Obrázky na stránke
PDF
ePub

tur, naturale non esse peccatum: sed naturæ, præsertim vitiatæ, unde facti sumus natura filii iræ (Ephes. 11, 3), paruni esse ad non peccandum voluntatis arbitrium, nisi adjuta sanetur gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.

chartula quam dedistis, Definitiones, ut dicitur, Cœlestii: quæ prænotatio credo, quod non illius, sed eorum sit qui hoc attulerunt de Sicilia, ubi Cœlestius non esse perhibetur, sed multi1 talia garrientes, et, sicut ait Apostolus, ipsi errantes, et alios in errorem mittentes (II Tim. in, 13). Ex illius tamen hæc esse doctrina, vel etiam quorumdam sociorum ejus', et Dos possumus arbitrari. Nam neque iste breves definitiones, vel potius ratiocinationes, ab illius abhorrent ingenio ; quod in opere alio ejus inspexi, cujus eum esse constat auctorem : et non frustra istos fratres qui hæc attulerunt, in Sicilia existimo audisse, quod ipse docuerit ista vel scripserit. Vellem autem, si possem, ita obtemperare vestræ fraternæ benevolentia, ut etiam ego tam breviter responderem. Sed nisi et illa commemorem quibus respondeo, quis poterit quemadmodum responderim judicare? Conabor tamen, quantum valuero, adjuvantibus me apud Domini misericordiam etiam orationibus vestris, ut non ultra quam necesse est meus sermo procurrat.

CAPUT II.-Ratiocinatio prima. Ante omnia, inquit, mterrogandus est qui negat hominem sine peccato esse posse, quid sit quodcumque peccatum, quod vitari potest, an quod vitari non potest. Si quod vitari non potest, peccatum non est si quod vitari potest, potest homo sine peccato esse, quod vitari potest. Nulla enim ratio vel justitia patitur saltem dici peccatum, quod vitari nullo modo potest. Respondemus vitari posse peccatum, si natura vitiala sanetur gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. In tantum enim sana non est, in quantum id quod faciendum est, aut cæcitate non videt, aut infirmitate non implet; dum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem ; ut non ca quæ vult homo faciat (Galat. v, 17).

Ratiocinatio 2. Iterum quærendum est, inquit, peccatum voluntatis, an necessitatis est. Si necessitatis est, peccatum non est si voluntatis est, vitari potest. Respondemus quod supra : et ut sanemur, invocamus eum, cui dicitur in Psalmo, De necessitatibus meis educ me (Psal. xxiv, 17).

Ratiocinatio 3. Iterum, inquit, quærendum est, quid est peccatum, naturale, an accidens. Si naturale, peccatum non est : si autem accidens est, et recedere potest; Et quod recedere potest, vitari potest ; et quod vitari potest, potest homo sine eo esse quod vitari potest. Responde

1 Lov., Sunt enim multi: mendose ac reluctantibus editionibus antiquioribus et omnibus manuscriptis. In epistola 157, ad Hilarium, paulo ante hoc opus data, n. 22, ubi cœlestium ac errorum ipsius a Carthaginensi concilio condemnationem memorat, veritus ne forte in Sicilia ipse esset, qui catholicorum fidem perturbare conaretur: «Sed sive ipse sit, ait, « sive alii consortes ejus erroris ; plures « enim sunt quam sperare possumus, et ubi non redarguun« tur, etiam alios ad suam sectam seducunt, et sic crebrescunt, ut nesciam quo sint erupturi, » etc.

* Sic omnes manuscripti. At edili, sectatorum ejus. Non intoleranter, quando Cœlestius evaserat jam magister et totius ductor exercitus, ut loquitur Hieronymus in epistola ad Ctesiphontem anno 413 aut 414 scripta.

Ratiocinatio 4. Iterum, ait, quærendum est, quid est peccatum; actus, an res. Si res est, auctorem habeat necesse est ; el si auctorem habere dicitur, jam alter præler Deum rei alicujus auctor induci videbitur: at si hoc dici impium est, confiteri necesse est peccatum omne actum esse, non rem. Si igitur actus est, imo quia vere actus est, vitari potest. Respondemus, peccatum quidem actum dici et esse, non rem. Sed etiam in corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res : quoniam res, pes ipse vel corpus vel homo est, qui pede vitiato claudicat; nec tamen vitare potest homo claudicationem, nisi habeat sanatum pedem. Quod etiam in interiore homine fieri potest, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ipsum sane vitium quo claudicat homo, nec pes est, nec corpus, nec homo, nec ipsa claudicatio; quæ utique non est quando non ambulat, cum tamen insit vitium quo fit claudicatio quando ambulat. Quærat ergo quod eidem vitio nomen imponat, utrum rem velit dicere, an actuin, an rei potius qualitatem malam, qua deformis actus existit. Sic et in homine interiore animus res est, rapina actus est, avaritia vitium est; id est, qualitas secundum quam malus est animus, etiam quando nihil agit unde avaritiæ suæ serviat, etiam quando audit, Non concupisces (Exod. xx, 17), seque vituperat, et tamen avarus manet: sed per fidem renovatur, id est sanatur, de die in diem (II Cor. iv, 16), nec tamen nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.

et

CAPUT III. Ratiocinatio 5. Iterum, inquit, quærendum est,utrumne debeat homo sine peccato esse. Procul dubio debet. Si debet, potest : si non potest, ergo nec debet. Et si non debet homo esse sine peccato, debet ergo cum peccato esse; el jam peccatum non erit, si illud deberi constiterit3. Aut si hoc etiam dici absurdum est, confiteri necesse est, debere hominem sine peccato esse, constat eum non aliud debere quam potest. Respondetur eadem similitudine, qua superius jam respondimus. Cum enim videmus claudum, qui sanari potest, recte utique dicimus, Debet homo iste esse sine claudicatione; et si debet, potest. Nec tamen cum vult, continuo potest; sed cum fuerit adhibita curatione sanatus, et medicina adjuverit voluntatem. Hoc fit in interiore homine, quod ad peccatum attinet tanquam ejus clau

[blocks in formation]

5. Albini, Rotomagensem S. Audoeni, Gemmeticensem, Pratellensein, Beccensem, Michaelinum, Cisterciensis abbatiæ duos, et Corbeiensem. Contulimus etiam variantes lectiones Belgicorum quatuor manuscriptorum; antiquas vero editiones tres Am. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum, tom. 1, memoratas. M

cus,

dicationem, per ejus gratiam qui venit non vocare ́justos, sed peccatores; quia non est opus sanis medised male habcntibus. (Matth. ix, 13, 12). Ratiocinatio 6. Iterum, ait, quærendum est, ulrumne præceptum sit homini sine peccato esse. Aut enim non potest, et præceptum non cst: aut quia præceptum est, potest. Nam quid præciperetur, quod fieri omnino non posset? Respondetur, consultissime homini præcipi ut rectis passibus ambulet, ut cum se non posse perspexerit, medicinam requirat, quæ interioris hominis ad sanandam peccati claudicationem, gratia Dei est per Jesum Christum Dominum nostrum.

Ratiocinatio 7. Iterum, ait, quærendum est, an velit Deus hominem sine peccato esse. Procul dubio vult, et procul dubio potest. Quis enim tam demens est, ut vel dubitet fieri posse, quod Deum velle non dubitat? Respondetur: Si nollet Deus hominem sine peccato esse, non mitteret Filium suum sine peccato, qui sanaret homines a peccatis. Hoc fit in credentibus et proficientibus renovatione interioris hominis de die in diem, donec fiat perfecta justitia tanquam sanitas plena.

Ratiocinatio 8. Iterum, ait, quærendum est, quomodo vult Deus hominem esse, cum peccato, an sine peccato. Procul dubio non vult esse cum peccato. Quanta hæc impietatis blasphemia sit, cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, quod Deus non vull; et negetur posse esse sine peccato, quod Deus vult; quasi aliquem ad hoc Deus creaverit, ut posset esse quod nolit, ́et non posset_csse quod velit, et ut contra suam magis quam ul secundum suam existeret voluntatem. Jam superius responsum est : sed addendum video, quod spe salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur, non est spes : quod enim videt quis, quid speral? Si autem quod non videmus speramus, per pulientiam exspectantus (Rom. vin, 24, 25). Tune ergo erit plena justitia, quando plena sanitas tunc plena sanitas, quando plena charitas; plenitudo enim legis charitas (Id. XIII, 10): tunc autem plena charitas, quando videbimus eum sicuti est (1 Joan. 111, 2). Neque enim erita quod addatur ad dilectionem,cum fides pervenerit ad visionem.

[ocr errors]

CAPUT IV. Ratiocinatio 9. Iterum quærendum est, inquit, per quid efficitur homo cum peccato, per naturæ necessitatem, an ver arbitrii libertatem. Si per naturæ necessitatem, culpa caret: si per arbitrii libertatem, quærendum est a quo ipsam arbitrii libertatem acceperil; procul dubio a Deo. Deus autem quod dedit, certe bonum est, negari enim non potest. Qua igitur ratione bonum probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum est? Magis enim ad malum quam ad bonum pronum est, si homo per illud potest esse cum peccato, et non potest esse sine peccato. Respondetur, per arbitrii libertaten factum ut esset homo cum peccato; sed jam pœnalis vitiositas subsecuta, ex libertate fecit necessitatem. Unde ad Deum fides clamat, De necessitatibus meis educ me (Psal. xxiv, 17). Sub quibus positi, vel non possumus quod volumus intellige

1 Editi, tanquam ad ejus claudicationem. Non est, ad, in manuscriptis.

Am. Er. et manuscripti Vaticani et Gallicani, neque enim von erit.

re, yel quod intellexerimus, volumus, nec valemus implere. Nam et ipsa libertas credentibus a liberatore promittitur. Si vos, inquit, Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. vii, 36). Victa enim vitio in quod cecidit voluntate, caruit libertate natura. Iline alia Scriptura dicit, A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. 11, 19). Sicut ergo non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. 1x, 12): ita non est opus liberis liberator, sed servis; ut ei dicat gratulatio libertatis, Salvam fecisti de necessitatibus animam meam (Psal. xxx, 8). Ipsa enim sanitas est vera libertas, quæ non perisset, si bon permansisset voluntas. Quia vero peccavit voluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur infirmitas, et accipiatur tanta libertas, in qua sicut necesse est permaneat beate vivendi voluntas, ita ut sit etiam bene vivendi et nunquam peccandi voluntaria felixque necessitas.

1

Ratiocinatio 10. ‹ Proinde, inquit, Deus bonum hominem fecit, et præterquam illum bonum fecit, bonum ei insuper ut faceret imperavit. Quam impium, ut confiteamur hominem malum esse, quod nec factus est, nec ei præceptum est; et negemus 3 eum bonum posse esse, quod factus est, et quod ei ut faceret imperatum est! Respondemus : Quia ergo non se ipse homo, sed Deus bonum hominem fecit; Deus cum, non se ipse, ut sit bonus reficit, dum volentem, credentem, invocantein liberat a malo, quod sibi ipse fecit. Hoc autem fit, dum gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum renovatur homo interior de die in diem, ut ad sempiternam, non pœnam, sed vitam resurgat homo exterior innovissimo die. CAPUT V. Ratiocinatio 11. Iterum, ait, <quærendum est, quot modis constet omne peccatum ; duobus, ni fallor; si aut illa Gant quæ prohibentur, aut illa non fiant quæ jubentur. Tam certe omnia illa quæ prohibita sunt, vitari possunt quam quæ præcepta sunt perfici. Nam frustra aut prohiberetur aut juberetur, quod vel caveri vel impleri non posset. Et quomodo negabimus posse esse hominem sine peccato, cum confiteri necesse sit, eum tam omnia illa quæ vetantur posse cavere, quam quæ imperatur eflicere? › Respondetur multa esse in Scripturis sanctis divina præcepta, quæ omnia commemorare nimis operosum est: sed Dominus qui verbum consummans et bie vians fecit super terram (Rom. ix, 28), in duobus præceptis dixit Legem Prophetasque pendere; ut intelligeremus, quidquid aliud divinitus præceptum est, in his duobus habere finem, et ad hæc duo esse referendum Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. In his, inquit, duobus præceptis tola Lex pendet et Prophetæ (Matth. xxii, 40, 37). Quidquid ergo Dei lege prohi bemur, et quidquid jubemur facere, ad hoc prohibe

[blocks in formation]

mur et jubemur, ut duo ista compleamus. Et forte generalis prohibitio est, Non concupisces (Exod. xx, 17); et generalis jussio, Diliges (Deut. vi, 5). Unde breviter et apostclus Paulus quodam loco utrumque complexus est. Prohibitio enim est, Nolite conformari kuic sæculo : jussio autem, Sed reformamini 1 in noviLate mentis vestræ (Rom. xu, 2). Illud pertinet ad non concupiscere; hoc, ad diligere; illud ad continentiam; hoc ad justitiam ; illud ad declinandum a malo; hoc, ad faciendum bonum. Non concupiscendo enim vetustate exspoliamur, et novitate induimur diligendo. Sed nec quisquam potest continens esse, uisi Deus det (Sap. vii, 21), et charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5), Hoc autem fit de die in diem in iis qui volendo et eredendo et invocando proficiunt, et præterita obliviscentes in ca que ante sunt extenduntur (Philipp. m, 13). Ad hoc enim lex ista præcipit, ut cum in bis implendis homo defecerit, non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat fatigatus; ac sic eum lex terrendo, ad Christum diligendum pædagogi perducal officio.

CAPUT VI. Ratiocinatio 12. Iterum, quærendum est, inquit, e quomodo non potest homo sine peccato esse; voluntate, an natura. Si natura, peccatum non est : si voluntate, perfacile potest voluntas volunJate mutari. Respondemus, admonentes esse cogitandum quanta sit ista præsumptio, qua dicitur non solum posse (quod quidem adjuvante gratia Dei negandum non est), sed etiam perfacile posse voluntatem volunlate mutari : cum dicat Apostolus, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem : hæc enim invicem adversantur; ut non ea quæ vultis faciatis (Galat. v, 17). Non enim ait, Hæc invicem adversantur, ut quæ potestis facere, nolitis: sed, ut non ea quæ vultis faciatis. Cur ergo concupiscentia carnis: quæ utique culpabilis atque vitiosa est, nibilque est,aliud quam desiderium peccati, quod idem apostolus præcipit, ne regnet in nostro mortali corpore (Rom. vi, 12); ubi satis ostendit esse tamen in nostro mortali corpore, quod permittendum non sit ut regnet : cur ergo ista concupiscentia non mutata est ea voluntate, quam voluntatem satis evidenter expressit Apostolus dicens, ut non ea quæ vultis fa ciatis; si facile potest voluntas voluntate mutari? Nec sane isto modo naturam, sive animæ, sive corporis, quam Deus creavit, et que tota bona est, accusamus: sed eam dicimus propria voluntate vitiatam, sine Dci gratia non posse sanari.

Ratiocinatio 13. Iterum, ait, quærendum est, si non potest homo sine peccato esse, cujus culpa est; ipsiusne hominis, an cujuslibet alterins: si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est, si hoc non est quod esse non potest? Respondemus, idco esse culpam hominis, quod non est sine peccato, quia sola hominis voluntate factum est ut ad istam necessitatem ve

1 Editi, renovamini. At MSS., reformamini; juxta grecum, metamorphoûsthe.

SANCT. AUGUST. X.

niret, quam sola hominis voluntas superare non possit.

Ratiocinatio 14. ‹ Iterum, › ait, ‹ quærendum est, si natura hominis bona est, quod nullus negare nisi Marcion aut Manichæus audebit, quomodo igitur bona est, si malo ci carere non est possibile? Omne enim peccatum malum esse quis dubitet? Respondemus, et naturam hominis bonam esse, et eam malo carere posse. Nam ideo clamamus, Libera nos a malo (Matth. VI, 13): quod non perficitur, quamdiu corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. 1x, 15). Sed hoc agitur gratia per fidem, ut aliquando dicatur, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Acu¬ leus autem mortis peccatum; virtus vero peccati, lex (I Cor. xv, 55, 56). Quoniam lex prohibendo auget peccati cupiditatem, nisi diffundat Spiritus charitatem, quæ plena et perfecta tunc erit, cum videbimus facie ad faciem.

Ratiocinatio 15. Et hoc, inquit, dicendum est: Certe justus est Deus; negari enim non potest. Imputat autcm Deus homini omne peccatum. Et hoc quoque confitendum puto, quia neque peccatum est, quidquid non imputabitur in peccatum. Et si est aliquod peccatum quod vitari non possit, quomodo justus Deus dicitur, si imputare cuiquam creditur, quod vitari non possit? Respondemus, jam olim contra superbos esse clamatum, Beatus cui non imputavit1 Dominus peccaium (Psal. xxx1, 2). Nou enim imputat his qui fideliter ei dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, 12). EC juste non imputat, quia justum est quod ait, In qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur vobis (Id. vu. 2). Peccatum est autem, cum vel non est charitas quæ esse debet, vel minor est quam debet, sive hoc voluntate vitari possit, sive non possit : quia si potest, præsens voluntas hoc facit: si autem non potest, præterita voluntas hoc fecit; et tamen vitari potest, non quando voluntas superba laudatur, sed quando humilis adjuvatur.

CAPUT VII.

Ratiocinatio 16. Post hæc ille qui ista conscripsit, introducit personam suam quasi cuni altero disputantem, et facit se interrogari, et quasi ab interrogante sibi dici : Da mihi 1 hominem sine peccato. Et respondet: Do tibi qui esse possit. Et rursus ab interrogante dicitur ei : Quis est? Et respondet : Ipse tu. Quod si dixeris, inquit, Ego esse non possum : respondendum est, Cujus culpa est? Quod si dixeris, Mea: dicendum est, Et quomodo tua est, si esse non potes & ! Iterum facit se interrogari et dici sibi: Tu ipse sine peccato es, qui dicis hominem sine peccato esse posse ? Et respondet: Quod non sum sine peccato, cujus culpa est? Quod si dixerit, inquit, Tua est: respondendum est, Quomodo mea, si esse non possum ? Nos respondemus, nullum cum eis de his verbis esse debere conflictum : quia non est ausus dicere homincm esse sine

In Mss., imputabit. Græce est, logisêtai.
Vaticani Mss., das mihi.

Lov., si ipse sine peccato esse non potes. Redundat, ipse zine peccato, nec est in Mss.

(Dix.)

peccato, vel aliquem, vel se ipsum, sed tantummodo esse posse, respondit; quod neque nos negamus. Quando autem possit, et per quem possit, hoc quæritur. Si enim modo est, non omni animæ fideli positæ in corpore mortis hujus orandum est, et dicendum, Dimille nobis debita nostra: cum jam in sancto Baptismo universa fuerint dimissa præterita. Quisquis autem membris fidelibus Christi hoc non esse orandum, persuadere conatur, nihil aliud quam se ipsum christianum non esse profitetur. Porro si per se ipsum potest homo esse sine peccato, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. n, 21). Non autem gratis Christus mortuus est non igitur potest homo esse sine peccato, etiam si velit, nisi adjuvetur gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Quod ut perficiatur, et nunc in proficientibus agitur, et omni modo implebitur, contentione mortis absumpta, et charitate quæ credendo et sperando nutritur, videndo et obtinendo perfecta.

[ocr errors]

CAPUT VIII.-17. Deinde instituit divinis testimoniis agere quod intendit : quod quale sit, diligentius advertamus. Testimonia, inquit, quibus probatur præceptum esse homini ut absque peccato sit. › Ad hoc respondemus: Non utrum præceptum sit quæritur, quod valde manifestum est; sed hoc ipsum quod præceptum esse constat, utrum in corpore mortis hujus possit impleri, ubi caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ca quæ volumus faciamus. De quo corpore mortis hujus, non omnis liberatur qui finit hanc vitam, sed qui in hac vita susceperit gratiam, et ne in vanum suscipiat bonis operibus egerit. Aliud est enim, exire de hoc corpore, quod omnes homines dies vitæ hujus ultimus cogit: aliud est autem, liberari de corpore mortis hujus, quod sola Dei gratia per Jesum Christum Dominum nostrum sanctis et fidelibus ejus impertit (Rom. vi, 24, 25.) Post hanc autem vitam merces perficiens redditur, sed eis tantum a quibus in hac vita ejusdem mercedis meritum comparatur. Non enim ad saturitatem justitiæ, cum hinc exierit, quisque perveniet, nisi ad cam cum hic est, esuriendo et sitiendo cucurrerit. Beati quippe qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 9).

18. Quamdiu ergo peregrinantes a Domino per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. v, 6, 7), unde dictum est, Justus ex fide vivit (Habac. 11, 4); hæc est nostra in ipsa peregrinatione justitia, ut ad illam perfectionem plenitudinemque justitiæ, ubi in specie decoris ejus jam plena et perfecta charitas erit; nunc ipsius cursus rectitudine et perfectione tendamus, castigando corpus nostrum et servituti subjiciendo, et eleemosynas in dandis beneficiis, et dimittendis quæ in nos sunt commissa peccatis, hilariter et ex corde faciendo, et orationibus indesinenter instàndo; et hæc faciendo in doctrina sana, qua ædificatur fides recta, spes firma, charitas pura.

[blocks in formation]

Hæc est nunc nostra justitia, qua currimus esurientes et sitientes ad perfect onem plenitudinemque justitiæ, ut ea postea saturemur. Unde Dominus in Evangelio cum dixisset, Nolite facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. v1, 1); ne istum nostrum cursum fine humanæ gloriæ metiremur, non est in expositione justitiæ ipsius exsecutus, nisi tria ista, jejunium, eleemosynas, orationes jejunio scilicet universam corporis castigationem significans; eleemosynis, omnem benevolentiam et beneficentiam, vel dandi, vel ignoscendi; et oratione insinuans omnes regulas sancti desiderii: ut quoniam in castigatione corporis frenatur concupiscentia, quæ non frenari, sed omnino esse non debet, nec erit in illa perfectione justitiæ, ubi nullum erit omnino peccatum; et sæpe in usu rerum etiam concessarum atque licitarum exserit immoderationem suam in ipsa vera beneficentia qua justus consulit proximo, quædam fiunt quæ obsint, cum prodesse putata sint; et aliquando per infirmitatem, vel cum minus sufficit necessitatibus aliorum, vel parum in eis proficit, quod benignitatis ac laboris impenditur, subrepit tædium, quo fuscetur hilaritas, in qua datorem diligit Deus (II Cor. ix, 7); subrepit autem tanto magis, quanto minus quisque, et tanto minus, quanto magis profecerit : his atque hujusmodi consideratis, merito in oratione dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si tamen quod dicimus, faciamus, ut vel ipsi etiam diligantur inimici : vel si quisquam adhuc in Christo parvulus hoc nondum facit; pœnitenti tamen quod in eum quisque peccavit, et veniam petenti, ex intimo cordis ignoscat, si vult ut ejus orationem Pater cœlestis exaudiat.

19. In qua oratione, si contentiosi esse nolumus, satis nobis propositum speculum est, ubi inspiciatur vita justorum, qui ex fide vivunt, et perfecte currunt, quamvis sine peccato non sint. Unde dicunt, Dimitte nobis; quia nondum quo curritur pervene runt. Hinc dicit Apostolus : Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim: fratres, ego me non arbitror apprehendisse ; unum autem, quæ retro oblitus, in ea quæ ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus (Philipp. m, 12-15); id est, quotquot perfecte currimus, hoc sapiamus, quod nondum perfecti sumus, ut illic perficiamur, quo perfecte adhuc currimus: ut cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est destruatur; id est, non jam ex parte sit, sed ex toto; quia fidei et spei jam res ipsa, non quæ credatur et speretur, sed quæ videatur teneaturque succedet: charitas autem, quæ in his tribus major est, non auferetur (1 Cor. x., 10, 13); sed augebitur et implebitur, contemplata quod credebat, et quod sperabat indepta. In qua plenitu

Sic plures manuscripti. Ali cum editis, sufficitur. Am. Er. et plures Mss., non auferatur, sed augeatur et impleatur.

dine charitatis præceptum illud implebitur, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex lola mente tua (Deut. vi, 5). Nam cum est adhue aliquid carnalis concupiscemiæ, quod vel continendo frenctur, non omni modo ex tota anima diligitur Deus. Non enim caro sine anima concupiscit, quamvis caro concupiscere dicatur, quia carnaliter anima concupiscit. Tunc erit justus sine ullo omnino peccato, quando nulla lex erit in membris ejus repugnans legi mentis ejus (Rom. vii, 23), sed prorsus toto corde, tota anima, tota mente diliget Deum, quod est primum summumque præceptum (Matth. xxu, 37, 38). Cur ergo non præciperetur homini ista perfectio, quamvis cam in hac vita nemo habeat? Non enim recte curritur, si quo currendum est nesciatur. Quomodo autem sciretur, si nullis præceptis ostenderetur? Sic ergo curramus, ut comprebendamus. Omnes enim qui recte currunt, comprehendent: ron sicut in agone theatrico, omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam (I Cor. ix, 24). Curramus credendo, sperando, desiderando; curramus corpus castigando, et eleemosynas in bonis dandis malisque ignoscendis, hilariter et ex corde faciendo, et currentium vires ut adjuventur orando; et sic audiamus præcepta perfectionis, ne currere negligamus ad plenitudinem charitatis.

[ocr errors]

CAPUT IX. 20. Ilis præmissis, ea testimonia quæ posuit iste cui respondemus, tanquam nos ea protulerimus, diligenter audiamus. In Deuteronomio: Tu autem perfectus eris coram Domino Deo tuo (Deut. xvi, 13). Item illic: Et non erit inconsummatus (a) in filiis Israel. Item Salvator in Evangelio: Estote perfecti, quia Pater vester qui in cœlis est, perfectus est (Matth. v, 48). Item Apostolus ad Corinthios secunda: De cætero, fratres, gaudete, perfecti estote (II Cor. xш, 11). Item ad Colossenses: Corripientes omnem hominem, et docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo (Coloss. 1, 28). Item ad Philippenses: Omnia facite sine murmuratione et hæsitatione, ut sitis irreprehensibiles et simplices, sicut filii Dei immaculati (Philipp. n, 14, 15). Item ad Ephesios: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, in cœlestibus in Christo, elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus (Ephes. 1, 3, 4). Item ad Colossenses: Et vos cum essetis aliquando alienali et inimici sensu in operibus malis, nunc autem reconciliati in corpore carnis ejus per mortem ejus, exhibele vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles (Coloss. 1, 21). Item ad Ephesios: Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, ut sit sancta et immaculata ( Ephes. v, 27). Item ad Corin

lis.

1 Editi, quia. At Mss., quando.

sicut

In omnibus Mss., inimicis sensus ejus in operibus ma

Duo ex Vaticanis Mss., ut exhiberet vos.

(a) Deuter. xxi, 18, sec. LXX, est, teliskomenos, initia- . tus. Nec tamen alio ex loco Deuteronomii sumptum id testimonium videtur.

thios prima Sobrü estole et justi, et nolite peccare (1 Cor. xv, 34). Item in Epistola sancti Petri: Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam quæ offertur vobis gratiam, quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ concupiscentiis; sed secundum eum qui vocavit vos Sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis; quia scriptum est, Sancti eritis, quia ego sanctus sum (1 Petr. 1, 13-16). Unde et beatus David dicit: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in montc sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam (Psal. XIV, 1, 2). Et alibi: Et ero immaculatus cum eo (Psal. xvn, 24). Et alibi: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. cxvm, 1). Item apud Salomonem : Diligit Domikus sancta corda; accepti sunt autem illi omnes immaculati› (Prov. x1, 20, sec. LXX). Horum testimoniorum aliqua currentes exhortantur, ut perfecte currant; aliqua ipsum finem commemorant, quo currendo pertendant. Ingredi autem sine macula non absurde etiam ille dicitur, non. qui jam perfectus est, sed qui ad ipsam perfectionem irreprehensibiliter currit, carens criminibus damnabilibus, atque ipsa peccata venialia non negligens mundare eleemosynis. Ingressum quippe, hoc est, iter nostrum quo tendimus ad perfectionem, munda mundat oratio. Munda est autem oratio ubi veraciter dicitur, Dimitte nobis, sicut et nos dimillimus ( Matth. vi, 12): ut dum non reprehenditur, quod non imputatur, sine reprehensione, hoc est, sine macula noster ad perfectionem cursus habeatur: in qua perfectione, cum ad eam venerimus, jam non sit omnino quod ignoscendo mundetur.

CAPUT X. 21. Deinde iste adhibet testimonia, quibus ostendat, non esse gravia divina præcepta. Quis autem nesciat, cum præceptum sit generale charitas (quia finis præcepti est charitas [1 Tim. 1, 5], et plenitudo legis est charitas [Rom. xIII, 10]), non esse grave quod diligendo fit, non timendo? Laborant autem in Dei præceptis, qui ea timendo conantur implere: sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), et facit præcepti sarcinam, non solum non prementem onere ponderum, verum etiam sublevantem vice pennarum. Quæ tamen charitas ut habeatur, etiam tanta quanta in corpore mortis hujus haberi potest, parum est nostræ voluntatis arbitrium, nisi adjuvet gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vii, 24, 25). Diffunditur quippe in cordibus nostris, quod sæpe dicendum est, non per nos ipsos. sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. v, 5). Nec aliam ob causam Scriptura commemorat non

1 Editi, perfecti sperate. Plures Mss. ut in Bibliis, perfecte sperate. Am. et plerique Mss. omittunt, concupiscentüs : cujus Joco nonnulli codices habent, tenebris; et quidam, desideriis.

Am. et Er., dum reprehenditur, prætermissa negeme particula, quæ buc revocatur ex MSS.

Libri editi, pervenerimus. Mss., venerimus.

Hic levem addunt Am. Er. et Mss. Gallicani ac vaticani.

« PredošláPokračovať »