Obrázky na stránke
PDF
ePub

moritur, si deserat Deus (a). CCXXXVII. De homine.

A quo habet homo ut sit, apud illum habet ut ei bene sit (b).

CCXXXVIII. De obedientia. Perfecte Deus evidenterque monstravit, quantum sit bonum obedientia cum hominem in paradiso positum ab ea re prohibuit, quæ non erat mala. Sola ibi obedientia potuit tenere palmam : sola inobedientia incidit poenam (c).

CCXXXIX. Quomodo erudiantur boni. Interdum Deus per malos erudit bonos, et per temporalem potentiam damnandorum exercet disciplinam liberandorum (d). CCXL. De confessione.

Apud misericordiam Dei plurimum valet confessio poenitentis, quem facit peccator confitendo propitium, quem negando non facit nescium (e).

CCXLI. De scientia.

Humilium virtus est, de scientia non gloriari : quia communis est omnibus, sicut lucis, ita participatio veritatis (f).

CCXLII. Qualiter regantur corpora.

Non caret regia potestate, qui corpori suo noverit rationaliter imperare. Vere dominator est terræ, qui carnem suam regit legibus disciplinæ (g).

CCXLIII. De pœna el justitia.

Quantum ad opera attinet quæ forinsecus aguntur, et qui timet pœnam, et qui amat justitiam, non facit contra mandatum : et ideo pares quidem sunt manu, sed dispares corde; similes actione, dissimiles voluntate (h).

CCXLIV. Quid diligatur.

Hoc ab homine colitur, quod diligit. Unde quia Deus omnibus rebus major et melior invenitur, plus omnibus diligendus est, ut colatur (i).

CCXLV. De corde.

[blocks in formation]

Non vincit in bono malum, qui in superficie bonus est, et in alto malus; opere parcens, corde sæviens; manu mitis, voluntate crudelis (l).

CCXLVIII. De amore et timore.

Ad omne opus bonum amor ducit et timor Dei: ad omne peccatum amor ducit et timor mundi. Ut ergo apprehendatur bonum, et declinetur malum; discernendum est, quid et diligi debeat, et timeri (m). CCXLIX. De felicitate.

Nulla infelicitas frangit, quem felicitas nulla corrumpit (n).

CCL. De divite paupere. Dives qui talis est, ut contemnat in se quidquid illud est, unde inflari superbia solet, pauper est Dei (0).

CCLI. De gradibus pietatis.

Ascensionum ad Deum sunt gradus, pietatis

[blocks in formation]

:

affectus. Iter tuum voluntas tua est; amando accedis, negligendo recedis constitutus in terra Deo junge ris, quia quæ Deo chara sunt diligis (a).

CCLII. De petitionibus contrariis Deo. Deus cum aliquid male poscitur, dando irascitur, non dando miseretur (b).

CCLIII. De mendacio. Incredibile est non mentiri hominem, ne capiatur ; qui mentitur, ut capiat (c).

CCLIV. Item de mendacio.

Quamvis omnis qui mentitur, velit celare quod verum est; non tamen omnis qui vult celare verum, mentitur. Plerumque enim verum non fallendo occu limus, sed tacendo. Neque enim mentitus est Dominus, cum ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (d) [Joan. xvi, 12].

CCLV. De libero arbitrio.

In primo homine patuit quid hominis arbitrium valeret ad mortem in secundo autem, quid Dei adjutorium valeret ad vitam. Primus enim homo, nonnisi homo: secundus vero homo, Deus et homo. Peccatum ergo factum est relicto Deo : justitia non fit sine Deo (e).

CCLVI. De lege el peccato.

Legis littera quæ docet non esse peccandum, si spiritus vivificator desit, occidit. Scire enim peccatum potius facit, quam cavere; et ideo magis augeri, quam minui: quia malæ concupiscentiæ etiam prævaricatio legis accedit (f).

CCLVII. De mandato Dei et timore. Mandatum Dei si timore fit pœnæ, non amore justitiæ, serviliter fit, non liberaliter; et ideo nec fit. Non enim bonus fructus est, qui non de charitatis radice procedit (g).

CCLVIII. De lege.

Lex Dei secundum naturam est, cum homines quæ legis sunt faciunt, naturaliter faciunt, superato vitio, quod nec præsidium legis abstulerat. Cum itaque per gratiam lex Dei in cordibus scribitur, quæ legis sunt naturaliter fiunt: non quia per naturam præventa sit gratia, sed quia per gratiam reparata natura (h).

CCLIX. De gloria non habenda nisi in Deo.

Nemo ex eo quod videtur habere glorietur, tanquam non acceperit; aut ideo putet se accepisse. quia littera extrinsecus, vel ut legeretur apparuit, vel ut audiretur insonuit. Nam si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Porro autem si non gratis mortuus est, ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Inde habet quicumque habet. Quisquis autem inde habere se negat, aut non habet, aut id quod habet, auferetur ab eo (i).

CCLX. De homine et superbia.

Homo factus erat immortalis. Deus esse voluit: non perdidit quod homo erat, sed perdidit quod immortalis erat; et de inobedientiæ superbia contracta est pœna naturæ.

CCLXI. De laude fidei. Laus fidei est, non visa credere præmium erit, creditorum adeptione gaudere.

CCLXII. De sapientia.

Sicut lac non transit nisi per carnem, ut parvulum pascat qui panem edere non potest: sic nisi sapientia Dei, quae panis est Angelorum, ad homines dignaretur venire per carnem, nemo ad Verbi contemplandam divinitatem posset accedere. Quia ergo

(a) Ex Enarr. in Psal. LXXXV, n. 6.

(b) Vide ibid. nn. 8 et 9.

(c) Ex libro contra Mendacium, cap. 4. (d) Ibid. cap. 10.

(e) Ex Aug. epist. 187, ad Dardanum, u. 30. (f) Ex libro de Spiritu et Littera, cap. 5.

(g) ibid. cap. 14.

(h) Vide ibid. cap. 27.

(i) Ex eodem libro cap. 29, et est cancu 16 concili

Arausicani II.

[blocks in formation]

CCLXVI. De ingenio.

Bonorum ingeniorum clara est indoles, in verbis disserentium verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? aut quid obest lignea, si hoc potest? quando nihil quærimus, nisi patere quod clausum est (e).

CCLXVII. De homine peccatore.

Omnis peccator in quantum peccator, non est diligendus: et omnis homo in quantum homo diligendus est propter Deum : Deus vero propter sc ipsum, a quo habent omnes qui eum diligunt, et quod sunt, et quod eum diligunt (f).

CCLXVIII. De incommutabili bono.

Dominus ait, Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Hoc est, Per me venitur, ad me pervenitur, in me manctur. Cum enim ad ipsum pervenitur, etiam ad Patrem pervenitur: quia per æqualem, ille cui æqualis est, cognoscitur; vinciente atque glutinante nos Spiritu sancto, ut in summo atque incommutabili bono sine fine maneamus (g).

CCLXIX. De mendacio et fallacia.

Multos invenimus, qui fallere velint: qui autem falli, neminem. Cum vero hoc alius sciens faciat, alius nesciens patiatur: satis apparet, in una eademque re, illum qui fallitur, eo qui mentitur esse meliorem; quandoquidem pati melius est iniquitatem, quam facere (h).

CCLXX. De dilectione æternorum bonorum. Inter temporalia atque æterna hoc interest, quod temporale plus diligitur antequam habetur, vilescit autem cum advenerit; non enim satiat animum, nisi incorruptibilis gaudii vera et certa æternitas: æter num vero ardentius diligitur adeptum, quam desideratum. Nemo enim plus de illo æstimat quam de se habet, ut fiat vilius, quia speratum est amplius: sed tanta est ibi excellentia, ut multo plus adeptura sit charitas, quam vel fides credidit, vel spes desideravit (i).

CCLXXI. De fame et inedia spirituali.

Qui in Scripturis sanctis non inveniunt veritatem quam quærunt, fame laborant: qui autem non quærunt quod in promptu habent, fastidii languore marcescunt, et par utrorumque periculum est, dum sapientiæ cibum et illis obcæcatio, et his inedia subtrahit (j).

CCLXXII. De laboribus peccatorum.

Non sunt condigna passiones hujus temporis ad Superventuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Sæviat et fremat mundus, increpet linguis, coru

[blocks in formation]

scet armis quidquid fecerit, quantillum erit ad illud quod accepturi sumus? Appendo quod patior contra id quod spero : hoc quidem sentio, illud spero; et tamen incomparabiliter majus est quod speratur, quam quod infertur. Quidquid est quod contra Christi nomen sævit, si potest vinci, tolerabile est si non potest, proficit præmio citius consequendo, et finis temporalis mali transit in perceptionem æterni boni (a).

CCLXXIII. De charitate.

Cum duobus præceptis charitatis tota Lex pendeat et Prophetæ, quanto magis est Evangelium, quo lex non solvitur, sed adimpletur; et de quo Dominus dicit, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. xi, 34)? Charitas enim innovat homines; et sicut malignitas veteres, ita dilectio novos facit. CCLXXIV. De flagello.

1

Quando corripit Deus genus humanum, et flagellis pie castigationis exagitat, exercet ante judicium disciplinam, et plerumque diligit quem flagellat, nolens invenire quem damnet. Flagellat autem simul et justos et injustos; quia nemo est qui possit gloriari castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato. Ita de gratia misericordiæ ejus veniunt etiam coronæ justorum. CCLXXV. De passionibus fidelium.

Labor piorum exercitatio est, non damnatio. Nec enim conturbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus quæ pertulerit Justus justorum Sanctusque sanctorum; cujus passio omnes superat passiones: quia cum auctore universitatis nulla cujusquam est comparatio creaturæ. CCLXXVI. De originali peccato.

Miseria generis humani, cujus nullum hominum ab exortu usque ad obitum videmus alienum, non pertineret ad justum Omnipotentis judicium, si non esset originale peccatum (b).

CCLXXVII. De providentia Dei semper operantis.

Creatoris omnitenentis omnipotentia causa est subsistendi omni creaturæ: quæ virtus si ab eis, que condidit, regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret. Proinde quod Dominus ait, Pater meus usque nunc operatur (Joan. v. 17); continuationem quamdam operis ejus, qua simul omnia continet atque administrat, ostendit. In quo opere etiam sapientia ejus perseverat, de qua dicitur, Pertingit a fine usque in finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. vii, 1). Idem etiam Apostolus sentit, cum Atheniensibus prædicans ait, In quo vivimus, movemur, et sumus (Act. xvi1, 28). Qui si opus suum rebus creatis subtraheret, nec vivere, nec moveri, nee esse possemus. Et ideo sic Deus intelligendus est requievisse ab omnibus operibus suis, ut jam nullam novam conderet creaturam; non ut conditas continere et gubernare cessaret (c).

CCLXXVIII. De vero sabbato.

Observatione sabbati, quæ vacatione unius dici figurabatur, ablata, perpetuum sabbatum observat, qui spe futuræ quietis sanctis est operibus intentus; nec ipsis bonis actibus suis quasi de propriis et de his quæ non acceperit, gloriatur; illum in se operari cognoscens, qui simul operatur et quietus est (d).

CCLXXIX. De requie Dei.

[blocks in formation]

CCLXXX. De initio temporum. Factæ creaturæ motibus cœperunt currere tempora. Unde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inveniri ante tempora. Motus enim si nullus esset vel spiritualis, vel corporalis creaturæ quo per præsens præteritis futura succederent, tempus nullum omnino esset. Moveri autem creatura utique non posset, si non esset. Potius ergo tempus a creatura, quam creatura cœpit a tempore. Utrumque autem ex Deo. Ex ipso cnim, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (a).

CCLXXXI. Omnia Dei arbitrio regi.

Cum Salvator dicit, unum passerem non cadere in terram sine voluntate Dei (Matth. x, 29), et quod fenum agri, quod post paululum mittendum est in clibanum, ipse tamen formet, ac vestiat (Id. vi, 30): nonne confirmat, non solum istam mundi partem rebus mortalibus et corruptibilibus deputatam, verum etiam vilissimas ejus abjectissimasque particulas divina providentia regi; ne fortuitis perturbari motibus ea, quorum causas comprehendere non possumus, æstimemus (b)?

CCLXXXII. De anima rationali. Anima rationalis in ea debet erigi, quæ in spiritualium natura maxime excellunt; ut quæ sursum sunt sapiat, non quæ super terram (c).

CCLXXXIII. De miraculis naturalibus.

Naturarum conditor Deus nihil in miraculis contra naturam facit, nec quod novum est consuetudine, repugnans est rationi. Nobis ergo videntur contra naturam insolita, quibus aliter naturæ cursus innotuit, non autem Deo, cui hoc est natura quod fecerit (d). CCLXXXIV. De incommutabili ratione operum Dei. Omue corpus in omne corpus posse mutari credibile est quodlibet autem corpus in animam rationalem posse converti, credere absurdum est. Quoniam Deus sic est omnipotens, ut nunquam suæ rationis instituta convellat (e).

CCLXXXV. De merito voluntatis.

Sicut aer ex præsente lumine non factus est lucidus, sed fit; quia si factus esset, non autem fieret, etiam absente lumine lucidus permaneret : sic homo Deo præsente illuminatur, absente autem tenebratur; a quo non locorum intervallis, sed voluntatis aversione disceditur (f).

CCLXXXVI. Deo obediendum. Magna est utilitas hominis, jubenti Deo, etiam incognita jussionis ratione servire. Jubendo enim Deus utile facit, quidquid jubere voluerit: de quo metuendum non est, ne non profutura præcipiat; nec fieri potest ut voluntas propria non grandi ruinæ pondere super hominem cadat, si eam voluntati superioris extollendo præponat (g).

CCLXXXVII. De bono humanæ naturæ. Quam excellens bonum sit natura humana, hoc maxime apparet, quod datum ipsi sit ut possit summi et incommutabilis boni adhærere naturæ. Quod si noluerit, bono se privat, et hoc ei malum est: unde per justitiam Dei etiam cruciatus consequitur. Quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori boni? Aliquando autem amissi superioris boni non sentitur malum, dum habetur quod est amatum inferius bonum. Sed divina justitiast, ut qui voluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amavit, et naturarum creator ubique laudetur. Adhuc enim bonum est, quod dolet amissum bonum. Nam nisi aliquid bonum remansisset in natura, nullius amissi boni dolor esset in pœna (h).

[blocks in formation]

CCLXXXVIII. De potestate nocendi. Nocendi cupiditas potest esse a suo cuique animo prava. Non est autem potestas nisi a Deo, et hæc al dita altaque ejus judicia; quoniam non est iniquita apud Deum (a).

CCLXXXIX. Quale bonum sit Deus.

Quantuin et quale bonum sit Deus, etiam ex le evidenter ostenditur, quod nulli ab eo recedenti ben est: quia et qui gaudent in mortiferis voluptatibus. sine doloris timore esse non possunt; et qui omnino malum desertionis suæ majore superbiæ stupore non sentiunt, aliis, qui hæc discernere noverunt, quanta miseria premantur apparet: ut si nolint recipere medicinam talia devitandi, valeant ad exemplum quo possint talia devitari (b).

CCXC. Quod nulla creatura mala sit in natura. Sicut vera ratio docet meliorem esse creaturam, quam prorsus nihil delectat illicitum ita eadem ratio docet etiam illam bonam esse, quæ in potestate habet illicitam delectationem ita cohibere, ut non solum de cæteris licitis recteque factis, verum etiam de ipsius prava delectationis coercitione lætetur (c). CCXCI. De magnis operibus Domini,

Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Prævidet bonos futuros, et creat: prævidel futuros malos, et creat : se ipsum ad fruendum præbens bonis, multa munerum suorum largiens etiam malis; misericorditer ignoscens, juste ulciscens; itemque misericorditer ulciscens, juste ignoscens; nihil metuens de cujusquam malitia, nihil indigens de cujusquam justitia; nihil sibi consulens de operibus bonorum, et bonis consulens etiam de pœnis malorum (d). CCXCII. De superbia.

Cum superbia sit amor excellentiæ propriæ, invidentia vero sit odium felicitatis alienæ; quid unde nascatur in promptu est. Amando enim quisque excellentiam suain, vel paribus invidet, quod ei coæquentur; vel inferioribus, ne sibi coæquentur; vel superioribus, quod eis non coæquetur. Superbiendo ergo quisque invidus, non invidendo superbes est (e).

CCXCIII. De plenitudine divinitatis in Christo. Plenitudo divinitatis in Christo dicta est corporaliter habitare, non quia divinitas corpus est: sed quia sacramenta Veteris Testamenti appellantur umbræ futuri, propter umbrarum comparationem corporaliter dicta est in Christo plenitudo divinitatis habitare, quod in illo impleantur omnia, quae illis umbris figurata sunt; ac sic quodam modo umbrarum præcedentium ipse sit corpus, hoc est, figurarum et significationum illarum ipse sit veritas (f).

CCXCIV. De vitiis expugnandis.

Actio in hac vita pia est, Deum colere, et in ejus gratia contra vitia interna pugnare, eisque usque ad illicita instigantibus cogentibusve non cedere; et ubi ceditur, indulgentiam, atque ut non cedatur, adjutorium Dei, affectu religiosæ pietatis exposcere. In paradiso autem, si nemo peccasset, non esset actio pietatis expugnare vitia; quia felicitatis esset permansio, vitia non habere (g).

CCXCV. De fortitudine christiana et Gentilium. Fortitudinem Gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei charitas facit, que diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium, quod est a nobis; sed per Spiritum sanctam, qui datus est nobis (h).

CCXCVI. Vitium nisi in aliquo bono esse non potest. Non potest esse ullum malum, nisi in aliquo bono quia non potest esse nisi in aliqua natura; ommis

[blocks in formation]

autem natura in quantum natura, bona est (a). CCXCVII. Ňullis meritis gratiam præveniri. Debetur merces bonis operibus, si fiant : sed gratia, quæ non debetur, præcedit, ut fiant (b).

CCXCVIII. De circumcisione et Baptismo. Circumcisio carnis lege præcepta est; quia non posset melius per Christum significari regenerationis auctorem tolli originale peccatum. Cum præputio quippe omnis homo nascitur, quemadmodum cum originali peccato. Et octavo die lex circumcidi carnem præcepit: quia Christus die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octavus est. Et circumcisus præputiatum gignit, trajiciens in illum, quo ipse jam caruit: sicut baptizatus in filium quem generat carne, reatum tamen trajicit originis, a quo ipse jam liber est (c).

CCXCIX. De Adam primo et secundo. Primus homo Adam sic olim defunctus est, ut tamen post illum secundus homo sit Christus, cum tot hominum millia inter illum et hunc orta sint: et ideo manifestum est, pertinere ad illum omnem qui ex illa successione propagatus nascitur; sicut ad istum perfinet omnis qui gratiæ largitate in illo renascitur. Unde fit ut totum genus humanum quodammodo sint homines duo, primus et secundus (d).

CCC. De judiciis Dei.

Nullo modo judiciis hominum comparanda sunt judicia Dei: quem non dubitandum est esse justum, etiam quando facit quod hominibus videtur injustuin (e).

CCCI. De nativitate justorum.

Justus ex Deo, non ex hominibus nascitur: quoniam renascendo, non nascendo, fit justus. Unde etiam renati filii Dei vocantur (f).

CCCII. De naturæ humanæ qualitate. Natura humana etsi mala est, quia vitiata est; non tamen malum est, quia natura est. Nulla enim natura, in quantum natura est, malum est: sed prorsus bonum, sine quo bono ullum esse non potest vitium; quamvis sine vitio possit esse vel nunquam vitiata, vel sanata natura (g).

CCCII. De morte peccatorum.

Justum Dei judicium est, ut peccato suo quisque pereat, cum peccatum Deus non faciat : sicut mortem non fecit, et tamen quem morte dignum sensit, occidit; unde legitur, Mors et vita a Deo est (Eccli. x1, 14). Quæ duo inter se non esse contraria profecto videt, quisquis ab operibus divinis judicia divina discernit: quia aliud est creando non instituisse mortalem, aliud judicando plectere peccatorem (4).

CCCIV. De pœna peccati.

Deus quidem mundum fecit, et corpora prorsus omnia. Sed ut corpus corruptibile aggravet animam, et caro concupiscat adversus spiritum, non est præcedens natura hominis instituti, sed consequens pœna damnati (i).

CCCV. De opere in quacumque natura. Quantislibet vitiis turpetur quæcumque natura, institutio ejus semper est bona. Nam sicut institutio corporis bona est, etiam quando nascitur morbidus; et institutio animi bona est, etiam quando nascitur fatuus: sic institutio ipsius hominis bona est, quando nascitur peccati originalis obnoxius (j).

CCCVI. De abolitione peccati.

Sicut quidam parentes aggravant originale peccatum, ita quidam relevant; sed nullus tollit, nisi ille

[blocks in formation]

de quo dictum est, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccala mundi (Joan. 1, 29): cui nullum bonum hominis impossibile, nullum malum est insanabile (a).

CCCVII. De gratia Dei.

Non ad merita hominum, sed ad Dei misericordiam pertinet, cum ex illa massa primi hominis, cui merito mors debetur, quisque liberatur. Non est enim iniquitas apud Deum : quia neque remittendo, neque exigendo quod debetur, injustus est; et ibi gratuita est indulgentia, ubi justa posset esse vindicta (b).

CCCVIII. Neminem, nisi Deo miserante, salvari. Natura humana, etiamsi in illa integritate, in qua est condita, permaneret, nullo modo se ipsam, Creatore suo non adjuvante, servaret. Unde cum sine Dei gratia salutem non posset custodire quam accepit; quomodo sine Dei gratia potest recuperare quam perdidit (c)?

CCCIX. Nihil excusationis competere peccatori. Inexcusabilis est omnis peccator vel reatu originis, vel additamento etiam propriæ voluntatis, sive qui novit, sive qui ignorat; sive qui judicat, sive qui non judicat. Quia et ipsa ignorantia in eis qui intelligere noluerunt, sine dubitatione peccatum est: in eis autem qui non potuerunt, pœna peccati. Ergo in utrisque non est excusatio, sed justa damnatio (d).

CCCX. De his qui Spiritu Dei aguntur. Plus est procul dubio agi, quam regi. Qui enim regitur, aliquid agit; et ideo regitur, ut recte agat; qui autem agitur, agere ipse aliquid vix intelligitur. Et tamen tantum præstat voluntatibus nostris gratia Saivatoris, ut non dubitet Apostolus dicere, Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filiisunt Dei (Rom. vi, 14). Nec aliquid in nobis libera voluntas melius agere potest, quam ut illi se commendet, qui mala agere non potest (e). CCCXI. De resurrectione.

Liberari a corpore mortis hujus, omni sanato languore concupiscentia carnis, est non ad pœnam corpus recipere, sed ad gloriam (f).

CCCXII. Nihil hominem posse sine Deo. Multa Deus facit in homine bona, que non facit homo nulla vero facit homo, quæ non Deus facit ut faciat homo (g).

CCCXIII. De vera justitia.

Justitia secundum quam justus ex fide vivit, quoniam per spiritum gratiæ homini ex Deo est, vera justitia est: quæ licet non immerito in aliquibus justis pro hujus vitæ capacitate perfecta dicatur; parva tamen est ad illam magnam, quam capit æqualitas Angelorum quam qui nondum habebat, et propter illam quæ jam inerat, perfectum, et propter istam quæ adhuc deerat, imperfectum se esse dicebat. Sed plane minor ista justitia facit meritum : major illa facit præmium. Unde qui istam non sequitur, illam non assequetur (h).

CCCXIV. De mortalitate Christi secundum carnem.

De uno solo mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu fides catholica novit, quod pro nobis mortem, id est, peccati pœnam sine peccato subire dignatus est. Sicut enim solus ideo factus est hominis filius, ut nos per illum Dei filii fieremus: ita solus suscepit sine malis meritis poenam, sicut nos per illum sine meritis gratiam. Quia sicut nobis non debebatur aliquid boni, ita nec illi aliquid mali. Commendans ergo dilectionem suam in eos, quibus daturus erat indebitam vitam, pati pro eis indebitam

(a) Ex libro 4 de Operis imperfecti, cap. 152.
(b) Ex epist. Augustini 186 ad Paulinum, n. 16.

Ibid. n. 37, estque Arausicani concilii canon 19.
(d) Ex epistola 194 Augustini ad Sixtum, n. 27.
(e) Ex libro de Gestis Pelagii, cap. 3.

(f) Ex libro primo contra Duas Epistolas Pelagianorum, cap. 11.

(g) Ex libro secundo contra Duas Epistolas Pelagianorum, cap. 8, et est canon 20 Arausicani concilii.

(h) Ex libro tertio contra Duas Epistolas Pelagianorum, cap. 7.

mortem voluit (a).

CCCXV. De natura et gratia. Sicut eis qui volentes in lege justificari, a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus, Si ex lege justitia est, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. u, 21): sic eis, qui gratiam quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur, Si per naturam justitia est, ergo Christus gratis mortuus est. Jam hic enim erat lex, et non justificabat jam hic erat et natura, et non justificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit, Non veni solvere legem, sed adimplere (Matth. v, 17); et natura per Adam perdita, per illum repararetur, qui dixit, venisse se quærere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10) (b)

CCCXVI. De misericordia et judicio.

Posse habere fidem, sicut posse habere charitatem, naturæ est hominum habere autem fidem, quemadmodum habere charitatem, gratiæ est fidelium. Sed cum voluntas credendi aliis præparetur, aliis non præparetur a Domino; discernendum est, quid veniat de misericordia ejus, quid de judicio. Universæ enim viæ Domini misericordia et veritas. Investigabiles autem sunt viæ ipsius. Investigabiles igitur sunt, et misericordia qua gratis liberat, et veritas qua juste judicat (c).

CCCXVII. De auxiliando.

Nemo erigit quidquam ad id in quo ipse est, nisi aliquantum ad id in quo est ille, descendat (d).

CCCXVIII. De contemnenda mundi gloria. Quas vires nocendi habeat humanæ gloriæ amor, non sentit, nisi qui ei bellum indixerit. Quia etsi cuiquam facile est laudem non cupere, dum negatur; difficile est ea non delectari, cum offertur (e).

CCCXIX. De temporalibus bonis relinquendis. Omnes mundi opes contemnit, qui non solum quantum potuit, sed etiam quantum voluit habere, contemnit. In quo cavendum est, ne subrepat elatio. Utilius enim terrena opulentia humiliter tenetur, quam superbe relinquitur (f).

CCCXX. De cohibenda ira.

Nulli irascenti ira sua videtur injusta. Unde ab omni indignatione cito redeundum est ad mansuetudinis lenitatem. Nam pertinax motus facile in ejus odium transit, cui non celeriter ignoscitur (g).

CCCXXI. De lege et gratia.

Qui dedit legem, ipse dedit et gratiam : sed legem per servum misit, cum gratia ipse descendit: ut quia lex ostendit peccata, non tollit; volentes legem suis viribus exsequi, nec valentes, cogantur ad gratiam, quæ et impossibilitatis morbum, et inobedientiæ aufert reatuni (h).

CCCXXII. De sabbato.

Verum sabbatum christianus observat, abstinens ab opere servili, id est, a peccato : quoniam qui facit peccatum, servus est peccati (i).

CCCXXIII. De his quæ hominum propria sunt. Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque justitiæ, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo; ut ex eo quasi quibusdam guttis irrorati, non deficiamus in via (j).

CCCXXIV. De inseparabili opere Patris et Filii. Quod Pater cum Christo facit, Christus facit et (a) Ex libro quarto contra Duas Epistolas Pelagianorum, cap. 4, et est canon 2 Arausicani concilii.

(b) Ex libro de Gratia et libero arbitrio, cap. 13, et est canon 21 Arausicani concilii.

(c) Ex libro primo de Prædestinatione Sanctorum, cap. 5, 6.

(d) Ex epistola 11, ad Nebridium, n. 4.

(e) Ex epistola 22, ad Aurelium, n. 8.

(f) Ex epistola 31, ad Paulinuro, n. 5.

(g) Vide epist. 58, ad Profuturum, n. 2.

(h) Ex Tract. 3 in Joannis Evangelium, n. 2.

(i) Ibid. n. 19.

(j) Ex Tract. 5 in Joan. n. 1, estque 22 canon Arausicani concilii,

quod Christus cum Patre facit, Pater facit: nec seorsum aliquid agit inseparabilis charitas, majestas, potestas: sicut ipse Dominus dicit, Ego et pater unum sumus (Joan. x, 30) (a).

CCCXXV. Cui prosit Baptismi sacramentum. Regenerationis gratiam ita etiam hi non minuun!, qui ejus dona non servant; sicut lucis nitorem loca immunda non polluunt. Qui ergo gaudes Baptismi perceptione, vive in novi hominis sanctitate; et tenens fidem quæ per dilectionem operatur, habe bonum quod nondum habes, ut prosit tibi bonum quod habes (b).

CCCXXVI. De veritate.

Sic est veritas Christus, ut totum verum accipiatur in Christo: verum Verbum Dei, Deus æqualis Patri; vera anima, vera caro, verus homo, verus Deus, vera nativitas, vera passio, vera mors, vera resurrectio. Si aliquid horum dixeris falsum, intrat putredo de veneno serpentis nascuntur vermes mendaciorum, et nihil integrum remanebit; quia ubi fuerit falsi alicujus corruptio, ibi veritatis integritas non erit (c).

CCCXXVII. De charitate. Quanta est charitas, quæ si desit, frustra habentur cætera; si adsit, habentur omnia (d)! CCCXXVIII. Quomodo Christus reliquerit Patrem et

matrem.

Reliquit Christus Patrem; quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Hoc est enim, Reliquit Patrem; non quia deseruit, et recessit a Patre: sed quia non in ea forma apparuit hominibus, in qua æqualis est Patri. Reliquit autem matrem, relinquendo Synagogam Judarorum, de qua secundum carnem natus est; et inhærendo Ecclesiæ, quam ex omnibus gentibus congre gavit (e).

CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi.

Dormit Adam, ut fiat Eva: moritur Christus, ut fiat Ecclesia. Dormiente Adam, fit Eva de latere: mortuo Christo, lancea perforatur latus, ut profluant Sacramenta, quibus formetur Ecclesia. Unde merito Apostolus ipsum Adam dicit formam futuri. Quia sicut omnes in Adam moriuntur, ita et in Christo om. nes vivificabuntur (f).

CCCXXX. De incarnatione Verbi. Deus homo factus est: quid futurus est homo, propter quem Deus factus est homo (g)?

CCCXXXI. De duabus nativitatibus hominum. Una est nativitas de terra, alia de cœlo; una est de carne, alia de spiritu; una est de æternitate, alia de mortalitate; una est de masculo et femina, alia de Deo et Ecclesia. Sed ipse duæ singulares sunt: quomodo enim uterus non potest repeti, sic nec Baptismus iterari (k).

CCCXXXII. De diversitate bonorum.

Si visibilia attendas, nec panis est Deus, nec aqua est Deus, nec lux ista est Deus, nec vestis est Deus, nec domus ista est Deus: omnia enim hæc visibilia sunt, et singula sunt. Quod enim est panis, non hoe est aqua, et quod est vestis, non hoc est domus; e quod sunt ista, non hoc est Deus: visibilia enin sunt. Deus autem totum tibi est, quod recte desideras, et omnium bonorum varietas uno fonte profunditur. Quoniam cum sua tribuit, se ipsum sub diversis munerum suorum nominibus impertit (i).

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »