Obrázky na stránke
PDF
ePub

quam paulo, superius, et ipse Apostolus, quomodo recte potuerit de carne sua dicere, captivantem me, satis evidenter aperuit. Cum enim dixisset, Scio enim quia non habitat in me; idipsum exponens adjunxit, et ait, hoc est in carne mea, bonum. Hæc ergo captivatur sub lege peccati, in qua non habitat bonum, hoc est, caro. Carnem autem nunc appellavit, ubi est morbidus quidam carnis affectus; non ipsam corporis conformationem, cujus membra non adhibenda sunt arma peccato, id est, eidem ipsi concupiscentiæ, quæ hoc carnale nostrum captivum tenet. Nam quantum attinet ad ipsam corporalem substantiam atque naturam, in viris fidelibus, sive conjugatis, sive continentibus, jam templum Dei est. Attamen si omnino nihil carnis nostrae captivum teneretur, non quidem sub diabolo, quia et ibi facta est peccati remissio, ut peccatum non imputetur, quod proprie lex peccati vocatur; tamen sub ipsa lege peccati, hoc est, sub concupiscentia sua, nisi aliquantum teneretur caro nostra captiva, quomodo esset verum quod ait idem apostolus, Adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. vii, 23)? In tantum igitur adhuc exspectatur redemptio corporis nostri, in quantum adhuc ex aliqua parte captivum est sub lege peccati. Unde et hic exclamans ait: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ubi quid intellecturi sumus, nisi quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sɑp. 1x, 15)? Cum ergo idipsum corpus jam incorruptibile recipictur, plena erit liberatio a corpore mortis hujus: a quo non liberantur, qui sunt ad pœnam resurrecturi. Ad corpus ergo mortis hujus intelligitur pertinere, ut alia lex in membris repugnet quidem legi mentis, dum caro concupiscit adversus spiritum; etsi mentem non subjuget, quia et spiritus concupiscit adversus carnem (Galat. v, 17): atque ita quamvis lex ipsa peccati captivum teneat aliquid carnis, unde resistat legi mentis; non tamen regnat in nostro licet mortali corpore, si non obeditur desideriis ejus. Solent enim et hostes adversus quos dimicatur, et inferiores esse in certamine, et victi aliquid tenere captivum : quod in nostra carne quamvis sub peccati lege teneatur, tamen in spe redemptionis est; quia ipsa vitiosa concupiscentia nulla omnino remanebit, caro autem nostra ab ea peste morboque sanata, et tota immortalitate vestita, in æterna beatitudine permanebit.

36. Subjungit autem Apostolus, et dicit: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Qood sic intelligendum est: mente servio legi Dei, non consentiendo legi peccati; carne autem servio legi peccati, habendo desideria peccati, quibus etsi non consentio, nondum tamen penitus carco. Denique quid post hæc intulerit, attendamus: Nulla ergo, inquil, condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Etiam nune, inquit, quando lex in membris repugnat legi mentis, et captivum aliquid tenet in corpore mortis hujus, nulla condemnatio est iis qui sunt in Christo Jesu Audi quare : Lex emum spiritus vitæ, in

quit, in Christo Jesu liberavit me a lege p'ccati et mortis (Rom. vi, 15-vm, 2). Liberavit, quomodo, nisi quia ejus reatum peccatorum omnium remissione dissolvit, ut quamvis adhuc maneat, et de die in diem magis magisque minuatur, in peccatum tamen non imputetur?"

1

CAPUT XXXII. 57. Lex peccati cum reatu in parvulis non baptizatis. Peccato Ada humanum genus oleastrum factum est. llæc itaque remissio peccatorum quamdiu non fit in prole, sic ibi est lex ista peccati, ut etiam in peccatum imputetur, id es:, EL etiam reatus ejus cum illa sit, qui teneat 1 æterni supplicii debitorem. ILoc enim trajicit parens in prolem · carnalem, quod est ipse carnaliter natus, non quod spiritualiter est renatus. Quia idipsum quod carnaliter natus est, quamvis reatu soluto non impediat fructum ejus, tamen tanquam in semine oliva latet, etiamsi propter remissionem peccatorum nihil oleo nocet, ei scilicet vitæ, qua secundum Christum, qui est appellatus ab oleo, id est, a chrismate, justus ex fide vivit (Id. 1, 17). Hoc autem quod in parente regencrato, tanquam in oleæ semine, sine ullo reatu, quia remissum est, tegitur; profecto in prole nondum regenerata, velut in oleastro, cum reatu habetur, donec etiam illic cadem gratia remittatur. Ex quo enim Adam ex olea tali, in qua nec semen erat hujusmodi, unde amaritudo nasceretur oleastri, in oleastrum peccando conversus est ; quia tam magnum peccatum fuit, ubi magna fieret in deterius mutatio natura; totum genus humanum fecit oleastrum: ita ut (quemadmodum nunc in ipsis videmus arboribus) si quid inde in oleam gratia divina convertit, ibi vitium prima nativitatis, quod erat originale peccatum de carn.li concupiscentia traductum et attractum, remittatur, tegatur, non imputetur; insit tamen, unde oleaster nascatur, nisi et ipse in oleam eadem gratia rena

scatur.

CAPUT XXXIII.— 38. Baptismo omnis peccatorum remissio, plenaque in resurrectione sanatio, accepta referri debet. Quotidiana mundatio. Beata itaque olea, cujus remissæ sunt iniquitates, et cujus tecta sunt peccata: beata, cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. xxx1, 1, 2). Sed illud quod remissum et tectum est et non imputatur, donec fiat in aternam immortalitatem plena mutatio, habet vim quamdam occultam, unde seminetur amarus olcaster, nisi et illic eadem Dei agricultura remittatur, tegatur, non imputetur. Non erit autem omnino aliquid vel in carnali semine vitiosum, cum eadem regeneratione, quæ nunc fit per sacrum lavacrum, usque in finem cuncta mala hominis purgante atque sanante, cadem caro per quam facta est anima carnalis, fict spiritualis etiam ipsa, nullam legi mentis resistentem concupi scentiam carnis habitura, nihil carnalis seminis emissura. Sic enim accipiendum est quod ait idem apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidiț 1 Editi, qui eum teneal. Abcst, eum a manuscriptis el ex his plures pro, qui, habent, quæ. plures Mss., nihil oleæ nocet.

Sic vetus codex Benignianus. Editi vero, tale tamen omisso, insi.

pro ex, ut sam sanctificaret, mundans eam lavacro aquæ in verbo, ut exhiberet sibi ipse gloriosam Ecclesiam, non habentcm maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi (Ephes. v, 25 27). Sic, inquam, hoc accipiendum est, ut eodem lavacro regenerationis et verbo sanctificationis omnia prorsus mala hominum regeneratorum mundentur atque sàncutur; non soluin peccata quæ omnia nunc remittuntur in Baptismo, sed etiam quæ posterius humana ignorantia vel infirmitate contrahuntur : non ut Baptisma quoties peccatur, toties repetatur; sed quia ipso quod semel datur, fit ut non solum antea, verum etiam postea quorumlibet peccatorum venia fidelibus impetretur. Quid enim prodesset vel ante Baptismum pœnitentia, nisi Baptismus sequcretur; vel postca, nisi præcederet? In ipsa quoque oratione dominica, quæ quotidiana est nostra mundatio, quo fructu, quo effectu aiceretur, Dimitte nobis debila nostra ( Matth. vi, 12), nisi ab eis qui baptizati sunt, diceretur? Itemque eleemosynarum largitas et beneficentia quantalibet, cui tandem ad dimittenda sua peccata prodesset, si baptizatus non esset? Postremo regni cœlorum ipsa felicitas, ubi non habebit Ecclesia maculam aut rugam aut aliquid ejusmodi, ubi nihil reprehensionis, nibil simulationis erit, ubi non solum reatus, sed ncc concupiscentia crit ulla peccati, quorum erit, nisi baptizatorum?

CAPUT XXXIV. 39. Baptismi sanctitate non solum peccata, scd mala prorsus omnia tollenda. Ecclesia nonsu'n caret omni macula. Ac per hoc non solum om nia peccata, sed omnia prorsus hominum mala, christiani lavacri sanctitate tolluntur, quo mundat Ecclesiam suam Christus, ut exhibeat eam sibi, non in isto sæculo, sed in futuro, non habentem maculam aut rugam aut aliquid ejusmodi. Nam qui modo eam talem esse dicunt, et tamen in illa sunt; quoniam et ipsi fatentur se habere peccata, si verum dicunt, prof cto quoniam mundi non sunt a peccatis, habet in eis Ecclesia maculam : si autem falsum dicunt, quia corde duplici loquuntur, habet in e:s Ecc esia rugam. Si autem se dicunt habere ista, non ipsam : ergo se non esse membra cius, nec se ad corpus ejus pertinere fateantur, ut etiam sua confessione damnen tur.

[blocks in formation]
[ocr errors]

ut naturale bonum laudantes Pelagiani, refelluntur aucloritate B. Ambrosii. De hac autem concupiscentia carhis, quam curavimus a nuptialībus bonis tam prolixa disputatione distinguere, propter novos hæreticos, qui cum hac reprchenditur calumniantur, quasi nupli reprehendantur; ut scilicet eam tanquam bonuar naturale laudando, suum pestiferum dogma contirment, quo asscrunt prolem quæ per illam nascitur nulìum trahere originale peccatum de hac ergo carnis concupiscentia, beatus Ambrosius Mediolanensis episcopus, cujus sacerdotali ministerio lavacrum regenerationis accepi, sic breviter est locutus, cum exponens Isaiam prophetam, carnalem Christi nativitatem insinuaret. ‹ Ideo, › inquit, ‹ et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit: sed quasi de Spiritu natus, abstinuit a peccato (Hebr. ;v, 15) Omnis enim homo mendax (Psal. cxv, 2), et nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur ut ex virc et muliere, id est, per illam corporum commixtionem nemo videatur expers esse delicti. Qui autem expers est delicti, expers est etiam hujusmodi conceptionis. Numquidnam et sanctus Ambrosius ruptiarum bonitatem, ac non potius istorum hæreticorum, quamvis tunc nondum apparentium vanitatem, hujus suæ sententiæ veritate damnavit? Quod ideo commemorandum putavi, quia Pelagius sic laudat Ambrosium, ut dicat: Beatus Ambrosius episcopus, in cujus præcipue libris Romana elucet fides; qui scriptorum inter Latinos flog quidam speciosus erituit, cujus fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere (Lib. 3 pro Libero Arbitrio). Poeniteat ergo eum, quod sensit adversus Ambrosium, ne pœniteat eum, quod sic laudavit Ambrosium. Ilabes librum et molestia longitudinis, et difficultate quæstionis, quam mihi fuit ad dictandum, tam tibi ad legendum negotiosum, quibus particulis temporum te invenire potuit aut potuerit otiosum. Quem profecto, quantum me Dominus adjuvare dignatus est, elaboratum inter ecclesiasticas curas meas, non tibi ingererem inter publicas tuas, nisi ab homine Dei qui te familiarius novit, audissem quod tam libenter legas, ut etiam nocturnas aliquas horas lectioni vigilanter impendas.

In subsequentem librum

Augustinus in præfatione Operis Imperfecti contra Julianum.

Scripsi librum ad comitem Valerium, cujus libri titulus est, De Nuptiis et Concupiscentia : eo quod ad illum pervenisse cognoveram, dicere Pelagianos, damnatores nos esse nuptiarum. Denique in illo opere, nuptiarum bonum a concupiscentiae carnalis malo, quo bene utitur pudicitia conjugalis, quali potui disputatione discrevi. Quo libro accepto, memoratus vir illustris misit mihi in chartula nonnullas sententias decerptas ex opere Juliani hæretici Pelagiani (in quo opere libris quatuor respondisse sibi visus est illi uni meo, quem de Nuptiis et Concupiscentia me scripsisse memoravi), missas sibi a nescio quo, qui cas, ut voluit, ex primo Juliani libro decerpendas curavit : quibus ut quantocius responderem, idem Valerius poposcit. Et factum est ut sub codem titulo etiam secundum librum scriberem, contra quem Julianus alios octo nimia loquacitate conscripsit.

Idem in epistola ccv, ad Claudium.

uisquis ergo et illum secundum librum meum ad comitem identidem Valerium, sicut primum, conscri

ptum legit, noverit me in quibusdam non respondisse Juliano; sed ei potius, qui de libris ejus illa selegit, et non ita posuit ut invenit, sed aliquantum putavit esse mutanda, fortasse ut co modo quasi sua faceret, que aliena esse constaret.

LIBER SECUNDUS (a).

Sententias Juliani, ex primo librorum quatuor, quos ille contra librum de Nuptiis et Concupiscentia priorem ediderat, incerti auctoris manu decerptas, et sibi comite Valerio curante allatas, refellit Augustinus posteriore hoc libro: catholicum dogma de originali malo vindicat ab adversarii calumuiis et argutiis, atque in primis id a Manichæorum uefaria hæresi procul abesse demonstrat.

[ocr errors]

CAPUT PRIMUM. 1. Inter militiæ tuæ curas et illustris persona quam pro meritis gestas, actusque reipublicæ necessarios, fili dilectissime et honorande Yaleri, tanto studio te adversus hæreticos in eloquia divina flagrare, satis dici non potest, quanta mentis jucunditate delecter. Itaque posteaquam legi litteras Sublimitatis tuæ, quibus de libro quem ad te scripsi. gratias agis; sed et admones, ut per fratrem et coepiscopum meum Alypium audiam, quid de quibusdam locis ejusdem libri hæretici disputationis assumant; ad hoc scribendum excitatus sum. Et quia non tantum relatu memorati mei fratris id didici, verum etiam prolatas ab co chartulas legi, quas post ejus de Ravenna profectionem Romam mittere ipse curasti : ubi adversariorum potui vaniloquia reperire, ad ea respondere, adjuvante Domino, quanta possum veritate et Scripturarum divinarum auctoritate, proposui.

CAPUT II. 2. Chartula cui nunc respondeo, hoc titulo prænotatur: ‹ Capitula de libro Augustini quem scripsit, contra que de libris pauca decerpsi. Ilic video, cum qui tiæ Præstantiæ ista scripta direxit, de nescio quibus ea libris, causa, quantum existimo, celerioris responsionis, ne tuam differret instantiam, voluisse decerpere. Qui autem sint isti tibri cum cogitarem, eos esse arbitratus sum, mentionem quorum Julianus facit in epistola quam Romam misit (b), cnjus exemplum simul ad me usque pervenit. Ibi quippe ait: ‹ Dicunt etiam istas, que modo aguntur, Huptias a Deo institutas non fuisse, quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quatuor libeltis respondi. Credo, ex his libellis ista decerpta sunt: unde melius fortasse fuerat, ut universo ipsi operi ejus, quod quatuor voluminibus explicavit, redarguendo et refellendo nostra laboraret intentio (c); nisi et ego responsionem differre noluissem; sicut nec tu transmissionem scriptorum, quibus respondendun est, distulisti.

3. Verba ergo de libro meo tibi a me misso tibique notissimo ista posuit, quæ refutare conatus est. Damnatores nos esse nuptiarum operisque divini,

Flegantissimus Cygirannensis codex et alii quidam Mss., cujus exemplum ad me usque pervenit; omissa particula, simul, que nec in ipsis erat manuscriptis exemplaribus operis imperfecti contra Julianum, libro 1, cap. 17. Scriptus anno Christi 420.

vide librum primum Operis imperfecti contra Julia

aum, cap. 18.

(c) id præstitit postea sex libris contra Julianum editis, cum integrum illius opus accepisset, quod quidem Juliani opus quæsitum ut refutaretur, ad se tardius pervenisse, in Elva jrimo operis Imperfecti, cap. 19, testatur.

>

1

quo ex maribus et feminis Deus homines creat, invidiosissime clamitant: quoniam dicimus, eos qui de tali commixtione nascuntur, trahere originale pecca tum; eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo (De Nuptiis et Concup., lib. 1, n. 1). In his verbis meis testimonium Apostoli quod interposui prætermisit, cujus se premi 1 magna mole sentiebat. Ego enim cum dixissem, homines natos trahere originale peccatum; mox adjunxi : De quo Apostolus ait, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, cl per peccatum mors; el ila in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt › (Rom. v, 12) quo testimonio, ut diximus, prætermisso crtera ille contexuit, quæ supra commemorata sunt. Novit enim quemadmodum soleant hæc verba apostolica, quæ prætermisit, accipere catholicorum corda fidelium: quæ verba tam recta et tanta luce fulgentia tenebrosis et tortuosis interpretationibus novi hæretici obscurare et depravare moliuntur.

4. Deinde alia mea verba subteruit, ubi dixi: Nec advertunt quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari; sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari. Nam sicut peccatum, sive hinc sive inde trahatur, opus est diaboli; sic homo, sive hinc sive inde nascatur, opus est Dei (De Nuptiis et Concup., lib. 1, n. 1). Etiam hic ea prætermisit, in quibus aures catholicas timuit. Nam ut ad hæc verba veniretur, supra dictum erat a nobis: lloc ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicæ fidei regula continetur, i ti novelli et perversi dogmatis assertores, qui nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur, tanquam damnemus nuptias, el tanquam opus Dei, hoc est, hominem qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicamus, infideliter vel imperite calumniantur. His ergo nostris praetermissis, sequuntur illa nostra quæ posuit, sicut supra scriptum est. In his itaque quæ prætermisit, hoc timuit, quia cuncta Ecclesiæ catholicæ pectora convenit, fidemque ipsam antiquitus traditam atque fundatam, clara quodam modo voce compellat, et adversus cos vehementissime permovet quod diximus, quia nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenera.

[blocks in formation]

tionis abluatur. Omnes enim ad ecclesiam non propter aliud cum parvulis currunt, nisi ut in eis originale peccatum generatione primæ nativitatis attractum, regeneratione secunde nativitatis expietur.

[ocr errors]

5. Deinde ad nostra superiora verba revertitur, quæ nescio cur Jepetat: ‹ Eos autem qui de tali commixtione nascuntur, dicimus trahere originale peccatumn; eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo. Ilæc verba nostra et paulo ante jam dixerat. Deinde subjungit quod de Christo" diximus,Qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit. › Sed etiam hic prætermisit quod ego posui, Ut per ejus gratiam de potestate eruti tenebrarum, in regnum illius, qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur. Vide, obsecro te, quæ nostra verba vitavit, tanquam inimnicus omnino gratia Dei, quæ venit per Jesum Christum Dominum nostrum. Scit enim ab illa Apostoli sententia, qua dixit de Deo Patre, Qui eruit nos de polestale tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suæ (Coloss. 1, 13), improbissime et impiissime parvulos separari: ideo procul dubio verba ista prætermittere quam ponere maluit.

1

6. Post hæc illud nostrum posuit, ubi diximus : Hæc enim quæ ab impudentibus impudenter laudatur pudenda concupiscentia, nulla esset, nisi homo ante peccasset: Luptiæ vero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum. Huc usque ille verba mea posuit. Timuit enim quod adjunxi, In corpore vitæ illius, sine quo punc fieri non potest in corpore mortis hujus. El hic ut meam sententiam non finiret, sed eam quodam modo detruncaret, illud Apostoli testimonium formidavit, ubi ait: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Non enim erat corpus mortis hujus in paradiso ante peccatum, propter quod diximus,

in corpore vitæ illius, quæ ibi erat, sine isto morbo seminationem fieri potuisse filiorum, sine quo nunc in corpore mortis hujus fieri non potest. Ut autem ad istam commemorationem humanæ miseria et divine gratiæ veniret Apostolus, supra dixerat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, el captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. Post hæc autem verba exclamavit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vi, 23-25). In corpore igitur mortis hujus, quale in paradiso ante peccatum fuit, profecto non erat alia lex in membris nostris repugnans legi mentis rostræ quia et quando nolumus, et quando non

[blocks in formation]

consentinius, nec ei membra nostra ut impleat quod appetit exhibemus, habitat tamen in eis, et mentëm resistentem repugnantemque sollicitat: ut ipse conflictus, etiamsi non sit damnabilis,quia non perficit iniquitatem; sit tamen miserabilis, quia non habet pacem, Satis igitur admonuerim, sic istum verba mea velut refellenda sibi proponere voluisse, ut alicubi mediis detractis, sententias interrumperet; alicubi extremis non additis decurtaret: et cur hoc fecerit, sufficienter ostenderim.

CAPUT III. 7. Nunc ad ea quæ sicut voluit, nostra proposuit, quæ sua opposuerit, videamus. Sequuntur enim jam verba ejus; et sicut iste insinuavit qui tibi chartulam misit, prius aliquid de præfatione conscripsit, procul dubio librorum' illorum de quibus pauca decerpsit. Id autem ita sese habet: Doctores,› inquit, ‹nostri temporis, frater beatissime, et néfariæ quæ adhuc fervet seditionis auctores, ad hominum, quorum sanctis studiis uruntur, contumelias et exitium decreverunt per ruinam totius Ecclesi pervenire; non intelligentes quantum his contuleriut lionoris, quorum ostenderunt gloriam nisi cum catholica religione non potuisse convelli. Nam si quis aut liberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Cœlestianus et Pelagianus vocatur. Ne igitur vocentur hæretici, fiunt Manichai; et dum falsam vérentur infamiam, verum crimen incurrunt; instar ferarum, quæ circumdantur pinnis, ut cogantur in retia; quibus quoniam deest ratio, in verum exitium vana formidine contruduntur (a).

8. Non est ita ut loqueris, quicumque ista dixisti ; non est ita multum falleris, vel fallere meditaris : non liberum negamus arbitrium; sed, Si vos Filius · liberaverit, ait Veritas, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Hunc vos invidėtis liberatorem, quibus captivis vanam tribuitis libertatem. A quo enim quis devictus est, sicut dicit Scriptura, huic servus addictus est ( 11 Petr. 11, 19): nec quisquam nisi per gratiam liberatoris isto solvitur vinculo servitutis, a quo est hominum nullus inmunis. Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12). Sic est ergo Deus nascentium conditor, ut omnes ex uno eant in condemnationem, quorum non fuerit renascentium liberator. Ipse quippe dictus est figulus, ex eadom massa faciens aliud vas in honorem secundum misericordiam, aliud in contumeliam secundum judicium (Id. ix, 21): cui cantat Ecclesia, Misericordiam et judicium (Psal. c, 1). Non itaque sicut te atque alios fallens loqueris, Si quis aut liberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Cœlestianus et Pelagianus ‹ vocatur : › ista quippe catholica fides dicit. Sed si quis ad colendum recte Deum, sine ipsius adjutorio dicit esse in hominibus liberum arbitrium; et quisquis ita dicit Deum nascentium conditorem, ut parvulorum

Sic Am., Er. et Mss. At posteriores editiones, a qua (a) vide intra opus Luperfectum, lib. 1, cao. 3

neget a potestate diaboli redemptorem, ipse Pelagianus et Cœlestianus vocatur. Liberum itaque in homsinibus esse arbitrium, et Deum esse nascentium conditorem, utrique dicimus; nou hinc estis Cœlestiani et Pelagiani liberum autem esse quemquam ad agendum bonum sine adjutorio Dei, et non erui parvulos a potestate tenebrarum, et sic transferri in regnum Dei (Coloss. 1, 13), hoc vos dicitis; hinc estis Colestiani et Pelagiani. Quid obtendis ad fallendum communis dogmatis tegmen, ut operias proprium crimen, unde vobis inditum est nonien; atque ut nefario vocabulo terreas imperitos, dicis, ‹ Ne igitur vocentur hæretici, fiunt Manichaei ? »

9. Audi ergo breviter, quid in ista quæstione versetur. Catholici dicunt humanam naturam a creatore Deo bono conditam bonam, sed peccato vitiatam medico Christo indigere. Manichæi dicunt humanam naturam, non a Deo conditam bonam peccatoque vitiatam, sed ab æternarum principe tenebrarum de commixtione duarum naturarum, quæ semper fuerunt, una bona et una mala, hominem creatum. Pelagiani et Cœlestiani dicunt humanam naturam a bono Deo conditam bonam, sed ita esse in nascentibus parvulis sanam, ut Christi non habeant necessariam in illa ætate medicinam. Agnosce igitur in tuo dogmate nomen tuum, et Catholicis a quibus confutaris, desine objicere et dogma et nomen alienum. Nam Ve→ ritas utrosque redarguit; et Manichæos, et vos. Manichæis enim dicit: Non legistis quia qui ab initio fecil hominem, masculum et feminam fecit eos? et dixit, Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ; et erunt duo in carne uña : ilaque jam ron sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet (Matth. xix, 4-6). Ita quippe ostendit et hominum conditorem, et conjugum copulatorem Deum, adversus Manichæos, qui utrumque horum negant. Vobis autem dicit: Venit Filius hominis quærere el salvare quod perierat ( Luc. xix, 10). Sed vos, egregii christiani, respondete Christo: Si quod perierat quærere et salvare venisti, ad parvulos non venisti; isti nec perierant, et salvi nati sunt: vade ad majores, de verbis tuis tibi præscribimus : Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Math. ix, 12). Ita fit ut Manichæus qui homini commixtam dicit esse naturam malam, velit inde saltem salvari a Christo animam bonam : tu vero in parvulis, cum salvi sint corpore', nihil a Christo salvandum esse contendis. Ac per hoc Manichæus quidem naturam humanam detestabiliter vituperat; sed tu crudeliter laudas. Quicumque enim tibi crediderint laudatori, infantes suos non offerrent Salvatori. Tam scelerata sentienti, quid tibi prodest non metuere quod tibi fit ut salubri ter metuas, et te hominem facit esse, non bestiam,

Abest, corpore ab omnibus prope Mss. Sed est in libro tertio operis Imperfecti contra Julianum, cap. 137.

Benignianus Ms., scelerate.

Er. el Lov. cum posterioribus editionibus, non metuere. Quin tibi fit, ut salubriter metuas, et le hominem facis esse. Melius Cygirannensis codex, facit esse: cum quo cæteri fere omnes manuscripti habent, non metuere quod tibi fit, Janas videlicet, seu leges contra Pelagianos hæreticos

quæ circumdatur pinnis, ut cogatur in retia? Opus erat ut veritatem teneros, cjusque studio non timeres nunc vero ita non times, ut si timeres, evaderes potius retia maligni', quam incurreres. Mater Catholica te ideo terret, quia et tibi et aliis a te timet : et si per filios snos in aliqua potestate positos agit ut timeas, non id agit crudelitate, sed charitate. Tu autem vir fortissimus timere homines, ignavum putas. Deum ergo time, et noli antiqua fidei catholicae fundamenta conari tanta obstinatione subvertere. Quanquam iste tuus animus animosus, utinam saltem in hac causa homines timeret: utinam, inquam, saltem paveret ignavia', quam periret audacia.

CAPUT IV. - 10. Videamus et cætera quæ connectit. Sed quid faciam? utrum singula ejus propo nam, quibus respondeam; an eis prætermissis quæ catholica fides continet, ea sola pertractem atque confutem, in quibus a tramite veritatis exorbitat, el hæresim Pelagianam, tanquam venenosa virgulta, fruticibus catholicis conatur inserere? Iloc quidem certe brevius est: sed prospiciendum arbitror, ne quisquam libro meo lecto, et non lectis omnibus quæ ab illo dicta sunt, existimet ea me proponere noluisse, ex quibus ista ejus pendent, et ex quibus quasi consequenter vera esse monstrantur, quæ falsa redarguo. Non itaque pigeat utraque huic opusculo nostro indita, et ea scilicet quæ ille dixit, et ea quæ ipse respondeo, universa attendere et considerare lectorem.

11. Quæ sequuntur ergo, ita prænotavit, qui tuæ Dilectioni chartulam misit: Contra eos, inquit,

• qui nuptias damnant, et fructus earum diabolo assignant. Non igitur contra nos, qui neque nuptias damnamus, quas etiam in ordine suo debita prædicatione laudamus: nec earuni fructus diabolo assignamus: fructus quippe nuptiarum homines sunt, qui ordinate inde generantur, non peccata cum quibus nascuntur: nec ideo sunt homines sub diabolo, quia homines sunt, ubi sunt fructus nuptiarum; sed quia peccatores sunt, ubi est propago vitiorum. Diabolus enim culpæ auctor est, non naturæ.

12. Attende et cætera, quibus se existimat adversus nos huic præmisso titulo consonare. ‹ Deus, i inquit, qui Adam ex limo fuerat fabricatus, Evam construxit e costa (Gen. 11, 22), et dixit: Hæc vocubitur Vita, quoniam mater est omnium viventium. › Non quidem ita scriptum est: sed quid ad nos? solet enim accidere ut memoria fallat in verbis, dum tamen sententia teneatur. Nec Evæ nomen, ut appellaretur Vita, Deus imposuit, sed maritus. Sic enim legitur : Et vocavil Adam nomen uxoris suæ Vita, quoniam ipsa ma

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »