Obrázky na stránke
PDF
ePub

esse gravia divina præcepta, nisi ut anima quæ illa gravia sentit, intelligat se nondum accepisse vires, quibus talia sint præcepta Domini qualia commendantur, levia scilicet atque suavia, et oret gemitu voluntatis, ut impetret donum facilitatis'. Qui enim dicit, Fiat cor meum immaculatum; et, Itincra mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. cxvi, 80, 133); et, Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra; et, Ne nos inferas in tentationem (Matth. vi, 10 et 13); et cætera hujusmodi quæ commemorare longum est, hoc utique orat, ut præcepta Dei faciat: quæ ut fierent, nec juberetur, si nihil ibí nostra voluntas ageret; nec oraretur, si sola sufficeret. Commendantur ergo non esse gravia, ut cui gravia sunt, intelligat nondum se accepisse donum, quo gravia non sint; nec arbitretur ea se perficere, quando ita facit, ut gravia sint. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. ix, 7). Nec tamen, cum ea gravia sentit, desperando frangatur: sed ad quærendum, petendum, pulsandumque cogatur.

22. Audiamus ergo et in his testimoniis quæ deinde posuit, Deum sua præcepta non gravia commendan tem. Quod Dei mandata, inquit, non modo impossibilia non sint, verum ne gravia quidem. In Deuteronomio: Et convertetur Dominus Deus tuus epulari in te super bonis, sicut epulatus est super patres tuos, si audieritis vocem Domini Dei vestri, custodire et facere omnia mandata ejus, et justitias, et judicia quæ scripta sunt in libro legis hujus: si conversus fueris ad Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua. Quia mandatum hoc, quod ego mando tibi hodie, non est grave, neque a te longe est. Non est in cœlo, ut dicas, Quis ascendet in cœlum et accipiet illud nobis, et audientes faciemus? Non est trans mare, ul dicas, Quis transfretabil mare et accipiet illud nobis, et audientes faciemus? Juxta te est enim verbum in ore luo, in corde, el in manibus tuis facere illud (Deut. xxx, 9-14). Item Dominus in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. xi, 28-30). Item in Epistola sancti Joannis: Hæc est charitas Dei, ut mandata ejus observemus, el mandata ejus gravia non sunt › (I Joan. v, 3). Ilis auditis legitimis et evangelicis et apostolicis testimoniis ædificemur ad gratiam, quam non intelligunt, qui ignorantes Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Si enim non intelligunt ex Deuteronomio, quemadniodum apostolus Paulus commemoraverit, ut corde credatur ad justitiam, ore autem confessio fiat ad salutem (Rom. x, 3, 10); quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. x, 12): isto certe Joannis apostoli testimonio, quod ad istam sententiam ultimum posuit, ubi ait, Hæc est charitas Dei, ut mandala ejus servemus, et mandata ejus gravia non sunt, debent utique com

* Low, facultatis.

[ocr errors]

304

moneri, charitati Dei non esse grave mandatum Dei; quæ nonnisi per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, non per arbitrium humanæ voluntatis; cui plus dando quam oportet, ignorant justitiam Dei : quæ tamen charitas tunc perfecta erit, cum pœnalis timor omnis abscesserit.

CAPUT XI.-23. Post hæc proposuit testimonia quæ contra eos dici solent: nec ca solvit, sed commemorando quasi contraria, quæstiones arctius illigavit. Ait enim Testimonia Scripturarum, quæ e diverso ponenda sunt his qui arbitrii libertatem, vel non peccandi possibilitatem imperite existimant se Scripturarum auctoritate posse destruere. Objicere enim solent, inquit, quod sanctus Job dixerit, Quis mundus est a peccato? Nec infans, cujus est unius diei vita super terram › (Job xiv, 4, sec. LXX). Deinde quasi respondet huic testimonio aliis testimoniis, quod ipse Job dixerit, Justus enim vir et sine querela factus sum in derisum (Id. x11, 4, sec. LXX). Non intelligens posse dici hominem justum, qui perfectioni justitiæ plurimum accessit, ita ut ei proximus fieret: quod multos etiam in hac vita potuisse, in qua ex fide vivitur, non negamus.

24. Hoc et illo testimonio confirmatur, quod iste consequenter adjunxit ab eodem Job dictum : Ecce ego proximus sum judicio meo, et scio quia justus inveniar (Id. xi, 18, sec. LXX). Hoc enim est judicium, de quo alibi dicitur, Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum velut meridiem (Psal. xxXVI, 6). Deniquc non dixit, Ibi sum; sed, proximus sum. Quod si judicium suum illud intelligi voluit, non quo ipse judicabit'; sed quo in fine est judicandus; justi in illo judicio invenientur omnes qui non fallaciter dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Per hanc enim dimissionem justi invenientur; eo quod ea quæ hic habebant peċcala, elcemosynis deleverunt. Unde Dominus dicit, Date eleemosynam, el ecce omnia munda sunt vobis (Luc x1, 41). Denique hoc dicetur justis in regnum promissum ituris, Esurivi enim, et dedistis mihi manducare (Matth. xxv, 35): et cætera hujusmodi. Sed aliud est, esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est; aliud, esse sine querela, quod de multis justis etiam in hac vita dici potuit: quoniam est quidam modus bonæ vitæ, de quo ctiam in ista humana conversatione, justa querela esse non possit. Quis enim juste queritur de homine qui nemini male vult, et quibus potest fideliter consulit, nec contra cujusquam injurias tenet libidinem vindicandi, ut veraciter dicat, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et tamen eo ipso quod verum dicit, Dimitte, sient et nos dimittimus ; sine peccato se non esse declarat.

25. Inde est quod dicit, Nihil iniquum erat in manibus meis, sed munda oratio mea (Job. xvi, 18). Hinc enim erat munda oratio, quia veniam non injuste petebat, qui veraciter dabat.

[blocks in formation]

26. Et quod dicit de Domino, Multas enim contritiones meas fecit sine causa (Job. ix, 17): non ait, Nullas fecit cum causa; sed, multas sine causa. Non enim propter multa peccata ejus facte sunt ei multæ contritiones, sed propter probationem patientiæ. Nam propter peccata, sine quibus, ut alibi confitetur, non fuit, pauciora se pati debuisse judicat (Id. v1, 2, 3). 37. Item quod dicit. Vias enim ejus custodivi, et non declinavi a mandatis ejus, neque discedam (1d. xxIII, 11) custodivit vias Dei, qui non sic exorbitat, ut eas relinquat, sed in eis currendo proficit; etsi aliquando ut infirmus offendit aut titubat: proficit autem minuendo peccata, donec perveniat ubi sine peccato sit. Non enim aliter potest co modo proficere, nisi custodiendo vias ejus. Declinat autem a mandatis Domini atque discedit apostata; non ille qui, etiamsi habeat peccatum, confligendi tamen cum eo perseverantiam non relinquit, donec eo perveniat ubi nulla cum morte contentio remanebit. In isto ergo conflictu induimur ea justitia, qua hic ex fide vivitur, et ea quodam modo loricamur. Assumimus quoque judicium, quod etiam contra nos pro nobis facimus, quando peccata nostra accusando damnamus: unde scriptum est, Justus ipse sui accusator est in primordio sermonis (Prov. xví, 17). Hinc item dicit, Justitia vestitus eram, et circumdedi mihi judicium sicut chlamydem (Job xxix, 14). Nam et ista vestis belli magis solet esse quam pacis, ubi adhuc expugnatur concupiscentia, non ubi erit plena sine aliquo prorsus hoste justitia, novissima inimica morte destructa.

28. Quod autem iterum ait idem sanctus Job, Non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Id. xxvu, 6): tunc nos in ista vita, in qua ex fide vivimus, non reprehendit cor nostrum, si eadem fides qua' corde creditur ad justitiam, non negligit reprehendere peccatum nostrum. Unde dicit Apostolus, Non enim quod volo facio bonum: sed quod odi malum, hoc ago (Rom. vi, 15). Bonum est enim non concupiscere, et hoc bonum vult justus, qui ex fide vivit (Habac. 1, 4): et tamen facit quod odit, quia concupiscit; quamvis post concupiscentias suas non eat (Eccli. xvm, 30) : quod si fecerit, tunc vere ipse fecit ut cedat, ut conscntiat, ut desiderio pcccati obediat. Tunc eum cor ejus reprehendit; quia ipsum reprehendit, non illud peccatum ejus, quod habitat in membris ejus. Cum vero non sinit regnare peccatum in suo mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, nec exhibet membra sua arma iniquitatis peccato (Rom. vi, 12, 13); inest quidem peccatum in membris ejus, sed non regnat, quia non obeditur desideriis ejus. Et ideo dum quòd non vult agit, id est, non vult concupiscere et concupiscit; consentit legi, quia bona est. Hoc enim vult et ipse quod lex; quia vult ipse non concupiscere, et lex dicit, Non concupisces (Exod. x, 17). In hoc quoniam vult quod et lex vult, procul dubio consentit legi: concupiscit

1 Am. Er. et Mss., in qua. Particula, in, expuncta fuit per Lovanienses.

Unus c Mss. Vaticanis omittit, quia ipsum reprehindit.

tamen, quia non est sine peccato; sed jam non ipse operatur illud, sed id quod in illo habitat peccatum. Ideo non eum reprehendit cor cjus in omni vita ejus; hoc est, in fide ejus, quia justus ex fide vivit : et ideo fides ejus est vita ejus. Scit enim quia non habitat in carne ejus bonum, ubi habitat peccatum: sed non ci consentiendo vivit ex fide, qua invocat Deum ut adjuvetur pugnans contra peccatum; quod ut omnino ibi non sit, adjacet ei velle, sed perficere bonum non adjacet (Rom. vi, 15-21). Non facere bonum non adjacet, sed perficere. Nam in eo quod non consentit, bonum facit; et in eo quod odit concupiscentiam suam, bonum facit; et in eo quod eleemosynas facere non cessat, bonum facit; et in eo quod illi qui in eum peccat ignoscit, bonum facit; et in co quod petit sibi dimitti debita sua, et veraciter dicit quod dimittit etiam ipse debitoribus suis, et orat ut non inferatur in tentationem, sed liberetur a malo, bonum facit: ei tamen perficere bonum non adjacet, quod tunc erit, quando illa concupiscentia quæ habitat in membris ejus, nulla erit. Non ergo eum reprehendit cor ejus, quando reprehendit peccatum quod habitat in membris ejus, et non habet quam reprehendat infidelitatem ejus. Ita nec in vita sua, id est, in fide sua, a corde suo reprehenditur, et sine peccato non esse convincitur. Quod et ipse Job de se confitetur, ubi dicit: Nihil te latuit peccatorum meorum. Signasti iniquitates meas in sacculo, et annotasti si quid invitus transgressus sum (Job xiv, 16, 17). Testimonia ergo quæ posuit de verbis sancti Job, nos sicut potuimus, quemadmodum sint accipienda monstravimus: nec tamen ille solvit, quod eumdem Job dixisse proposuit, Quis enim mundus est a peccato? Nec infans cujus est diei unius vita super terram.

3

CAPUT XII. 29. Iterum proponere solent, inquit, Omnis homo mendax (Psal. cxv, 2). › Neque hoc contra se ipsum a se ipso propositum solvit : sed commemorando alia velut contraria testimonia, apud eos qui non intelligunt sanctam Scripturam, divina eloquia in lite dimisit. Ait enim: Quibus respondendum est, quod in Numerorum libro scriptum est: Honio verax › (Num. XXIV, sec. LXX). Et de sancto Job legitur ita: «Erat vir habitans in regione Ausitidæ, nomine Job, verax, sine crimine, justus, Dei cultor, abstinens se ab omni re mala (Job 1, 1). Miror quod ausus est ponere hoc testimonium, ubi dictum est, Abstinens se ab omni re mala, cum hoc ab omni peccato vellet intelligi; cum superius dixerit, peccatum actum esse, non rem (Cap. 2, n. 4). Reminiscatur ergo quia etiam si actus sit, res potest dici. Abstinet se autem ab omni re mala, qui peccato, sine quo non est, vel nunquam omnino consentit, vel si aliquando premitur, non opprimitur; sicut luctator fortior, et si aliquando tenetur, non ideo perdit quo superior invenitur. Legitur sane homo sine crimine, legitur sine querela : 1 Am. Er. et plerique Mss., quia.

Plures Mss., quod reprehendat infidelitatem ejus.
Plerique Mss., contra se ipsos.

Am. Ér. et omnes manuscripti, uno tantum excepto peccatum actum malum esse.

at non legitur sine peccato, nisi Filius hominis, unus idemque Dei Filius unicus.

30.Item, inquit, ‹ apud ipsum Job: Et miraculum tenuit veracis hominis. Item apud Salomonem de Sapientia: Viri mendaces non erunt illius memores ; viri auter; veraces invenientur in illa (Eccli. xv, 8). Item In Apocalypsi: Et in ore ipsorum non est inventum mendacium ; sine macula sunt › (Apoc. xiv, 5). Ad hæc et nos respondemus, admonentes quomodo dicendus sit homo verax per Dei gratiam atque veritatem, qui per se ipsum sine dubio mendax est. Unde dictum est, Omnis homo mendax. lloc et testimonium 1 sonat de Sapientia, quod ipse posuit : Viri autem veraces invenientur in illa: qui procul dubio non in illa, sed in se ipsis invenientur esse mendaces. Sicuti est, Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino (Ephes. v, 8). Cum diceret, tenebræ, non addidit in Domino cum autem dixit, lux, addidit utique, in Domino: quia in se ipsis lux csse non possent; ut qui gloriatur, in Domino glorietur (1 Cor. 1, 31). Illi (I vero in Apocalypsi propterea tales dicti sunt, quod non sit inventum in ore eorum mendacium : quia non dixerunt se non habere peccatum; quod si dicerent, se ipsos deciperent, et veritas in eis non esset (I Joan. 1, 8) porro si veritas in eis non esset, inveniretur in ore eorum mendacium. Quod si propter invidiam, cum essent sine peccato, dicerent se non esse sine peccato; hoc ipsum esset mendacium, falsumque esset quod dictum est, Non est inventum in ore ipsorum mendacium. Ideo ergo sine macula sunt, quia sicut ipsi dimiserunt debitoribus suis, sic illis Deo dimittente mundati sunt. Ecce nos, ut valuimus, exposuimus quomodo accipienda essent testimonia, quæ pro sua causa commemoravit. Ipse autem quomodo sit accipiendum quod scriptum est, Omnis homo mendax, omnino non solvit ; nec solvere poterit, nisi correcto errore, quo credit hominem sine adjutorio gratiæ Dei, per solam propriam voluntatem posse esse veracem.

[ocr errors]

CAPUT XIII. 31. Sic aliam quæ sequitur quæstionem proposuit, nec solvit : imo vero auxit, et difficiliorem reddidit, proponendo adversum se prolatum ' testimonium, Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. xm, 1, 3); et quasi contraria testimonia referendo, quibus ostenderet esse homines qui faciunt bonum. Quod quidem ostendit: sed aliud est, non facere bonum; aliud, non esse sine peccato, etiamsi homo faciat multa bona. Quapropter ea lestimonia quæ posuit, non sunt contra illud quod dicitur, non esse in hac vita hominem sine peccato. Ipse autem non ostendit quemadmodum dictum sit, Non est qui facial bonum, non est usque ad unum. Ait enim, inquit, sanctus David, Spera in Domino, et fac bonitatem (Psal. xxxvi, 3). Hoc præceptum est, non factum: quod præceptum non utique faciebant de quibus diclum est, Non est qui faciat bonum, non est usque ad

Editi, Hoc testimonium; omisso, et, quod habent manuscripti.

* Unus Vaticanus codex, propneticum. Plures manuscripti cum Am. et Er., probatum.

unum. Ait etiam dixisse sanctum Tobiam, Noli 1mere, fili; pauperem vitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, el fecerimus bona (Tob. iv, 23). Verissime tunc erunt homini multa bona, cum recesserit ab omni peccato. Tunc enim ei nulla erunt mala, ut non opus habeat dicere, Libera nos a malo (Matth. vi, 13). Quamvis et nunc omnis qui proficit, recta intențione proficiens, recedit ab omni peccato, et tanto inde fit longinquior, quanto plenitudini justitiæ perfectionique propinquior quia et ipsa concupiscentia, quod est peccatum habitans in carne nostra, etsi manet adhuc in membris mortalibus, minui tamen non desinit in proficientibus. Aliud est ergo, recedere ab omni peccato, quod nunc in opere est; aliud, recessisse ab oinni peccato, quod in illa perfectione tunc erit. Sed tanien et qui jam recessit, et qui adhuc recedit, non est negandus facere bonum. Quomodo ergo dictum est, Non est qui facial bonum, non est usque ad unum ; quod ille proposuit, et non solutum reliquit :'nisi quia populum quemdam psalmus ille culpat, in quo nec unus erat qui faceret bonum, dum volunt remanere filii hominum, et non esse filii Dei, cujus gratia homo fit bonus, ut faciat bonum? De illo enim bono dictum hic debemus accipere, quod ibi ait, Deus de cœlo respexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum (Psal. xш, 1-3). Hoc ergo bonum, quod est requirere Deum, non erat qui faceret, non erat usque ad unum, sed in eo genere hominum, quod prædestinatum est ad interitum (a). Super hos enim respexit Dei præscientia, protulitque sententiam.

[ocr errors]

CAPUT XIV. 32. Item dicunt, › inquit, ‹ illud quod Salvator ait, Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. xvi, 19; et Marc. x, 18). Hanc item propositionem omnino non solvit : sed opposuit velut ex adverso alia testimonia, quibus probaret esse et hominem bonum. Dixit enim esse respondendum quod idem Dominus alibi ait, ‹ Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona › (Matth. x1, 35) : et iterum, ‹ Qui solem suum oriri facil super boros et malos › (Id. v, 45). Et alibi scriptum est, inquit, ‹ Bona bonis creata sunt ab initio (Eccli. xxxix, 30): et iterum, ‹ Qui sunt boni, erunt habitatores terræ› (Prov. 11, 21). Cui sic respondendum est, ut et illud intelligatur quomodo dictum sit, Nemo bonus, nisi unus Deus. Sive quia omnia quæ creata sunt, quamvis ea Deus fecerit bona valde, Creatori tamen comparata, nec bona sunt, cui comparata nec sunt: altissime1 quippe et proprio modo quodam de se ipso dixit, Ego sum qui sum (Exod. 11, 14). Sic dictum est, Nemo bonus, nisi unus Deus;

[blocks in formation]

quemadmodum de Joanne dictum est, Non erat ille lumen (Joan. 1, 8); cum Dominus eum esse dicat lucernam (ld. v, 35), sicut discipulos, quibus dixit, Vos estis lumen mundi; nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio (Matth. v, 14, 15): sed in comparatione luminis illius, quod est verum lumen, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1, 9), non erat ille lumen. Sive quia ipsi etiam filii Dei comparati sibi ipsis quales in illa perfectione æterna futuri sunt, ita boni sunt, ut adhuc et mali sint. Quod de illis dicere non auderem (quis enim audeat dicere malos esse, quorum pater est Deus), nisi ipse Dominus diceret, Si ergo vos cum sitis mali, nos!is bona data dare filiis vestris ; quanto ma· gıs Pater vester, qui in cœlis est, dabit bona petentibus se (Matth. vi, 11)? Cum ait utique, Pater vester; filios Dei jam esse monstravit, quos tamen adhuc malos esse non tacuit. Ille tamen non solvit, quomodo et isti boni sint, et nemo sit bonus, nisi unus Deus: unde est ille admonitus, qui interrogaverat quid bòni faceret, ut illum quæreret cujus gratia bonus esset, cui bonum esse, hoc est ipsum esse; quia incommutabiliter bonus, et non potest omnino malus esse'.

CAPUT XV. -33. ltem dicunt, › inquit, ‹ Quis gloriabitur castum se habere cor? Et ad hoc respondit multis testimoniis, volens ostendere posse esse in homine castum cor: nec tamen dicit quomodo accipiendum sit, quod proposuit contra se dici, Quis gloriabitur castum se habere cor, ne Scriptura divina in hoc testimonio, et in his per quæ respondit, sibi ipsa adversaria videatur. Nos autem huic respondentes dicimus, ideo secutum esse, Quis gloriabitur castum se habere cor? quoniam præcessit, Cum rex justus sederit in throno. Quantalibet enim justitia sit præditus homo, cogitare debet, ne aliquid in illo, quod ipse non videt, inveniatur esse culpandum, cum rex justus sederit in throno, cujus cognitionem fugere delicta non possunt, nec illa de quibus dictum est, Delicta quis intelligit (Psal. xvm, 13)? Cum ergo rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. xx, 8, 9)? Nisi forte isti, qui volunt in sua justitia, non in ipsius judicis misericordia gloriari.

54. Tamen etiam illa vera sunt, quæ respondendo subjecit, quod Salvator ait in Evangelio, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Et quod David dicit: Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus el mundo corde (Psal. xxш1, 3, 4). Et alibi: Benefac, Domine, bonis et rectis corde (Psal. CXXIV, 4). Item apud Salomonem: Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia (Eccli. xi, 30). Item illic: Averte te a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum (Id. xxxvm, 10). Item in Epistola Joannis: Si cor nostrum non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum, et quæcum

Lov., quia incommutabiliter bonus, non potest: omissa particula, et, quam habent editi cæteri ei manuscripti.

que petierimus, accipiemus ab eo (1 Joan. 11, 21, 22). Iloc enim agitur voluntate, credendo, sperar do, diligendo, corpus castigando, eleemosynas fa ciendo, injurias ignoscendo, instanter orando, et proficiendi vires precando, veraciterque dicendo, Dimitte nobis, sicul et nos dimittimus; et, Ne inferas nos in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. vi, 12, 13). Hoc prorsus agitur, ut cor mundetur, et peccatum omne tollatur; et quod rex justus, cum in throno sederit, occultum invenerit minusque mundatum, ejus misericordia remittatur; ut Deo videndo totum sanum mundumque reddatur. Judicium enim sine misericordia, sed illi qui non fecit misericordiam. Superexaltat autem misericordia judicio (Jacobi n, 13). Quod si non esset, quæ spes esset? Quandoquidem cum rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Tunc ergo per ejus misericordiam justi plene perfecteque mundati, fulgebunt in regno Patris sui sicut sol (Matth. xui, 43).

35. Tunc plene atque perfecte erit Ecclesia non habens maculam aut rugam aut aliquid hujusmodi, quia tunc etiam erit vere gloriosa. Cum enim non tantum ait, ut exhiberet sibi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, sed addidit, gloriosam (Ephes. v, 27); satis significavit, quando erit sine macula et ruga aut aliquo hujusmodi: tunc utique, quando gloriosa. Non enim modo in tantis malis, in tantis scandalis, in tanta permixtione hominum pessimorum, in tantis opprobriis impiorum dicendum est eam esse gloriosam, quia reges ei serviunt, ubi est periculosior majorque tentatio: sed tunc potius gloriosa erit, quando fiet quod idem ait apostolus, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. 11, 4). Cum enim Dominus ipse secundum formam servi, per quam se mediator conjunxit Ecclesiæ, non fuerit glorificatus nisi resurrectionis gloria (unde dictum est, Spiritus non erat datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus [Joan. vII, 39]); quomodo dicenda est ante resurrectionem suam Ecclesia ejus esse gloriosa? Mundat ergo eam nunc lavacro aque in verbo (Ephes. v, 26), abluens peccata præterita, et pellens ab ea dominationem malorum Angelorum: deinde perficiens ejus sanitates, facit eam occurrere in illam gloriosam, sine inacula et ruga. Quos enim prædestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit (Rom. v, 30). In hoc mysterio dictum arbitror, Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor (Luc. xin, 52), id est, perficior. Dixit enim hoc ex persona corporis sui, quod est Ecclesia: dies ponens pro distinctis ordinatisque témporibus, quod et in sua resurrectione significavit in triduo.

Am. Fr. et Mss., et quod judex justus. Sic Mss. Editi vero, tunc plena alque perfecta. Editi, aut aliquid hujusmodi. Melius tres Vaticani Mss., aut aliquo hujusmodi.

Editi, Ecclesia Dei: ponens. Emendantur a codice va Licano.

[ocr errors]

36. Puto autem interesse inter rectum corde, et mundum corde. Nam et rectus corde in ea quæ ante sunt extenditur, ea que retro sunt obliviscens, ut recto cursu, id est recta fide atque intentione perveniat, ubi habitet mundus corde (Philipp. m, 13, 14). Sicut illa singula reddenda sunt singulis, ubi dictum est, Quis ascendet in montem Domini? aut qui stabil in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundus corde. Innocens manibus ascendet, et mundus corde stabit : illud in opere est, illud in fine. Et illic magis in. telligendum quod dictum est, Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia. Tunc enim erit vere bona substantia, id est, veræ divitiar, cum transierit tota paupertas, id est; cum consumpta fuerit omnis infirmitas. Nunc vero averlat se homo a delicto, cum proficiendo inde discedit, et renovatur de die in diem; et dirigat manus in opera* misericordiæ, et ab omni delicto mundet cor suum; misereatur, ut quod restat, per veniam dimittatur. Hoc enim salubriter et sine vana inanique jactantia bene intelligitur, in eo quod dixit sanctus Joannes, Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum, et quæcumque petierimus, accipiemus ab eo. Hoc enim videtur isto loco admonuisse, ne cor nostrum nos in ipsa oratione et petitione reprehendat: hoc est, ne forte cum cœperimus dicere, Dimitte nobis, sicut et nos dimillimus; compungamur non facere quod dicimus, aut etiam non audeamus dicere quod non facimus, et fiduciam petendi amittamus.

1

CAPUT XVI.—37. Item sibi opposuit testimonium Scripturarum, quod eis dici solet, Quia non est homo justus in terra qui faciat bonum, et non peccet (Eccle. VII, 21). Et quasi respondit aliis testimoniis, quia • Dominus de sancto Job ait: Numquid considerasti servum meum Job? Non enim est ei similis quis quam in terris, homo sine querela, verus Dei cultor, abstinens se ab omni mato » (Job 1, 8). Unde jam superius disseruimus. Nec tamen ipse ostendit nobis quomodo et Job, si hæc verba ita intelligenda sunt, sine ullo peccato fuerit in terra, et verum sit quod scriptum esse dixit, Non est homo justus in terra qui facial bonum, et non peccel.

[ocr errors]

CAPUT XVII. — 38. Item dicunt, inquit, «Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens » (Psal. CXLII, 2). Et huic testimonio quasi respondit ad nihil aliud, nisi ut Scripturæ sanctæ inter se ligitare videantur: quarum concordiam nos debemus ostendere. Ait enim : Quibus respondendum est, quod de sancto Zacharia et Elisabeth evangelista testatur, dicens: Erant autem Zacharias et Elisabeth uxor ejus justi ambo in conspectu Domini, et incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela (Luc. 1, 6). Qui justi ambo utique legerant

Editi, illud in fide; male ac dissentientibus manuscriptis.

'Editi et manuscripti præter unum e Vaticanis habebant, consummata.

Sic plures Mss. At Am., disccdat et renovetur. Lov., discedit; et renovetur.

• Plerique Mss., in opere. Quidam codex, in opus. Cons ex Vaticanis Mss., mundet cor suum, dum per operu misericordiæ meretur ut quod restal, etc.

non

inter ipsa mandata, quemadmodum sua peccata mundarent. Nam Zacharias, quod de omni sacerdote ex hominibus accepto in Epistola ad Hebræos dicitur, etiam pro suis peccatis utique hostias offerebat (Hebr. v, 3). Quomodo autem intelligendum sit quod dicitur, sine querela, jam supra sátis, quantum opinor, ostendimus (Cap. 11, n. 23-28). Et beatus, inquit, Apostolus ait, Ut simus sancti et immaculati in conspectu ejus (Ephes. 1, 4). lloc agitur, ut hoc simus; si immaculati intelligendi sunt, qui omnino sine peccato sunt. Si autem immaculati sunt, qui sunt sine crimine; etiam in hac vita fuisse atque esse negare non possumus: quia non ideo sine ullo peccato est aliquis, quoniam non habet maculam criminis. Unde et Apostolus, cum ministros eligeret ordinandos, ait, Si quis sine peccato; quod invenire 1 non posset: sed ait, Si quis sine crimine (Tit. 1, 6) ; quod utique posset. Nec tamen iste ostendit, quemadmodum secundum suam causain debeamus accipere quod scriplum est: Quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Aperta quippe sententia est de superiore versu illustrius declarata, Non intres, inquit, in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Judicium timet, quia misericordiam desiderat, quæ superexaltat judicio. Hoc est enim, Ne intres in judicium cum servo tuo, noli me judicare secundum te, qui es sine peccato : quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens ; quod de hac vita dictum sine difficili questione intelligitur; et quod ait, non justificabitur, ad illam perfectionem justitiæ retulit, quæ in hac vita non est.

CAPUT XVIII. 39. Item dicunt, › inquit, ‹ Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducinus, el veritas in nobis non est ›(I Joan. 1, 8). Et huic evidentissimo testimonio quasi contrariis testimoniis respondere conatus est, quod idem sanctus Joannes in eadem Epistola dieat, Hoc autem dico, fratres, ut non peccetis. Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quia semen ipsius in eo manet, et non polest peccare (ld.' m, 9). Item illic: Qui natus est ex Deo, non peccat, quia generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit éum (Id. v, 18). Item illic, inquit, ubi de Salvatore ait : Quoniam ille apparuit, ut peccata tollerét. Omnis qui in eo manet, non peccat. Omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. Item illic. Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est : et omnis qui habet spem hanc in eum, sanctificat se, sicut et ipse sanctus est (ld. m, 5, 6, 2, 3). › Et tamen cum hæc omnia testimonia vera sint, verum est et illud quod proposuit, et non solvit, Quod si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ac per hoc, secundum id quod ex Deo nati sumus, in eo qui apparuit ut peccata tolleret, id est, in Christo manemus, et non peccamus; hoc est autem, quod homo interior renovatur de die in dietu

Unus e Vaticanis Mss., inveniri.

'Am. Er. et Mss., quod interior renovalur, omissa voce, homo.

« PredošláPokračovať »