Obrázky na stránke
PDF
ePub

similitudinem carnis peccati, Evangelio teste videa

mus.

CAPUT LXII. 72. Facere et perficere justitiam. Beatus vero Hilarius, cujus verba hæc posuit, Non enim nisi spiritu perfecti et immortalitate mutati, quod solis mundis corde dispositum est, hoc quod in Deo est immortale cernemus› (Hilarius in illud Matth. v, Beati mundo corde); quid dixerit contra id quod dicimus, vel quid istum adjuvet, nescio, nisi quia posse esse hominem mundo corde testatus est. Quod quis negat? sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non sola arbitrii libertate. Item quod eum dixisse comniemorat, ‹ Quas Job litteras legerat, ut abstineret se ab omni re maligna; quia Deum sola mente vitiis non admixta venerabatur, Deum autem colere justitiæ proprium officium est: quid fecisset Job dixit, non quid in hoc sæculo perfecissel, aut sine gratia Salvatoris, quem etiam prophetavit, vel fecisset vel perfecisset. Abstinct enim se ab omni re mala, etiam qui habet peccatum, quod in se regnare non sinit, cui subrepit improbanda cogitatio, quam pervenire ad finem operis non permittit. Sed aliud est non habere peccatum, aliud non obedire desideriis ejus. Aliud est implere quod præceptum est, Non concupisces (Exod. xx, 16); et aliud est per quemdam abstinentia conatum saltem id agere quod item scriptum est, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. xvi, 30): nihil horum tamen scire se recte posse sine gratia Salvatoris. Facere est ergo justitiam, in vero Dei cultu cum interno concupiscentiæ malo interna conflictatione pugnare perficere autem, omnino adversarium non habere. Nam qui pugnat, el adhuc periclitatur, et aliquando percutitur, etiam si non sternitur: qui autem non habet adversarium, plena pace lætatur. Et ipse esse sine peccato verissime dicitur, in quo nullum habitat peccatum; non qui per abstinentiam mali operis dicit, Jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum (Rom. vii, 20). 73. Nam et ipse Job de peccatis suis non tace!, et utique huic amico vestro merito placet, humilitatem nullo modo in falsitatis parte ponendam : unde id quod Job confitetur, quia verax Dei cultor est, procul dubio veraciter confitetur. Et ipse Ililarius cum locum Psalmi exponeret, ubi scriptum est, Sprevisti omnes discedentes a justificationibus tuis, ait : ‹ Si enim Deus peccatores sperneret, oinnes utique sperneret; quia sinc peccato nemo est. Sed spernit discedentes a se, quos apostatas vocant › (Hilarius, in Psal. cxvi, 118). Videtis quemadmodum non dixerit, quia sine peccato nemo fuerit, tanquam de præteritis loquens, sed quod sine peccato nemo sit; unde quidem, ut dixi, non contendo. Quisquis enim non cedit Joanni apostolo, qui nec ipse ait, Si dixerimus quia peccatum non habuimus; sed non ha

1

Vaticani quatuor et Gallicani Mss., amico nostro : nou male, «Nam ei uos,» ait Augustinus in epistola 186, ad PauJinum, n. 1, « non solum dileximus, verum etiam diligimus • cum. » Melius tamen, amico vestro; Timasii nimirùm et Jacobi.

bemus (I Joan. 1, 8): episcopo Hilario quomodo cessurus est? Pro gratia Christi clamo, sine qua nemo justificatur, tanquam sufficiente naturæ libero arbitrio. Imo ipse pro ea clamat: ei cedatur1 dicenti, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5).

CAPUT LXIII. — 74. Opponit alia Ambrosii testimonia. Sanctus autem Ambrosius revera in co loco quem iste commemorat, illis resistit qui dicunt hominem non esse posse sine peccato in hac vita. Ut enim ea diceret, accepit occasionem de Zacharia et Elisabeth, quod in Evangelio commemorati sunt ambulasse in omnibus justificationibus legis sine querela : numquid tamen negat gratia Dei ficri per Jesum Christum Dominum nostrum? Ex qua fide etiam ante ejus passionem justos vixisse non dubium est, qui præstat Spiritum sanctum qui datus est nobis, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, qua una justi sunt quicumque justi sunt. Quem Spiritum memoratus episcopus etiam precibus impetrandum admonet (ita illi voluntas divinitus non adjuta non sufficit), ubi in hymno suo dicit,

Votisque præstat sedulis,
Sanctum mereri Spiritum (a).

75. Commemorabo et ego de hoc ipso opere sancti Ambrosii aliquid, ex quo iste commemoravit quod commemorandum putavit. Visum est, inquit,

mihi. Potest non soli visum esse, quod visum sibi esse declarat. Non enim voluntate tantum humana visum est, sed sicut placuit ei qui in me, inquit, loquitur Christus, qui ut id quod bonum est, nobis quoque bonum videri possit operatur. Quem cnim miseratur, et vocat. Et ideo qui Christum sequitur, potest interrogatus cur esse voluerit christianus, respondere, Visum est mihi. Quod cum dieit, non negat Deo visum; a Deo enim præparatur voluntas hominum ut enim Deus honorificetur a sancto, Dei gratia est. Ecce quid iste sapiat, si verbis Ambrosii delectatur, quod a Deo præparatur voluntas hominum, et nulla, vel non magna quæstio est, quis vel quando perficiatur, dum tamen sine gratia Christi idipsum fieri posse minime dubitetur. Deinde quantum erat, ut attenderet iste unum versum de Ambrosii verbis quæ posuit. Cum enim ille dixisset, Nam cum Ecclesia ex gentibus, hoc est, ex peccatoribus congregata sit, quomodo ex maculatis immaculata potest esse, nisi primo per Christi gratiam, quod abluta delicto sit; deinde, quod per qualitatem non peccandi abstineat a delictis? Ille addidit, quod iste apparet cur addere noluerit: ait namque ille, Nec ab initio immaculata; humanæ enim hoc impossibile natur: : sed per Dei gratiam et qualitatem sui, quia jam non peccat, fit ut immaculata videatur (Ambrosius, ir. Luca caput 1). Ilæc verba, iste cur non addiderit, quis non intelligat? Hoc agitur utique nunc in hoc

1 Nonnulli ex editis, credatur.

2 Sola fere editio Lov., perstal.

3

Quatuor Vaticani Mss., Spiritus.

(a) Hymnus ille Ambrosianus a monachis Cisterciensibus canitur ad Tertiam, Dominica Palmarum, et proxime sequentibus diebus.

sæculo, ut ad istam, quam omnes sancti cupiunt, immaculatissimam puritatem Ecclesia sancta perveniat, quæ in faturo sæculo neque aliquo malorum hominum sibi permixto, neque aliqua in se lege peccati resistente legi mentis, ducat mundissimam vitam in æternitate divina. Tamen attendat iste quid secundum Scripturas Ambrosius episcopus dixerit, Nec ab initio immaculata; human:e enim hoc impossibile naturæ. Utique enim ab initio dicit, qua ex Adam nascimur. Nam et ipse Adam immaculatus procul dubio factus est: sed in eis qui sunt natura filii iræ, ducentes ex illo quod vitiatum est in illo, ab initio esse immaculatos, humanæ naturæ impossibile definivit.

CAPUT LXIV. 76. Idem tractatur argumentum. Item Joannes Constantinopolitanus episcopus cujus posuit sententiam, dicit peccatum non esse substantium, sed actum malignum : quis hoc negat ? Et quia non est naturale, ideo contra illud legem datam, et quod de arbitrii libertate descendit etiam hoc quis negat? Sed nunc agitur de humana natura quæ vitiata est; agitur et de gratia Dei1 qua sanatur per medicum Christum, quo non indigeret si sana esset, quæ ab isto tanquam sana, vel tanquam sibi sufficiente voluntatis arbitrio, posse non peccare defenditur.

77. Quis item christianus ignorat, quod beatissimuin Xystum Romanæ Ecclesiæ episcopum et Domini martyrem dixisse commemorat (a), Quia libertatem vbitrii sui permisit hominibus Deus,ut pure et sine peccato viventes similes fiant Deo ? Sed ad ipsum arbitrium pertinet vocantem audire et credere, et ab eo in quein credit non peccandi adjutorium postulare. Nam utique cian dicit, similes fiant Deo; per charitatem Dei futuri sunt similes Dco, que diffusa est in cordibus nostris, non naturæ possibilitate, nec libero arbitrio quod est in nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Et quod dicit idem martyr, Templum sanctum est Deo mens pura, el altare optimum est ei cor mundum et sine peccato; quis nescit ad istam perfectionem perducendum cor mundum, dum interior homo renovatur de die in diem; non tamen sine gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum? Item quod ait ipse, Yir castus el sine peccato potestatem accepit a Deo esse filius Dei; utique admonnit, ne cum quisque factus ferit ita castus et sine peccato (quod ubi et quando in co perficiatur nonnulla quæstio est, sed inter piós bene quæritur, inter quos tamen constat fieri posse, sine mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu fieri non posse): tamen, ut dicere cœperam, prudenter Xystus admonuit, ne cum fuerit quisque talis factus, et per hoc recte inter filios Dei deputatus, putetur ipsius fuisse potestatis, quam per gratiam accepit a

et

Editi: sed non id agitur de humana natura, quæ in hac vita est; sed agitur de gratia Dei. Castigantur ex manuScriptis.

Plures MSS. omittunt, sanctum.

(a) verba illa, quæ velut Xysti Romani episcopi et martyris Pelagius ipse protulerat, didicit postmodum Augustinus Xysti sive sexti esse philosophi Pythagoræi, ex lectione forsitan Hieronymi epist. ad Ctesiphontem, ubi is errorem bruc delegens, ejus causam in Rufinum refest.

Deo, cum eam non haberet in natura jam vitiata atque depravata, sicut in Evangelio legitur, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. 1, 12): quod utique non erant per naturam, nec omnino essent, nisi eum recipiendo accepissent per ejus gratiam hujusmodi potestatem. Hæc est potestas, quam sibi vindicat fortitudo charitatis, quæ non est in nobis, nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis.

CAPUT LXV.-78. Idem tractatur argumentum. Quod vero presbyter venerabilis llieronymus dixit, in iis quæ illum dixisse commemorat, cum exponeret quod scriptum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt : «Quos non arguit conscientia ulla peccali; et adjecit : « Mundus mundo corde conspicitur, templum Dei non potest esse pollutum (Hieronymus, in caput v Matthæi ): hoc utique' agitur in nobis conando, laborando, orando, impetrando, ut ad illam perfectionem, in qua possimus Deum mundo corde conspicere, ejus gratia perducamur per Jesum Christum Dominum nostrum. Item quod ait a memorato dietum esse presbytero, Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad virtutem, nec ad vitia necessitate trahimur ; alioquin ubi necessitas, nec corona est ( Id. contra Jovinianum, lib. 2), quis non agnoscat? quis non toto corde suscipiat? quis aliter conditam humanam neget esse naturam? Sed in recte faciendo ideo nullum est vinculum necessitatis, quia libertas est charitatis '. CAPUT LXVI. - 79. Quædam peccandi necessitas. Redi ergo ad apostolicam sententiam: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5). A quo, nisi ab illo qui ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. iv, 8)? Quod autem ex vitiis naturæ, non ex conditione naturæ, sit quadam peccandi necessitas, audiat homo, atque ut eadem necessitas non sit, discat Deo dicere, De necessitatibus mcis educ me (Psal. xxiv, 17). Quia et in hujusmodi oratione certamen est adversus tentatorem de ipsa contra nos necessitate pugnantem; ac per hoc opitulante gratia per Jesum Christum Dominum nostrum, et mala necessitas removebitur, et libertas plena tribuetur. CAPUT LXVII. 80. Duobus modis ut morbi, et peccata caventur. Veniamus ad nos: Item, inquit, Augustinus episcopus in libris de Libero Arbitrio, Quæcumque ista causa est voluntatis, si non polest ei resisti, sine peccato ei ceditur : si autem polest. non ei cedatur, et non peccabitur. An forte fallit incautum? ergo caveat, ne fallatur. An tanta fallacia est, ut caveri omnino non possit ? Si i:a est, nulla ergo peccata sunt. Quis enim peccat in co quod caveri nullo modo potes:? Peccatur autem: caveri igitur potest. Agnosco, verba mea sunt: sed etiam ipse dignetur agnoscere superius cuncta quae dicta sunt. De gratia quippe Dei agitur, quæ nobis per Mediatorem medicina opitulatur, non de impossibilitate justitiæ. Potest ergo ei causæ, quæcumque illa est, resisti potest plane. Nam in

Apud Lov., hoc itaque: minus bene.

2 Am. et Er, est charitas.

ita

hoc adjutorium postulamus, dicentes, Ne nos inferas in tentationem: quod adjutorium non posceremus, si resisti nullo modo posse crederemus. Potest prccatum caveri, sed opitulante illo, qui non potest falli. Nam et hoc ipsum ad cavendum peccatum pertinet, si veraciter dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vı, 13, 12). Duobus enim modis etiam in corpore cavetur morbi malum; et ut non accidat, et ut si acciderit, cito sanctur: ut non accidat, caveamus dicendo, Ne nos inferas in tentationem; ut cito sanetur, caveamus dicendo, Dimitte nobis debita nostra. Sive ergo immineat, sive insit,caveri potest (a).

81. Sed ut non tantum illi, verum etiam iis qui eosdem libros meos, quos iste legit, de Libero Arbitrio non legerunt, atque illis non lectis, hunc forsitan legunt, de hac re sententia mea satis appareat, ex ipsis libris commemorare me oportet, quod iste si sentiret atque in suis litteris poneret, nulla inter nos de hac re controversia remaneret. Continuo quippe post verba mea quæ iste commemoravit, quod occurrere poterat ipse subjeci, et quantum potui pertractavi, dicens: Et tamen etiam per ignorantiam facta quædam improbantur, et corrigenda judicantur, sicul in divinis auctoritatibus legimus. Atque hinc adhibitis exemplis, etiam de infirmitate locutus sum, dicens : Sunt etiam necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere, et non potest. Nam unde sunt illæ voces, ‹ Non enim quod volo facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago? Atque aliis in hanc sententiam commemoratis testimoniis divinorum eloquiorum: Sed hæc, inquam, omnia hominum sunt voces ex illa mortis

damnatione venientium. Nam si non est ista pœna hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt. ›

Deinde paulo post : Relinquitur ergo, inquam,

ut hæc pœna justa de damnatione hominis veniat. Nec mirandum est quod vel ignorando non habet liberum arbitrium voluntatis ad eligendum quid recte faciat vel resistente carnali consuetudine, quæ violentia mortalis successionis quodam modo naturaliter inolevit, videat quid recte faciendum sit, et velit, nec possit implere. Illa est enim peccati pœna justissima, ut amittat quisque quo bene uti noluit, cum sine ulla posset difficultate, si vellet: id est autem, ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid rectum sit; et qui recte facere cum posset noluit, amittat posse cum velit. Nam sunt revera omni peccanti animæ duo ista pœnalia, ignorantia et difficultas. Ex ignorantia dehonestat error, ex difficultate cruciatus affligit. Sed approbare falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti ho- minis, sed pœna damnati. Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet in qua homo factus est, loquimur. Hline jam heminibus de ipsius ignorantia difficultatisque in prolem Lov., atque aliis isthic. Abest, isthic, a nostris manuScriptis.

(a) vide Retract. lib. 1, cap. 9, n. 5, 6,

primi hominis trajectis vitiis atque transfusis, velut justam querelam deponentibus ita responsum est. Quibus breviter, inquam, respóndetur, ut quiescant, et adversus Deum murmurarc desistant. Recte enim fortasse quercrentur, si erroris et libi<dinis nullus hominum victor existeret: cum vero ubi que sit præsens, qui multis modis per creaturam sibi Domino servientem, aversum vocet, doceat <credentem, consoletur sperantem, diligentem adhortetur, conantem adjuvet, exaudiat deprecantem; non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras; sed quod negligis quærere quod ignoras; neque illud quod vulnerata membra non colligis, sed quod volentem sanare contemnis. Ita et exhortatus sum, quantum potui, ad recte vivendum; et gratiam Dei non evacuavi, sine qua natura humana jam contenebrata atque vitiata illuminari non potest et sanari: de qua re cum istis tota vertitur quæstio, ne gratiam Dei quæ est in Christo Jesu Domino nostro, perversa naturæ defensione frustremus. De qua natura item paulo post dixi (De Libero Arbitrio, lib. 3, n. 50-54) Etiam ipsam naturam aliter dicimus, cum proprie loquimur, naturam hominis in qua primum in suo genere inculpabilis factus est aliter istam, in qua ex illius damnati pœna' et ignari et carni subditi nascimur; juxta quem modum dicit Apostolus, Faimus enim el nos naturaliter filii iræ, sicut et cæteri (Ephes. 11, 5).

CAPUT LXVIII. 82. Quomodo adhortandi ad fidem, ad pœnitentiam, ad profectum. Si ergo volumus animos ad recle vivendum frigidos et pigros christianis exhortationibus excitare et accendere; printitus exhortemur ad fidem, qua christiani fiant, et ejus nomini subjiciantur, sine quo salvi esse non possunt. Si autem jam christiani sunt, et recte vivere negligunt; verberentur terroribus, et præmiorum laudibus erigantur: ita sane, ut non solum ad bonas actiones, verum etiam ad pias orationes eos exhortari meminerimus, atque hac instruere sanitate doctrinæ, ut et illine gratias agant, cum instituerint bene vivere, quod aliquid sine difficultate fecerint; et ubi difficultatem aliquam sentiunt, fidelissimis et perseverantissimis precibus et misericordiæ promptis operibus facilitatem a Domino impetrare persistant. Sic autem proficientes, ubi et quando plenissima justitia perficiantur, non nimis curo ubicunque autem et quandocumque perfecti fuerint, nonnisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum perfici posse confirmo. Sano quando liquido cognoverint nullum peccatum se haberc, on se dicant habere peccatum, ne veritas in eis non sit sicut in eis veritas non est, qui cum habeant, non habere se dicunt.

CAPUT LXIX. — 853. Nihil impossibile Deus præcipit, quia omnia facilia charitati. Valde autem bona sunt præcepta, si legitime his utamur (1 Tim. 1, 8). Eo quippe ipso quo firmissime creditur, Deum justum

1 Hic præterit, et mortales; quod ipse locus habet in ii · bro tertio de Libero Arbitrio, n. 54.

* Am. Er. et recentiores quædam Polemicorum editiones, non habere veccatum : mauí.esto errore,

et bonum impossibilia non potuisse præcipere; hinc ' admonemur, et in facilibus quid agamus, et in difficilibus quid petamus. Omnia quippe fiunt facilia charitati: cui uni Christi sarcina levis est (Matth. xI, 30), aut ea una est sarcina ipsa quæ levis est. Secundum hoc dictum est, Et præcepta ejus gravia non sunt (Joan. v, 3): ut cui gravia sunt, consideret non potuisse divinitus dici, gravia non sunt, nisi quia potest esse cordis affectus cui gravia non sunt, et petat quo destituitur, ut impleat quod jubetur. Et quod dicitur ad Israel in Deuteronomio, si pie, si sancte, si spiritualiter intelligatur, hoc idem significat: quia utique cum hoc testimonium commemorasset Apostolus, Prope te est verbum in ore tuo, et in corde tuo (quod hic habet, in maribus tuis [a]; in corde enim sunt spirituales manus); hoc est, inquit, verbum fidei quod prædicamus (Deut. xxx, 14; Rom. x, 8). Conversus ergo quisque, sicut ibi præcipitur, ad Dominum Deum suum ex toto corde suo, et ex tota anima sua, mandatum Dei non habebit grave. Quomodo est enim grave, cum sit dilectionis mandatum? Aut enim quisque non diligit, et ideo grave est: aut diligit, et grave esse non potest. Diligit autem, si quod illic admonetur Israel, conversus fuerit ad Dominum Deum suum ex

Unus e Vaticanis Mss., hoc.

[a] Quod hic vel Pelagii quem refellit, vel certe Deuteronomii librum indicat, qui secundum LX X addit, et in manibus tuis. Confer lib. 5 Quæstionum in Deuteron., quæst. 54.

toto corde suo, et ex tota anima sua. Mandatum, in ¡uit, novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. x111, 34): et, Qui diligit proximum, legem implevit : et, Plenitudo legis, charitas (Rom. xш, 8 et 10). Secundum hoc ef illud dictum est, Si ambularent semitas bonas, invenis sent utique semitas justitiæ leves (Prov. 11, 20, sec. LXX). Quomodo ergo dicitur, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. xvi, 4); nisi quia utrumque verum est? Duræ sunt timori, leves amori.

[ocr errors]

CAPUT LXX. 84. Charitatis gradus faciunt el justitiæ gradus. Charitas ergo inchoata, inchoata justitia est; charitas provecta, provecta justitia est; charitas magna, magna justitia est; charitas perfecta, perfecta justitia est: sed charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta; quæ tunc maxima est in hac vita, quando pro illa ipsa contemnitur vita : sed miror si non habet quo crescat, cum de mortali excesscrit vita. Ubicumque autem et quandocumque ita plena sit ', ut ei non sit quod adjiciatur; non tamen diffunditur in cordibus nostris, vel naturæ, vel voluntatis opibus quæ sunt in nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis, qui et infirmitati nostræ opitulatur, et sanitati cooperatur. Ipsa est enim gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, cui est cum Patre et Spiritu sancto æternitas, bonitas, in sæcula sæculorum. Amen.

[ocr errors]

1 Apud Lov., plena fit,

Ain. Er. et quinque Mss., operibus. Vide supra, n. 29.

ADMONITIO

IN LIBRUM SUBSEQUENTEM.

Hoc opusculum Augustinus in librorum suorum retractatione silentio praeteriit, eo nimirum quod pertineret ad seriem Epistolarum, de quibus seorsim retractandis cogitabat. Nam exordium ejus in omnibus codicibus ducitur ab ista epistolari salutatione, Sanctis fratribus et coepiscopis Eutropio et Paulo, Augustinus : tametsi eum hæc epistola locum apud omnes obtinuit, ut liber semper, non modo in iis voluminibus quæ exemplar illius continent, sed in veterum etiam qui illam citant scriptis, appelletur. Inter hos illustriores magisque in Augustini lectione versati, Possidius in Indiculo, cap. 4, et Fulgentius in libro 1 ad Moninum, cap. 3, hoc opus vocant Librum de Perfectione justitiæ hominis. Consentiunt omnia fere exemplaria calamo scripta: sed ex jis Audoenense, Pratellense, et quaedam alia eidem titulo addunt hæc verba, Adversus eos qui asserunt hominem posse fieri justum solis suis viribus. In Remensis Ecclesiæ codice inscriptio hæc legitur: Liber de Definitionibus quæ dicuntur Cœlestii. Prosper in libro adversus Collatorem, cap. 43, hortatur ad legendum, inter alios Augustini libros, eum quem scriptum dicit ad Paulum et Eutropium sacerdotes contra Pelagii et Cœlesti quæstiones.

Ex hoc autem loco Prosperi, ubi quædam ex opusculis Augustini contra Pelagianos, parum habita ordinis ratione recensuit, nemo recte probaverit, librum de Perfectione justitiae hominis, aut libris de Nuptiis et Concupiscentia, aut sex primis contra Julianum libris, quia ibidem prius nominantur, tempore posteriorem esse. Enimvero in fine libri nondum eos reprehendere audet, qui justos sine ullo prorsus peccato existere in hac vita vel exstitisse aliquos affirmarent, quorum opinioni, quemadmodum in libro de Spiritu et Littera, n. 3, et in libro de Natura et Gratia, nn. 49, 70, ita hic Augustinus adhuc existimat non nimis reluctandum. Nihil ergo super ca re definitum hactenus erat, neque conditi adversus illam opinionem tres Carthaginensis concilii, quod anno 418 habitum est, notissimi canones, sextus, septimus et octavus, quorum auctoritate illam deinceps ut perniciosum errorem caveri jubet, sicuti videre licet passim in libris contra duas Epistolas Pelagianorum, præsertim libro 4, n. 27, ubi ait: Illud jam tertium videamus, quod non minus in istis omne Christi membrum et totum ejus corpus exhorret, quia contendunt csse in hac vita vel fuisse justos nullum habentes omnino peccatum. Certe anno Christi 414, cum epistolam 157 scriberet Hilario, respondens ad quæstiones quæ in Sicilia movebantur, eodem plane modo ac iisdem fere verbis de amuzρrqiḍ loquitur, quibus in libri hujus

conclusionc. Sed isti, inquit in ipsa epistola, n. 4, utcumque tolerandi sunt, quando dicunt vel esse, vel fuisse hic aliquem, præter unum Sanctum sanctorum qui nullum haberet omnino peccatum : illud vero quod dicunt, sufficere homini liberum arbitrium ad dominica præcepta implenda, etiamsi Dei gratia et Spiritus sancti dono ad opera bona non adjuvetur, omnino anathematizandum est et omnibus exsecrationibus detestandum. His ad extreina verba subsequentis libri comparatis, nihil verisimilius apparebit, quam ipsum librum, quo definitiones Coelestii ex Sicilia pariter allatæ refelluntur, non longo post epistolam tempore conscriptum esse. Illum Possidius in Indice proxime post librum de Natura et Gratia collocat, præmittitque libro de Gestis Pelagii. Augustinus vero in epistola 169, quæ sub anni 415 finem ad Evodium data est, hujus quidem operis non meminit ; verum ibi significat se ad Orosii Commonitorium respondisse, in quo ille Commonitorio dicebat, Eutropium et Paulum episcopos, quoddam etiam commonitorium eidem Augustino jam dedisse de aliquantis hæresibus. Sunt qui hoc non aliud, quam litteras ab iis cum Cœlestii definitionibus datas intelligant. Utut est, haud temere creditur eos, non multo post appulsum Orosii in Africam, scilicet ante medium annum 415, dedisse easdem definitiones, atque adversus illas Augustinum responsione Orosio prius reddita, mox Eutropio et Paulo rescripsisse.

Cœlestius porro, cujus nomen definitiones ille præferebant, antequam Pelagianum dogma incurreret, scripsit ad parentes suos de monasterio, ut Gennadius in libro de Scriptoribus ecclesiasticis testatur, Epistolas in modum libellorum tres, omnibus Deum desiderantibus necessarias. Cœlestio postea Pelagianam hæresim professo editus ab ipso est libellus, quo inter alia, per Baptismum Christi, etiam parvulorum fieri redemptionem confessus est in Carthaginensi Ecclesia, episcopali judicio ibidem sub initium anni 412 habito, ut discimus ex epistola ad Innocentium papam, inter Augustinianas 175, un. 1 et 6; ex citata item epistola 157, n. 22; ex libro 1 de Peccatorum Meritis, n. 62, et libro 2, n. 58; ex libro de Peccato originali, n. 21, et ex libro 3 contra Julianum, n. 8. Alius præterea, nomine quidem auctoris sui carens, sed qui perhibebatur esse Celestii liber, in capitula distributus, memoratur in proxime secuturo libro de Gestis Pelagii, nn. 29, 50, 63. Exstabant denique anno 417 opuscula Cœlestii plura sive libelli, quos in libro de Gratia Christi, nn. 31, 36, dicitur ipse Romæ gestis ecclesiasticis apud Zosimum allegasse. Quod autem Augustinus hic in exordio libri de Perfectione justitiæ hominis testatur a se visum opus Cœlestii indubitatum, ex quo intelligebat illas definitiones scu ratiocinationes ab ejus ingenio non abhorrere, idem illud forsitan erat, quod Hieronymus in epistola ad Ctesiphontem anno 413 aut 414 scripta citat in hæc verba: Unus discipulorum ejus, Pelagii nimirum, imo jam magister et totius ductor exercitus el contra Apostolum vas perditionis, per solœcismorum, et non, ut sui jactitant, syllogismorum spinela decurrens, sic philosophatur et disputat: Si nihil ago absque Dei auxilio, et per singula opera ejus est omne quod gessero; ergo non ego qui laboro, sed Dei in me coronabitur auxilium; frustraque dedit arbitrii potestatem, quam implere non possum, nisi ipse me semper adjuverit. Destruitur enim voluntas, quæ alterius ope indiget. Sed liberum dedit arbitrium Deus, quod aliter non erit liberum, nisi fecero quod voluero Ac per hoc, aut utor semel potestate quæ mihi data est, ut liberum servetur arbitrium; aut si alterius ope indigeo, libertas in me arbitrii destruitur.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

Id episcopos Eutropium et Paulum

EPISTOLA, SIVE LIBER (a)

DE PERFECTIONE

JUSTITIÆ HOMINIS.

Data sibi chartula definitionum, quæ cœlestit esse dicebantur, Augustinus ratiocinationes primum singulas, quibus ille, vel si quis alius erroris socius, perperam definiebat posse hominem hic sine peccato esse, dissolvit brevibus responsis, docens perfectionem plenitudinemque justitiæ illam, qua homo sine ullo prorsus peccato sit, nec sine gratia possibilem per vires naturæ, præsertim vitiatæ, nec unquam esse præsentis hujus vitæ. Pergit inde ad auctoritates, quas eadem chartula de Scripturis corrogatas continebat, alias quibus homini præcipitur ut sit immaculatus et perfectus, alias quibus commemoratur non esse gravia Dei mandata, alias tandem quasi his, quæ a Catholicis contra Pelagianos proferri solerent, au ctoritatibus contrarias.

[blocks in formation]

Ad emendandum hunc librum adhibuimus manuscriptos codices ex Vaticana bibliotheca quatuor, et tredecim ex Gal licanis, scilicet Colbertinum, Sorbonicum, Remensen majoris Ecclesiæ, Carnotensem abbatiæ. S. Petri, Andegaveusen (a) Scriptus circiter finem anni 415

« PredošláPokračovať »