Obrázky na stránke
PDF
ePub

Verbi doctrinam homo in carne constitutus posset accedere; Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 1, 3, 14) (a).

CCCXL. De corpore Christi.

CCCXXXIII. De intellectu. Anima carnalia appetens feminæ comparatur non habenti rectorem virum, qui est intellectus, cujus eam oportet sapientia gubernari: non quasi aliud sit quam anima; sed quia obtutus quidam occultus sit animæ. Sicut enim exteriores oculi quiddam sunt arus: ita mens quiddam est animi, quod in eo sefund a participationem divinæ rationis excellit. Et unc omnibus motibus suis bene præsidet, cum superna luce radiatur, ut sit in ea lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (a).

CCCXXXIV. De loco orationis.

Qui supplicaturus Deo locum aptum et sanctum requiris, interiora tua munda, et omni inde mala cupiditate depulsa, præpara tibi in cordis tui pace secretum. Volens in templo orare, in te ora: et ita age semper, ut Dei templum sis. Ibi enim Deus exaudit, ubi habitat (b).

CCCXXXV. De homine interiore.

Sensus corporis corporalia nuntiant cordi. Et non omnium facultas eadem : quia non inde videtur, unde auditur; nec unde sapor, inde et odor capitur: nec hi ministri sine tactu ad lævia et aspera, calida et frigida, humida et sicca, discernenda sufficiunt. Incorporea vero animus suo tantum sensu dijudicat, et omnes varietates uno motu attingit, et quidquid discretionis inter bona et mala, justa et injusta rationabiliter invenit, unus est intentionis affectus: ut ibi imago Dei appareat, ubi unum idemque est quod mens potest quantum potest (c).

CCCXXXVI. De via Filii Dei.

Dei Filius Deus vitam habere in semetipso, sicut habet Pater, non participando adeptus est, sed nascendo. Vitam enim genuit Pater vita; nec differt in aliquo essentia gignentis et geniti; cum sic ex Patre sit Filius, ut consempiternæ æqualitatis non una quidem persona, sed una sit deitas (d).

CCCXXXVII. De judicio.

Quamvis nunquam recedat a Filio Pater; ad judicandos tamen vivos et mortuos non ipse dicitur, sed Filius adfuturus: quia ibi nec Patris, nec Filii deitas, sed illa forma videbitur Filii, quam sibi per sacramentum incarnationis univit. Ipsa ergo erit judex, que sub judice stetit; ipsa judicabit, que judicata est ut videant impii ejus gloriam, in cujus mansuetudinem fremuerunt. Talis ergo apparebit judex, qualis videri possit, et ab eis quos coronaturus, et ab eis quos damnaturus est. Pater autem non apparebit; quia forma servi non est indutus : sed Filio, qui etiam homo factus est, dedit judicii potestatem (e).

CCCXXXVIII. De voluntate Dei et hominis.

Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet. Quando autem ita faciunt quod volunt, ut divinæ serviant voluntati : quamvis volentes agant quod agunt; illius tamen voJuntas est a quo et præparatur, et jubetur quod volunt (f).

[ocr errors]

CCCXXXIX. De doctrina Patris per Verbum.

Si illum docet Pater, qui audit Verbum ejus; quære quid sit Christus, et invenies Verbum ejus, In principio erat Verbum (Joan. 1, 1): non autem, In principio Deus fecit Verbum; sicut, In principio Deus fecit cœlum et terram (Gen. 1, 1). Verbum enim Dei Deus est, non creatura: nec factum inter omnia, sed per quod facta sunt omnia. Ut ergo ad talis

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Caro Christi fidelium vita est, si corpus ipsius esse non negligant. Fiant ergo corpus Christi, si volunt vivere de spiritu Christi ; de quo non vivit, nisi corpus Christi (b).

CCCXLI. Qui edunt corpus Christi.

Escam vitæ accipit, et æternitatis poculum bibit, qui in Christo manet, et cujus Christus habitator est. Nam qui discordat a Christo, nec carnem ejus maducat, nec sanguinem bibit: etiamsi tantæ rei Sacramentum ad judicium suæ præsumptionis quotidie indifferenter accipiat (c).

CCCXLII. De malorum felicitate.

Vellet mundana sapientia, ut nunquam permitteret Deus eos qui mali sunt esse felices: quod utique non sinit; sed ideo mali cum habent quod volunt, felices putantur, quia quid sit felicitas ignorant1 (d).

CCCXLIII. De mutatione cordis.

Aliud est migrare corpore, aliud corde. Migrat corpore, qui motu corporis mutat locum: migrat corde, qui motu cordis mutat affectum. Si aliud amas, aliud amabas; non ibi es, ubi eras (e).

CCCXLIV. De chrismate.

Christi nomen a chrismate est, id est, ab unctione. Quia ideo omnis christianus sanctificatur, ut intelligat se non solum sacerdotalis et regia dignitatis esse consortem, sed etiam contra diabolum fieri luctatorem (f).

CCCXLV. De lumine.

Sequamur Christum lumen verum, ne ambulemus in tenebris. Tenebræ autem metuendae sunt morum, non oculorum: et si oculorum, non exteriorum, unde discernitur, non album et nigrum, sed justum et injustum (g).

CCCXLVI. De incarnatione Verbi.

Catholica fides Dominum Jesum Christum et verum Deum et verum hominem credit, et pravdicat. Utrumque enim scriptum est, et utrumque verum est. Qui Deum tantummodo asserit Christum, medicinam negat qua sanatus est: qui hominem tantummodo asserit Christum, potentiam negat, qua creatus est. Utrumque ergo, anima fidelis ac recta, suscipe : et Deus Christus est, et homo Christus est. Qualis Dens Christus? Equalis Patri, unum cum Patre. Qualis homo Christus? Virginis filius, trahens de homine mortalitatem, non trahens iniquitatem (h).

CCCXLVII. De missione Verbi.

Missus est Dominus Christus a Patre, non recessit a Patre. Missio ejus incarnatio fuit, et invisibili deitati hoc fuit in hunc mundum venire, quod apparete. Quod si cito caperetur, non opus erat ut crederetar. Credendo ergo capitur, quod nisi credatur, nunquam intelligitur (i).

CCCXLVIII. De Patre et Filio.

Ut recte credatur Pater et Filius, ipse Filius audiendus est, dicens, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Duobus enim verbis due simul haereses detruncantur. Nam per id quod ait, unum, Arium percnlit; per illud quod ait, sumus, Sabellium stravit : quia nec, sumus, de uno; nec, unum, diceret de diverso (j).

Augustinus, ignoratur.

(a) Ex Tract. 26 in Joan. n. 8. (b) Ibid. n. 13.

(c) Vide ibid. n. 18.

(d) vide Tract. 28 in Joan. n. 7. (e) Ex Tract. 32 in joan. n. 1. (f) vide Tract. 33 in Joan. u. 3. (g) Ex Tract.35 in Joan. u. 4. (h) Ex Tract. 36 in oa. n. 2. (2) Ibid. n. 7. (j) Ibid. n. 9.

CCCXLIX. De Deo et homine Jesu Christo. Utrumque oportet noverimus in Christo, et unde æqualis Patti est. et unde illo major est Pater. Illud Verbum est, illud caro; illud Deus est, illud homo: sed unus est Christus Deus et homo (a).

CCCL. De unitate divinæ Trinitatis. Multorum hominum multæ sine dubio animæ, et multa sunt corda: sed ubi per dilectionem fideinque adhaereant Deo, fiunt omnes una anima, et cor unum. Si ergo charitas Dei, que diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, tantam unitatem multarum animarum et multorum cordium facit; quanto magis certiusque in Patre et Filio et Spiritu sancto æterna et incommutabilis unitas manet, ubi indifferens Trinitas unus Deus est, unum lumen, unumque principium (b)?

CCCLI. De doctrina Patris ad Filium.

Non sic docuit Pater Filium, quasi indoctum genuerit, et scientiam contulerit nescienti: sed temporalis doctrina est intemporalis essentia; et hoc est a Patre doceri, quod est a Patre generari: quia simplici veritatis naturæ esse et nosse, non est aliud atque aliud, sed ipsum (c).

CCCLII. De fide et veritate.

Fides semper prævenit visionem. Credimus enim, ut cognoscamus: non cognoscimus, ut credamus. Fides ergo est, quod non vides, credere: veritas, quod credidisti, videre (d).

quo

CCCLIII. De bono odore Christi. Bonus Christi odor est prædicatio veritatis odore vitam capit, qui Evangelio bonis operibus servit et congruit; mortem autem incurrit, cujus ab his quæ bene loquitur, vita dissentit. Quæ conditio etiam auditores obstringit, cum recta prædicatio ab aliis per incredulitatem auditur in mortem, ab aliis per fidem suscipitur in salutem (e).

CCCLIV. De facultate credendi.

Fides Christi est, credere in eum qui justificat impium credere in Mediatorem sine quo nullus reconciliatur Deo, credere in Salvatorem qui venit quærere et salvare quod perierat, credere in eum qui dixit, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5). Sed hanc fidem non apprehendit, qui ignorans Dei justitiam qua justificatur impius, suam vult constituere qua convincatur superbus. Talia enim sentientes sua elatione obdurantur, et excæcantur: quia negando Dei gratiam non adjuvantur (f).

CCCLV. De vera dilectione.

Charitatem habens, quæ est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, diligit Deum et proximun sicut se ipsum. Amator enim Dei, amator est sui et non diligens Deum, non diligit proximum; quia non diligit se ipsum. Pro hac autem dilectione patienter etiam mundi odia sunt toleranda: necesse est enim ut nos oderit, quos videt odisse quod diligit (g).

CCCLVI. De bipartita mundi significatione. Duo hominum genera sub uno mundi nomine nuncupantur. Sicut enim dicitur mundus in impiis, ita dicitur mundus in sanctis. Unde cum totus a semetipso et in odio et in amore discordet, nos eum et odisse jubemur et amare, cum dicitur nobis, Nolite diligere mundum (I Joan. 11, 15); et cum dicitur, Diligile inimicos vestros (Matth. v, 4): ut quorum exsecramur iniquitatem, optemus salutem (h).

CCCLVII. De vitanda scientiæ gloria.

Ad vitandam tentationem vanæ gloriæ, melior est discentis conditio, quam docentis. Tutius enim audi

[blocks in formation]

tur veritas, quam prædicatur. Quoniam cum doctrina recipitur, humilitas custoditur: cum autem disputatio placet, vix est ut disserentem non pulset quantulacumque jactantia (a).

CCCLVIII. De laude qua se prædicat Deus. Periculosum est homini sibi placere, cui cavendum est superbire. Deus autem quantumcumque se laudet, non se extollit excelsus, nec vult se sua videri majestate majorem. Sed cum homini loquitur potentiam suam, non hoc agit, ut gloriosior ipse, sed ut ille melior fiat et doctior. Nobis enim prodest auctorem nostrum agnoscere, et ei qui est super omnia, subjacere: nec de quo non possumus comprehendere quid est, possumus sentire quod non est (b).

CCCLIX. De remittendis peccatis.

Christiana observantia ad perfectæ pietatis profectum, per mutuam maxime pervenit indulgentiam peccatorum, dante nobis Domino suæ bonitatis exemplum. Nam si ille, in quo nullum omnino fuit peccatum, interpellat pro peccatis nostris; quanto magis nos invicem pro propriis orare debemus? Amplectenda quippe est homini, qui non omni potest carere peccato, tam benigna conditio; ut dimittendo delicta aliena, diluat sua (c).

CCCLX. De æternitate sanctorum.

Justorum desideriorum societati tunc nihil deerit, quando Deus omnia in illis omnibus erit. Ad quami beatitudinem hi perveniunt, qui huic sæculo ante separationem animæ carne moriuntur, nec in eis inve niuntur cupiditatibus, quas sola superat dilectio Dei : ut et id patiatur iniquitas, quod elegit; et eo bono fruatur justitia, quod amavit (d).

CCCLXI. De confitendo homine Jesu Christo. Qui sic confitetur Christum Deum, ut eumdem hominem neget verum, habentem scilicet unitam sibi nostræ carnis animæque naturam non est pro illa mortuus Christus; quia secundum hominem mortuus est Christus. Non reconciliatur per mediatorem Deo unus enim Deus et unus est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Non justificatur per ipsum quia sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per obedientiam unius hominis justi constituentur multi. Non resurget in resurrectione vitæ: quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuo rum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Nec ullus se beati Petri defendat exemplo, qui se multis lacrymis et accusavit, et lavit: ut principem suum Ecclesia, non negationis, sed pœnitentiæ imitatione sequeretur (e).

CCCLXII De æternitate.

[blocks in formation]

tur, unde homo exauditus lædatur; magis metuendum est, ne quod possit Deus non dare propitius, det iratus (a).

CCCLXV. De dilectione.

Qui diligit me, inquit Dominus, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum (Joan. XIV, 21). Quid est, diligam? tanquam tunc dilecturus sit, et nunc non diligat? Absit. Quomodo enim nos Pater sine Filio, aut Filius sine Patre diligeret? cum inseparabiliter operentur, quomodo separabiliter diligunt? Sed ad hoc diligam eum, ad quod sequitur: Et manifestabo ei me ipsum. Diligam, et manifestabo, id est, ad hoc diligain, ut manifestem. Nunc enim ad hoc dilexit, ut credamus, et mandatum ejus teneamus: tunc ad hoc diliget, ut videamus, et ipsam visionem mercedem fidei capiamus. Quia et nos nunc diligimus credendo quod videbimus tunc autem diligemus videndo quod credidimus (b).

CCCLXVI. De palmitibus vitis.

Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant. Sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, nou sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et nianere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam præciso palinite potest de viva radice alius pullulare : qui autein præcisus est, sine radice non potest vivere (c).

CCCLXVII. De humanæ justitiæ modo. Divinitus dictum est: Noli esse justus multum (Eccle. vi, 17). Que notata non est justitia sapientis, sed superbia præsumentis. Qui ergo fit nimis justus, ipso nimio fit injustus. Quis est autem qui se facit justum, misi qui dicit se non habere peccatum (d)?

CCCLXVIII. De simplicitate.

Nullius, etiam incorporea creaturæ, vere simplex substantia est, cui non hoc est esse, quod nosse ; potest enim esse, nec nosse: at illa divina non potest, quia idipsum est quod habet. Ac per hoc non sic habet scientiam, ut aliud sit illi scientia qua scit, aliud essentia qua est, sed utrumque unum quamvis non utrumque dicendum sit, quod verissime simplex et unum est. Habet enim Pater vitam in semetipso, nec aliud est ipse quam vita quæ in illo est : et dedit Filio habere vitam in semetipso; hoc est, genuit Filium qui et ipse vita est. Sic itaque debemus accipere, quod de Spiritu sancto dictum est: Non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audierit loquetur (Joan. xvi. 13); ut intelligamus, non eum esse a semetipso. Pater quippe solus de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est; et Spiritus sanctus de Patre procedit. Pater autem nec natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat humanæ : quia et Filius ei de quo natus est, et Spiritus sanctus ei de quo procedit, æqualis est (e).

CCCLXIX. De intemporalitate deitatis. Quamvis natura incommutabilis non accipiat Fuit et Erit, sed tantum, Est : ipsa enim veraciter est, quia aliter quam est, esse non potest: tamen propter mutabilitatem temporum, in quibus versatur nostra mortalitas et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, et Fuit, et Est, et Erit : fuit in præterito, est in præsentibus, erit in futuris. Fuit quippe, quia nunquam defuit: erit, quia nunquam deerit: est, quia semper est. Neque enim velut qui jam non sit, cum præteritis occidit; aut cum præsentibus, tanquam non maneat, labitur; aut cum futuris, tanquam non fuerit, orietur. Proinde cum secundum volumina temporum locutio humana

[blocks in formation]

variatur qui per nulla esse potuit aut potest aut poterit tempora, vera de illo dicuntur cujuslibet temporis verba. Semper itaque audit Spiritus sanctus, quia semper scit et scire, et audire, hoc illi est, quod semper esse. Semper vero illi est esse, de Patre procedere. Nemo autem potest dicere, quod non sit vita Spiritus sanctus cuni vita Pater, vita sit Filins. Ac per hoc sicut Pater, cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio habere vitam in semetipso: sic Spiritui sancto dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso (a).

CCCLXX. De dilectione qua diligimus Deum.

Prorsus donum Dei est, diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit : displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. Diffudit enim charitatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio (b). CCCLXXI. De pace Christi.

Pax Christi finem temporis non habet, et ipsa est omnis piæ intentionis actionisque perfectio. Propter hanc Sacramentis ejus imbuimur: propter hanc mirabilibus ejus operibus et sermonibus erudimur: propter hanc Spiritus sancti pignus accepimus: propter hanc in eum credimus et speramus, et amore ipsius, quantum donat, accendimur: propter hanc denique omnem tribulationem fortiter toleramus, ut in ea feliciter sine tribulatione regnemus. Vera enim pax unitatem facit: quoniam qui adhæret Deo, unus spiritus est (c).

CCCLXXII. De temporibus.

Omne tempus ab illo est dispositum, qui tempori subditus nou est. Quoniam quæ futura erant per singula tempora, in Dei sapientia habent efficaces 1 causas, in qua nulla sunt tempora. Non ergo credatur hora passionis Domini fato urgente venisse, sed Deo potius ordinante. Non enim siderea necessitas Christo intulit crucem; nec sidera coegerunt mori siderum conditorem : qui intemporalis cum Patre, sic tempus quo carne moreretur, quemadmodum et quo de matre nasceretur, elegit (d).

CCCLXXII. De unitate Trinitatis.

In eo quod dicitur, Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem musisti Jesum Christum (Joan. XVII, 5); ordo verborum est, Ut te, et quem misisti Jesum Christum, cognoscant solum Deum verum. Consequenter enim intelligitur et Spiritus sanctus : quia Spiritus est Patris et Filii, tanquam charitas substantialis et consubstantialis amborum. Quoniam non duo dii, Pater et Filius; nec tres dii, Pater et Filius et Spiritus sanctus sed ipsa Trinitas unus solus verus Deus. Nec idem tamen Pater, qui Filius; nec idem Filius, qui Pater; nec idem Spiritus sanctus, qui Pater aut Filius: quoniam tres sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sed ipsa Trinitas unus est Deus (e).

CCCLXXIV. Quid dedit Pater Filio.

Quidquid Deus Pater Deo Filio dedit, gignendo dedit. Ita enim dedit Filio Pater, sine quibus Filius esse non posset, sicut ei dedit ut esset. Nam quomodo Verbo verba daret aliqua, in quo ineffabiliter dixit omnia (f)?

CCCLXXV. De custodia Dei, qua suos servat. Custodiam circa nos Dei, non tam carnaliter debemus accipere, velut vicissim nos servent Pater et Filius, amborum in nobis servandi alternante custodia, quasi alius alio discedente succedat. Simul enim custodiunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui est unus verus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi descendat ad nos. Sicut Verbum caro factum d ́scen

[blocks in formation]

dit, ut relevaret: non cecidit, ut jaceret. Si descendentem cognovimus, cum levante surgamus: et intelligamus, cum ita loquitur, personas eum distinguere, non separare naturas (a).

CCCLXXVI. De gratia Dei, que omne hominis meritum prævenitur.

Si naturam cogitemus, in qua creati sumus ; cum omnes veritas creaverit, quis non est ex veritate? Sed non omnes sunt, quibus, ut audiant veritatem et credant, ex ipsa veritate præstatur, nullis procul dubio præcedentibus meritis, ne gratia non sit gratia. Si enim dixisset, Omnis qui audit vocem meam, ex veritate est ideo dictus ex veritate putaretur, quia obtemperat veritati. Non autem hoc ait: sed, Omnis, inquit, qui est ex veritate, audit vocem meam (Joan. xvi, 37). Ac per hoc, non ideo est ex veritate, quia ejus audit vocem sed ideo audit, quia ex veritate est; id est, quia hoc illi donum ex veritate collatum est: quod quid est aliud, quam, donante Christo credit in Christum (b)?

CCCLXXVII. De amore, quo Deum amare debemus. Quisquis se ipsum, non Deum amat, non se amat : et quisquis Deum, non se ipsum amat, ipse se amat. Qui enim non potest vivere de se, moritur utique amando se. Cum vero ille diligitur de quo vivitur; non se diligendo magis diligit, qui proterea se non diligit, ut eum diligat de quo vivit (c).

CCCLXXVIII. De indiviso Patris et Filii opere. Quidquid illud est quod oportet Patrem agere ad Filium, non fit nisi per eumdem Filium: ad ipsum scilicet, quia filius hominis est, et factus est inter omnia per ipsum autem, quia Filius Dei est, et per illum fiunt a Patre omnia (d).

CCCLXXIX. De subjectione Filii.

Non est mirum dicere Apostolum, etiam in futuro sæculo Patri Filium subjectum futurum, ubi ait, Tunc et ipse subjectus erit ei, qui illi subjecit omnia : quandoquidem in Filio forma humana mansura est, qua semper major est Pater. Quamvis non defuerint, qui illam tunc Filii subjectionem ipsius humanæ formæ in divinam substantiam commutationem intelligendam putarunt, tanquam hoc cuique rei subjiciatur, quod in eam vertitur et mutatur. Sed intelligi potest, ideo magis dixisse Apostolum, etiam tunc Patri Filium subjectum futurum, ne quis in eo putaret spiritum et corpus humanum conversione aliqua consumendum ut sit Deus omnia, non tantum in illius forma hominis, sed in omnibus (I Cor. xv, 28); quando capitis gloria universum corpus implebit (e). CCCLXXX. Nihil in quibuscumque creaturis a Creatore inordinatum relinqui.

:

Quantacumque bona, quamvis magna, quamvis minima, nisi ex Deo esse non possunt. Quid enim majus in creaturis, quam vita intelligens? aut quid minus potest esse, quam corpus? Que quantumlibet deficiant, et in id tendant ut non sint; tamen aliquid formæ illis remanet, ut quoquo modo sint. Quidquid antem formæ cujuspiam rei deficientis rema net, ex illa forma est quæ nescit deficere; motusque ipsos rerum deficientium vel proficientium excedere numerorum suorum leges non sinit. Quidquid igitur laudabile advertitur in rerum natura, sive exigua, sive ampla, quod laude dignum judicetur, ad excellentissimam et ineffabilem laudem referendum est Conditoris (f).

CCCLXXXI. Quoa præscientia Der neminem peccare compellat. Nemineni Deus ad peccandum cogit: prævidet tamen eos qui propria voluntate peccabunt. Cur ergo non vindicet justus, quæ fieri non cogit præscius? Sicut enim nemo memoria sua cogit facta esse, quæ præterierunt : sic Deus præscientia sua non cogit facienda, quæ futura sunt. Et sicut homo quædam quæ fecit meminit, nec tamen omnia quæ

(a) Ex Tract. 107 in Joan. n. 6.-(b) Ex Tract. 115 in Joan. n. 4.-(c) Ex Tract. 125 in Joan. u. 5.—(d) Vide librum 1 de Trinitate, cap. 7.-(e) vide ibid., cap.8.-(f) Ex libro 2 de Libero Arbitrio, cap. 17.

1896

meminit fecit: ita Deus omnia quorum Ipse auctor est, præscit, nec tamen omnium quæ præscit, ipse auctor est. Quo rum autem non est malus auctor, justus est ultor (a). CCCLXXXII. De cognoscendis creaturis quæ non videntur. Humana anima naturaliter divinis ex quibus pendet connexa rationibus, cum dicit, Melius fieret hoc quam illud; si verum dicit, et videt quod dicit, in illis supernis rationibus videt. Credat ergo Deum fecisse, quod recto intellectu ab eo faciendum fuisse cognoscit, etiam si hoc in rebus factis non videt. Quia etiam si cœlum oculis videre non posset, et tamen ratione vera tale aliquid faciendum fuisse colligeret, credere debuit factum fuisse, quamvis id oculis non viderit, Non enim cogitatione cerneret factum fuisse, nisi his ra tionibus, in quibus facta sunt omnia. Quod autem ibi non est, tam nemo potest vera cogitatione videre quam non est (b).

CCCLXXXIII. Quo remedio vulnera humana curentur."

Quid tam dignum misericordia quam miser? et quid tam indignum misericordia, quam superbus miser? Ex quo lactum est ut illud Dei verbum, per quod facta sunt omnia, et quo fruitur omnis angelica beatitudo, usque ad miseriam nostram porrigeret clementiam suam; et Verbum caro fieret, et habitaret in nobis. Sic enim posset panem Angelorum homo manducare nondum Angelis adæquatus, si anis ipse Angelorum hominibus dignaretur æquari. Nec sic de scendit ad nos, ut illos desereret: sed simul integer illis, integer nobis; illos intrinsecus pascens, per id quod Deus est; nos forinsecus admonens, per id quod nos sumus: et idoneos facit per fidem, quos per speciem pascat æqualiter (c).

CCCLXXXIV. Nullum naturæ vitium ab auctore esse. Dubium non est, contra naturam esse omne vitium, etiam ejus rei cujus est vitium. Quaj ropter, quoniam in quacunque re non vituperatur nisi vitium, ideo autem vitium est, quia contra naturam ejus rei est, [cujus est vitium] nullius rei recte vituperatur vitium, nisi cujus natura laudatur. Non enim in vitio displicet, nisi quod corrumpit quod in natura placet (d).

CCCLXXXV. De pœna peccati.

Omni peccanti animæ duo sunt pœnalia, ignorantia et difficultas. Ex ignorantia depravat error: ex difficultate cru. ciatus affligit. Sed approbare falsa pro veris, ut erret invi tus, et resistente repugnatione carnalis vinculi, non posse ab illicitis operibus temperare; non est natura instituti hominis, sed pœna damnati (e).

CCCLXXXVI. De varietate remediorum.

Ut ars medicinæ, cum eadem maueat, neque ullo modo ipsa mutetur, mutat tamen præcepta languentibus; quia mutabilis est nostra valetudo: ita divina providentia, cua sit ipsa omnino incommutabilis, mutabili tamen creaturæ varie subvenit; et pro diversitate morborum aliis alia jubet, aut vetat ut a vitio, unde mors incipit, et ab ipsa morte, ad naturam suam et essentiam ea quæ deficiunt, id est, ad nihilum tendunt, reducat et firmet (f).

CCCLXXXVII. De prima hominis prævaricatione. Primum animæ rationalis vitium est, voluntas ea faciendi quæ vetat summa et intima veritas. Ita homo de paradiso in hoc sæculum depulsus est, id est, ab æternis ad temporalia, a copiosis ad egena, a firmitate ad infirma. Non ergo a bono substantiali ad malum substantiale; quia nulla substantia malum est: sed a bono æterno, ad bonum temporale; a bono spirituali, ad bonum carnale; a bono intelligibili, ad bonum sensibile; a bono summo, ad bonum infimum. Est igitur quoddam bonum, quod si diligit anima rationalis, peccat, quia infra illam ordinatum est. Quare ipsum peccatum malum est, non ea substantia, quæ peccando diligitur (g).

CCCLXXXVIII. De magistra omnium artium veritate. Lex omnium artium cum sit omnino incommutabilis, mens vero humana, cui talem legem videre concessum est, mutabilitatem pati possit erroris; satis apparet supra mentem nostram esse legem, quæ veritas dicitur. Nec jam illud ambi gendum est, incommutabilem naturam, quæ supra animam rationalem sit, Deum esse: et ibi esse primam vitam, et rimam essentiam,ubi est prima sapientia. Nam hæc est illa incommutabilis veritas, quæ lex omnium artium recte dicitur, et ars omnipotentis artificis. Itaque cum se anima sentiat nec corporum speciem motumque judicare secundum se ipsam : simul oportet cognoscat, præstare suam naturam ei naturæ, de qua judicat; præstare autem sibi eam naturam, secundum quam judicat, et de qua nullo modo judicare potest (h).

[blocks in formation]

CCCLXXXIX. Quo incitetur cor ad discendum.
Ad discendum necessario dupliciter ducimur, auctoritate
atque ratione. Tempore auctoritas, re autem ratio prior est.
Aliud est enim quod in agendo anteponitur, aliud quod
pluris in appetendo æstimatur. Quia ergo principium sa-
pientiæ timor Domini, et per humilitatem ad sublimia gra-
dus est; incedat humana ignorantia per fidem, ut mereatur
tides videre quod credit (a).
CCCXC. De divitiis.

Divitiis flores, et majorum nobilitate te jactas; et exsul-
tas de patria, et pulchritudine corporis, et honoribus qui
(a) De ordine, lib. 2, cap. 9.

tibi ab hominibus deferuntur: respice te ipsum, quia mor-
talis es; et quia terra es, et in terram ibis. Circumspice
eos qui ante te similibus splendoribus fulsere. Ubi sunt
quos ambiebant civium potentatus? ubi insuperabiles im-
peratores? ubi qui conventus disponebant et festa? ubi
equorum splendidi invectores', exercituum duces, satrapæ,
tyranni? Non omnia pulvis? non omnia favilla? non in pau-
cis ossibus eorum vitæ memoria est? Respice sepulcra, et
vide quis servus, quis dominus, quis pauper, quis dives.
Discerne, si potes, victum a rege, fortem a debili, pulchrum
a deformi. Memor itaque naturæ, non extollaris aliquando.
Memor autem eris, si te ipsum respexeris.

1 Alias, nutritores.

[graphic][merged small][merged small]

9-10
107-108

[blocks in formation]

109-110

XXIII. Christus etiam infantium salvator et redem-
ptor.

128

XXIV. Baptismus salus, Eucharistia vita vocatur a Pu-
nicis Christianis.

Ibid.

XXV. Parvulos mox natos illuminari quidam perperam
colligebant ex Evangelio.

129

134

131

IN TOMUM DECIMUM PRÆFATIO.
Ex AUGUSTINI LIBRO DE HÆRESIBUS AD QUODVULTDEUM.
FLÆRESIS 88.
6. AURELII AUGUSTINI, HIPPONENSIS EPISCOPI, DE
PECCATORUM MERITIS ET REMISSIONE, ET DE BA-
PTISMO PARVULORUM, AD MARCELLINUM LIBRI
TRES.
LIDER PRIMUS.- Refellit eos qui dicunt Adam, etiamsi
non peccasset, fuisse moriturum; nec ex ejus pec-
cato quidquam ad ejus posteros propagatione trans-
iisse. Mortem hominis probat consecutam non ne-
cessitate naturæ, sed merito peccati: tum etiam
peccato Adæ totam ejus stirpem obligatam esse
docet, ostendens parvulos ob id baptizari, ut origi-
nalis peccati remissionem accipiant.

CAPUT PRIMUM. Præfatio.

Ibid.

Ibid.

XXVI. Concludit peccato originis omnes obnoxios.
XXVII. Congerit testimonia Scripturarum.
XXVIII. Colligit omnes egere morte Christi, ut salven-
tur. Parvuli non baptizati in damnatione erunt cum
diabolo. Quomodo omnes per Adam ad condemna-
tionem, et omnes per Christum ad justificationem.
Nemo cum Deo reconciliatur nisi per Christum.
XXIX. Bonum conjugii quid. Boni et mali usus qua-
tuor differentiæ.

1. Adam si non peccasset, non fuisse moriturum.

Ibid.

all. Aliud esse mortalem, aliud esse morti obnoxium.

Ibid.

IV. Mors etiam corporis ex peccato.

V. Mortale, mortuum ac moriturum.

111
Ibid.

140

VI. Quomodo corpus mortuum ob peccatum.

112

141

VII. Vita corporis speranda, præcedente jam vita spi-

ritus.

[blocks in formation]

142

VIII. Verba Pauli quo sensu intelligenda.

Ibid.

IX. Pecatum propagatione, non imitatione tantum
transisse in omnes.

114

X. Actualis et originalis peccati distinctio.

115

XI. Regnum mortis quid apud Apostolum.

116

XII. Unum peccatum omnibus commune.

117

XIII. Quomodo per unum mors et per unum vita.
XIV. Nemo nisi Christus justificat,

118

XXXI. Christus caput et corpus. Christus ob personæ
unitatem et in coelo manebat et in terra deambula-
bat. Unus Christus quomodo ascendat in cœlum.
Caput et corpus unus Christus.
XXXII. Serpens in deserto exaltatus Christum in cru-
ce pendentem figuravit. Parvuli etiam ipsi serpen-
tis morsu venenati.

144

145

Ibid.

XXXIII. Nemo potest reconciliari Deo, nisi per Chri-

XV. Confirmat ex propagatione peccatum esse, quem-
admodum et justitiam ex regeneratione. Quomodo
et omnes per Adam peccatores, et omnes per Chri-
stum justi.

XVI. Infantes non baptizati lenissime quidem, sed ta-
men damnantur. Poena peccati Adæ, gratia corpo-

[blocks in formation]

ris amissa.

120

XVII. Non esse infantibus personale peccatum tri-
buendum.

XXXVII. Si Adam non talis est creatus quales na-
scimur, cur Christus expers peccati infans natus est
et imbellis?

149

[blocks in formation]

XVIII. Refellit eos qui baptizari parvulos volunt non
in peccati remissionem, sed ad obtinendum re-
gnum cœlorum.

Ibid.

XXXIX. Quatenus evacuetur peccatum per Bapti-
smum in parvulis, similiter et in adultis, et quid
inde consequatur utilitatis.

Ivid.

XIX. Infantes ut fideles, ita et pænitentes dicuntur.
Peccata sola inter Deum et homines separant.
XX. Ad mensam Domini nemo rite nisi baptizatus
SANCT. AUGUST. X.

122

LIBER SECUNDUS.-Disputat Augustinus contra eos qui
dicunt, quod in hac vita sint, fuerint et futuri sint
homines nullum habentes omnino peccatum : qua

(Soixante.)

« PredošláPokračovať »