Obrázky na stránke
PDF
ePub

nem, potest videri. Nam earum quasaam suas negavit esse, dieens tantummodo, ‹ pro cis non se debere satisfactionem: anathematizare autem in eadem chartula noluit, quæ istæ sunt : « Adam mortalem esse factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, esset moriturus. Quod peccatum Adæ solum ipsum nocuerit et non genus humanum. Quod lex sic mittat ad regnum cœlorum, quemadmodum et Evangelium. Quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo fuit Adam ante prævaricationem. Quod neque per mortem vel prævaricationem Adæ omne genus humanum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus humanum resurgat. Infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam æternam. Divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntiaverint, si quid boni videntur ficere, non illis reputari, neque habituros illos regnum cœlorum › (a). Ad ista quippe in chartula illa ita respondit : « Hæc omnia secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt, nec pro eis debeo satisfactionem. In gestis autem ad eadem ipsa ita locutus est: Secundum ipsorum testimonium dieta non sunt, pro quibus ego satisfacere non debeo; sed tamen ad satisfactionem sanctæ Synodi anathematizo eos qui sie tenent, aut aliquando tenuerunt. › Cur ergo non ita et in illa chartula scriptum est? Non multum, ut opinor, atramenti, nec litterarum, nec moræ, nec ipsius chartulæ, si ita fieret, impenderetur. Sed quis non credat id fuisse procuratum, ut tanquam pro gestorum illorum breviatione, ista charta usquequaque discurreret 1? ubi putaretur, non esse ablatam quamlibet earum sententiarum defendendi licentiam, quod ei tantummodo objectæ, nec ejus probatæ fuissent, non tamen anathematizatæ atque damnatæ.

[ocr errors]

me

58. Postea etiam de libro Coelestii capitula sibi objecta in eadem chartula multa congessit ; neque his intervallis quæ continent gesta, duas responsiones, quibus eadem capitula anathematizavit, sed unam sinul omnibus subdidit. Quod studio brevitatis factum putarem, nisi plurimum ad id quod nos movet, interesse perspicerem. Ita enim clausit: Iterum dico, quoniam ista et secundum eorum testimonium non sunt mea, pro quibus, ut dixi, satisfactionem non debeo; que autem mea esse confessus sum, bæc recte me dicere affirmo: quæ autem dixi mea non esse, secundum judicium sanctæ Ecclesiæ reprobo, anathema dicens omni contravenienti sancte et catholicæ Ecclesiæ doctrinis; similiter et his qui falsa fingentes, nobis calumniam commoverunt. Hunc ultimum versum non habent gesta, sed nihil ad rem de qua solliciti esse debemus. Sit enim prorsus anathema et hi qui falsa fingentes, eis calumniam commoverunt. Sed cum primum legi, Quæ autem dixi mea non esse, secundum judicium sanctæ Ecclesiæ reprobo: factum illud esse judicium Ecclesiæ nesciens, quoniam hic tacitum est, et gesta non legeram, nihil aliud existimavi, quam eum fuisse pollicitum hoc sc

1 Colbertinus Ms., curreret.

(a) Heresis Pelagianæ præcipua dogmata repetit AuguBus infra n. 65.

de his sensurum esse capitulis, quod Ecclesia jam non judicasset, sed quandoque judicaret, et ea se reprobaturum, quæ illa jam non reprobasset, sed quandoque reprobaret; ut ad hoc pertineret etiam quod adjunxit, ‹ anathema dicens omni contravenienti vel contradicenti sanctæ catholicæ Ecclesiæ doctrinis. › Verum autem, ut gesta testantur, jam de his ecclesiasticum judicium ab episcopis quatuordecim factum erat, secundum quod judicium se dixit ista omnia reprobare, et anathema dicere his qui talia sentiendo, contra judicium veniunt, quod jam factum fuisse gesta indicant. Jam enim dixerant judices, ‹ Quid ad hæc, quæ lecta sunt capitula, dicit præsens Pelagius monachus? Hæc enim reprobat sancta Synodus, et sancta Dei catholica Ecclesia. Sed hoc qui nesciunt, et istam chartam legunt, putant aliquid illorum licite posse defendi, tanquam non fuerit judicatum catholicæ contrarium esse doctrinæ, paratumque se Pelagius dixerit, id de his rebus sapere, quod Ecclesia non judicavit, sed judicaverit. Non itaque sic scripsit in ca, de qua nunc agimus chartula, ut agnosceretur quod habet gestorum fides, omnia scilicet illa dogmata, quibus eadem hæresis proserpebat, et contentio a convalescebat audacia, ecclesiastico judicio præsidentibus quatuordecim episcopis esse damnata. Quam rem, si ut est, innotescere timuit, se potius corrigat, quam nostræ licet sera vigilantiæ qualicumque succenseat. Si autem hoc eum timuisse falsum est, et sicut homines suspicamur, ignoscat, dum tamen ea qua gestis, quibus auditus est, anathematizata et reprobata sunt, de cætero oppugnet; ne parcendo illis, non solum hæc antea credidisse, sed credere videatur.

CAPUT XXXIV. 59. Proinde istum librum, in tam gravi et grandi causa non frustra fortasse prolixum, ob hoc ad tuam Venerationem scribere volui, ut si tuis sensibus non displicuerit, auctoritate potius tua, quæ longe major est quam nostræ exiguitatis industria, quibus necessarium existimaverit, innotescal, ad eorum vanitates contentionesque opprimendas, qui putant absoluto Pelagio, judicibus episcopis orientalibus illa dogmata placuisse, quæ adversum christianam fidem, et Dei gratiam qua vocamur et justificamur, perniciosissime pullulentia, christiana semper veritas damnat, et istorum etiam quatuordecim episcoporum auctoritate damnavit, quæ simul et Pelagium, nisi ab illo essent anathematizata, damnassel. Nunc jam, quoniam reddidimus homini curam fraternæ charitatis, et de illo ac pro illo nostram sollicitudinem fideliter prompsimus, videamus quomodo breviter possit adverti, etiam illo, quod clarum, apud komines absoluto, hæresim tamen ipsam divino judicio semper damnabilem, etiam judicio quatuordecin episcoporum orientalium esse damnatam.

[blocks in formation]
[ocr errors]

communionis ecclesiastica eum esse et catholicæ confitemur. Duo quædam satis perspicua de Pelagio monacho sancti episcopi judices sux sententiæ brevitate complexi sunt: unum quidem piis eum consentire doctrinis; alterum autem, Ecclesiae fidei reprobare et anathematizare contraria. › Pelagius propter hæc duo communionis ecclesiastica et catholicæ pronuntiatus est. Quibus ergo verbis ejus interim, quantum homines in præsentia de manifestis judicare potuerunt, utrumque claruerit, omnia breviter recapitulando videamus. In his enim sibi objectis, quæ sua non esse respondit, dictus est reprobare et anathematizare contraria. Breviter ergo totam istam causam ita, si possumus, colligamus.

61. Quoniam necesse erat impleri quod prædixit apostolus Paulus, Oportet et hæreses esse, ut probati manifesti fiant in vobis (I Cor. x1, 19): post veteres hæreses, invecta etiam modo harresis est, non ab episcopis, seu presbyteris, vel quibuscumque clericis; sed a quibusdam veluti monachis, qua: contra Dei gratiam, quæ nobis est per Jesum Christum Dominum nostrum, tanquam defendendo liberum arbitrium, disputaret, et conaretur christianæ fidei firmamentum evertere 1, de quo scriptum cst, Per unum hominem mors, el per unum hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (ld. xv, 21, 22): et in actibus nostris Dei adjutorium denegaret, dicendo, ut non peccemus, impleamusque justitiam, posse sufficere naturam humanam, quæ condita est cum libero arbitrio; camque esse Dei gratiam, quia sic conditi sumus, ut hoc voluntate possimus, et quod adjutorium legis mandatorunque suorum dedit, et quod ad se conversis peccata præterita ignoscit; › in his solis esse Dei gratiam deputandam, non in adjutorio nostrorum actuum singulorum. Posse enim hominem esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire, si velit.

62. Ista hæresis cum plurimos decepisset, et fratres, quos non deceperat, conturbaret; Cœlestius quidam talia sentiens, ad judicium Carthaginensis Ecclesiæ perduc:us, episcoporum sententia condemnatus est (a). Deinde post aliquot annos Pelagio, qui magister ejus perbiberetur, cum ista hæresis fuisset objecta, ad episcopale judicium etiam ipse pervenit (b): recitatisque omnibus quæ in libello contra eum dato Heros et Lazarus episcopi Galli posuerant; illis quidem absentibus, et de ægritudine unius eorum excusantibus, Pelagium ad omnia respondentem, quatuordecim episcopi provinciæ Palæstina secundum responsiones ejus alienum a perversitate hujus hæresis pronuntiarunt; eam tamen hæresim sine ulla dubitatione damnantes. Approbaverunt enim secundum quod ille ad ea quæ objecta sunt, respondebat, adjuvari hominem per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum

Editio Suar., fundamentum evertere. Confer, infra, librum de Peccato originali, n. 26.

(a) Judicium istud Aurelio Carthaginensi episcopo habitum est sub initium anni 412, ut intelligitur ex Epistola ad innocentium, quæ apud August. est 175, nn. 1 et 6.

(b) Anno 415, Pelagius hæresis accusatus in judicium ve◄ bit, celebratum apud Diospolim mense decembri.

:

est, Legem in adjutorium dedit illis› (Isai. vш, 20, sec. LXX). Non tamen ex hoc eamdem legis scientiam illam Dei gratiam esse approbaverunt, de qua scriptum est, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vii, 24, 25). Nec ideo dixisse Pelagium, Omnes voluntate sua regi, ut non eos regeret Deus respondit enim, Hoc se dixisse propter liberum arbitrium, cui Deus adjutor est eligenti bona; hominem vero peccantem ipsum esse in culpa, quasi liberi arbitrii. Approbarunt etiam, iniquis et peccatoribus in die judicii non esse parcendum, sed æternis eos ignibus puniendos. › Quoniam ‹ hoc se › ille secundum Evangelium dixisse, respondit, <ubi scriptum est, Isti ibunt in supplicium æternum ; justi autem, in vitam æternam › (Matth. xxv, 46). Non autem dixerat, cmnes peccatores ad æternum pertinere supplicium, ut merito contra Apostolum dixisse videretur, qui quosdam salvos ait futuros, sic tamen quasi per ignem (I Cor. m, 15). ‹ Regnum cœlorum › ideo approbaverunt ‹ etiam in Vetere Testamento esse promissum, quoniam testimonium dedit de propheta Daniele, ubi dictum est, Et accipient sancti reynum Altissimi (Dan. vi, 18). Hoc loco Vetus Testamentum intelligentes ab illo appellatum, non illud solum quod factum est in monte Sina; sed Scripturas omnes canonicas ante adventum Domini ministratas. ‹ Posse autem ‹ hominem esse sine peccato, si velit, › non sic approbatum est, quomodo ab illo in libro suo positum videbatur, tanquam hoc in sola potestate esset hominis per liberum arbitrium; hoc quippe arguebatur sensisse dicendo, ‹ si velit: › sed quomodo nunc ipse respondit; imo quomodo id brevius et apertius judices episcopi sua interlocutione commemoraverunt, hominem cum adjutorio Dei et gratia posse esse sine peccato. Nec tamen definitum est, quando istam perf ctionem sancti assecuturi sunt, utrum in corpore mortis hujus, an quando absorbebitur mors in victoriam.

63. Ex iis etiam, quæ Cœlestium dixisse vel scripsisse, tanquam dogmata discipuli ejus, sunt objecta Pelagio; sua quædam et ipse cognovit, sed aliter se, quam objiciebantur, sensisse respondit. Hinc est illud, ‹ Quod ante adventum Christi vixerunt quidam sancte ac juste: Cœlestius autem dixisse perhibebatur, <quod sine peccato fuerint. Item objectum est, dixisse Celestium, Ecclesiam esse sine macula et ruga. › Pelagius autem dixit, dictum a se quidem, sed ita, quoniam lavacro ab omni macula et ruga purgatur Ecclesia, quam velit Dominus ita permanere. › Item illud dictum a Coelestio, ‹ Quoniam plus faciamus, quam in Lege et Evangelio jussum est. › Pelagius autem de virginitate se dixisse› respondit, ‹ de qua Paulus dicit, Præceptum Domini non habeo›(l Cor. vii, 25). Item objectum est, affirmare Cœlestium, Unumquemque hominem posse habere omines

[blocks in formation]

virtutes et gratias, › ac sic auferri diversitatem gratiarum, quam Apostolus docet. Pelagius autem respondit,Non se auferre gratiarum diversitatem ; sed dicere, donare Deum ei, qui fucrit dignus accipere, omnes gratias, sicut Paulo apostolo donavit. ›

64. Has ex nomine Coelestii quatuor sententias non sic approbaverunt episcopi judices, sicut eas Colestius sensisse dicebatur: sed sicut de his respondit Pelagius. Viderunt enim 1, quod aliud sit sine peccato esse, aliud sancte et juste vivere, sicut etiam ante adventum Christi quosdam vixisse Scriptura testatur. Et quamvis non sit hic Ecclesia sine macula et ruga; tamen cam et lavacro regenerationis ab omni macula rugaque purgari, et eam ita velle Dominum permanere: nam et ita permanebit, quia sine macula ct ruga utique in æterna felicitate regnabit. Et quod perpetua virginitas, quæ præcepta non est, sine dubio plus sit, quam conjugalis pudicitia, quæ præcepta est; quamvis in multis virginitas perseveret, qui tamen non sunt sine peccato. Et quod eas omnes gratias, quas loco uno commemorat, habuit apostolus Paulus : quas tamen cum dignum fuisse accipere, aut non secundum merita, sed potius secundum prædestinationem aliquo modo intelligere potuerunt; ipse enim dicit, Non sum dignus, vel, non sum idoneus vocari apostolus (I Cor. xv, 9): aut eorum intentionem subterfugit verbum, quod Pelagius quemadmodum posuerit, ipse viderit. Hæc sunt in quibus episcopi Pelagium pronuntiaverunt piis consentire doctrinis.

[ocr errors]

65. Nunc similiter recapitulando illa paulo attentius videamus, quæ illum contraria reprobare et anathematizare dixerunt. In hoc enim potius tota hæresis ista consistit. Exceptis ergo illis, quæ in adulatione nescio cujus viduæ in libris suis posuisse dictus est, quæ ille neque in libris suis esse, neque talia unquam se dixissc respondit; et eos qui talia saperent, non tanquam hæreticos, sed tanquam stultos anathematizavit: › hæc sunt quibus hæresis illius dumeta quotidie pullulare, imo jam silvescere dolebamus. Adain mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Quod peccatum Ada ipsum solum læserit, et non genus humanum. Quod Lex sic mittat ad regnum, quemadmodum et Evangelium. Quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante prævaricationem. Quod neque per mortem vel prævaricationem Adæ omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. Quod infanles, etsi non baptizentur, habeant vitam æternam. Quod divites baptizati, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non eis reputetur, neque regnum Dei possint habere. Quod gratia Dei et adjutorium non ad singulos actus detur; sed in libero arbitrio sit, et in lege atque doctrina. Quod Dei gratia secundum merita nostra detur; et propterea ipsa gratia in hominis sit posita voluntate, sive dignus fiat, sive indignus. Quod filii Dei non possint vo

Ita Colb. Ms. At editi, videtur.

1 Forte, in his.

• Forte, fueris.

[ocr errors]

cari, nisi omnino absque peccato fuerint effecti. Quod oblivio et ignorantia non subjaceant pecca 1o; quoniam non eveniant secundum voluntatem, sed secundum necessitatem. Quod non sit liberum arbitrium, si indigeat auxilio Dei; quoniam propriam voluntatem habeat unusquisque aut facere aliquid, aut non facere. Quod victoria nostra ex Dei non sit adjutorio, sed ex libero arbitrio. Quod ex illo, quod ait Petrus, divinæ nos esse consortes naturæ, consequens sit ut ita possit esse anima sine peccato, quemadmodum Deus. Hoc enim in undecimo capitulo libri, non quidem habentis auctoris sui titulum, sed qui perhibetur esse Celestii, his verbis positum ipse legi: Quomodo quispiam, inquit, illius rei consortium suscepit, a cujus statu et virtute essc extraneus definitur? » Ideo fratres qui hæc objecerunt, sic eum intellexerunt, tanquam ejusdem naturæ animam et Deum, et partem Dei dixerit animam : sic enim acceperunt, quod cjusdem status atque virtutis eam esse cum Deo senserit. In extremo autem objeclorum positum est: Quod pœnitentibus venia non detur secundum gratiam et misericordiam Dei, sed secundum meritum et laborem eorum, qui per pœnitentiam digni fuerint misericordia. Hæc omnia, et si quæ argumentationes ad ea confirmanda interpositæ sunt, sua negantem, et anathematizantem Pelagium judices approbaverunt: et ideo pronuntiaverunt, eum contraria ecclesiasticæ fidei reprobando et anathematizando, damnasse. Ac per hoc quomodolibet ea Cœlestius posuerit aut non posuerit, vel Pelagius senserit aut non senserit, tanta mala tam novæ hujus hæresis illo ecclesiastico judicio damnata gaudeamus, et Deo gratias agamus, laudesque di

camus.

66. De his autem quæ post hor judicium ibi a nescio quo cuneo perditorum, qui valde in perversuin perhibentur Pelagio suffragari, incredibili audacia perpetrata dicuntur, ut Dei servi et ancillæ ad curam sancti Hieronymi presbyteri pertinentes, sceleratissima carde afficerentur, diaconus occideretur, ædificia monasteriorum incenderentur, vix ipsum ab hoc impetu atque incursu impiorum in Dei misericordia turris munitior tueretur (a); tacendum nobis potius video, et exspectandum quid illic fratres nostri episcopi de his tantis malis agendum existiment, a quibus eos dissimulare posse, quis credat? Impia quippe dogmata hujuscemodi hominum, a quibuslibet Catholicis, etiam qui ab illis terris longe absunt, redarguenda sunt; ne ubicumque nocere possint, quo pervenire potuerint : impia vero facta, quorum coercitio . ad epi

Primæ editiones, coertio. Consentiunt manuscripti, uno excepto qui habet, cohibitio.

(a) Huc spectat epistola 32 Innocentii papæ ad Joannem Jerosolymitanum, incipiens : « Direptiones, cæde, incen« dia, omne facinus extreme dementiæ, generosissimæ « sanctæ virgines Eustochium et raula deploraverunt in « locis Ecclesiæ tuæ perpetrasse diabolum, etc. » Epistola quoque ejusdem 33 ad Hieronymun, cujus initium est: « Nunquam boni aliquid contentionem fecisse in Ecclesia, «<testatur Apostolus. » Illæ epistolæ exhibentur infra, in pendicis parte secunda.

tur. Unde jam hujus libri terminus iste sit, qui, ut spero, si sensibus tuis placere meruerit, adjuvante Domino, utilis erit legentibus; tuo quam meo nomine commendatior, et tua diligentia plurimis notior'.

scopalem pertinet disciplinam, ubi committuntur, ibi potissimum a præsentibus vel in proximo constitutis, diligentia pastorali et pia severitate plectenda sunt. Nos itaque tam longe positi, optare debemus his causis talem illic finem dari, de quo non sit necesse ubilibet ulterius judicare; sed quæ nobis potius prædicare conveniat: ut animi omnium, qui illorum scelerum fama usquequaque volitante graviter vulnerati sunt, Dei misericordia consequente sanen

1 Finito libro editiones subjiciunt: Explicit liber sancti Augustini ad sanctum Aureliun episcopum de Gestis Pelagii hæretici, contra adversarios gratiæ Domini nostri Jésu Christi.

In libros de Gratia Christi et de Peccato originali, vide lib. 2, cap. 50, Retractationum, tom. 1, col. 650, a verbis, Posteaquam Pelagiana hæresis, usque ad verba, Salute gaudeamus. M.

DE

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

GRATIA CHRISTI

ET DE PECCATO ORIGINALI

CONTRA PELAGIUM ET COELESTIUM

Libri duc.

[ocr errors]

LIBER PRIMUS.

DE GRATIA CHRISTI.

Pelagium gratiæ confessione fucum facere ostendit: quippe qui gratiam vel in natura et libero arbitrio ponat, vel in lege atque doctrina: qui præterea divina gratia solam voluntatis et actionis possibilitatem ut vocat, non ipsam voluntatem et actionem adjuvari dicat; et illam insuper adjuvantem gratiam a Deo secundum merita hominum dari, atque ad id solum juvare eos putet, ut præcepta facilius possint implere. Expendit Augustinus loca opusculorum ipsius, quibus ille Dei gratiam diserte a se commendatam jactabai; et hæc de lege ac doctrina, seu de divina revelatione ac de Christi exemplo, quæ ad doctrinam æque revocantur, aut de peccatorum remissione interpretari posse demonstrat, nec apparere omnino, an vere christianam gratiam, id est, adjutorium bene agendi adjunctum naturæ atque doctrinæ per inspirationem flagrantissimæ et luminosissimæ charitatis agnoscat Pelagius: qui postremo Ambrosium, tantopere ab ipso laudatum, præclara quædam in commendationem divinæ gratiæ dicentem audire jubetur.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Liber de Gratia Christi, et liber de Peccato originali, castigati sunt denuo ex fide Vaticani exemplaris, ct quatuor Gallicanorum, quæ sunt bibliothecæ Colbertine, abbatiæ Parisiensis S. Victoris, abbatiæ Casalis Benedicti, et abbatiæ s. Cygiranni; juvantibus quoque lectionibus variantibus Belgici codicis abbatiæ S. Amandi. Perlustravimus præterea superiorum temporum editiones, Am. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones 1 Editi, Alline. Vaticanus codex et nostri omnes Gallicani MSS., lbina. Convenit operis inscri, tio in Mss. Retract. lib. 2, cap. 50; et Possid. Indic. cap. 4, 4d Albinam, etc. Hæc

initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M. socrus Piniani et Melaniæ mater fuit. Confer epistolam 124 ab Augustino iisdem in Africa anno 411 constitutis, et episto lam 126 ipsi Albinæ scriptam.

(a) Scripti anno Christi 418. Nam hoc anno Pelagiana hæresis a Zosimo damnata est, ut habet ipse Augustinus, lib. 2 Retract., cap. 50, sub idem illud tempus, quo in eam hæresim ab Africanis episcopis Carthagine habitum est concilium universale, quod calendis maii anni ejusdem 418 consignatur. Ab isto concilio remansit Augustinus Carthagine, fuitque diuturnior iĮ sius apud eamdem urbem commoratio, ut intelligitur ex concilii Africani canone 94, seu ex codice canonum Ecclesia Africana, can. 127, necnon ex epistola 93, ad Mercatorem, n. 1; atque hoc interim spatio temporis, priusquam inde in Mauritaniam Cæsareensem proficisceretur, hos ad Albinam, Pinianum et Melaniam libros conscripsit: quos idcirco in Retractationibus collocat proxiine ante Gesta cum Emerito, quæ apud Cæsaream eodem ipso anno 418, die vigesima septembris, confecta sunt. Julianus in suo ad Turbantium opere calumniose carpebat locum libri de Gratia Christi, qui ab Augustino ia libro 4 contra Julianum, n. 47, vindicatur, ubi ejusdem primi libri sui ad sanctum Pinianum, ut vo eat, titulum esse ait, «re Gratia contra Pelagium. »

Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (1 Tim. 1, 15), non solum per singulas horas, ant per singula momenta, sed etiam per singulos actus nostros non esse necessariam; et qui hanc conantur auferre, penas sortiantur 'aternas. Quisquis hæc audit, et sensum ejus ignorat, quem in libris suis satis evidenter expressit, non illis quos dicit inemendatos sibi fuisse subreptos, aut omnino suos negat, sed in illis quos litteris suis quas Romam misit commemorat, omnino cum putat hoc sentire quod veritas habet. Quisquis autem quid in eis apertius dicat advertit, debet habere etiam ista verba suspecta. Quia etsi gratiam Dei, qua Christus venit in mundum peccatores salvos facere, in sola remissione peccatorum constituat, potest huic sensui verba ista coaptare dicens, ideo eam per singulas horas, per singula momenta, et per actus singulos necessariam, ut semper in memoria retinentes et reminiscentes dimissa nobis esse peccata, non peccemus ulterius, adjuti non aliqua subministratione virtutis, sed viribus propriæ voluntatis, quid sibi remissione peccatorum præstitum fuerit per actus singulos re- cordantis. Item quoniam solent dicere, nobis in co Christum ad non peccandum præbuisse adjutorium, quia juste ipse vivendo justeque docendo reliquit exemplum: possunt etiam ad hoc ista verba coaptare, ut dicant, per singula momenta, per singulos actus necessariam nobis esse hujusmodi gratiam, id est, ut in omni conversatione nostra intueamur dominicæ conversationis exemplum. Pervidet autem fides vestra, a confessione gratiæ, de qua quæstio est, quanı sit distinguenda ista confessio: et tamen obtegi potest istorum ambiguitate verborum.

CAPUT III. 3. Sed quid mirum? Quandoquidem ipse Pelagius cum episcopalibus gestis sine ulla recusatione damnaverit eos, qui dicunt gratiam Dei ct adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina; ubi putabamus ejus de hac re omnes tergiversationes esse consumptas; damnaverit etiam eos, qui docent gratiam Dei secundum merita nostra dari tamen in libris quos edidit pro libero arbitrio, quorum mentionem facit in epistola quam Romam misit, nihil aliud sentire monstratur, quam id quod damnasse videbatur. Nam gratiam Dei et adjutorium, quo adjuvamur ad non peccandum, aut in natura et libero ponit arbitrio, aut in lege atque doctrina : ut videlicet, cum adjuvat Deus hominem, ut declinet a malo et faciat bonum, revelando et ostendendo quid fieri debeat, adjuvare credatur; non etiam cooperando et dilectionem inspirando, ut id quod faciendum esse cognoverit_faciat.

4. Nam cum tria constituat atque distinguat, quibus divina mandata dicit impleri, possibilitatem,

Sic habent plures manuscripti. Eliti vero, soriumtur. Editi Am. Er. et Lov., recordantes. A tius Mss., recordantis, scilicet voluntatis; non enim alio referri hoc potest, quid sibi, etc.

Am. et Er., justeque dicendo. Forte legendum, iustaque docendo.

SANCT. AUGUST. X.

voluntatem, actionem; possibilitatem scilicet, qua potest homo esse justus; voluntatem, qua vult esse justus; actionem, qua justus est: horum trium primum, id est, possibilitatem datam confitetur a creatore naturæ, nec esse in nostra potestate, sed eam nos habere etiamsi nolimus; duo vero reliqua, id est, voluntatem et actionem nostra esse asserit, atque ita nobis tribuit, ut nonnisi a nobis esse contendat. Denique gratia Dei, non ista duo, quæ nostra omnino vult esse, id est, voluntatem et actionem; sed illam que in potestate nostra non est, et nobis ex Deo est, id est, possibilitatem, perhibet adjuvari : tanquam illa que nostra sunt, hoc est, voluntas et actio, tam sint valentia ad declinandum a malo er faciendum bonum, ut divino adjutorio non indigeant; illud vero quod nobis ex Deo est, hoc sit invalidum, id est, possibilitas, ut semper gratiæ adjuvetur auxilio.

1

CAPUT IV. 5. Sed ne quis forsitan dicat, nos vel non recte intelligere quæ loquitur, vel malevolo animo in alium sensum quæ non ita dicta sunt vertere, ipsa jam verba ejus accipite. Nos inquit, sic. tria ista distinguimus, et certum velut in ordinem digesta partimur. Primo loco posse statuimus, secundo velle, tertio esse. Posse in natura, velle in arbitrio, esse in effectu locamus. Primum illud, id est, posse, ad Deum proprie pertinet, qui illud creaturæ suæ contulit: duo vero reliqua, boc est, velle et esse, ad hominem referenda sunt, quia de arbitrii fonte descendunt. Ergo in voluntate et opere bono laus hominis est: imo et hominis, et Dei, qui ipsius voluntatis et operis possibilitatem dedit, quique ipsam possibilitatem gratie sue adjuvat semper auxilio. Quod vero potest homo velle bonum atque perficere, solius Dei est. Potest itaque illud unum esse, eliamsi duo ista non fuerint: ista vero sine illo esse non possunt. Itaque liberum mihi est nec voluntatem bonam habere, nec actionem: nullo autem modo possum non habere possibilitatem boni: inest mili etiamsi noluero, nec otium sui aliquando in hoc natura recipit. Quem nobis sen>um exempla aliqua facient clariorem. Quod possumas videre oculis, nostrum non est: quod vero bene aut male videmus, hoc nostrum est (a). Et ut generaliter universa complectar, quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse adjuvat : quod vero bene vel agimus, vel loqui mur, vel cogitamus, nostrum est; quia hæc omia vertere in malum etiam possumus. Unde, quod propter calumniam vestram sæpe repetendum est, cum dicimus hominem posse esse sine peccato, el con fessione possibilitatis acceptæ laudamus Deum, qɛi nobis hoc posse largitus est, nec est ibi ulla laudandı hominis occasio, ubi sol us Dei causa tractatur: non

[ocr errors]

sóla editio Lov., hoc est possibilitas, tam sit invalidum,

ul seinper.

Am. Er. et Victorinus Ms., nostram.

(u) Omissa hic alia exem, la, quæ excutiuntur libro de Naura et Gratia, u. 53.

(Douze.)

« PredošláPokračovať »