Obrázky na stránke
PDF
ePub

subrepta, vel etiam plane falsoque afficta querebatur: nam et similiter accepta eadem epistola Zosimus papa fidem nimis temere scriptis quibusdam Timasii atque Jacobi testimonio habitam dicit (Infra, Append. parte 2). In istos duos animum Julianus gerebat infensum, et adolescentes ex monachis dissolutos eosdem per injuriam vocitabat (Infra, contra Julianum, lib. 2, n. 37).

Hunc in annum referre visum est alteram Augustini lucubrationem contra Pelagianas quasdam ratiocinationes, comprehensas in chartula, quæ sic prænotata erat: Definitiones, ut dicitur, Cœlestii (Infra, de Perfectione justitiæ hominis, n. 1). Hanc de Sicilia chartulam fratres quidam, id est, catholici attulerant : dederant autem Augustino Eutropius et Paulus episcopi, iidem illi qui non multo post appulsum Orosii in Africam, videlicet ante medium ipsum annum quadringentesimum decimum quintum, sancto Doctori commonitorium de diversis hæresibus obtulerunt (Infra, Admonit. in librum de Perfectione justitiæ hominis). Codicillus iste varia ratiocinia complectebatur, brevia illa et pressa, quæ eo pertinebant, ut statueretur, Hominem hic sine peccato esse posse. Cumque illis congesta erant de Scripturis testimonia, scilicet quædam quibus probaretur, uti auctor inquiebat, præceptum esse homini ut absque peccato sit alia quibus ostendi volebat, quod Dei mandata non modo impossibilia non sint, verum ne gravia quidem : alia postremo quasi iis, quæ a Catholicis adversus Pelagianos proferri solerent, testimoniis contraria. Asserit Augustinus perbreves istas ratiocinationes ab Coelestii ingenio, quantum e scripto alio, cujus certissimus is auctor erat, conjectando licebat assequi, haudquaquam abhorrere. Easdem autem responsis et ipse perbrevibus dissolvit, docens perfectionem plenitudinemque justitiæ illam, qua homo sine ullo prorsus peccato sit, nec sine gratia possibilem per vires naturæ, præsertim jam vitiatæ, nec unquam esse præsentis hujus vitæ. Attamen censet illis non nimis reluctandum, qui quosdam gratiæ divinæ auxilio vitam vixisse omnino inculpatam atque a peccato plane liberam affirmarent. Quod certe post canones adversus hanc opinionem in Carthaginensi concilio anni quadringentesimi decimi octavi sancitos non dixisset.

IX. Consessus Jerosolymis anno quadringentesimo decimo quinto a Joanne episcopo habitus. in quo cum Pelagio coram disputat Orosius. Pelagio Joannes plus æquo favens, Orosium paulo post insimulat blasphemiæ: quam ille criminationem scripto apologético ab se propulsat. De Hieronymi dialogis contra Pelagianos.

Cum ex Africa hoc anno solvisset Paulus Orosius. in Palæstinam circiter medium cumdem annum appulit. Is presbyter audita Augustini fama, ex ultimis Hispaniis ad cum discendi cupiditate venerat: quem ille ad Hieronymum, ut hunc de animæ origine consuleret, a se transmisit (Epist. 169, n. 13). Quemadmodum autem Augustinum debellandis Pelagianis occupatum reliquerat, ita Hieronymum reperit eidem quoque bello implicatum. Quando ergo Pelagius tantos tamque celebres in Ecclesia viros fecisse sibi adversarios jam noscebatur. quin occasione doctrinæ ipsius multum fuerit in Palæstina tumultuatum, dubitaverit nemo : nec aliunde profecto colloquium Jerosolymitanum, de quo hic agendum nobis est, ortum habuit: quod ut iniretur, operam dedisse institisseque videntur Jerosolymitanæ Ecclesiæ presbyteri. Initum autem fuit quadraginta et septem diebus ante Encæniorum solemnitatem, hoc est, die julii vigesima nona aut trigesima (Infra, Append. parte 2). Siquidem omnia huc faciunt, ut festum illud non aliud existimemus fuisse, quam ecclesiæ Resurrectionis dedicationem quæ quotannis magno cum apparatu die decima tertia aut decima quarta septembris celebrabatur (Nicephor. lib. 8, cap. 50, et Menolog. græc.). Ventum est in disputationem præsente Joanne Jerosolymorum episcopo, qui solus ex episcoporum ordine, quemadmodum ex Orosii relatione intelligere licet, isthic interfuit. Presbyterorum tantum erat consessus, in quibus numerabantur Orosius, Avitus, Vitalis ac Passerius. Aderat quoque ignotus quidam interpres, numero haud dubie adscribendus falsorum horumce fratrum, qui, teste Orosio, ex adverso latere consedebant. Præter hos omnes memoratur etiam Dominus ex duce. Hic ille Dominus, sicut el Passerius presbyter, multum sibi nominis tum in rebus quæ ad Deum, tum in his quæ ad sæculum spectant, fide sua atque experientia pepererant: qui quia el græce et latine sciebant, ab Jerosolymitanis sacerdotibus, ut consessui tanquam interpretes adessent, invitati fuerant, atque ab iisdem illuc adducti, ipsomet Joanne conveniente.

Inductus a presbyteris Orosius secessum Bethlehemiticum, ut Jerosolymam veniret, reliquit ingressusque in locum conventus, jubente episcopo sedit. Verum id eo in conventu peccatum est, quod notarium, qui quæ gererentur in tabulas referret, nullum adhibuere. Orosium statim rogarunt universi, ut si quid super hæresi, quam Pelagius et Cœlestius contra Dei gratiam seminarant, in Africa gestum esse cognosceret, fideliter ac simpliciter indicaret. Orosius igitur Cœlestium a concilio Carthaginensi damnatum fuisse declaravit; mentionemque libri de Natura et Gratia, quem hoc tempore commentabatur Augustinus, injecit. Unde intelligas, ab illo hunc ante non multos dies recessisse. Idem addidit, habere se in manibus epistolam, quam nuper in Siciliam miserat sanctus Episcopus (Epist. 157); quam et jussus recitare Orosius, paruit.

His actis Joannes Pelagium introduci postulavit: assensum est a consessoribus, tum propler Episcopi venerationem, tum propter refutationem Pelagii, quam pleniorem hinc fore atque utiliorem sperabant. Ingressum Pelagium omnes una voce interrogarunt, casne docuisset opiniones, quas confulasset Augustinus episcopus. Quibus ille confestim respondit in hæc verba, Et quis est mihi Augustinus ( Infra, Append. parte 2)? Qua responsione in

sanctum hunc episcopum, cujus ore Dominus toti Africæ sanitatem unitatis exstincto Donatistarum schismate indulserat, usque adeo injuriosa, offensi quotquot aderant, eum non e conventu solum, sed etiam ex omni Ecclesia pellendum conclamarunt. Tum vero Joannes, quem extrudere debuisset, eum jussit sedere inter presbyteros, hominem laicum atque insuper in crimine hæreseos deprehensum. Et præterea quo liberius injuriam Augustino illatam ipsi ignosceret, eamdem in se recipere professus est: Augustinus ego sum, inquit. Cui ab Orosio statim repositum: Si Augustini personam sumis, Augustini sequere sententiam (Infra, Append. parte 2).

His ita gestis sciscitatus est Joannes, an quæ legerentur ex epistola Augustini, Pelagium peterent, an alium quempiam : simulque adjecit, si Pelagius impugnaretur, posse eos, quæ in illo reprehenderentur, declarare. Hic annuentibus reliquis, ita Orosius: Pelagius mihi dixit, dicere se hominem posse esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire, si velit. Ad quæ Pelagius universis audientibus respondit: Hoc et dixisse me, et dicere, negare non possum. Tunc Orosius: Hoc in Cœlestio, inquit, Africana synodus detestata est: hoc Augustinus episcopus scriptis suis, sicut audistis, exhorruit; hoc in ipsius nunc Pelagii scriptis sua responsione condemnat (Id est, libro de Natura et Gratia): hoc et beatus Hieronymus, cujus eloquium universus Occidens, sicut ros in vellus, exspectat (multi enim jam hæretici cum dogmatibus suis ipso oppugnante supplosi sunt), in epistola sua, quam nuper ad Ctesiphontem edidit, condemnavit; similiter et in libro quem nunc scribit, collata in modum dialogi altercatione confutat. Joannes vero auribus ad hæc omnia obturatis, illos inducere conabatur, uti apud se judicem tanquam Jerosolymitanum antistitem, accusandi Pelagii actionem ipsi susciperent. Cui sæpius ab universis responsum: Nos accusatores hujus non sumus; sed quid fratres tui, patres nostri, senserint et decreverint super hac hæresi, quam nunc laicus vulgo prædicat, intimamus; ne Ecclesiam tuam præsertim, ad cujus sinum convolavimus, te ignorante conturbet. Joannes interea, ut eos ad agendam accusatoris personam pelliceret, instare pergebat, docendi simulatione varia ratiocinia in medium proferens, in quibus quædam esse, quæ ab Origene mutuatus esset, animadvertebant complures. At unum hoc ab illis responsum tulit: Nos filii Ecclesiæ catholica sumus; non exigas a nobis, Pater, ut doctores super doctores esse audeamus, aut judices super judices. Patres quos universa per orbem Ecclesia probat, quorum communioni nos adharere gaudemus, damnabilia hæc esse dogmata decreverunt : illis probantibus nos obedire di

gnum est.

Pluribus adhuc disputare perseveravit Joannes : quid autem disputando dixerit, Orosius non exprimit. Volebat sane eumdem Orosium, quasi is naturam hominis malam atque peccandi necessitati obnoxiam a Deo conditam esse diceret, perstringere. Idem ille vero antistes, quid coram se in Jerosolymitano conventu non pridem esset actum, rogatus in synodo Diospolitana, retulit inter alia, Pelagium acriter hæreseos ea de causa postulatum, quod diceret quoniam potest homo, si voluerit, esse sine peccato. Et de hoc, inquit, interrogantibus nobis eum, respondit : Non dixi quoniam recepit natura hominis ut impeccabilis sit; sed dixi, quoniam qui voluerit pro propria salute laborare et agonizare, ut non peccet, et ambulet in præceptis Dei, habere eum hanc possibilitatem a Deo. Prosequitur Joannes: Tunc quibusdam susurrantibus et dicentibus, quod sine Dei gratia diceret Pelagius posse hominem perfici, id est, esse posse hominem sine peccato; culpans, inquit, super hoc etiam intuli, quia et apostolus Paulus multum laborans, sed non secundum suam virtutem, sed secundum gratiam Dei, dixit, « Amplius omnibus illis laboravi; non autem ego, sed gratia Dei mecum » (I Cor. xv, 10), etc., et alia multa similia diximus, inquit, de Scripturis sanctis (Infra, de Gestis Pelagii, n. 54). Cum autem iis quæ a Joanne dicebantur, nondum sibi satisfactum esse obstrependo significarent, tum Pelagius: Et ego, ait, sic credo: anathema sit, qui dicit absque adjutorio Dei posse hominem ad profectum omnium venire virtutum. Agnoscit ipsemet Orosius, Pelagium dixisse, Posse hominem esse sine peccato, non sine adjutorio Dei. Inde subjunxisse episcopum, Si sine adjutorio Dei hoc hominem posse diceret, pessimum et damnabile erat. Cumque dehinc sciscitatus fuisset quidnam præterea Pelagio objectarent, anve Dei negarent auxilium; se Orosium illico respondisse, Anathema ei qui negat adjutorium Dei: ego certe non nego; præcipue cum e contrario in hæreticos confutarim (Înfra, Append. parte 2).

Orosius latine loquebatur, græce Joannes, sic ut neuter neutrum intelligeret, sed uterque opus haberet interpretis. Porro qui hasce partes obeundas susceperat, homo Orosio incognitus, nequaquam officium implebat suum. Enimvero alia alio, quam dicta fuerant, sensi reddebat; alia aliis dictis mutabat, denique nonnulla omittebat: atque ita responsiones Orosii plerasque omnes aut corrumpebat,aut supprimebat: qua tamen in re peritiam ejusmagis Orosius desiderat, quam fidem. Illius autem frustrationes Passerius et Avitus presbyteri, necnon Dominus ex duce animadvertebant. Quapropter cum interprete tam parum commodo, tamque parum æquo judice uti se intelligeret Orosius, palam professus est, latinum esse hæreticum, se ilidem latinum, hæresim denique latinis partibus magis notam ejusdem linguæ judicibus reservandam: Joannem minus idoneum judicem videri, quod cum accusatorem ageret nemo, ipsemet sese ad judicandum ingereret. Orosio suffragati complures libere testati sunt, non posse eumdem et advocatum esse et judicem. Multis demum utro citroque actitatis, Joannes ipse pronuntiavit, quosdam ad Innocentium Romanum pontificem cum epistolis destinandos, ut quidquid ille decerneret, universi judicium ejus sequerentur: debere interim Pelagium silentium sibi impositum observare, adversarios autem ab insultatione ejus ceu convieli jam

confusique temperare. Huic sententiæ assensere omnes, gratiisque Deo redditis, ac pace invicem data, ut eam certiore testimonio confirmarent, orationi se dederunt; solutusque postremo est totus conventus.

Exactis postea quadraginta septem diebus, cum primo Encæniorum die Orosius de more ad Joannem deducendum venisset, pro amica salutatione exceptus ab illo fuit hisce verbis: Quare ad me venis, homo qui blasphemasti? Ad que perculsus Orosius, ac nullius criminis sibi conscius, illum rogavit, cujusmodi blasphemiam, quandonam ac quo teste prolatam sibi impingeret. Ego te, subjunxit Episcopus, audivi dixisse quia nec cum Dei adjutorio possit esse homo sine peccato. Hic Orosius presbyterorum aliorumque omnium qui tunc aderant, testem conscientiam appellans, se quidquam unquam dixisse hujusmodi pernegavit. Et certe si verbis istis in Jerosolymitano conventu fuisset usus, nequaquam Joannes commissurus erat, quin eum statim corriperet, ac simul paterne admoneret, ne in posterum orationem adeo periculosam sibi pateretur excidere. Neque ullo pacto erat audiendus, cum post exactos totos quadraginta septem dies ejus blasphemiæ eum accusaret, quam ab illo proferri non alius quisquam animadverterat : ita ut idem et accusator et judex esset ejus criminis, cujus unicum se testem posset allegare; tametsi homo latine ignarus, dicti latine prolati nequaquam pro teste idoneo habendus esset; nec ei quidquam aliud affirmare liceret, nisi ita se ex ore interpretis didicisse. Id quidem, postea forte corruptus, dixisse videtur interpres, ac postulasse, ut sibi qui mendacio suo fidem facerent, testes præberent. Paret etiam, testimonio suo criminationem confirmasse Pelagium, quem illa haud dubie Orosii verba respiciunt: Conabor exquirere, hi qui ita nos respondisse asserunt, qualiter ipsi interrogasse videantur, etc. Ait enim a nobis esse responsum (Infra, Append. parte 2), etc.

Orosio satis non fuit, contra Joannis criminationem verbis reclamasse; sed insuper innocentiam suam stilo propugnare sibi necessarium duxit: gavisusque etiam est, oblatam sibi occasionem impietatis Pelagii in lucem proferendæ ; ratus non sine divina providentia factum, ut hæreticorum procacitate malum jam æquo patientius toleratum detegere cogeretur, et simul non crrorem modo impugnare, quod hactenus Aurelio Augustino, atque Hieronymo sufficere visum fuerat, sed ipsas quoque hæreticorum personas (Ibid.). Enimvero cernebat Pelagium ac Cœlestium hæresis suæ virus palam ubique spargere, necnon sacram sedem Ecclesiæ Jerosolymitanæ, in quam irrepserant, usque adeo tenere obsessam, ut potentiæ suæ terrore veros fideles, ne ad illam recurrerent, prohibere se posse confiderent: se ipsum vero, qui contra pugnaret, pelli ex Ecclesia, in cujus sinu aleretur fovereturque hæreticus, qui instar Goliath, famulos Dei ad pugnam jam diu provocaret, ignavam eis timiditatem exprobrans. Scriptum itaque in apologiæ formam vulgavit, quod sacerdotibus (hoc enim eos titulo, beatissimi sacerdotes, nunquam non compellat) inscripsit. Neque nos dubitaverimus, quin intelligendi sint Jerosolymitanæ Ecclesiæ presbyteri, in quibus et hi potissimum, qui colloquio interfuerant. Principio strictim totius colloquii ordinem narrat, ac Joannis accusationem diluit. Hinc occasione arrepta fusius sententiam suam explicandi, ac Pelagii, quem persæpe nominat, errorem impetendi, satis longam de impeccantia et de gratiæ adjutorio disputationem instituit, eamque non parum consentaneam menti et scriptis Hieronymi, cum quo de hac re quin contulerit, nulli dubitamus. Fatetur quidem illic hominem divina gratia adjutum vitam agere posse ab omni prorsus peccato puram, verum id nec factum unquam, nec futurum aliquando, contendit; nec enim eum hominis statum esse, in hac scilicet, qua vivit, corruptione.

Augustinus de oborta illa inter Joannem et Orosium discordia non tacet; et adversus hunc atque alios quosdam illum antistitem in Diospolitana synodo expostulasse memoriæ prodit (Infra, de Gestis Pelagii, n. 39). Instante autem ipsa synodo Diospolitana, quonam tunc statu essent res Pelagianorum apud Pala stinam, non ex Apologetico solo Orosii, sed ex Hieronymi quoque adversus eosdem Dialogis oportet discere, in quibus videlicet is ad cunctas corum quæstiunculas hoc ipso tempore respondebat (Hieron. præfat. ad Dialogos adversus Pelagianos ).

Dialogo igitur primo de hoc tractavit Hieronymus, quod a Pelagio scriptum audierat, Posse hominem sine peccato esse, si velit, et facilia Dei esse præcepta. Et id quidem Pelagius sic dictum volebat, ut subaudiretur, cum Dei gratia: sed Dei gratiam ad conditionis referebat beneficium, quia liberi arbitrii conditi sumus. Nec aliter ad singulas res quas gerimus, adesse Dei adjutorium consentiebat, nisi quod nobis hæc semel dati liberi arbitrii gratia conservetur, Præterea exstitisse aliquos reipsa sine peccato contendebat, ut Job, Zachariam et Elisabeth. Et e Scripturæ locis, quibus præcipitur ut homo non peccet, sitque perfectus, argumentabatur hunc in modum : Aut possibilia Deus mandata dedit, aut impossibilia: si vossibilia, in nostra est potestate ea facere si volumus; si impossibilia, nec in hoc rei sumus, si non facimus quod implere non possumus. Tandem statuebat, hominem in hoc etiam corpore existentem posse cunctas habere virtutes. His autem confutatis Hieronymus ad examen vocat sententias aliquot de Pelagii libro, quem ille Capitulorum inscripserat : quarum et nonnullæ similiter in Orosii Apologia perstrictæ sunt, et pleræque Diospolitanis postea judicibus oblatæ.

In secundo dialogo, qui Pelagianorum personam agit, objectat, invidiam referri ad Deum. si tales homines condidit, ut oblivione, ei ignorantia, et peccato carere non possint: neque dari posse testimonium Novi Testamenti, ubi error, et ignorantia, et impossibilitas mandati

teneatur in crimine. Nam quod afferri soleret ex Apostolo, « Video aliam legem in membris « meis» (Rom. vii. 23), etc., ac similia, eum non ex sua persona hæc dicere, sed ex persona generis humani, quæ vitiis subjacet ob carnis fragilitatem, ex persona peccatoris. Illa quoque Danielis verba, « Peccavimus, inique egimus » (Dan. III, 29), etc., sic accipienda, ut et Daniel, et omnes Prophetæ, non pro se, qui sancti erant, sed ex persona popul

sint locuti.

In tertio dialogo contendit rursum Pelagianista, et naturam accusari, et culpam referri ad Deum, et liberum arbitrium tolli, nisi fateamur, hominem Baptismo Christi semel justificatum posse in sempiternum justitiam custodire, ac per hoc omne vitare peccatum. Joviniani jam damnatum errorem hic suscitari, queritur Hieronymus : qui etiam præfatione admonuit, illud esse Origenis dogma: Impossibile esse, humanam a principio usque ad mortem non peccare naturam; et rursum esse possibile, cum se aliquis ad meliora converterit, ad tantam fortitudinem pervenire, ut ultra peccare non possit. Denique capitula duo ex scriptis Pelagii ad viduam, pharisaicæ superbiæ tumorem referentia, perstringuntur. Atque hinc sensim sermo delabitur ad quæstionem de originali peccato: sed eam ab Augustino egregie tractatam recordatur Hieronymus, ac dialogum claudit in hæc verba : Scripsit dudum vir sanctus et eloquens episcopus Augustinus ad Marcellinum, qui postea sub invidia tyrannidis Heraclianæ ab hæreticis innocens casus est, duos libros de infantibus baptizandis contra hæresim vestram, etc. Unde supersedendum huic labori censeo, ne dicatur mihi illud Horatii, In silvam ne ligna feras. Aut enim eadem dicemus ex superfluo; aut si nova voluerimus dicere, a clarissimo ingenio occupata sunt meliora (Infra, Append. parte 2).

Adversarios hic nominatim appellare noluit, ut ea ratione omnibus probaret, se non odisse homines, sed errores; neque aliquorum infamiam quærere, sed errantium dolere vicem (Hieron. præfat. ad Dialogos adversus Pelagianos). Itaque Pelagii nomen a præfatione operis, ubi nunc in excusis legitur, omnino removendum, cum illud nec eo loci habuerit unquam vetus codex noster Corbeiensis. Opus Diospolitanam synodum, cujus in eo nulla fit mentio, exiguo tempore præcessit: quandoquidem apud conventum Jerosolymis in fine julii anni quadringentesimi decimi quinti habitum, Orosius Hieronymum eidem conscribendo operi per id temporis incumbere testabatur.

X. Pelagius ab Herote et Lazaro accusatus perducitur ad Diospolitana synodi judicium : illo judicio damnatur Pelagiana hæresis, hæresiarcha ipse Pelagius absolvitur. Joannis Jerosolymitani adversus Orosium criminatio, sicut et ipsius Orosii Apologia, qua is episcopum illum verbis tractabat asperioribus, necnon societatem cum Pelagio, nisi resipisceret, habere se nolle renuntiabat (Orosius, in fine Apologetici), nequaquam poterant eas turbas non excitare, quibus quidquid pactum decretumque in conventu Jerosolymitano fuerat, de silentio videlicet atque induciis utrinque servandis, quoad Romanus pontifex causam dijudicasset, convelleretur. Nihil igitur mirum, si Pelagium hæresis nomine apud Palæstinos antistites haud ita multo post denuntiatum reperiamus. Ejus accusatores fuerunt Heros et Lazarus, Galli episcopi, hic Aquensis, Arelatensis ille, sed suis tunc sedibus pariter pulsi. Hos Zosimus papa, quo tempore Pelagii ac Cœlestii contra eosdem calumniis fallendum sese præbebat, durissime prorsus habuit. At Prosper in Chronico ad annum quadringentesimum duodecimum Herotem virum sanctum appellat, B. Martini discipulum, qui, ait, cum Arelatensi oppido episcopus præsideret, a populo ipsius civitatis, insons, et nullis insimulationibus obnoxius,pulsus est. Ex ipso autem socium ejus Lazarum, cujus remansit obscurior memo-ia, discere nos oportere dicit Baronius : quia quos calumnia par involvit, eosdem decorasse æqualem virtutem putandum sit; cum nonnisi bonos consueverint odisse mali, et hæretici vexasse Catholicos (Baronius, ad annum 417). Eosdem sane Augustinus sanctos fratres et coepiscopos, ac rursum alio loco bonos fratres vocat. Et fatetur quidem aliquam de illis apud Diospolitanum concilium habitam a Joanne Jerosolymitano quærimoniam: sed illam ad eorum præjudicium nihil valere, neque ullius momenti visam esse patribus concilii, defendit (Infra, de Gestis Pelagii, nn. 2, 53, 39). lidem a præsulibus concilii Carthaginensis sancti fratres et consacerdotes nominantur (Epist. 175, n. 1, inter Augustinianas).

Quid porro in causa fuerit, cur illi duo Galli episcopi anno quadringentesimo decimo quinto versarentur in Palæstina, curve tam acriter in Pelagium insurgerent, ignoramus : nisi quod scribit Augustinus, eos perversa doctrina, quam ejus in disputationibus deprehenderant, offensos fuisse (Infra, de Gestis Pelagii, n. 53). Errores illi in libellum retulerunt, ex Pelagii et Cœlestii libris collectos, sed redactos tamen, ut fatebantur, in compendium, eo quod locos integros excerpere sibi non licuisset (Ibid., n. 29). His adjecere tum eos articulos, quorum causa damnatus a concilio Carthaginensi fuerat Cœlestius, tum etiam illos quos Hilarius e Sicilia ad Augustinum miserat. Scriptum idiomate latino (Ibid., n. 2) huncce libellum obtulere Eulogio (Ibid., n. 9), quem antistitem aliis tredecim Diospolitanæ synodi episcopis, ipsimet etiam Joanni Jerosolymitano semper præponit Augustinus. Atque inde est, quod episcopus Cæsareæ ac totius provincia Palæstinæ metropolitanus fuisse merito censeatur. Res ad concilium Palæstinum, quo id nomine Augustinus vocitat, delata est: quin vero idem concilium fuerit, quod apud Diospolin urbem Palæstinæ, in Scripturis Lyddæ vocabulo cognitam (Act. 1x, 32), habitum esse scribit Hieronymus (Epist. 202, n. 2, inter Augustinianas), nemo ambigit. Docet revelationis reliquiarum Stephani martyris historia, quo tempore ille retectæ sunt, nimirum circiter diem vigesimam decembris anni quadringentesimi decimi quinti, Joannem ejus rei nuntium Lyddæ seu Diospoli, ubi concilio intererat, accepisse (Lu

cianus, Epist. de Revelatione corporis Stephani martyris, in Appendice tori 7). Idem enim decima octava die nondum ad concilium profectus adhuc erat Jerosolymis, quo memorata beati · Protomartyris ossa die vigesima quinta vel vigesima sexta (nam variant codicum lectiones) transtulit. Quapropter commodius quam vigesima vel circiter assignari concilium non potest. Huic autem præsentes fuere episcopi quatuordecim, videlicet Eulogius, Joannes, Ammonianus, Porphyrius, Eutonius, Porphyrius alius, Fidus, Zoninus, Zobocnnus, Nymphidius, Chromatius, Jovinus, Eleutherius, et Clematius (Infra, contra Julianum, lib. 1, nn. 19, 32). Quin Eulogius ac Joannes, alter Cæsareæ, alter Jerosolymis, sederint, non dubitatur. Autumant similiter e Porphyriis duobus alterutrum celebrem illum Gaza antistitem esse, qui anno tantum quadringentesimo vigesimo diem obiit. In historia prædictæ translationis legere est, Joannem ad eam peragendam assumpsisse secum alios duos episcopos, Eutonium seu Hestonium Sebastensem, et Eleutherium Jerichontinum. Ephesinæ synodo adfuit Fidus, epiScopus Joppensis. Jovinum autem illum credere forsan liceat, quem Palladius ante annum quadringentesimum vigesimum ad Ascalonis episcopatum cooptatum fuisse tradit. Nec etiam alius forte Zoboennus fuit ab illo hujus nominis, qui dicitur apud Sozomenum Eleutheropolis antistes, quique Turboni, a quo circiter annum trecentesimum octogesimum sextum sedes istius loci tenebatur, potuit succedere.

Pelagius præsentem se concilio stitit: Heros autem ac Lazarus eo venire, propter gravem alterius ægritudinem, non potuerunt (Infra, de Gestis Pelagii, n. 2). Aberat similiter Orosius nec omnino quisquam aderat, qui partes actoris obiret in Pelagium, ut et pravum ejus sensum aperiret, et eum ad explicandam mentem adigeret, ac demum si quid esset in ejus doctrina ambiguitatis, distingueret. Id sane mirum videatur, nec sine occulta quadam conspiratione factum, quam tametsi Augustinus ignorare non potuerit, tamen memoriæ tradendam non putavit. Vidimus certe quam infensum se adversariis Pelagii declaraverit Jerosolymæ civitatis episcopus : quod quidem et eventus funestos, uti videbimus, peperit, et in ipsa quoque synodo jam erupit. Joannes enim ab episcopis rogatus, ea quæ præsente se in conventu Jerosolymitano gesta fuerant exponeret; orationem, quæ ex parte ab Augustino refertur, habuit, qua non modo Christi gratiam admitti a Pelagio contendebat, verum etiam in Herotem et Lazarum, in Orosium, et in quosdam alios invehebatur (Ibid., n. 37).

Pelagius vero Joannis præsidio et favore non contentus, ut existimationem suam apud judices amplificaret, complures sanctissimos viros sibi junctos amicitia jactitavit, multasque antistitum, a quibus eximie prædicabatur, protulit epistolas. Harum nonnullas curavit in synodo recitari, in quibus et Augustini una fuit (Ibid., n. 51).

Atqui tandem aliquando necesse fuit legi libellum, in quo Heros et Lazarus sententias Pelagii perscripserant. Interpretis opera utebantur judices latinæ dictionis ignari; at Pelagius ad sibi objecta responsiones eloquio græco reddebat (Ibid., nn. 3, 2). In his quæ de libello recitata sunt, et objecta Pelagio, illud est primum, quod in libro suo quodam scribit (Lib. Capitulorum. Vide Append. parte 2), Non posse esse sine peccato, nisi qui legis scien-tiam habuerit (Infra, de Gestis Pelagii, n. 4). Quo recitato Synodus dixit: Tu hoc edidisti, Pelagi? At ille respondit: Ego quidem dixi, sed non sicut illi intelligunt: non dixi non posse peccare qui scientiam legis habuerit; sed adjuvari per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum est, a Legem in adjutorium dedit illis. » Hoc audito Synodus dixit: Non sunt aliena ab Ecclesia, quæ dicta sunt a Pelagio.

Adjecit episcopalis Synodus, et ait : Legatur et aliud capitulum. Et lectum est in eodem libro suo posuisse Pelagium, Omnes voluntate propria regi. Quo lecto Pelagius respondit : Et hoc dixi propter liberum arbitrium, cui Deus adjutor est eligenti bona; homo vero peccans, ipse in culpa est, quasi liberi arbitrii. Quo audito episcopi dixerunt : Neque hoc alienum est ab ecclesiastica doctrina (Ibid., n. 5).

Item recitatum est, quod in libro suo Pelagius posuit, In die judicii iniquis et peccatoribus non esse parcendum, sed æternis eos ignibus exurendos. Respondit Pelagius: Hoc secundum Evangelium dixi, ubi dicitur de peccatoribus, « Illi ibunt in supplicium æternum; justi autem in vitam æternam: » et si quis aliter credit, Origenista est. Synodus dixit: Alienum non est ab Ecciesia (Ibid., nn. 9, 10).

Objectum est et illud Pelagio, tanquam in suo libro scripserit, Malum nec in cogitationem venire. Respondit: Hoc non ita posuimus; sed diximus, debere studere christianum, ne male cogitet. Epíscopi approbarunt (ibid., n. 12).

Recitatum est et aliud, quod in suo libello scripsit, Regnum cœlorum etiam in Veteri Testamento promissum. Ad quod Pelagius: Hoc et per Scripturas probari possibile est; hæretici autem in injuriam Veleris Testamenti hoc negant. Ego vero Scripturarum auctoritatem secutus dixi, quoniam in propheta Daniele scriptum est : « Et accipient sancti regnum Altissimi. » Qua ejus accepta responsione, Synodus dixit: Neque hoc alienum est a fide ecclesiastica (Ibid., n. 13).

Post hæc objectum est, quod Pelagius in eodem libro scripserit suo, Posse hominem si velit, esse sine peccato: et quod scribens ad viduam adulatorie dixerit, Inveniat apud te pietas, que nusquam invenit, locum inveniat ubique peregrina in te sedem justitia : veritas quam jam nemo cognoscit, domestica tibi et amica fiat; et lex Dei quæ ab omnibus prope hominibus contemnitur, a te sola honoretur. Et iterum ad ipsam: O te felicem et beatam, si justitia, quæ in cœlo tantum esse credenda est, apud te solam inveniatur in terris! Et in alio ad ipsam libro, post orationem Domini et Salvatoris nostri, docens quemadmodum debeant sancti orare, ait: SANCT. AUGUST. X. (Deux.)

« PredošláPokračovať »