereri: quia nullius sit laudis ac meriti, qui donatis bonis, non propriis adornatur. Cavendum quoque esse, ne ita ad Deum omnia sanclorum merita referantur, quasi per se nihil boni possit agere ipsa humana natura: cum tanta sit virium ejus integritas, ut contra ipsum diabolum sævitiamque ejus usque ad extrema supplicia sine auxilio Dei valeat dimicare. Hanc autem possibilitatem in omnibus esse hominibus naturalem, sed non omnes ingeneratis sibi uti velle virtutibus. Tantam autem circa universos homines bonitatem esse Creatoris, ut alii ab eo, quia sponte veniant, suscipiantur laudati; alii quia resistunt, attrahantur inviti : atque ideo volentium susceptor, nolentium vero salvator sit. Et cum pars Ecclesie ex gratia, pars autem ex libero justificetur arbitrio; gloriosiores sint, quos natura provexerit, quam quos gratia liberarit: quia ad omne opus bo num tam libera sit voluntas in Ada posteris, quam in Adam fuerit ante peccatum.

CAPUT XXI. 57. En cujus dogmatis sunt magistri, qui ut catholicarum mentium castitatem gratiae defensoribus calumniando corrumpant, præcipuum in nostro tempore in doctrina ccclesiastica virum rabido ore discerpunt 1, creduntque se omnia auctoritatum munimina posse convellere, si hanc pastoralis speculæ validissimam turrem crebra Pelagiani arietis illisione pulsaverint. Firmum quidem fundamentum Dei stat (II Tim. 11, 19): sed congruenter isti non desunt patribus suis. Dignum quippe est, ut quorum sequuntur sententiam, imitentur insaniam. Nec enim possunt alia dicere, quam que damnatorum querelis, et procacissimi Juliani sunt vulgata conviciis. Paria sunt unius seminis germina, et quod latebat in radicibus, manifestatur in fructibus. Non ergo cum istis nova acie dimicandum est; nec quasi contra ignotos hostes specialia sunt ineunda certamina: tunc istorum machinæ fractæ sunt, tunc in superbiæ sue sociis ac principibus corruerunt, quando beatæ memorize Innocentius nefandi erroris capita apostolico mucrone percussit quando Pelagium ad proferendam in se

Corb. et Mog., concerpunt.

suosque sententiam, Palestinorum episcoporum synodus coarctavit : quando Africanorum conciliorum decretis beatæ recordationis papa Zosimus sententiæ suæ robur annexuit, et ad impiorum detruncationem gladio Petri dexteras omnium armavit antistitum : quando sauctæ memoriæ papa Bonifacius piissimorum imperatorum catholica devotione gaudebat, et contra inimicos gratie Dei non solum apostolicis, sed etiam regiis utebatur edictis; et quando idem, cum esset doctissimus, adversum libros tamen Pelagianorum beati Augustini episcopi responsa poscebat.

58. Unde et venerabilis memoriæ pontifex Cœlestinus, cui ad catholicæ Ecclesiæ præsidium multa Dominus gratiæ suæ dona largitus est, sciens damnatis non examen judicii, sed solum pœnitentiæ remedium esse præstandum, Cœlestium, quasi non discusso negotio audientiam postulantem, totius Italiæ finibus jussit extrudi: adeo et præcessorum suorum statuta, et decreta synodalia inviolabiliter servanda censebat, ut quod semel meruerat abscidi, nequaquam admitteret retractari. Nec vero segniore cura ab hoc eodem morbo Britannias liberavit, quando quosdam inimicos gratiæ solum sua originis occupantes, etiam ab illo secreto exclusit Oceani, et ordinato Scotis episcopo (a), dum Romanam insulam studet servare catholicam, fecit etiain barbaram christianam. Per hunc virum etiam orientales Ecclesiæ gemina peste purgatæ sunt, quando Cyrillo Alexandrinæ urbis antistiti, gloriosissimo fidei catholicæ defensori, ad exsecandam Nestorianam impietatem, apostolico auxiliatus est gladio: quo etiam Pelagiani, dum cognatis confœderantur erroribus, iterum prosternerentur. Per hunc virum intra Gallias istis ipsis, qui sanctæ memoriæ Augustini scripta reprehendunt, maleloquentiæ est adempta libertas, quando consulentium actione suscepta, et librorum, qui errantibus displicebant, pietate laudata, quid oporteret de eorum auctoritate sentiri, sancto manifestavit eloquio; evidenter pronuntians, quantum sibi præsumptionis istius novitas displiceret, qua auderent quidam adversum antiquos magistros insolenter insurgere, et indisciplinata calumnia prædicationi veritatis obstrepere : Augustinum, inquiens, sanctæ recordationis virum, pro vita sua, alque pro meritis, in nostra semper communione habuimus; nec unquam hunc sinistræ suspicionis saltem runor aspersil, quem tantæ scientiæ olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam a meis semper decessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in com. mune senserunt; utpote qui ubique cunctis et amori fuerit, et honori (Epist. Cœlestini papæ, n. 3, supra, col. 1756, cap. 2).

59. Contra istam clarissimæ laudationis tubam, contra istam sacratissimi testimonii dignitatem, audet quisquam maligna interpretationis murmur emittere, et perspicua sincerissimæque sententi:e nubem oblique ambiguitatis obtendere? ut scilicet, quia in epistola Papæ librorum, pro quibus actum est, non expressus est titulus, hinc eos appareat non probatos, et istam in sanctum Augustinum laudationem pro anteriorum scriptorum meritis fuisse collatam. Maneat plane, maneat ista conditio, ut horum librorum novitas repudiata videatur, si in eadem causa ejusdem viri dissentit antiquitas; et aut inutile aut incongruum judicetur, quod ab his, quæ contra Pelagianos condidit, dissonans invenitur. Ut itaque omittamus ea volumina, in quibus ab exordio episcopatus sui multo prius quam impugnatores gratiae exsurgerent, pro gratia disputavit: legantur tres ad Marcellinum ipsius libri (b). Ad sanctum Paulinum Nolanum episcopum epistola (c) retractetur. Ad beatissimum quoque apostolicae Sedis tunc presbyterum Sixtum, nunc vero

[blocks in formation]

Pontificem, emissæ paginæ recurrantur (a). Ad sanctum Pinianum (b), ad Valerium comitém (c), al servos Christi Timasium et Jacobum (d), distinctim edita volumina revolvantur. Sex libri priores contra Julianum unus ad sanctum Aurelium Carthaginis episcopum de Gestis Palæstinis (e) : alius ad Paulum et Eutropium sacerdotes, contra Pelagii et Coelestii quæstiones(): et ad beatæ memoriæ papam Bonifacium quatuor volumina recenseantur (g). Et si in his omnibus operibus multisque aliis quæ enumerare longum est, idem doctrinae spiritus, cadem prædica. tionis forma præcessit; agnoscant calumniatores, su perfluo se objicere, quod bis libris non speciale neque discretum testimonium sit perhibitum, quorum in cunctis voluminibus norma laudatur. Apostolica enim Sedes, quod a præcognitis sibi non discrepat, cum præcognitis probat; et quod judicio jungit, laude non dividit. Qui ergo hos proxime editos libros refutant, anterioribus acquiescant, et iis quæ pro gratia Christiana prius sunt conscripta consentiant. Sed non faciunt sciunt enim omnia Pelagianis esse contraria', et nihil sibi posse competere ad consequentium resolutionem, si confiteantur in præcedentibus consistere veritatem.

[ocr errors]

60. Igitur hujusmodi hominum pravitati, non tam disputationum studio, quam auctoritatum privilegio resistendum est; ut de prostrati dudum dogmatis corpore nullum membrum sinatur assurgere. Quia notum est, ita falsitatis istius haberi versutias, ut si ei liceat prætenta correctionis imagine aliquod sibi favenlium radicis suae germen excipere, totam se possit in exigua sui parte reparare. Ubi enim non aliud nabet summa quam portio, non est devotionis dedisse prope totum, sed fraudis retinuisse vel minimum. Quod ne hypocritarum obtineatur insidiis, confidimus Domini protectione præstandum; ut quod operatus est in Innocentio, Zosimo, Bonifacio, Coelestino, operetur et in Sixto (); et in custodia dominici gregis hæc sit pars gloriæ huic servata pastori, ut sicut illi lupos abegere manifestos, ita hic depellat occultos illo auribus suis doctissimi senis insonante sermone, quo collaborantem secum hortatus est, dicens, Sunt enim quidam, qui justiesime damnatas impietates adhuc liberius defendendas putant: et sunt qui occultius penetrant domos, el quod in aperto clamare jam metuunt, in secreto seminare non quiescunt. Sunt autem qui omnino siluerunt, magno timore compressi, sed adhuc corde retimentes quod ore jam proferre non audent; qui tamen esse fratribus possunt ex priore ipsius dogmatis defensione notissimi. Proinde alii severius coercendi, alii vigilantius vestigandi; alii tractandi quidem lenius, sed non segnius sunt docendi, ut si non timentur3 ne perdant, non tamen negligantur ne pereant.

CAPUT XXII. 61. Sufficienter, ut arbitror, demonstratum est, reprehensores sancti Augustini et vana objicere, et recta impugnare, et prava defendere, peremptorumque arinis intestinum bellum moventes, dictis divinis atque humanis constitutionibus rebellare. Quorum tamen, dum adhuc non sunt a fraterna societate divisi, toleranda magis est intentio, quam desperanda correctio: ut donec Dominus per

[blocks in formation]

De Gratia Christi et de Peccato Originali.

De Nuptiis et Concupiscentia.

De Natura et Gratia.

De Gestis Pelagii.

De Perfectione justitiæ hominis.

(g) Contra Duas Epistolas Pelagianorum.

(h) Sixtus Cœlestino successit anno Christi 431, die vigesino sexto aprilis.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

PREFATIO. Doctrinam, quam sanctæ memoriæ Augustinus episcopus contra Pelagianos, inimicos gratiæ Christi et liberi arbitrii decomptores, per multos annos apostolice asseruit, litterisque mandavit, quibusdam visum est, aut non intelligendo, aut intelligi eam nolendo, reprehendere: et hoc quasi compendium cognitionis his qui judicio eorum ducebantur, afferre; ut quæ in libris prædicti viri damnabilia se reperisse jactabant, brevium capitulorum indiculis publicarent: talique commento et detestationem ejus, quem impeterent, obtinerent; et ab his que infamassent, curam exterriti lectoris averterent. Ne ergo hanc persuasionem temere quis recipiat, et talem putet sensum scriptis catholici inesse Doctoris, qualem eum, qui frustra calumniantur, ostentant; singulis capitulis, quæ damnationis titulo prænotarunt, brevi et absoluta professione respondeo, in nullo recedens a tramite earum definitionum, quæ in sancti viri disputationibus continentur: ut facile vel tenuis diligentie advertat inspector, quam injustis opprobriis catholici Prædicatoris memoria carpatur; et in quod peccatum cadant, qui aliena instigatione commoti, scriptorem celeberrimi nominis promptius habeant culpare, quam nosse.

OBJECTIO PRIMA. Quod ex prædestinatione Dei, velut fatali necessitate, homines ad peccata compulsi, cogantur in mortem.

RESPONSIO. Prædestinationem Dei nullus catholicus negat fatalem autem necessitatem multi etiam non christiani refutant. Peccatum ergo ad mortem trahit sed ad peccandum neminem Deus cogit. Nemini enim mandavit impie agere (Eccli. xv, 21): et, Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem; peraes eos qui loquuntur mendacium (Psal. v, 7). Proinde qui prædestinationis nomine fatum prædicat, tam non est probandus, quam qui fati nomine veritatem prædestinationis infamat. Fati enim opinio vana est, et de falsitate concepta prædestinationis autem fides, multa sanctarum auctoritate Scripturarum munita est; cui nullo modo fas est ea quæ ab hominibus male aguntur, adscribi qui in proclivitatem cadendi non ex conditione Dei, sed ex primi patris prævaricatione venerunt. De cujus pœna nemo liberatur,

nisi

[blocks in formation]

per gratiam Domini nostri Jesu Christi, præparatam et prædestinatam in æterno consilio Dei ante constitutionem mundi.

OBJ. II. Quod ab eis qui non sunt prædestinati ad vitam, non auferat percepta Baptismi gratia originale peccatum.

RESP. Omnis homo qui credens in Patrem, et Filium et Spiritum sanctum regeneratur in Baptismo, tam a propriis peccatis que mala voluntate et actione contraxit, quam ab originali quod a parentibus traxit, absolvitur. Sed relapsum post Baptismum ad infidelitatem et impios mores, qui negat originali peccato fuisse purgatum, tam falsa opinatur, quam qui eumdem asserit non æterna morte esse damnandum. Qui enim recedit a Christo et alienus a gratia finit hauc vitam, quid nisi in perditionem cadit? Sed non in quod remissum est, recidit, nec in originali peccato damnabitur qui tamen propter postrema crimina ea morte afficietur, quæ ei propter illa quæ remissa sunt debebatur. Quod quia Dei præscientiam nec latuit, nec feellit; sine dubio talem nunquam elegit, nunquanı prædestinavit, et periturum nunquam ab æterna perditione discrevit.

OBJ. III. Quod non prædestinati ad vitam, etiam si fuerint in Christo per Baptismum regenerati, et pie justeque vixerint, nihil eis prosit; sed tamdiu reserventur, donec ruant et pereant; nec ante eos ex hac vita, quam hoc eis contingat, auferri.

RESP. A sanctitate ad immunditiam, a justitia ad iniquitatem, a fide ad impietatem plerosque transire non dubium est et tales ad prædestinationem filiorum Dei, cohæredum Christi, non pertinere, certissimum est. Quod ergo hujusmodi in hæc prolapsi mala, sine correctione pœnitentiæ defecerunt, non ex eo necessitatem pereundi habuerunt, quia prædestinati non sunt sed ideo prædestinati non sunt, quia tales futuri ex voluntaria prævaricatione præsciti sunt. Quod autem illos non eo tempore, quo in fide recta el bonis moribus erant, ab hac vita Deus abstulit; ad occulta ejus judicia, quæ tamen nunquam sunt injusta, referendum est. Quis enim nesciat intra unam conditionem mortalitatis humanæ, ab unius horæ infantia, usque ad annosissimam senectutem, exitus morientium impari ætatis fine variari; neque cujusquam animam vel citius vel tardius quam Deus vo luerit, a corpore quod vivificat, abscedere? Si ergo aliquis in vitæ suæ longitudine deseruit Deum; bono,

1 In eodem codice Remigiano antiqua manu correctum est, alienatus.

(Cinquante-huit.)

quod era! ex Deo, male usus est. Nam longævitas non est nisi ex Deo. Et quod ex Deo est, nonnisi bonum est: et quod bonum est, mali causa non est. Non itaque recte opinatur, qui putat prorogatorem vitæ, lapsuris auctorem esse peccati: cum utique non peccatum sit din vivere, sed male vivere; quod etiam in paucorum annorum ætate fieri potest. Igitur sicut bona opera ad inspiratorem eoruin Deum, ita mala ad eos sunt referenda qui peccant. Non enim relicti sunt a Deo, ut relinquerent Deum; sed reliquerunt, et relicti sunt, et ex bono in malum propria voluntate mutati sunt: atque ab hoc licet fuerint renati, fuerint justificati; ab eo tamen qui illos tales præscivit, non sunt predestinati.

OBJ. IV. Quod non omnes homines vocentur ad gratiam.

RESP. Non omnes vocari ad gratiam eos, quibus omnibus Evangelium prædicatur, non recte dicitur; etiamsi sint qui Evangelio non ●baudiant : nisi ad eos respicitur, quibus nondum sacramentum crucis Christi, et redemptio sanguinis ejus innotuit. Quia etiamsi constaret quod jam in universis nationibus et omnibus finibus terræ totus mundus Evangelium recepisset (quod utique futurum verissime prænuntiatum est), non esset tamen dubium, a tempore resurrectiomis Domini usque ad præsentem atatem fuisse homines, qui ab hac vita sine Evangelii cognitione transierint; de quibus dici possit, quod vocati non sint, quia nec spem vocationis audierint. Quod si quisquam banc vocationis plenariam generalitatem ita semper asserit celebratam, ut ab ascensione Domini in cœium, ne unus quidem annus effluxerit, intra quem non ad omnes predicatio missa pervenerit : videat quomodo tunc Asianos vocatos probet, quando Apostoli, sicut scriptum est, vetiti sunt a Spiritu sancto loqui verbum Dei in Asia; aut Bithynios, ad quos iidem Apostoli tentabant ire, et non permisit eos Spiritus Jesu (Act. xvi, 6, 7). Videat etiam quomodo tueatur denuntiationem ipsius Veritatis, dicentis, Prodicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). Nutat namque (quod dici nefas est) fides verbi, si ante quadringentos annos Evangelio impletus est mundus, et adhuc Domini differtur adventus. Postremo respiciantur etiam inter christianos populos tot millia parvulorum, qui ab hac vita sine Baptismo transierunt; et aliquo modo probentur vocati, quibus nec plantator prædicare, nec rigator potuit subvenire.

[ocr errors]

OBJ. V. Quod qui vocati sunt, non æqualiter sint vocati, sed alii ut crederent, alii ut non crederent.

[ocr errors]

RESP. Si vocatio in Evangelii tantum prædicatione intelligatur, non veraciter dicitur, quod aliis atque aliis, aliter atque aliter prædicetur cum unus sit Deus, una fides, una regeneratio, una promissio. Si autem ad effectum plantationis et rigationis aspicitur, aliud actum est cum eis, quorum exteriores aures corporali voce pulsatæ sunt; aliud in eis, quorum interiorem sensum Deus aperuit, et in quorum corde posuit fidei fundamentum dilectionisque fervorem. Quos dam autem ideo vocatos dicere, ut non crederent, ni. mis absurdum est, quasi vocatio eis causa infidelitatis exstiterit, et prædicatio fidei fecerit infideles. Quamvis enim dispensatores verbi Dei quibusdam sint, sicut scriptum est', odor mortis ad mortem: Deo tamen bonus Christi sunt odor (II Cor. 11, 16, 15), qui prædicant Christum crucifixum, Judæis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judæis et Græcis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (1 Cor. 1, 23, 24). Quod ergo prædicatus Christus crucifixus, Judæis erat scandalum, et Gentibus stultitia, humanæ voluntatis faciebat aversio: quod vero ipsis vocatis Judæis et Græcis Christus erat Dei virtus et Dei sapientia, divine gratiæ præstabat operatio.

In Ms. Remigiano antiqua manu adjicitur, odor vitæ ad vitam, quibusdum autem.

1836

OBJ. VI. Quod liberum arbitrium in homine nihil sit : sed sive ad bonun, sive ad malum, predestinatio Dei in hominibus operetur.

RESP. Liberum arbitrium nihil esse, vel non esse, perperam dicitur: sed ante illuminationem fidei in te nebris illud et in umbra mortis agere, non recte negatur. Quoniam priusquam a dominatione diaboli per Dei gratiam liberetur, in illo profundo jacet, in quod se sua libertate demersit. Amat ergo languores suos, et pro sanitate habet, quod ægrotare se nescit, donec prima harc medela conferatur ægroto, ut incipiat nosse quod langueat, et possit opem medici desiderare qua surgat. Justificatus itaque homo, id est, ex impio pius factus, nullo præcedente bono merito ac cipit donum, quo dono acquirat et meritum : ut quod in illo inchoatum est per gratiam Christi, etiam per industriam liberi augeatur arbitrii; nunquam remoto adjutorio Dei, sine quo nec proficere, nec permanere in bono quisquam potest. Prædestinationem autem Dei sive ad bonum, sive ad malum, in hominibus operari, ineptissime dicitur, ut ad utrumque homines qua dam necessitas videatur impellere: cum in bonis voluntas sit intelligenda de gratia, in malis autem voluntas intelligenda sine gratia.

OBJ. VII. Quod Deus quibusdam filiis suis, quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, ob hoc non det perseverantiam, quia non sunt a massa perditionis præscientia Dei et prædestinatione discreti.

RESP. Ex regeneratis in Christo Jesu, quosdam relicta fide et piis moribus apostatare a Deo, et impiam vitam in sua aversione finire, multis (quod dolendum est) probatur exemplis. Sed horum lapsum Deo adscribere, immodica pravitatis est: quasi ideo ruiue ipsorum impulsor atque auctor sit, quia illos ruituros propria ipsorum voluntate præscivit, et ob hoc a filiis perditionis nulla prædestinatione discrevit. Nam quomodo cos haberet præordinata in Christo electio, quos discedentes a Christo habitura erat justa da minatio? Cum autem dubium non sit, donum Dei esse perseverantiam in bono usque ad finem, quam istos ex eo ipso quod non perseveraverunt, non habuisse manifestum est non est calumniandum Deo, quare istis non dederit, quod aliis dedit; sed confitendum est, et misericorditer eum dedisse quod dedit, et juste non dedisse quod non dedit: ne quemadmodum ex libero arbitrio oritur causa labendi, ita ex ipso oriri videatur et standi; cum illud humano fiat opere, hoc divino impleatur ex munere.

OBJ. VIII. Quod non omnes homines velit Deus salvos fieri, sed certum numerum prædestinato.

rum.

RESP. Si circa universitatem generis humani salvandam et in agnitionem veritatis vocandam, ita indifferens per omnia sæcula asserenda est voluntas Dei, ut usquequaque neminem hominum prætermisisse monstretur; impenetrabilis judiciorum Dei altitudo pulsatur. Quare enim in præteritis sæculis dimiserit Deus omnes gentes ingredi vias suas, quando Jacob elegit sibi Doininus (Psal. cxXXIV, 4); et non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis (Psal. CXLVII, 20): et cur qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei sit; et quorum ali quando non misertus est, nunc autem misereatur; el ubi dictum est, Non plebs mea vos, ibi vocentur fili Dei vivi (Osee 11, 24; Rom. ix, 26, et 1 Petr. u, 10): et, quare quod quaerebat Israel non sit consecutus, electio autem consccuta est, cæteri vero excæcati sunt (Rom. x1, 7): impossibile est comprehendere, et pe riculosa curiositatis est quarere : cum tamen, quod

Sic Ms. Remigianus. At editi, quo medio.

Editi, prædestinata in Christo electio, cum dubium non sil; omissis verbis, quos di cedentes, etc. Locus redintegratur ex fide Remigiani manuscripti, ubi tamen codex ille caruit primum voce, justa que postea recoguitoris antiqui stilo adjecta est.

nuila sit apud Deum iniquitas (II Par. xix, 7), nemini liceat ignorare; nec alia gratia, aut alia fide, quemquam hominum, sive ante legem, sive legis tempore, justificatum esse credendum sit, quam bac eadem, per quam Dominus noster Jesus Christus secundum consilium voluntatis suae, in fine sæculorum venit quærere et salvare quod perierat. Causas vero operum et judiciorum Dei, qui ex tote ad humanas voJuntates et actiones refert, quas tamen in parvulorum adoptione, aut abdicatione non invenit, et dispensationes Dei ex liberi arbitrii vult mutabilitate variari, profitetur sibi scrutabilia judicia Dei et vestigabiles vias ejus; et quod doctor Gentium Paulus non audebat attingere (Rom. x1, 33), hic se existimat rescratum posse vulgare: quodque non minoris impietatis est, ipsam gratiam, qua salvamur, aut bonis meritis docet rependi, aut malis affirmat arceri. Remoto ergo obscurarum turbine quæstionum, ad revelatæ nos gratie latitudinem conferamus; dicamusque cum Apostolo, Quoniam Deus vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (1 Tim. u, 4): et iterum dicamus cum Apostolo, Qui est salvator omnium, maxime fidelium (1d. iv, 10). Et audiamus Dominum dicentem Apostolis suis, Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos quæcumque mandavi vobis (Matth. xxvi, 19, 20). Audiamus quoque ad Abraham promissionem Dei dicentis, In semine tuo benedicentur omnes tribus terræ (Gen. xxu, 18). Et si filii promissionis sumus, non hesitemus diffidentia, sed cum patre nostro Abraham demus gloriam Deo, et plenissime credamus, quoniam quod promisit, potens est et facere (Rom. iv, 20, 21). Audiamus David prophetantem, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terræ, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriæ gentium (Psal. xxı, 28): et alibi, Benedicentur in ipso omnes tribus terræ, omnes gentes magnificabunt eum (Psal. LXXI, 17) : et alibi, Omnes genles quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram le, Domine, et glorificabunt nomen tuum (Psal. LXXXV, 9). Quæ promissiones, quia verissimæ sunt, nec possunt ex ulla parte nutare, in his implentur qui salvi fiunt per universos fines terræ: quoniam quod promisit potens est et facere. Hæc ergo est illa totius humani generis assumptio, hæc filiorum Dei adoptio, hæc gentium plenitudo, præscita et prædestinata in Christo ante constitutionem mundi. Hæc est Jerusalem que ab initio usque in finem lapidibus vivis et electis ædificatur (1 Petr. 11, 5), ut civitas fundata in ipso angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis ædificatio constructa, crescit in templum sanctum in Domino (Ephes. 11, 20, 21). De his lapidibus nihil ejicitur, nihil minuitur, nihil rapitur. Veritas enim dicit, Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venerit ad me, non ejicium foras (Joan. vi, 37): et iterum, Non creditis, quia non estis de ovibus meis : oves meœ vocem meam audiunt, et ego novi illas, et sequuntur me, et ego vitam æternam do illis; et non peribunt in æternum, nec quisquam rapiet eas de manu mea (Id. x, 26-28). Omnium ergo hominum cura est Deo : et nemo est quein non aut evangelica prædicatio, aut legis testificatio, aut ipsa etiam natura conveniat. Sed infidelitatem hominum, ipsis adscribamus hominibus: fidem autem hominum, donum Dei esse fateamur, sine cujus gratia nemo currit ad gratiam. Et cum ducentis quatuordecim sacerdotibus, quorum constitutionem contra inimicos gratia Dei totus mundus amplexus est, veraci professione, quemadmodum ipsorum habet sermo, dicamus: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum, non solum ad cognoscendam, verum etiam ad faciendam justitiam nos per actus singulos adjuvari; ita ut sine illa nihil vera sunclaque pietatis habere, cogitare, dicere, agere valeamus (Vide supra, bib. contra Collatorem, n. 15). Neque haec dona ita ex Deo esse opinemur, ut quia ipse nature nostræ auHic in Remigiano manuscripto additum est a secunda manu, servure omnia.

:

ctor est, per conditionem jam hæc contulisse videatur. Quia dedit quidem ab initio hanc homini facultatem sed omnes eam in illo amisimus, in quo omnes peccavimus. Unde alia creatione alioque principio renovari egemus in Christo: in quo sumus nova creatura novumque figmentum; et per quem nobis, nullis bonis, et multis malis meritis precedentibus, donatur ut simus ex vasis iræ, vasa misericordiæ.

OBJ. IX. Quod non pro totius mundi redemptione Salvator sit crucifixus.

RESP. Nullus omnino est ex omnibus hominibus, cujus natura in Christo Domino nostro suscepta non fuerit: quamvis ille natus sit in similitudine carnis peccati (Rom. vin, 3), omnis autem homo nascatur in carne peccati. Deus ergo Dei Filius mortalitatis humanæ particeps factus absque peccato, hoc peccatoribus et mortalibus contulit, ut qui nativitatis ejus consortes fuissent, vinculum peccati et mortis evaderent. Sicut itaque non sufficit hominum renovationi, natum esse hominem Jesum Christum, nisi in ipso eodem, de quo ipse ortus est, Spiritu renascantur : sic non sufficit hominum redemptioni, crucifixuin esse Dominum Christum, nisi commoriantur ei et consepeliantur in Baptismo. Alioquin nato Salvatore in carne substantie nostræ, et crucifixo pro omnibus nobis, non fuerat necessarium ut renasceremur, et similitudini mortis ejus complantaremur. Sed cum sine hoc Sacramento nemo hominum consequatur vitam æternam; non est salvatus cruce Christi, qui non est crucifixus in Christo. Non est autem crucifixus in Christo, qui nou est membrum corporis Christi; nec est membrum corporis Christi, qui non per aquam et Spiritum sanctum induit Christum. Qui ideo in infirmitate nostra communionem subiit mortis, ut nos in virtute ejus haberemus consortium resurrectionis. Cum itaque rectissime dicatur Salvator pro totius mundi redemptione crucifixus, propter veram humanæ naturæ susceptionem, et propter communem in primo homine omnium perditionem: potest tamen dici pro his tantum crucifixus, quibus mors ipsius profuit. Dicit enim Evangelista, Quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum (Joan. x1, 51-52). In sua enim venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Diversa ergo ab istis sors corum est, qui inter illos censentur, de quibus dicitur, Mundus eum non cognovit (Id. 1, 10-15). Ut possit secundum hoc dici redemptor nundi : dedit pro mundo sanguinem suum, et mundus redimi noluit; quia lucem tenebræ non receperunt, et tenebræ receperunt, quibus dicit Apostolus, Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino (Ephes. v, 8). Ipse vero Dominus Jesus, qui dixit se venisse quærere et salvare quod perierat (Luc. xix, 10): Non veni, inquit, nisi ad oves quæ perierant domus Israel (Matth. xv, 24). Sed quae sint ista oves domus Israel, apostolus Paulus exponat, dicens: Non omnes qui ex Israel, hi sunt Israel ; neque quia sunt semen Abrahæ, omnes filii, sed in Isaac vocabitur tibi semen : id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui filii promissionis, astimantur in semine (Rom. 1x, 6-8). In istis ergo sunt illi, de quibus dictum supra memoravimus: Quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum. Quia non solum ex Judæis, sed etiam ex gentibus, per eum qui vocat quæ non sunt, tanquam quæ sunt, et qui dispersos Israel congregat, filii Dei filii promissionis in unam Ecclesiam congregantur: ut impleatur quod promissum est Abrahe, cui dictum est,

1 Remigiani codicis auctoritate addimus, nec est mem brum corporis Christi.

9. In Remigiano Ms. loco, Mundus eum non cognovil; verba hæc leguntur, Lux lucel in tenebris, et tenebræ eam non comprehenderunt.

« PredošláPokračovať »