Obrázky na stránke
PDF
ePub

SENTENTIÆ EX AUGUSTINO DELIBATÆ.

Liber unus.

[blocks in formation]

VII. De virtute charitatis.

Dilectio Dei et proximi propria et specialis virtus est piorum atque sanctorum ; cum cæteræ virtutes et bonis et malis possint esse communes (g).

Vill. De doctrina apostolica.

Doctrina apostolica salubris atque vitalis est, ut pro capacitate utentium neminem sui relinquat exsortem : quia sive parvuli sive magni, sive infirmi sive fortes, habent in ea et unde alantur, et unde satientur (h). IX. De quærendo Deo.

Deum quærens, gaudium quærit. Sic ergo quærat, ut non in se, sed in Domino gaudeat. Accedendo enim ad Deum, illuminatur ignorantia ipsius, et corroboratur infirmitas, data sibi et intelligentia qua videat, et charitate qua ferveat (i).

X. De fastidio spirituali.

Sicut corpori noxium est, corpoream escam non posse percipere; ita animæ periculosum est, spirituales delicias fastidire (j).

XI. De bonorum et malorum finibus. Nunquam multi sunt. qui ad non esse tendunt. Quid

(a) Ex Prosp. expositione in Psal. c, 2. Vide Aug. in eundem Psal., n. 4.

(b) Prosp. in eundem Psal. c, 3. Vide Aug. in eumdem Psal., n. 5.

Prosp. in Psal. cn, 28.

Id. in Psal. cu, 8. Vide Aug. in eumdem Psal., n. 16. Prosp. in Psal. ai, 9.

(f) bid. 21.

Prosp. in Psal au, 3. Vide Aug. in eumdem Psal.,

(h) Prosp. in Psal. cm, 11.

serin. 1, D. 9.

Id. in Psal. CIV, 4.

Id. in Psal. cv, 18.

[blocks in formation]

Bonum intellectum habet, qui quod faciendum recte intelligit, facit. Alioqui talis est sine opere intelligentia, qualis sine timore sapientia cum scriptum sit, Initium sapientiæ timor Domini (Psal. cx, 10) (c).

XIV. De requie adhuc in carne viventis. Habet et in hac vita requiem suam anima, quæ de morte infidelitatis exempta est; et non ab operibus justitiæ, sed ab iniquitatis se abstinet actione: ut vivens Deo, et mortua mundo, in humilitatis et mansuetudinis placida tranquillitate requiescat (d)

XV. De vovendo Deo.

Quisquis bene cogitat quid voveat Deo, et quæ vota persolvat, se ipsum voveat et reddat. Hoc exigitur, hoc debetur. linago Cæsaris reddatur Cæsari: imago Dei reddatur Deo. Sed sicut videndum est, quid offe ras, et cui offeras; ita etiam considerandum est, ubi offeras: quia veri sacrificii extra catholicam Ecclesiain locus non est (e).

XVI. De justitia et gratia.

Duæ sunt retributiones justitie, cum aut bona pro bonis, aut mala redduntur pro malis. Tertia est retributio gratiæ, cum per regenerationem remittontur mala, et retribuuntur bona. Atque ita manifestator, quia universæ viæ Domini misericordia et veritas. Illam autem retributionem impiorum, qua pro bonis mala retribuuntur, Deus nescit: qui nisi retribueret bona pro malis, non essent quibus retribueret bona pro bonis (f).

XVII. De supernæ patriæ civibus.

Omnis qui ad supernam pertinet civitatem, per. egrinus est mundi; et dum temporali utitur vita, in patria vivit aliena: ubi inter multa illecebrosa et multa fallacia Deum nosse et amare paucorum est, quibus præceptum Domini sit lucidum, illuminans oculos, ut nec in Dei, nec in proximi fallantur dileclione (g).

XVIII. De carnis cupiditate vincenda.

Nemo est cujus animam corruptibile corpus et inhabitatio terrena non aggravet. Sed adnitendum est, ut carnis cupiditates spiritus vigore superentur; et interior homo, qui semper sibi sentit resisti, semper se divino auxilio exspectet adju vari (h).

XIX. De angusta vitæ via.

Angusta est via, quæ ducit ad vitam : et tamen per ipsam nisi dilatato corde non curritur. Quia iter virtutum, quo gradiuntur pauperes Christi, amplum cst fidelium spei, etiamsi arctum sit indelium vanitati. (i).

[blocks in formation]

XX. De præmio christianæ religionis. lloc affectu et desiderio colendus est Deus, ut sui cultus ipse sit merces. Nam qui Deum ideo colit, ut aliud magis quam ipsum promereatur; non Deum colit, sed illud quod assequi concupiscit (a).

XXI. De occultis non judicandis.

De occultis cordis alieni tenere judicare, peccatum est; et eum, cujus non videntur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione reprehendere: cum eorum, quæ homini sunt abscondita, solus Deus judex sit ju. stus, qui et inspector est verus (b).

XXII. De adjutorio Dei.

Divini est muneris, cum et recta cogitamus, et pedes nostros a falsitate et injustitia continemus. Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur (c).

XXIII. De passionibus sanctorum.

Justo judicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua sanctos ipsius persequantur: ut illi qui Spiritu Dei juvantur el aguntur, fiant per laborum exercitia clariores (d).

XXIV. De scientia boni.

Non est vera scientia bott, nisi ad hoc comprehendatur, ut agatur. Non enim utiliter meditatur legem Dei, qui laborat ut memoria teneat, quod actione non implet (e).

XXV. De amore legis.

Qui legem Dei diligit, probať se in hominibus iniquis id quod contra legem est odisse, non homines (f).

XXVI. De scrutandis mandatis Dei. Mandata Dei scrutari, nisi quieta mens, non potest. Ut ergo religiosum exerceatur studium, abigenda sunt jurgia malignorum (g).

XXVII. De proficiendo.

Nemo tam eruditus, nemo tam doctus est, qui superna illustratione non egeat. Non enim ita ulla divinorum bonorum augmenta sufficiunt, ut non semper supersit quod mens rationalis et intelligendum desideret, ct gerendum (h).

XXVIII. De duplici opere Dei.

Si omnes homines simul consideremus, quorum alii misericordia salvi fiunt,, alii veritate damnantur; universæ viæ Domini, id est misericordia et veritas, suo fine distinctæ sunt. Si autem solos sanctos intueamur, non discernuntur hæ viæ Domini: individua enim ibi est et a misericordia veritas et averita te misericordia; quia beatitudo sanctorum et de munere gratia est, et de retributione justitiæ (i). XXIX. De observantia pacis.

Christianæ perfectionis est, pacificum esse etiam cum pacis inimicis, spe correctionis, non consensu malignitatis ut si nec exemplum, nec cohortationem dilectionis sequantur; causas tamen non habeant, quibus odisse nos debeant (j).

XXX. De custodia Dei.

Custodit nos Dominus ab omni malo, non ut nihil patiamur adversi, sed ut ipsis adversitatibus anima non lædatur. Cum enim tentatio adest, fit quidam in id quod nos impugnat, introitus: et cum bono fine, id est, sine vulnere animæ, tentatio consummatur; ad æternam requiem de profundo temporalis laboris exitur (k).

(a) Prosp. in Psal. cxvm, 36. Vide Aug. in eumdem psal. serm. 11, n. 6.

(b) Prosp. in Psal. xviu, 39; et legitur in Epist. 1 Zehirin papæ.

(c) Prospe in Psal. cxvil, 59, et est canon 9 concilii Arausic. II.

(d) Prosp. in Psal. cxvin. 62.

(e) Ibid. 71, 77.

(f) Ibid. 113.

Ibid. 115.

Ibid. 125.

Ibid. 151.

id. in Psal. cxIx, 7.

Id. in Psal. cxx, 7.

XXXI. De adjutorio Dei.

Ad cœlestis Jerusalem non ascendunt consortium, nisi qui toto corde profitentur, non proprii operis, sed divini esse muneris quod ascenduni (a).

XXXII. De odiis mundi in Christianos. Omnes qui in Christo pie volunt vivere, necesse est ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria; et despiciantur tanquam stulti et insani, qui præsentia bona perdant, et invisibilia sibi ac futura promittant. Sed hæc despectio et irrisio in impios retorquebitur, cum et abundantia eorum in egestatem, et superbia transierit in confusionem (b).

XXXIII. De patientia fidelium.

Tota fidelium salus, tota patientiæ fortitudo, ad eum qui in sanctis suis est mirabilis, referenda est : quia nisi in illis Dominus esset, furori impiorum fragilitas humana succumberet (c).

XXXIV. De obsequiis debitis.

Ita et a plebibus principes, et a servis domini sunt ferendi, ut sub exercitatione tolerantiæ sustineantur temporalia, et sperentur æterna. Auget enim meritum virtutis, quod propositum non violat religionis (d).

XXXV. De toleranda varietate mundana. Recti corde de præceptis Dei et constitutionibus non queruntur: quia justum est omnia æquanimiter accipi, quæ judicaturus voluit tolerari (e).

XXXVI. De ædificatione domus Dei.

Omnis sancti ædificii status, sicut Deo operante ' proficit, ita Deo custodiente consistit. Quoniam tunc utilis præpositorum custodia est, cum Spiritus Dei populo suo præsidet, et non solum greges, sed etiam ipsos dignatur custodire pastores (f).

XXXVII. De æternis gaudiis.

Æternæ civitatis æterna sunt gaudia, et stantium dierum perpes infinitas nec variabitur, nec labetur : quia incommutabili pace potientur, quorum omnium erit bonum, quod fuerit etiam singulorum (g).

XXXVIII. De lege charitatis.

Lex Christi perfectio charitatis est, qua Deus proximusque diligitur, et per quam dicitur Conditori legis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dinuittimus debitoribus nostris (Matth. iv, 12). Bene enim exspectat promissionem Dei, qui mandata ejus exsequitur: nec frustra sperat parcendum peccatis suis, qui ignoscit alienis (h).

XXXIX. De jussionibus Dei.

Nihil Deus jubet quod sibi prosit, sed illi cui jubet. Ideo verus est Dominus, qui servo non indiget, et quo servus indiget (i).

XL. De temporali scientia.

Id quod in tempore novum est, non est novum apud Deum, qui condidit tempora, et sine tempore habet omnia, quæ suis quibusque temporibus pro corum varietate distribuit (j).

XLI. De providentia Dei.

Mutabilium dispositionem immutabilis ratio continet, ubi sine tempore simul sunt, quæ in temporibus non simul fiunt, quia tempora non simul currunt (k).

XLII. De impunitate peccantium.

Nihil infelicius est felicitate peccantium, qua pœnalis nutritur impunitas, et mala voluntas velut hostis interior roboratur (!).

Colbertinus Ms., cooperante. Ac infra, loco, custodia est, habet, ordo est.

(a) Prosp. in Psal. cxxi, 4. (b) Id. in Psal. cxxII, 3.

Id. in Psal. cxxi, 3. did. in Psal. cxxiv, 3. Ibid. 4.

Id. in Psal. cxxvi, 1.

Id. in Psal. cxxv, 5.

Id. in Psal. CXXIX, 4.

Augustinus, Epist. 158, ad varcellinum, n. 6 Ibid. n. 7.

(k) Ibid. n. 8.

(1) Ibid. n. 14.

[blocks in formation]

XLV. De promissione Dei.

Hoc promittit Deus, quod ipse facit. Non enim ipse promittit, et alius facit: quod jam non est promittere, sed prædicere. Ideo non ex operibus, sed ex vocante: ne ipsorum sit, non Dei; et merces non imputetur secundum gratiam, sed secundum debitum ; atque ita gratia jam non sit gratia (c).

XLVI. De fidelium culpis, et infidelium bonis. Sicut non impediunt ab æterna vita justum quædam peccata venialia, sine quibus hæc vita non ducitur; sic ad salutem æternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cujuslibet pessimi hominis invenitur (d).

XLVII. De malæ voluntatis effectu.

Cum voluntas mala potestatem accipit, ut efficiat quod cupit; ex judicio Dei venit, apud quem non est iniquitas. Punit enim etiam isto modo: nec ideo injuste, quia occulte. Cæterum iniquus puniri se ignorat, nisi cum manifesto supplicio senserit nolens, quantum mali sit quod perpetravit volens (e).

XLVIII. De superbia.

Omnia vitia in malefactis tantummodo valent: sola superbia etiam in recte factis cavenda est (f).

XLIX. De impare usu fortunæ.

Interest plurimum qualis sit usus, vel earum rerum quæ prosperæ, vel earum quæ dicuntur adversa. Nam bonus temporalibus nec bonis extollitur, nec malis frangitur malus autem ideo hujusmodi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur (g).

L. De morte sanctorum.

Mala mors putanda non est, quam bona vita præcesserit. Non enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem. Non itaque multum curandum necessario morituris quid accidat ut moriantur, sed moriendo quo ire cogantur (h).

LI. De puritate quam non perdit invitus.

Ita non amittitur corporis sanctitas manente animi sanctitate, etiam corpore oppresso; sicut amittitur sanctitas corporis violata animi puritate, etiam corpore intacto (i).

LII. De fortitudine tolerantiæ.

Major animus merito dicendus est, qui vitam æruminosam magis eligit ferre quam fugere; et humanum judicium, maximeque vulgare, quod plerumque caligine erroris involvitur, præ conscientiae luce ac purilate contemnere (j).

LIII. De humilitate justorum.

Justis quidquid malorum ab iniquis dominis irrogatur, non pœna est criminis, sed virtutis examen. Nam bonus etiamsi serviat, liber est : malus autem, elsi regnet, servus est; nec unius hominis, sed, quod gravius, tot dominorum, quot vitiorum (k).

(a) Augustinus, de Spiritu et Littera, capp. 5, 14. (b) Ibid. cap. 19.

Ibid. cap. 24.

Ibid. cap. 27.

Ibid. cap. 30.

Id. de Natura et Gratia, cap. 21.

Id. ex libro 1 de Civitate Dei, cap. 8. Ibid. cap. 11.

Ibid. cap. 18.

Ibid.

cap. 22.

id. ex libro 4 de Civitate Dei, cap. 3.

1864

LIV. De oblatione votorum. Nemo quidquam Domino recte voveret, nisi ab ipso acciperet quod voveret (a).

LV. De essentia Deitatis.

Omnis substantia quæ Deus non est, creatura est; et quæ creatura non est, Deus est, Nulla ergo differentia est in deitate Trinitatis : quoniam quod Deo minus est, Dens non est (b).

LVI. Quales nos diligal Deus. Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono; non quales sumus nostro merito. LVII. De temporali opere Dei.

Ordo temporum in æterna Dei sapientia sine tempore est, nec aliqua sunt apud illum nova, qui fecit quæ futura sunt.

LVIII. De principali rerum omnium causa. Voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium spiritualiumque motionum. Nihil enim fit visibiliter et sensibiliter, quod non de invisibili et intelligibili summi imperatoris aula aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam præmiorum atque pœnarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturæ amplissima quadam immensaque republica (c)1.

LIX. De superbia diaboli, et Christi humilitate. Diabolus superbus hominem superbientem perduxit ad mortem: Christus humilis hominem obedientem reduxit ad vitam: quia sicut ille elatus cecidit, et dejecit consentientem; sic işte humiliatus surrexit, et erexit credentem (d).

LX. De spiritualibus augmentis.

In rebus spiritualibus cum minor majori adhæret, sicut Creatori creatura, illa fit major quam erat, non ille: et hoc est majus esse, quod est melius esse; quia adhærens creatura Creatori, non mole auctior, sed virtute fit major (e).

LXI. De ineffabili excellentia deitalis.

Excedit supereminentia deitatis non solum usitati eloquii nostri, sed etiam intelligentiae facultatem. Verius enim cogitatur Deus, quam dicitur; et verius est, quam cogitatur. Non parva autem notitia pars est, si antequam scire possumus quid sit Deus, possimus scire quid non sit (/).

LXII. De vera beatitudine.

Omnes beati habent quod volunt; quamvis non omnes qui habent quod volunt, continuo sint beati. Continuo autem sunt miseri, qui vel non habent quod volunt, vel id habent quod non recte volunt. Propior ergo beatitudini voluntas recta, etiam non adepta quod cupit, quam prava, etiamsi quod cupit obtinuit (g).

LXIII. Quid sit esse cum Deo.

Magna hominis miseria est, cum illo non esse, sine quo non potest esse. In quo est enim, sine dubio sine illo non est et tamen si ejus non meminit, eumque non intelligit, neque diligit, cum eo non est (h).

LXIV. De incarnatione Verbi Dei.

Divinitas Verbi æqualis Patri, facta est particeps mortalitatis nostræ, non de suo, sed de nostro: ut et

[blocks in formation]

nos efficeremur participes divinitatis ejus, non de nostro, sed de ipsius (a).

LXV. Quo odio odiendi sunt mali. Perfectum odium est, quod nec justitia, nec scientia caret: id est, ut nec propter vitia homines oderis, nec vitia propter homines diligas. Recte ergo in malis odimus malitiam, et diligimus creaturam: ut nec propter vitium natura damnetur, nec propter naturam vitium diligatur (b).

LXVI. De labore fingentium mendacia. Difficilia et laboriosa sunt figmenta mendacii. Qui autem verum vult dicere, non laborat: quietiores enim sunt boni, quam mali; et absolutiora sunt verba veridicorum, quam commenta fallacium (c).

LXVII. De divinis Scripturis.

Bonæ sunt in Scripturis sanctis mysteriorum profunditates, quæ ob hoc teguntur, ne vilescant; ob hoc quæruntur, ut exerceant; ob hoc autem aperiuntur, ut pascant (d.)

LXVIII. De oratione Domini.

Orans cum sudore sanguineo Dominus Jesus Christus, significabat de toto corpore, quod est Ecclesia, emanaturas martyrum passiones (e).

LXIX. De sacramentorum perceptione. Sacramentum pietatis in judicium sibi sumit indignus. Bene enim esse non potest male accipienti quod bonum est (f).

LXX. De laudando Deo.

Qui laudat Deum in miraculis beneficiorum, laudet etiam in terroribus ultionum. Nam et blanditur. et minatur. Si non blandiretur, nulla esset exhortatio: si non minaretur, nulla esset correctio (g).

LXXI. De acceleranda conversione.

Remedia conversionis ad Deum, nullis sunt cunctationibus differenda; ne tempus correctionis pereat tarditate. Qui enim pœnitenti promisit indulgentiam, dissimulanti diem crastinum non spopondit (h).

LXXII. De humilitate orandi.

Rectus est, et bene invocat Deum, qui in omnibus malis quæ patitur, se accusat, non Deum; et in bonis quæ facit, non se laudat, sed Deum. Sicut enim repellit Deus peccata sua defendentem, sic recipit confitentem (i)

LXXIII. De admiratione creaturarum. Mirabilis est fabrica mundi, sed mirabilior fabricator. Et male occupatur creatis, qui a Creatore discedit qui si hæserit superiori, inferiora calcabit; ne quod dilexerit contra naturam, convertatur in pœnam (j).

LXXIV. De anima inordinata. Anima rationalis superioribus inferiora præponens, non potest regere quod regebat: quia regi noluit, a quo regebatur (k).

LXXV. De pœna peccati.

Corpus carnis nostræ ornamentum nobis fuit: peccavimus, et compedes inde accepimus, ut vinculis mortalitatis omnis humanarum actionum cursus præpediretur (1).

LXXVI. De ratione psallentium. Recte in Dei laudem psallit, cujus opera cum voce concordant. Nam finito carmine, vox tacet: vita au

[blocks in formation]
[blocks in formation]

LXXXII. De cantico novo.

Sicut veteris hominis vetus canticum ad temporalia, sic novi hominis novum canticum pertinet ad æterna; et ita unusquisque cantat, ut vivit. Novum autem canticum, carmen est fidei qua per dilectionem operatur (g).

LXXXIII. De vera humilitate.

Vera fidelium humilitas est, in nullo superbire, in nullo murmurare; nec ingratum esse, nec querulum ; sed in omnibus Dei judiciis gratias Deo agere, Deumque laudare, cujus omnia opera aut justa sunt, aut benigna.

LXXXIV. De desperantibus.

Nimis miser est, qui non sperat in Deo, et de se sibi secunda promittit: cum ex eo ipso quod non quærat Dei auxilium, ab omni spe veræ salutis exciderit (h).

LXXXV. De divitiis.

In magna egestate sunt, qui de iniquitate sunt divites, justitiæ opes et sapientie thesauros non habent: qui autem Domino serviunt, ea bona acquirunt, quæ perire non possunt (i).

LXXXVI. De vera bonitate.

Non sufficit abstinere a malo, nisi fiat quod bonum est; et parum est nemini nocere, nisi studeas multis prodesse (j).

LXXXVII. De mali impunitate.

Peccator qui peccat, non ideo a Domino non videtur, quia male agentis pœna differtur: gravius autem in eum decernitur, cui etiam ipsa correctio denegatur (k).

LXXXVIII. De bono humilitatis.

Non acceditur ad altitudinem Dei, nisi per humili tatem : et cui propinquat subditus, longe ab eo recedit elatus ().

LXXXIX. De sepultura.

Sicut peccatoribus divitibus nihil prosunt exse

[blocks in formation]

Psal. CXLVII, n. 12.

(f) Ex Aug. in Psal. CXLVII, n. 2.

(g) Vide Aug. in Psal. CXLIX, n. 1.

(h) Vide Aug. in Psal. xxxi, Enarr. 2, n. 13.

(i) Vide ibid. n. 15.

(j) Vide ibid. n. 19. (k) Vide ibid. n. 21.

(1) Vide ibid. n. 23.

(Cinquante-neuf.)

[blocks in formation]

XCIV. De temporibus.

Omne tempus maiorum pusillum est. Quid enim tam exiguum, quam quod in hoc tendit, ut non sit?

XCV. De charitatis augmento. Crescit semper charitatis facultas, dum usu major, et largitate fit ditior.

XCVI. De defectu malorum.

Malorum impietatem perire necesse est, aut proprio judicio, aut sententia Dei. Nulla enim iniquitas permanet, cui finem aut correctio, aut damnatio facit.

XCVII. Unde adhæreatur Deo.

Adhærens Deo et semper ejus faciens voluntatem, nunquam a suo habitatore deseritur: etsi quædam dura atque adversa patiatur, non relinquitur, sed probatur.

XCVIII. De justitia.

Tota justitiæ ratio est, ut declinentur mala, et fiant bona cujus observantiæ inter quaslibet adversitates forma servanda est; quia hoc solum nunquam amittitur, quod operi pietatis impendi

[blocks in formation]

1868

ditioni subjacet mortis, labores toleret vetusta tis (a).

CIV. Quod imago Dei homo sit nunc obnoxia vanitati. Imago quidem Dei est homo, et qui per justitie ambulat vias, ad similitudinem sui tendit auctoris: et tamen dum in hac vita degit, conturbationes vanitatis incurrit (b).

CV. De eruditione divina.

Prima divini muneris gratia est, ut erudiat nos ad nostræ humilitatis confessionem, et agnoscere faciat, quod si quid boni agimus, per illum potumus, sine quo nihil possumus (c).

CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit. Omnis infidelium vita peccatum est; et nihil est bonum sine summo bono. Ubi enim deest agnitio æternæ et incommutabilis veritatis, falsa virtus est, etiam in optimis moribus.

CVII. De fundamento spirituali.

Sicut fundamentum corporeæ fabrice in imo est; ita fundamentum fabrica spiritualis in summo est. Terrena ædificatio a terra incipit, cœlestis exstructio a superno crescit exordio.

CVII. Quod recordatio vel oblivio non cadant
in Deum.

Tunc dicitur Deus meminisse, quando facit: tunc oblivisci, quando non facit. Nam neque oblivio cadit in Deum, quia nullo modo mutatur; neque recordatio, quia nihil obliviscitur (d).

CIX. Qui Dei miracula videant. Hi vident mirabilia Dei, quibus prosunt. Nam quod non intelligitur, vel unde non proficitur, non videtur (e).

CX. De misericordia et veritate jungendis. Non auferat veritas misericordiam, nec misericordia impediat veritatem. Si enim pro misericordia judicaveris contra veritatem, aut quasi rigida veritate oblitus fueris misericordiam, non ambulabis in via Domini, in qua misericordia et veritas obviaverunt sibi (/).

CXI. De tentatione et imitatione Christi. Tentatio Christi, eruditio christiani est. Imitato res enim magistri debent esse discipuli; non in faciendis miraculis, quæ nemo exigit, sed in custodienda humilitate atque patientia, ad quæ nos Dominus suo invitavit exemplo (g).

CXII. De cupiditate et charitate. Quomodo radix omnium malorum cupiditas est, sic radix omnium bonorum est charitas (h). CXIII. De gaudio christiani.

Christiano recte gaudendi causa non præsens sæculum, sed futurum est: et ita est utendum temporalibus, ne obsint æternis; ut in via, qua peregrini ambulant, hoc placeat quod ducit ad pa

triam.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »