Obrázky na stránke
PDF
ePub

bus suis quid evitare, et quid appetere debeat; quo
per liberum arbitrium naturaliter insitum, viam de-
monstratam ingrediens, continenter et juste et pie
vivendo ad beatam eamdemque æternam vitam per-
venire mcreatur.
CAPUT III. 5. Gratia vera donum Spiritus san-
cti, quo fit in animo delectatio et dilectio boni. Nos au-
tem dicimus humanam voluntatem sic divinitus adju-
vari ad faciendam justitiam, ut præter quod creatus
est homo cum libero arbitrio voluntatis, præterque
doctrinam qua ei præcipitur quemadmodum vivere
debeat, accipiat Spiritum sanctum, quo fiat in animo
ejus delectatio dilectioque summi illius atque incom-
mutabilis boni quod Deus est, etiam nunc cum adhuc
per fidem ambulatur, nondum per speciem (II Cor. v,
7) ut hac sibi velut arrha data gratuiti muneris
inardescat inhærere Creatori, atque inflammetur ac-
cedere ad participationem illius veri luminis; ut ex
illo ei bene sit, a quo habet ut sit. Nam neque libe-
rum arbitrium quidquam nisi ad peccandum valet, si
lateat veritatis via: et cum id quod agendum et quo
nitendum est cœperit non latere, nisi etiam delectet
et ametur, non agitur, non suscipitur, non bene vivi-
tur. Ut autem diligatur, charitas Dei diffunditur in
cordibus nostris, non per arbitrium liberum quod
surgit ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus
est nobis (Rom. v, 5).

CAPUT IV.-6. Doctrina legis sine vivificante spiritu, littera est occidens. Doctrina quippe illa, qua mandatum accipimus continenter recteque vivendi, littera est occidens, nisi adsit vivificans spiritus. Neque enim solo illo modo intelligendam est quod legimus, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. I, 6); ut aliquid figurate scriptum, cujus est absurda proprietas, non accipiamus sicut littera sonat, sed aliud quod significat intuentes, interiorem hominem spirituali intelligentia nutriamus: quoniam sapere secundum carnem mors est, sapere autem secundum spiritum vita et pax (Rom. vш, 6). Velut si quisquam multa quæ scripta sunt in Cantico canticorum carna liter accipiat, non ad luminosæ charitatis fructum, sed ad libidinose cupiditatis affectum. Non ergo solo illo modo intelligendum est quod ait Apostolus, Littera occidit, spiritus autem vivificat : sed etiam illo, eoque vel maxime, quo' apertissime alio loco dicit, Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Et paulo post ait : Occasione accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit (Id. vi, 7, 11). Ecce quid est, Littera occidit. Et utique non figurate aliquid dicitur, quod accipiendum non sit secundum litteræ sonum, cum dicitur, Non concupisces sed apertissimum saluberrimumque præceptum est, quod si quis impleverit, nullum habebit omnino peccatum. Nam hoc ideo elegit Apostolus generale quiddam, quo cuncta complexus est, tanquam hæc esset vox legis ab omni peccato prohibentis,

Editi, quod. Melius Mss., quo.

* Gallicani omnes manuscripti omittunt, aliquid di ci

quod ait, Non concupisces; neque enim uiium pecca tum nisi concupiscendo committitur : proinde quæ hoc præcipit, bona et laudabilis lex est. Sed ubi sanctus non adjuvat Spiritus, inspirans pro concupiscentia mala concupiscentiam bonam, hoc est, charitatem diffundens in cordibus nostris; profecto illa lex, quamvis bona, auget prohibendo desiderium malum; sicut aquæ impetus, si in eam partem non cesset influere, vehement:or fit obice opposito, cujus molem cum evicerit, majore cumulo præcipitatus violentius per prona provolvitur. Nescio quo enim modo, hoc ipsum quod concupiscitur, fit jucundius dum vetatur. Et hoc est quod fallit peccatum per mandatum, et per illud occidit, cum accedit etiam prævaricatio, que nulla est ubi lex non est (Rom. iv, 15).

CAPUTV.-7. Quid hic tractandum. Sed totum ipsum apostolice epistolæ locum, si placet, consideremus, et sicut Dominus adjuverit pertractemus. Volo enim, si potuero, demonstrare illud quod ait Apostolus, Littera occidit, spiritus autem vivifical, non de figuratis locutionibus dictum, quamvis et illine congruenter accipiatur; sed potius de lege aperte quod malum est prohibente. Quod cum ostendero, profecto manifestius apparebit, bene vivere donum esse divinum: non tantum quia homini Deus dedit liberum arbitrium, sine quo nec male nec bene vivitur; nec tantum quia præceptum dedit, quo doccat quemadmodum sit vivendum sed quia per Spiritum sanctum diffundit charitatem in cordibus eorum quos præscivit ut prædestinaret, prædestinavit ut vocaret, vocavit ut justificaret, justificavit ut glorificaret (Id. vin, 29, 30). Hoc autem cum apparuerit, videbis, ut existimo, frustra dici illa tantum esse possibilia sine exemplo, quæ Dei opera sunt; sicut de cameli transitu per foramen acus commemoravimus, et quæcumque alia sunt apud nos impossibilia, apud Deum autem facilia: et ideo non inter bæc humanam deputandam esse justitiam, quod non ad Dei, sed ad hominis opus pertinere debeat; cujus perfectio,si est in hac vita possibilis, nullam esse causain cur sine exemplo esse credatur.Hoc ergo frustra dici,satis clucebit, cum et ipsam humanam justitiam operationi Dei tribuendam esse claruerit, quamvis non fiat sine hominis voluntate: et idco ejus perfectionem etiam in hac vita esse possibilem, negare non possumus ; quia omnia possibilia sunt Deo (Marc. x, 27), sive quæ facit sola sua voluntate, sive quæ cooperantibus creaturæ suæ voluntatibus a se fieri posse constituit. Ac per hoc quidquid corum non facit, sine exemplo est quidem in operibus factis; sed apud Deum et in ejus virtute habet causam qua fieri possit, et in ejus sapientia quare non factum sit: quæ causa etiamsi lateat hominem, non se obliviscatur esse hominem, nec propterea Dev det insipientiam, quia non plene capit ejus sapientiam.

8. Attende igitur Apostolum ad Romanos explicantem, satisque monstrantem quod scripsit ad Corin

Editi, et illic. Cygirannensis Ms., el sic. Alii quatuor Mss. et illud.

thios, Littera occidit, spiritus autem vivifcat, sic magis accipiendum, quemadmodum supra diximus; quoniam legis littera quæ docet non esse peccandum, si spiritus vivificans desit, occidit : sciri enim facit peccatum potius quam caveri, et ideo magis augeri quam minui, quia mala concupiscentiæ etiam prævaricatio legis accedit.

CAPUT VI. —9. Abundantia delicti per legem. Volens ergo Apostolus commendare gratiam, quæ per Jesum Christum omnibus gentibus venit, ne Judæi adversus cæteras gentes de accepta lege se extollerent; posteaquam dixit peccatum et mortem per unum hominem intrasse in genus humanum, et per unum hominem justitiam et vitam æternam, illum Adam, hune Christum apertissime insinuans, ait: Lex autem subintravit ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: ut quemadmodum regnavit peccatum in mortem, sic et gratia regnet per justitiam in vitam æternam per Jesum Christum Dominum nostrum. Deinde opponens sibi ipse quæstionem, Quid ergo dicemus, inquit? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit. Vidit enim a perversis perverse posse accipi quod dixerat, Lex subintravit ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: tanquam dixerit, proter abundantiam gratiæ prodesse peccatum. Hoc diluens, respondit, Absit: atque subjecit, Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Hoc est, cum id præstiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud faciemus, si vivemus in co, nisi ut gratiæ simus ingrati? Neque enim qui laudat beneficium medicinæ, prodesse morbos dicit et vulnera, a quibus illa hominem sanat sed quanto majoribus medicina laudibus prædicatur, tanto inagis vituperantur et horrentur vulnera et morbi, a quibus liberat quæ ita laudatur. Sic laus et prædicatio gratiæ vituperatio et damnatio est delictorum. Demonstranda enim fuerat homini fœditas languoris ejus, cui contra iniquitatem suam nec præceptum sanctum et bonum profuit, quo magis aucta est iniquitas quam minuta; quandoquidem lex subintravit, ut abundaret delictum; ut eo modo convictus atque confusus, videret non tantum`doctorem sibi esse necessarium, verum etiam adjutorem Deum, a quo ejus itinera dirigantur, ne dominetur ei onnis iniquitas (Psal. cxvi, 133), et confugiendo ad opem divinæ misericordiæ sanetur : atque ita ubi abundavit delictum, superabundet gratia, non peccantis merito,

sed subvenientis auxilio.

10. Consequenter eamdem medicinam in passione et resurrectione Christi mystice demonstratam ostendit Apostolus, dicens : An ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambutemus. Si enim complantati fuimus similitudini mortis

1 Gallicani omnes manuscripti omittunt, in mortem. Lov., superabundaret gratia.

ejus, sed et resurrectionis erimus: hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivemus cum! illo; scientes quia Christus surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimule vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. v, 20 vi, 11). Nempe satis elucet mysterio Dominicæ mortis et resurrectionis figuratum vitæ nostræ veteris occasum, et exortum novæ, demonstratamque iniquitatis abolitionem renovationemque justitie. Unde igitur, hoc tantum beneficium homini per litteram legis*, nisi per fidem Jesu Christi?

CAPUT VII. 11. Bona opera ex quo fonte manent. Hæc cogitatio sancta servat filios hominum, in protectione alarum Dei sperantes, ut inebrientur ab ubertate domus ejus, et torrente voluptatis cjus potentur: quoniam apud ipsum est fons vitæ, et in luminc ejus videbimus lumen; qui prætendit misericordiam suam scientibus cum, et justitiam suam jis qui recto sunt corde. Neque enim quia sciunt, sed etiam ut sciant eum, prætendit misericordiam suam: nec quia recti sunt corde, sed etiam ut recti sint corde, prætendit justitiam suam, qua justificat impium (1d. iv, 5). Haec cogitatio non effert in superbiam ; quod vitium oritur, cum sibi quisque præfi dit, seque sibi ad vivendum caput facit. Quo motu receditur ab illo fonte vite, cujus solius haustu justi. tia bibitur, bona scilicet vita; et ab illo incommutabili lumine, cujus participatione anima rationalis quodam modo accenditur ut sit etiam ipsa factum creatumque lumen: sicut erat Joannes lucerna ardens et lucens (Joan. v, 35); qui tamen unde luceret agnoscens, Nos, inquit, de plenitudine ejus accepimus: cujus, nisi illius utique in cujus comparatione Joannes non erat lumen? Hilud enim erat verum lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. 1, 16, 9). Proinde cum dixisset in codem psalino, Prætende misericordiam tuam scientibus le, et justitiam tuam his qui recto sunt corde: Non veniat, inquit, mihi pes superbiæ, et manus peccatorum non moveal 7 me : ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare (Psal. xxxv, 8-13). Hac quippe impietate, qua tribuit sibi quisque quod Dei est, pellitur in tenebras suas, quæ sunt opera iniquitatis. Hæc enim plane ipse facit, et ad hæc implenda sibi cst

8

[blocks in formation]

idoneus. Opera vero justitie non facit, nisi quantum ex illo fonte atque ex illo lumine percipit, ubi nullius indigene vita est, et ubi non est commutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi 1, 17).

[ocr errors]

12. Idco Paulus Apostolus, qui cum Saulus prius vocaretur (Aci. xını, 9), non ob aliud, quantum mihi videtur, hoc nomen elegit, nisi ut se ostenderet parvum, tanquam minimum Apostolorum; multum contra superbos et arrogantes, et de suis operibus præsumentes, pro commendanda ista Dei gratia, fortiter atque acriter dimicans: quia revera in illo evidentior et clarior apparuit, qui cum talia operaretur vehementer Ecclesiam Dei persequens, pro quibus summo supplicio dignus fuit, misericordiam pro damnatione suscepit, et pro pœna consecutus est gratiam, merito pro ejus defensione clamat atque concertat, nec in re profunda et nimis abdita non intelligentium, et verba sua sana in perversum sensum detorquentium curat invidiam; dum tamen incunctanter prædicet donum Dei, quo uno salvi fiunt filii promissionis, filii beneficii divini, filii gratiæ et misericordiæ, filii Testamenti Novi. Primum, quod omnis ejus salutatio sic se habet : Gratia vobis et pux a Deo Patre et Domino Jesu Christo ( Initio Epistolarum). Deinde, ad Romanos pene ipsa quæstio sola versatur, tam pugnaciter, tam multipliciter, ut fatiget quidem legentis intentionem, sed tamen fatigatione utili ac salubri ut interioris hominis magis exerceat membra, quam frangat.

CAPUT VIII. 13. Observatio legis. Judæorum gloriatio qualis. Timor pænæ. Circumcisio cordis. Pelagiani in quo Deum nostræ justificationis auctorem agnoscunt. Inde sunt quæ supra commemoravi. Inde est quod Judicum arguit, eumque dicit Judæum cognominari, et nequaquam id quod profitetur implere. Si autem tu, inquit, Judæus cognominaris, el requiescis in lege, et gloriaris in Deo, et nosti voluntatem 3, et probas distantia (a), instructus ex lege, confidis te ipsum ducem esse cæcorum, lumen corum qui in tenebris, eruditorem insipientium, magistr: infantium, habentem formam scientiæ et veritatis in icge. Qui ergo alium doces, te ipsum non doces ? qui prædicas non furandum, furaris? qui dicis non adulterandum, adulterus? qui abominaris idola, sacrilegium facis? qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras? Nomen enim Dei per vos blasphematur in Gentibus, sicut scriptum est. Circumcisio quidem prodest, si legem custodias: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium ejus in circumcisionem reputabitur, et judicabit quod ex natura est præputium legem perficiens *, te qui per litteram el circumcisionem prævaricator legis es? Non enim qui in manifesto Judæus est, neque quæ

1 In Mss. plerisque, tanquam minimus.
Hic editi addunt, præcipue.

Editi, voluntatem ejus. Abcst, ejus, a manuscriptis et a græco textu Apostoli.

Sic omnes manuscripti. At editi, legem consummans. (a) Græce, tà diaphéronta.

in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Judæus est, et circumcisio cordis in spiritu ', non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. 11, 17-29). Hic manifestavit quemadmodum dixerit, gloriaris in Deo. Nam utique si vere talis Judarus gloriaretur in Deo, eo modo quo postulat gratia, quæ non operum meritis, sed gratuito datur, ex Deo esset laus ejus, non ex hominibus. Sed ita gloriabantur in Deo, velut qui soli mernissent legem ejus accipere, secundum illam vocem Psalmi, qua dictum est, Non fecit sic ulli genti, et judicia sua non manifestavit eis (Psal. CXLVII, 20). Quam tamen Dei legem sua justitia se arbitrabantur implere, cum magis ejus prævaricatores essent. Unde illis iram operabatur (Rom. IV, 15), abundante peccato, quod ab scientibus perpetrabatur. Quia et quicumque faciebant quod lex jubebat, non adjuvante spiritu gratia, timore pœnæ faciebant, non amore justitiæ ac per hoc coram Deo non erat in voluntate, quod coram hominibus apparebat in opere: potiusque ex illo rei tenebantur, quod eos noverat Deus malle, si fieri posset impune, committere. Circumcisionem autem cordis dicit, puram scilicet ab oinni illicita concupiscentia voluntatem: quod non fit littera docente et minante, sed spiritu adjuvante atque sanante. Ideo laus talium non ex hominibus, sed ex Deo est, qui per suam gratiam præstat unde laudentur, de quo dicitur, In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII, 3); et cui dicitur, Apud te laus mea (Psal. XXI,26): non quales illi sunt qui Deum laudari volunt quod homines sunt, se autem quod justis unt.

14.Sed laudamus, inquiunt, et Deum nostræ justificationis auctorem, in eo quod legem dedit, cujus intuitu noverimus quemadmodum vivere debeamus. Nec audiunt quod legunt, Quia non justificabitur ex lege omnis caro coram Deo. Potest enim fieri coram hominibus, non autem coram illo qui cordis ipsius et intimæ voluntatis inspector est, ubi videt, etiamsi aliud faciat qui legein timet, quid tamen mallet facere, si liceret. Ac ne quisquam putaret hic Apostolum ca lege dixisse neminem justificari, quæ in sacramentis veteribus multa continet figurata præcepta, unde etiam ipsa est circumeisio carnis, quam die octavo accipere parvuli jussi sunt (Levit. XII, 3); continuo subjunxit quam legem dixerit, et ait, Per legem enim cognitio peccati. Illa igitur lex est, de qua postea dicit, Peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces (Rom. vi, 7). Nam quid est aliud, Per legem enim cognitio peccati?

CAPUT IX. 15. Justitia Dei manifestata per Legem et Prophetas. Ilic forte dicat illa humana præsumptio, ignorans Dei justitiam, et suam volens constituere, merito dixisse Apostolum, Quia ex lege nemo justificabitur: ostendit enim tantummodo lex quid faciendum, quidve cavendum sit, ut quod illa

↑ Editi cum quibusdam Mss., et circumcisione cordis spirilu.

2 Tres Mss., gratuita.

huic

ostenderit voluntas impleat, ac sic homo justificetur, non per legis imperium, sed per liberum arbitrium 1. Sed, o homo, attende quod sequitur : Nunc autem, inquit, sine lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas. Parumne insonat surdis? Justitia, inquit, Dei manifestata est. Hanc ignorant qui suam volunt constituere: huic nolunt esse subjecti (Rom. x, 3). Justitia, inquit, Dei manifestata est: non dixit, Justitia hominis, vel justitia propriæ voluntatis; sed, justitia Dci, non qua Deus justus est, sed qua induit hominem, cum justificat impium. Hec testificatur per Legem et Prophetas quippe testimonium perhibent Lex et Prophetæ. Lex quidem, hoc ipso, quod jubendo et minando et neminem justificando satis indicat, dono Dei justificari hominem per adjutorium spiritus : Prophetæ autem, quia id quod pra dixerunt, Christi implevit adventus. Nam hine sequitar et adjungit, dicens, Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi, hoc est, per fidem qua ereditur in Christum. Sicut autem ista fides Christi dicta est non qua credit Christus: sic et illa justitia Dei non qua justus est Deus. Utrumque enim nostrum est; sed ideo Dei et Christi dicitur, quod cjus nobis largitate donatur. Justitia ergo Dei3 sine lege, non sine lege manifestata est. Quomodo enim per legem testificata, si sine lege manifestata? Sed justitia Dei sine lege est, quam Deus per spiritum gratiæ credenti confert sine adjutorio legis, hoc est, non adjuto a lege. Quandoquidem per legem ostendit homini infirmitatem suam, ut ad ejus misericordiam per fidem confugiens sanaretur 3. De sapientia quippe ejus dictum est, quod legem et misericordiam in lingua portet (Prev. 111, 46, sec. LXX): legem scilicet, qua reos facial superbos; misericordiam vero, qua justificet humiliatos. Justitia ergo Dei per fidem Jesu Christi in omnes qui credunt: non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt, el egent gloria Dei, non gloria sua. Quid enim habent, quod non acceperunt? Si autem acceperunt, quid gloriantur, quasi non acceperint (1 Cor. iv, 7)? Egent itaque gloria Dei, et vide quid sequatur: Justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. 1, 20-24). Non itaque justificati per legem, non justificati per propriam voluntatem : sed justificati gratis per gratiam ipsius; non quod sine voluntate nostra fiat, sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem, ut sanct gratia voluntatem, et sanata voluntas impleat legem, non constituta sub lege, nec indigens lege.

[blocks in formation]

tur verum est, Sciens hoc, quia justo lex non est posita? Nam quis legitime utitur lege nisi justus? At ei non est posita, sed injusto. An et injustus, ut justificetur, id est, ut justus fiat, legitime lege uti debet, qua tanquam pædagogo perducatur ad gratiam (Galat. m, 24), per quam solam quod lex jubet possit implere? Per ipsam quippe justificatur gratis, id est, nullis suorum operum præcedentibus meritis; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. X1, 6): quando quidem ideo datur, non quia bona opera fecimus, sed ut ea facere valeamus; id est, non quia legem implevimus, sed ut legem implere possimus. Ille enim dixit, Non veni solvere legem, sed implere (Matth. v, 17): de quo dictum est, Vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. 1, 14). Hæc est gloria de qua dictum est, Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei : et hæc est gratia de qua continuo dicit, Justificati gratis per gratiam ipsius. Injustus ergo legitime lege utitur, ut justus fiat; quod cum factus fuerit, ea jam non utatur tanquam vehiculo cum pervenerit, vel potius, ut supra dicta similitudine Apostoli utar, tanquam pædagogo cum eruditus fuerit. Quomodo enim justo lex non estposita, si et justo est necessaria, non qua injustus ad justificantem gratiam perducatur, sed qua legitime jam justus utatur? An forte, imo vero non forte, sed certe, sic legitime utitur lege jam justus, cum eam terrendis imponit injustis, ut cum et in ipsis cœperit inolitæ concupiscentiae morbus incentivo prohibitionis et cumulo prævaricationis augeri, confugiant per fidem ad justificantem gratiam, et per donum spiritus suavitate justitiæ delectati pœnam litteræ minantis evadant? Ita non erunt contraria, neque inter se duo ista pugnabunt, ut etiam justus bona lege legitime utatur, et tamen justo lex posita non sit : non enim ex ea justificatus est, sed ex lege fidei, qua credidit nullo modo posse suæ infirmitati ad implenda ca, quæ lex factorum * juberet, nisi divina gratia subveniri.

1

17. Ideo dicit, Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei (Rom. in, 27). Sive gloriationem dixerit laudabilem, quæ in Domino est, eamque exclusam, id est, non ut abscederet pulsam, sed ut emineret expressam. Unde et exclusores dicuntur quidam artifices argentarii. Hinc est et illud in Psalmis, Ut exclu dantur ii qui probati sunt argento (Psal. LXVи, 31): hoc est, ut emineant qui probati sunt cloquio Domini. Nam et alibi dicitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. x1, 7). Sive gloriationem vitiosam de superbia venientem commemorare voluerit, eorum scilicet, qui cum sib juste videntur vivere, ita gloriantur, quasi non acceperint: eamque non per legem factorum3, sed per legem fidei dicit exclusam, id est, ejectam et ab

In ante excusis, ùlatur.

2 Duo Belgici Mss. omittunt, factorum.

3 Editi, quasi non acceperint eran : quam non per legem factorum. Castigantur ex MSS.

jectam; quia per legem fidei quisque cognoscit, si quid bene vivit, Dei gratia se habere, et ut perficiatur in dilectione justitiæ, non se aliunde consecuturum.

CAPUT XI. 18. Pietatem esse sapientiam. Justitia Dei dicta quam Deus facit. Quæ cogitatio pium facit, quia pietas est vera sapientia: pietatem dico quam Græci coσ6 vocant: ipsa quippe commendata est, cum dictum est homini, quod in libro Job legitur, Ecce pietas est sapientia (Job xxviii, 28). O£o6 porro si ad verbi originem latine expressam interpretaretur, Dei cultus dici poterat, qui in hoc maxime constitutus est, ut anima ei non sit ingrata. Unde et in ipso verissimo et singulari 'sacrificio, Domino Deo nostro agere gratias admonemur. Erit autem ingrata, si quod illi ex Deo est, sibi tribuerit, præcipueque justitiam, cujus operibus velut propriis et velut a semetipsa sibimet partis, non vulgariter tanquam ex divitiis aut membrorum forma aut eloquentia, cæterisque, sive cxternis sive internis, sive corporis sive animi bonis, quæ habere etiam scelerati solent, sed tanquam de iis quæ proprie sunt bona bonorum quasi sapienter inflatur. Quo vitio repulsi a divinæ stabilitate substantiæ, etiam magni quidam viri ad idololatriæ dedecus defluxerunt. Unde idem apostolus in eadem Epistola, in qua vehemens defensor est gratiæ, cum se dixisset esse Græcis ac Barbaris, sapientibus et insipientibus debitorem, et ideo quod ad ipsum pertineret, promptum esse et his qui Romæ essent evangelizare. Non enim confundor, inquit, de Evangelio ; virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum el Græco. Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est, Justus autem ex fide vivit. Hrc est justitia Dei, quæ in Testamento Veteri velata, in Novo revelatur: quæ ideo justitia Dei dicitur, quod impertiendo eam justos facit; sicut Domini est salus (Psal. 111, 9), qua salvos facit. Et hæc est fides, ex qua et in quam revelatur, ex fide scilicet annuntiantium, in fidem obedientium : qua fide Jesu Christi, id est, quam nobis contulit Christus, credimus ex Deo nobis esse, pleniusque futurum esse quod ju»te vivimus ; unde illi ea pietate, qua solus colendus est, gratias agimus.

[ocr errors]

CAPUT XII.-19. Cognitio Dei per creaturas. Lex sine gratia. Nec inumerito se Apostolus ex hoc articulo convertit ad cos cum detestatione commemorandos, qui vitio illo, quod superius memoravi, leves et inflati, ac per se ipsos velut per inanc sublati, ubi non requiescerent, sed fracti dissilirent, in figmenta idolorum tanquam in lapides deciderunt. Quia enim commendaverat pietatem fidei, qua Deo justificati grati esse debemus, velut contrarium quod detestaremur subinferens: Revelatur enim, inquit, ira Dei de cœlo super omnem impietatem et injustitiam homi

[blocks in formation]
[ocr errors]

num eorum qui veritatem in injustitia detinent: quia quod nolum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur ; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, ut 1 sint inexcusabiles: quia cognoscentes Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. 1, 14-23). Vide quemadmodum non cos dixerit veritatis ignaros, sed quod veritatem in iniquitate detinuerint. Quia vero' occurrebat animo, ut quæreretur unde illis esse potuerit cognitio veritatis, quibus Deus legem non dederat ; neque hoc taeuit unde habere potuerint: per visibilia namque creaturæ pervenisse eos dixit ad intelligentiam invisibilium Creatoris. Quoniam revera, sicul magna ingenia quærere perstiterunt, sic invenire potuerunt. Ubi ergo impietas? Quia videlicet cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Eorum proprie vanitas morbus est, qui se ipsos seducunt, dum videntur sibi aliquid esse cum nihil sint (Galat. vi, 3). Denique hoc tumore superbiæ sese obumbrantes, cujus pedem sibi non venire deprecatur sanctus ille cantor, qui dixit, In lumine tuo videbimus lumen (Psal. xxxv, 12, 10); ab ipso lumine incommutabilis veritatis aversi sunt, et obscuratum est insipiens cor eorum. Non enim sapiens cor, quamvis cognovissent Deum; sed insipiens potius, quia non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Dixit enim homini, Ecce pietas est sapientia : ac per hoc dicentes se esse sapientes, quod non aliter intelligendum est, nisi, hoc ipsum sibi tribuentes, stulti facti sunt.

20. Jam quæ sequuntur quid opus est dicere? Per hanc quippe impietatem ilii homines, illi, inquam, homines qui per creaturam Creatorem cognoscere potuerunt, quo prolapsi, cum Deus superbis resistit (Jacobi iv, 6), atque ubi demersi sint", melius ipsius Epistolæ consequentia docent, quam hic commenioratur a nobis. Neque enim isto opere hanc Epistolam exponendam suscepimus, sed ejus maxime testimonio demonstrare quantum possumus nitimur, non in co nos divinitus adjuvari ad operandam justitiam, quod legem Deus dedit plenam bonis sanctisque præceptis; sed quod ipsa voluntas nostra, sine qua operari bonum non possumus, adjuvetur et erigatur impartito spiritu gratiæ, sine quo adjutorio doctrina illa littera est occidens, quia reos potius prævarica

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »