Obrázky na stránke
PDF
ePub

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE NUPTIIS ET CONCUPISCENTIA Ad Valerium comitem

LIBRI DUO.

LIBER PRIMUS (@).

Nuptiarum propria et naturalia bona exponit. In illis bonis non computandam carnis concupiscentiam probat: hanc enim omnino esse malum, quod non de nuptiarum natura venit, sed ex antiquo peccato nuptiis accidit: quo tamen malo nuptiæ bene utuntur ad liberorum procreationem. Propter hanc vero concupiscentiam fieri, ut etiam de legitimis nuptiis filiorum Dei, non filii Dei, sed filii sæculi nascantur, qui peccati vinculo, licet ab eo per gratian liberatis parentibus, obstricti sunt, atque sub diaboli potestate captivi, nisi eadem similiter Christi gratia liberentur. Explicat quomodo concupiscentia in baptizatis maneat actu, non reatu. Baptismi sanctitate non hunc tantummodo originalem reatum, sed peccata alia et omnia prorsus hominum mala auferenda esse docet. Tandem concupiscentiæ malum a nuptiarum bonitate distinguendum esse, Ambrosii auctoritate confirmat.

CAPUT PRIMUM. —1. De hujus operis argumento. Ilæretici novi, dilectissime fili Valeri, qui medicinam Christi, qua peccata sanantur, carnaliter natis parvulis necessariam non esse contendunt, damnatores nos esse nuptiarum, operisque divini quo ex maribus et feminis Deus homines creat, invidiosissime clamitant: quoniam dicimus, eos qui de tali commixtione nascuntur, trahere originale peccatum, de quo Apostolus ait, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12): eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo; et per ejus gratiam de potestate eruti tenebrarum, in regnum illius, qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur (Coloss. 1, 13). Hoc ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicæ fidei regula continetur, isti novelli et perversi dogmatis assertores, qui nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur, tanquam damnemus nuptias, et tanquam opus Dei, hoc est, hominem qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicamus, infideliter vel imperite calumniantur. Nec advertunt quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari; sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari. Nam sicut peccatum, sive hinc, sive inde a parvulis trahatur, opus est diaboli: sic homo, sive hinc, sive inde nascatur, opus est Dei. Intentio igitur hujus libri hæc est, ut quantum nos Dominus adjuvare dignatur, carADMONITIO PP.

nalis concupiscentia malum, propter quod homo, qui per illam nascitur, trahit originale peccatum, discernamus a bonitate nuptiarum. Hæc enim, quæ ab impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia nulla esset, nisi homo ante peccasset: nuptiæ vero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum in corpore vitæ illius, sine quo nunc' fieri non potest in corpore mortis hujus 1 (Rom. vii, 24).

CAPUT II. 2. Cur opus ad Valerium scripserit. Cur autem ad te potissimum de hac re scribere voluerim, tres maximæ causæ sunt, quas breviter intimabo. Una est, quia donante Christo, magna tibi est observantia pudicitiæ conjugalis. Altera, quia profanis istis novitatibus, quibus hic disputando resistimus, tu potestate curando et instando efficaciter restitisti. Tertia, quoniam quiddam litterarum ab eis conscriptum in tuas manus venisse cognovi : quod licet fide robustissima irriseris, bonum est tamen ut etiam noverimus defendendo adjuvare quod credimus. Apostolus enim Petrus, paratos nos esse præcipit ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra (1 Petr. 1, 15). Et apostolus Paulus: Sermo, inquit, vester in gratia conditus sit sale, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere ( Coloss. iv, 6 ). Ista sunt que me præcipue compulerunt, ut in hoc volumine tecum haberem, qualem Dominus dignaretur donare, sermonem. Nam mihi nunquam placuit cuiquam illustri viro, et tanta quanta es ipse sublimitate conspicuo, præsertim non otiosa dignitate jam fruenti, sed adhuc actibus publicis cisdemque militaribus occupato, BENEDICTINORUM.

Libros duos de Nuptiis et Concupiscentia recognovimus ad veteres codices quatuor Vaticanos, et ad undecim Gallicanos, unum Remensis Ecclesiæ, unum Sorbonici collegii, unum abbatiæ Casalis Benedicti, duos S. Michaelis, alios ex abbatiis Cygiraunensi, Corbeiensi, Pratellensi, Divionensi S. Benigni, ex Cisterciensi, ex Parisiensi S. Victoris ; prætereaque ad variantes lectiones Lovaniensium ex quinque Belgicis Mss. et ad editiones tres insigniores. Am. Er et

Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones In fine hujus capitis 1, post, in corpore mortis hujus, duæ Polemicorum editiones, Parisiensis et Lovaniensis, addunt quatuor vel quinque versus, scilicet: Non enim corpus mortis hujus in paradiso tale fuit ante peccatum, etc. Sunt hæc libri secundi, n. 6.

'sex Mss., ad confessionem. Quatuor, quibus consentit editio Am., ad satisfactionem el confessionem. Græce

initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M. est, pròs apologun, ad defensionem, sive, excusatio

nem.

Verbum, fide, hoc loco erat etiam in Bibliis aliquot manuscriptis. Abest nunc ab excusis latinis, necnon a græcis.

(a) Scriptus circiter initium anni 419.

aliquid meorum opusculorum legendum non a me petenti, non tam diligenter, quam impudenter impingere. Si quid ergo tale nunc feci propter eas quas commemoravi causas, dignanter ignosce, et benevolum animum ad ea quæ sequuntur intende.

CAPUT III. 3. Pudicitia conjugalis donum Dei. De infidelium pudicitia difficultas. Pudicus verus nonnisi fidelis. Donum Dei esse etiam pudicitiam conjugalem, beatissimus Paulus ostendit, ubi de hac re loquens ait: Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius quidem sic1, alius vero sic (I Cor. vn, 7). Ecce et hoc donum esse dixit a Deo; etsi inferius quam illa continentia, in qua omnes volebat esse sicut se ipsum, tamen, donum a Deo. Unde intelligimus, cum harc præcipiuntur, ut fiant, nihil aliud ostendi, quam inesse nobis oportere ad hæc accipienda et habenda etiam propriam voluntatem. Cum vero Dei dona esse monstrantur, a quo petenda sint, discitur, si non habentur; et cui sint agendæ gratiæ, si habentur ; nostrasque voluntates ad hæc expetenda, sumenda, retinenda parum valere, nisi divinitus adjuventur.

4. Quid ergo dicimus, quando et in quibusdam impiis invenitur pudicitia conjugalis? utrum eo peccare dicendi sunt, quod dono Dei male utantur, non id referentes ad cultum ejus a quo acceperunt ? an forte nec dona Dei putanda sunt ista', quando hæc infideles agunt, secundum Apostoli sententiam dicentis, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. xiv, 23)? Quis autem audeat dicere donum Dei esse peccatum? Auima enim, et corpus, et quæcumque bona animæ et corporis naturaliter insita, etiam in peccatoribus dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt. De his autem quae faciunt dictum est, Omne quod non est ex fide, peccatum est. Cum igitur faciunt hæc homines sine fide, quæ videntur ad conjugalem pudicitiam pertinere, sive hominibus placere quærentes, vel sibi vel aliis, sive in his rebus quas vitiose concupiscunt, humanas molestias devitantes, sive dæmonibus servientes; non peccata coercentur, sed aliis peccatis alia peccata vincuntur. Absit ergo pudicum veraciter dici, qui non propter Deum verum fidem connubii servat uxori.

CAPUT IV. - 5. Nuptiarum bonum naturale. Omnis societas naturaliter fraudulentum socium refugit. Conjugalis pudicitia quæ vera. Virginitas et pudicitia non rera, nisi quæ veræ fidei mancipatur. Copulatio itaque maris et feminæ generandi causa, bonum est naturale nuptiarum sed isto bono male utitur, qui bestialiter utitur, ut sit ejus intentio in voluptate libidinis, non in voluntate propaginis. Quanquam in nonnullis animalibus rationis expertibus, sicut in plerisque alitibus, et conjugiorum quaedam quasi confoederatio custoditur, et socialis nidificandi solertia, vicissimque ovorum dispertita tempora fovendorum, et nutriendorum opera alterna pullorum, magis eas videri faciunt agere, cum cocunt, negotium substituendi

In omnibus Mss., alus sic, alius quidem sic.
Flures ss., vocanda sunt ista.

[ocr errors]

generis, quam explendæ libidinis. Quorum duorum illud est in pecore simile hominis, hoc in homine simile pecoris. Verum quod dixi ad naturam pertinere nuptiarum, ut mas et femina generandi socictate jungantur, et ita invicem non fraudent, sicut omnis societas fraudulentum socium naturaliter non vult; hoc tam evidens bonum cum infideles habent, quia infideliter utuntur, in malum peccatumque convertunt. Eo modo ergo et illam concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum ( Galat. v, 17), in usum justitiæ convertunt fidelium nuptiæ. Habent quippe intentionem generandi regenerandos, ut qui ex eis sæculi filii nascuntur, in Dei filios renascantur. Quapropter qui non hac intentione, hac voluntate, hoc fine generant filios, ut eos ex membris hominis primi in membra transferant Christi, sed infideles parentes de infideli prole glorientur; etiamsi tanta sit observantia, ut secundum matrimoniales tabulas nonnisi liberorum procreandorum causa concumbant, non est in eis vera pudicitia conjugalis. Cum enim virtus sit pudicitia, cui vitium contrarium est impudicitia, omnesque virtutes etiam quæ per corpus operautur, in animo habitent; quomodo vera ratione pudicum corpus asseritur, quando a vero Deo ipse animus fornicatur? Quam fornicationem sanetus ille psalmus accusat, ubi dicit: Ecce enim qui longe se faciunt a te, peribunt ; perdidisti omnem qui fornicatur abs te. (Psal. LXXII, 27). Vera igitur pudicitia, sivo conjugalis, sive vidualis, sive virginalis dicenda non est, nisi quæ veræ fidei mancipatur. Cum enim recto judicio præferatur nuptiis sacrata virginitas ; quis nou sobria mente christianus etiam non univiras' christianas ca:holicas nuptas, non solum vestalibus, sed etiam hæreticis virginibus anteponat? Tantum valet fides, de qua dicit Apostolus, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. xiv, 23 ) : et de qua item scriptum est ad Hebræos, Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. x1, 6). CAPUT V. 6. Libidinis vituperatio non est_damnatio nuptiarum. Pudor in corpore humano unde.Adam et Eva non sunt cæci creati. Apertio oculorum in pri· mis parentibus quid. Que cum ita sint, profecto errant, qui cum vituperatur libido carnalis, damnari nuptias opinantur, quasi morbus iste de connubio sit, non de peccato. Nonne illi conjuges primi, quorum nuptias benedixit Deus dicens, Crescite, et multiplicamini (Gen. 1, 28), nudi erant, et non confundebautur? Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus, quem nisi homines peccassent, procul dubio nuptiae non haberent? An forte, sicut quidam existimant, quia id quod legunt parum diligenter advertunt, carci creati erant prius homines, sicut canes ; et quod est absurdius, non sicut canes crescendo, sed peccan do adepti sunt visum? Absit hoc credere. Sed unde moventur qui hoc putant, illud est quod legitur, Sn

1 Am. et Er., fraudulentiam socɩɔrum. Nonnulli e Vaticanis Mss., tantæ sint observantiæ, Tres Vaticam MSS., etiam univiros; omisso, nan.

1

mens de fructu ejus, edit, et dedit viró suo secum, et ederunt; et aperti sunt oculi amborum, et agnoverunt quia nudi erant. (Gen. in, 6 et 7). Hinc est quod parum intelligentes, opinantur antea fuisse illis oculos clausos, quod eos tunc apertos divina Scriptura testatur. Sed numquid et Agar ancilla Saræ, quando sitiente et plorante filio aperuit oculos suos, et vidit putcun ( Id. xxi, 19 ), clausos prius oculos habuit ? Aut illi duo discipuli post resurrectionem Domini in via cum illo clausis oculis ambulabant, de quibus Evangelium loquitur, quod in fractione panis aperti sunt oculi eorum, et agnoverunt eum (Luc. xxiv, 31, 55)? Quod ergo scriptum est de hominibus primis, Aperti sunt oculi amborum; intelligere debemus, attentos factos ad intuendum et agnoscendum, quod no. rum in eorum corpore acciderat : quod utique corpus patentibus eorum oculis et nudum quotidie subjacebat, et notum. Alioquin quomodo ad se adductis animalibus terrestribus et volatilibus omnibus, Adam clausis oculis nomina posset imponere, quod nisi discernendo non faceret, discernere autem nisi videndo non posset? Quomodo denique ipsa mulier ei demonstrata est, quando ait, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. i, 23)? Postremo si usque adeo quisquam fuerit contentiosus, ut hæc cum dicat non cernendo, sed palpando potuisse '; quid dicturus est, quod ibi legitur mulier lignum, de quo fuerat cibum sumptura prohibitum, vidisse quam esset speciosum oculis ad videndum. (Id., 6)? Erunt itaque nudi, et non confundebantur ( Id. 11, 25); non quia non videbant, sed quia nihil unde confunderentur in membris senserant, quæ videbant. Non enim dictum est, Erant ambo nudi, et ignorabant ; sed, non confundebantur. Quia enim nihil præcesserat quod non liceret, nihil secutum fuerat quod puderet. CAPUT VI.-7. Carnis suæ inobedientia homini juste retributa. Erubescentia de inobedientibus membris. Ibi homo primitus Dei lege transgressa, aliam legem repugnantem suæ menti habere cœpit in membris, et inobedientiæ suæ malum sensit, quando sibi dignissime retributam inobedientiam su carnis invenit. Talem quippe etiam serpens oculorum apertionem seducendo promiserat, ad aliquid videlicet sciendum, quod melius nesciretur. Tunc in se quippe sensit homo quid fecit: tunc a bono malum, non carendo, sed perpetiendo discrevit. Injustum enim erat ut obtemperaretur a servo suo, id est a corpore suo, ei qui non obtemperarat Domino suo. Nam quid est, quod oculi, labia, lingua, manus, pedes, inflexiones dorsi, cervicis et laterum, ut ad opera sibi congrua moveantur, positum in potestate est, quando ab impedimentis corpus liberum habemus et sanum; ubi antem ventum fuerit ut filii seminentur, ad voluntatis nutum membra in hoc opus creata non serviunt, sed exspectatur ut ea velut sui juris libido commo

* Nonunili Mss., hoc.

• Aliquot Mss., subjacebat ad nutum.

the in editis additur, cognoscere; quod abest a Mss.

veat, et aliquando non facit animo "olente, cum aliquando faciat et nolente? Hincne 1 non erubesceret humani libertas arbitrii, quod contemnendo imperantem Deum ctiam in membra propria proprium perdidisset imperium? Ubi autem convenientius monstraretur inobedientia merito depravatam esse humanam naturam, quam in his inobedientibus locis, unde per successionem substitit ipsa natura? Nam ideo proprie istæ corporis partes naturæ nomine nuncupantur. Hunc itaque motum ideo indecentem quia inobedientein, cum illi primi homines in sua carne sensissent, et in sua nuditate erubuissent, foliis ficulneis eadem membra texerunt (Gen. 1, 7): ut saltem arbitrio verecundantium velaretur, quod non arbitrio volentium movebatur; et quoniam pudebat quod indecenter libebat, operiendo ficret quod decebat. CAPUT VII. - 8. Libidinis malum non tollit nuptiarum bonum. Quia ergo nec isto adjuncto malo perire potuit nuptiarum bonum, putant imprudentes hoc non esse malum, sed pertinere ad illud bonum. Discernitur autem non solum ratione subtili, verum etiam vulgatissimo judicio naturali, quod et in illis apparuit hominibus primis, hodieque tenetur ab hominibus conjugatis. Quod enim illi postea propagatione fecerunt, hoc est connubii bonum: quod vero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiæ malum, quod vitat ubique conspectum, et quærit pudendo secretum. Proinde nuptiæ quia etiam de illo malo aliquid boni faciunt, gloriantur: quia sine illo fieri non potest, erubescunt. Tanquam si quispiam pede vitiato, ad aliquod bonuni etiam claudicando perveniat, nec propter claudicationis malum mala est illa perventio, nec propter illius perventionis bonum bona est claudicatio: ita nec propter libidinis malum nuptias condemnare, nec propter nuptiarum bonuin libidinem laudare debemus.

CAPUT VIII. — 9. Morbus concupiscentiæ in nuptiis, non sit voluntatis, sed necessitatis. Quæ fidelium in usu matrimonii debeat esse voluntas. Concupiscentiæ malo quis uti, et non vinci existimandus. Sancti Patres quomodo olim conjugibus usi. Iste quippe est morbus, de quo Apostolus etiam conjugatis fidelibus loquens ait: Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, abstinere vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii, sicut et Gentes quæ ignorant Deum (1 Thess. iv, 3 5). Non solum igitur conjugatus fidelis vase non utatur alieno, quod faciunt a quibus uxores alienæ appetuntur: sed nec ipsum proprium in concupiscentiæ carnalis morbo possidendum sciat. Quod non sic accipiendum est, tanquam prohibuerit Apostolus conjugalem, hoc est, licitum honestumque concubitum sed ut iste concubitus, qui nihil morbidæ libidinis haberet adjunctum, si non præcedente peccato in eo perisset libertatis arbitrium, quod nunc id habet

1 Lov. et aliquot Mss., hinccine.

Posteriores quædam editiones, sed ut iste su conenb tus. Ac paulo post, quod nunc ideo_habet adjunctam ; non sit voluntatis : male ac reluctantibus Mss.

adjunctum, non sit voluntatis, sed necessitatis, sine qua tamen in procreandis filiis ad fructum perveniri non potest ipsius voluntatis. Quæ voluntas in connubiis fidelium non eo fine determinatur, ut transituri1 filii nascantur in sæculo isto, sed ut permansuri renàscantur in Christo. Quod si provenerit, merces erit de conjugio plenæ felicitatis: si autem non provenerit, pax erit conjugibus bonæ voluntatis. Hac intentione cordis qui suum vas possidet, id est, conjugem suam; procul dubio non possidet in morbo desiderii, sicut gentes quæ ignorant Deum ; sed in sanctificatione et honore, sicut fideles qui sperant in Deum. Ilio quippe concupiscenti malo utitur homo, non vincitur, quando eam inordinatis atque indecoris motibus æstuantem frænat et cohibet; neque nisi propagini consulens relaxat atque adhibet, ut spiritualiter regenerandos carnaliter gignat, non ut spiritum carni sordida servitute subjiciat. Sic patres sanctos ex Abraham et ante Abraham, quibus Deus quod ei placuerint perhibet testimonium, usos fuisse conjugibus neminem oportet dubitare christianum; quando quibusdam etiam singulis plures habere concessum est, ubi ratio fuit prolis multiplicandæ, non variandae appetitio voluptatis. CAPUT IX. 10. Cur viro plures aliquando uxores, nunquam autem feminæ plures viros habere permissum. Natura principiorum singularitatem amat. Nam si Deo patrum nostroruin, qui etiam noster est, illa numerositas conjugum propterea non displicuisset, ut copiosius se libido jactaret, ita etiam sanctæ feminæ servissent pluribus singulæ : quod si aliqua faceret, quid eam nisi concupiscentiæ turpitudo compelleret, ut plures viros haberet, quando ista licentia plures filios non haberet? Verumtamen magis pertinere ad nuptiarum bonum, non unum et multas, sed unum et unam, satis indicat ipsa prima divinitus facta conjugum copula, ut inde connubia sumerent initium, ubi honestius attenderetur exemplum. Progrediente autem genere humano, junctæ sunt quibusdam bonis viris bonæ feminæ, singulis plures. Unde apparet et illud dignitatis magis appetisse modestiam, et hoc fecunditatis permisisse naturam. Nam et principatus, magis naturaliter unius in multos, quam in unum potest esse multorum. Nec dubitari potest naturali ordine viros potius feminis, quam viris feminas principari. Quod servans Apostolus ait, Caput mulieris vir (I Cor. x1, 3); et, Mulieres, subditæ estole viris vestris (Coloss. 11, 18): et apostolus Petrus, Quomodo Sara, inquit, obsequebatur Abrahæ, dominum illum vocans (1 Petr. 1, 6). Quod licet ita sese babeat, ut natura principiorum amet singularitatem, facilius autem pluralitatem videamus in subditis: lamen plures feminæ uni viro nunquam licite jungerentur, nisi ex hoc plures filii nascerentur. Unde si una concumbat cum pluribus, quia non est ei hinc multiplicatio prolis, sed frequentatio libidinis, conjux non potest esse, sed meretrix. CAPUT X.

[ocr errors]

11. Sacramentum nuptiarum. Matri

Mss., transitorii.

Aliquot Mss., sic patres nostros.

monium indissolubile. Lex sæculi quoad divortium alia a lege Evangelii. Quoniam sane non tantum fecunditas, cujus fructus in prole est; nec tantum pudicitia, cujus vinculum est fides; verum etiam quoddam sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus conjugatis, unde dicit Apostolus, Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam (Ephes. v, 25): hujus procul dubio sacramenti res est, ut mas et femina connubio copulati quamdiu vivunt inseparabiliter perseverent, nec liceat, excepta causa fornicationis, a conjuge conjugem dirimi (Matth. v, 32). Hoc enim custoditur in Christo et Ecclesia, ut vivens cum vivente in æternum nullo divortio separetur. Cujus saeramenti tanta observatio est in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus (Psal. XLVII, 2), hoc est, in Ecclesia Christi, quibusque fidelibus conjugatis, qui sine dubio membra sunt Christi, ut, cum filiorum procreandorum causa vel nubant feminæ, vel ducantur uxores, nec sterilem conjugem fas sit relinquere, ut alia fecunda ducatur. Quod si quisquam fecerit, non lege hujus sæculi, ubi interveniente repudio sine crimine conceditur cum aliis alia copulare connubia; quod etiam sanctum Moysen Dominus, propter duritiam cordis illorum, Israelitis permisisse testatur: sed ge Evangelii reus est adulterii; sicut etiam illa si alteri nupserit (Matth. xix, 8, 9). Usque adeo manent inter viventes semel inita jura nuptiarum, ut potius sint inter se conjuges qui ab alterutro separati sunt, quam cum his quibus aliis adhæserunt. Cum aliis quippe adulteri non essent, nisi ad alterutrum conjuges permanerent. Denique mortuo viro cum quo verum connubium fuit, fieri verum connubium potest cum quo prius adulterium fuit. Ita manet inter viventes quiddam conjugale', quod nec separatio, nec cum altero copulatio possit auferre. Manet autem ad noxanı criminis, non ad vinculum fœderis : sicut apostatæ anima3 velut de conjugio Christi recedens, ctiam fide perdita Sacramentum fidei non amittit, quod lavacro regenerationis accepit. Redderetur enim procul dubio redeunti,si amisisset abscedens. Habet autem hoc qui recesserit ad cumulum supplicii, non ad meritum præmii. CAPUT XI. - 12. Mutuum continentiæ volum conjugium non dirimit. Verum conjugium inter Mariam et Joseph. Joseph quomodo pater Christi. In matrimonio Maria et Joseph omnia fuere conjugii bona. Quibus vero placuerit ex consensu, ab usu carnalis concupiscentize in perpetuum continere, absit ut inter illos vinculum conjugale rumpatur : imo firmius erit, qua magis ea pacta secum inierint, quæ charius concordiusque servanda sunt, non voluptariis nexibus corporum, sed voluntariis affectibus animorum, Neque enim fallaciter ab angelo dictum est au Joseph, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam (Matth. 1, 20). Conjux vocatur ex prima fide desponsationis, quam concubitu nec cognoverat, nec fucrat cogniturus: nec perierat, nec mendax manse1 Am. Er. et aliquot Mss., et usque adeo.

Sic Mss. Editi vero: ta manet quoddam vinculum con jugale.

plures MSS., apostato anima.

rat conjugis appellatio, ubi nec fuerat, nec futura erat carnis ulla commixtio. Erat quippe illa virgo ideo et sanctius et mirabilius jucunda suo viro, quia etiam fecunda sine viro, prole dispar, fide compar. Propter quod fidele conjugium parentes Christi vocari ambo meruerunt, et non solum illa mater, verum etiam ille pater ejus, sicut conjux matris ejus, utrumque mente, non carne. Sive tamen ille pater sola mente, sive illa mater et carne, parentes tamen ambo humilitatis ejus, non sublimitatis; infirmitatis, non divinitatis. Neque enim mentitur Evangelium, ubi legitur: Et erant pater ejus et mater mirantes super his quæ diceban tur de illo. Et alio loco: Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem. Item paulo post : Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. At ille ut ostenderet habere se præter illos patrem, qui eum genuit præter matrem, respondit eis: Quid est quod me quærebatis? Nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse? Et rursum, ne hoc dicto pa rentes illos negasse putaretur, Evangelista secutus adjunxit: Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos. Et descendit cum eis, et venit Nazareth, et erat subditus illis ( Luc. 11, 33, 41, 48-51 ). Quibus subditus, nisi parentibus? Quis autem subditus, nisi Jesus Christus, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo? Cur ergo illis subditus, qui longe infra formam Dei erant, nisi quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Phitip. u, 6, 7), cujus formæ parentes erant? Sed cum illo non seminante illa peperisset, profecto nec ipsius formæ servi parentes ambo essent, nisi inter se etiam sine carnis commixtione conjuges essent. Unde et series generationum, cum parentes Christi connexione successionis commemorantur, usque ad Joseph potius sicut factum est, fuerat perducenda (Matth. 1, 16, et Luc. 1, 23); ne in illo conjugio, virili sexui utique potiori fieret injuria, cum veritati nihil periret quia ex semine David, ex quo venturus prædictus est Christus, et Joseph erat et Maria.

13. Omne itaque nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi, proles, fides, sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum Dominum Jesum : fidem, quia nullum adulterium : sacramentum quia nullum divortium.

CAPUT XII.-Omnis quæ de concubitu nascitur, caro peccati est. Solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat sine illa carnis pudenda concupiscentia, quæ accidit ex peccato, sine qua concipi voluit, qui futurus erat sine peccato, non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati (Rom. vin, 3): ut hinc etiam doceret, omnem quæ de concubitu nascitur, carnem esse peccati; quandoquidem sola quæ non inde nata est, non fuit caro peccati. Quamvis conjugalis concubitus qui fit intentione generandi, non sit ipse peccatum : quia bona voluntas animi, sequentem ducit, non ducentem sequitur corporis voluptatem; nec humanum arbitrium trahitur subjugante peccato, cum juste redigitur

in usum generandi plaga peccati. Hujus plagæ quidam pruritus in adulteriorum et fornicationum et quorumlibet stuprorum atque immunditiarum fœditatibus regnat; in connubiorum vero necessitudini bus servis. Ibi de domino tali turpitudo damnatur, hic de pedissequo tali honestas verecundatur. Non est igitur hæc libido nuptiarum bonum, sed obscœnitas peccantium, necessitas generantium, lasciviarum ardor, nuptiarum pudor. Cur ergo non conjuges maneant, qui ex consensu concumbere desinunt; si manserunt conjuges Joseph et Maria, qui concumbere nec cœperunt?

CAPUT XIII.-14. Ante Christum tempus nubendi, post Christum continendi tempus est. Hæc enim propagatio filiorum, quæ in sanctis patribus propter generandum et conservandum populum Dei, in quo prophetiam Christi præcedere oportuit, officiosissima fuit, nunc jam non habet illam necessitatem. Patet quippe jam ex omnibus gentibus spiritualiter gignendorum, undecumque carnaliter nati fuerint, copia filiorum. Et quod scriptum est, Tempus amplectendi, et tempus continendi ab amplexu (Eccle. m, 5); per illud atque hoc tempus agnoscitur distributum. Illud quippe fuit amplectendi, hoc autem continendi ab amplexu.

[ocr errors]

15. Itaque et Apostolus cum hinc loqueretur, ait: Пloc autem dico, fratres: tempus breve est; reliquum est et ut qui habent uxores tanquam non habentes sint ; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes ; et qui emunt, tanquam non possidentes3; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non ulantur: præterit enim figura hujus mundi. Volo vos sine sollicitudine esse. Hæc omnia, ut exponendo aliquid hinc breviter dicam, sic existimo intelligenda. Hoc, inquit, dico, fratres : tempus breve est: non adhuc populus Dei propagandus est generatione carnaliter, sed jam regeneratione spiritualiter colligendus. Reliquum est ergo, ut et qui habent uxores, non carnali concupiscentiæ subjugentur; et qui flent tristitia præsentis mali, gaudeant spe futuri boni; et qui gaudent propter temporale aliquod commodum, timeant æternum judicium ; et qui emunt, sic habendo possideant, ut amando non hæreant; et qui utuntur hoc mundo, transire se cogitent, non manere. Præterit enim figura hujus mundi. Volo vos, inquit, sine sollicitudine esse: hoc est, volo sursum cor in his que non prætereunt, vos habere. Deinde subjungit et dicit: Qui sine uxore est, cogital ea quæ sunt Domini, quomodo placeat Domino : qui autem matrimonio junctus est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. vii, 29-33). Atque ita quodain modo exponit quod supra dixerat, Qui habent uxores, tanquam non habentes sint. Qui enim sic habent uxores, ut cogitent ea quæ sunt Domiui, quomodo placeant Domino, nec in his quæ sunt mundi, cogitent placere uxoribus, tanquam non habentes sunt. Quod facilius fit *,

Aliquot Mss., necessitatibus.

⚫ Quidam e Vaticanis Mss., per utrumque hoc tempus. ⚫ Omnes Mss., tanquam non ementes.

Am. Er. et sex MSS, quod ea felicitate fit. Duo Mss., quod ea facilitate fit. Unus e Vaticanis Mss. a secunda mu, quod facile fit.

« PredošláPokračovať »